Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

χα sitia o quarta prooemalis.

in obiecto cuiuscunque scientiae , Potentiae aut Habitus; ita ut at tera sit unitas eius in esse rei, quam Materialem vocant,altera i esse scibilis, quam vocant Formalem ; ut in colore , qui est obie- . ctum vitus,unitas in esse rei est esse qualitatem : quae genus est ad albedinem, de nigredincm:vnitas in esse visibilis est, quam habet in quantum mouere potest visum : dicunt ergo, scientiam habere

nitatem ex Obiccto , non in esse rei r quia sequeretur, tot esse

scientias,quot sunt res specie,aut genere diuersae, quod nullus dixit:sed ex eodem obieci o in esse scibili; hoc est,in quantum per scientiam cognoscibile est. Haec tamen distinctio obiecti, falsa reputatur a quibusdam modernis ; quod probant testimonio

Arist. & ratione. Arist. enim s. lib. Metap.cap. 3 .docet, neque scribile per scientiam , ncque scientiam perseidiis definiendam esse , quia

committeretur vitiosus quidam firmius unum per alterum vicissim

explicando , ct ex consequori idem per seipsum. Ut si definias vitium per visibile dicens ; Vilibile est circa quod versatur visus ' & rursus, visum quod sit id,quod versatur circa visibile ; non est aliud, i quam visum per seipsum definire. Probatur:nam si visibile defini- ur per visum; ergo vitus definit visibile: & si visibile rursus definitur per visum , ergo definitur per suam definitionem : quod idem est, ac definitur pet se ipsam; nam definitio, & definitum idem sunt. Ratio eorum est , quia obiectum in esse scibilis , est

posterius scientia : cum ab ea dicatur scibile: ergo non sumit ab eo unitatem specificam .Probatur consequentia:quia si scientia prior est ergo prius una est,quam obiectum intelligatur: ab aliori ergo quod sit prius obiecto in esse scibilis , sumere debet unitate. 'N Nobis tamen vera ac necessaria videtur distinctio obiecti in 'esse rei, aut in esse scibilis ; atque etiam , quod ab obiecto in esse scibilis sumat scientia unitatem specificam , quia utrunque colligitur ex doctrina D. Tho. I .part. q. I. art. 4.& a. 2.q. 4 art. I. dc est .

communis sententia sere omnium. uod probo primo, quia conclusio eadem in esse rei, pertinet ad duplicem scientiam ; quod non potest esse verum, nisi diuersam rationem scibilis in ea consideremus, haec autem ratio scibilis diuersa, sumitur ex diuerso medio, per quod probatur; nempe ex diuersis principiis diuersaque demonstratione:ergo nhcessario talis distinctio & unitas specinca scientiar,ex unitate obiecti in esse scibilis & non in esse rei accipienda est.Exemplum sumere possumus in hae conclusione Terra est rotunda; quae ad Astrologiam pertinet ; in quantum demonstratur ab ea , per medium Mathematicum , & ad Philosophiam naturalem, in quantum demonstratur per medium philosophicum. Secundo probatur in potentia visiua; quae colorem .percipit,& lumen i adco diuersa. & quae non possunt conuenire ac constituendum unum obiectum vitus,sub ratione qualitatismam seque

32쪽

Chuae lio quarta prooemialis. I, 3

retur quod visus per omnem qualitatem percipereimeque etiam sub ratione qualitatis pallibilis,quia sequeretur omnem qualitatem passibilitatem percipere:& utrumque est falsum.Necelsarium igitur est.quod sub alia ratione magis particulari conueniant, Vuutrumque ab eadem potentia percipiatur: Sr haec ratio non potest esse alia,nisi,quia utrumque potest mouere visum;& liqc est ratio visibilis. Eadem ergo ratione, omnia orae ista materialia alicuius scientiae,diuersa quidem in est e rei , cum sunt res diuersae sub aliqua ratione particulari conuenire debent; in quantum ab eadem scientia percipi possunt: & hanc vocat Caiet. rationem scibilis, per quam obiectum tribuit scientiae unitatem. Ad argumentum modernorum hac distinctione respondendum est. De nominatio scibilis duplex est;Actualis, & Relativa;&virtualis atque absoluta:& prima a scientia ipsa sumitur, & ideo posterior illacst;secunda vcro ex natura, & essentia eiusdem obialecti: sicut etiam denominatio intelligibilis:v.g. homo dicitur intelligibilis denominatione actuali,& relativa,ab intellectu,& intellectione, per quam intelligitur, aut intelligi p.test:& ideo posterius est in esse intilligibilis, intellectu & intellectione;sed denominationem virtualem,& quasi radicalem , non ab intellectu, sed a propria natura sumit,quia ex propria natura,& entitate,res

quaelibet est intelligibilis: quare secundum hanc denominationem,non dependet ab intellectu, sed prior est illo. Testimonium

vero Arist. tangit modum definiendi unum relatiuum per alterumquare non potest commode explicari,usque ad praedicat 'enestum ad aliquid.

Sed licet distinctio obiecti in esse rei,& in esse scibilis a Caiet,

tradita necessaria sit; non est tamen sufficiens ad explicandam unitatem specificam, quam in Logica ponimus ; nisi amplius exinplice.tur, & ostendatur,a quonam sit sumenda unitas obiecti , inesse sei bilis: nam illud tantum erit ratio formatis,a qua eandem nitatem accipiet scientiae Explicanda vero est per aliam distinctionem, ita habentem. In quocunque obiecto scientiae potentiς vel habitus,dao reperimus , nempe rem,quam per scientiam, aut potentiam percipimus : & haec vocatur ratio Oiae, hoc est, ratio Quae percipitur: repetitur etiam ratio Sub qua potentia versariucirca illam,aut eam percipit: & haec dicitur ratio Sub qua, obiecti,per quam determinatur: & ex utraque ratione , Quae, & Subqua,constituitur unum obiectum completum atque totale: ex raritione, Quς,tanquam ex materiali,& ex ratione,Sub Guasianquam

ex formali: unde contingere potest : quod eadem ratio Quae , sit obiectum diuersorum habituum,aut potentiarum propter diuersas rationes.sub quibus percipitur:& propterea Verum est, a ratio-Re,Sub qua,tanquam a foturali,& vltima, mere suam Vnitatem, . poten

33쪽

O cessio quarta prooemialis.

rotentias,habitus, α scientias.Hoc exemplo fiet res manifesta. Istobiecto visus reperimus id,quod videtur, & hoc est color,aut lumen,& vocatur ratio, Quae obiectiva:reperimus etiam visibilitatem,quae non est aliud quam colorem, aut lumen ex propria na- Sura posse mouere potentiam vilitiam,& ab ea videri: & ex utraque ratione,nempe colore, I visibilitare , constituitur obiectit mcompletum potentiae visuae ex colore quidem , ut materia ex vi-tibilitate vero,ut forina, a qua unitatem accipit eadem potentia:

Ec eodem modo ad obiecta sesentiarum applicanaa est distinctio haec: dicendumque rationem, Sub qua,esie rationem scibilis,a qua unitas specifica earum sumenda est.

Sed restat explicandum id , quod in hac re dissicillimum est,

nempe ratio,Sub qua,in obiectis scientiarum nam rario, Quae, ris est manifesta:est namque materia circa quam versatur scientiarvi ens rationis,in Logica L ens reale,in Metaphysic. Caiet. &Ferra. ubi supra, rationem scibilis in obiecto cuius ibet scientiae, ea tali modo abstrahendi a materia accipienda esse docent: ut rario , Sub qua, in obiecto Metaph. su omnimoda abstractio entita materia : hoc est,. abstractio a matcria, non sol sim seu sibili , sed etiam intelligibili: in Philosophia naturali, abstractio a mate Ita singulari,non tamen a materia sensibili. Hanc tamen sententiam falsam reputo , quia abstractio a materia nimis uniuersalis est:& propterea non potest esse ratio, Sub qua , tribuens scientiae specificam unitatem, aut distinctionem: nam sub eadem abstractione continentur plures,ac diuersae sciemtiae:vt sub abstractione a materia singulari,& non sensibili , utra

aue Philosophia, Naturalis , & Moralis:sub abstractione a materia sensibili , utraque Mathematica, videlicet Geometria, &Arithmetica.

Ueram ergo sententiam ex doctrina D. Tho. colligo : nemperationem, Sub qua,in obiectis scientiarum , desumendam esse, ex

test medio assentiendi conclusionibus:sicut in fide sumitur ex testimonio dicentis medium vero assentiendi conclusionib4s, sunt principia disposita in demonstratione, ex quibus colligitur conclusio: v.g.medium assentiendi huic conclusioni, homo est risibiti sunt illa principia , omne animal rationale est risibile , omnis homo est animal rationale,sic disposita, vi ex eis colligatur, hominem esse risibilem: nam propter illa assentimus conclusioni. Materia igitur, circa quam versatur scientia, in quantum sumi-rur sub talibus principiis eiuslem seientiae in demonstratione dispositis, propter quae assentitur iptellectus conclusionibus de eo demonstratis,est obiectum completum: sed principia sic disposita est ratio formalis, Sub qua,obiectiva : aqua scientia sumit suam unitatem specificam. Et colligitur etiam ex doctrina, quam, tradit

34쪽

Ωuaesto quarta prooemialis. ' i ue

tradit Atist.de unitate,ac distinctione scientiarum I.lib.de postu riori resolutione, c. i. vlsi principia scientiarum duobus modisse habere docet: nam vel sic sunt diueria, ut nec ex aliis fiant, nec ex alterutris: hoc est,nec ex aliis communibus dependeant, nec neces.

1ariam dependentiam inter se habeant: & haec diuersias scientia constituum: sic se habet principia Philosophiae,& Mathematicae,& propterea diuersae sunt tales scientiae. Sed principia Philoso phiae naturalis,ex communibus principiis Physicis, pertinentia ad

materiam & formam,fiunt,& intrinsccam dependentiam inter se habent : in quantum principia librorum de coelo & mundo,piae supponuntur necesiario ad principia librorum de Generatione, corruptione : & haec ad libros de anima: propterea eandem scien tiam secundum speciem constituunt omnes istae partes.Εt ita etiasse habent principia Logicae: quia principia particularia omnlulia partium praesupponunt communia principia entis rationis, aut modi sciendi . ex quibus fieri dicuntur :& eadem principia pariatium Logicae se praesupponunt:& posteriora hisciat nece stariam connexionem,& dependentiam ex prioribuS,Vt principium enu tiationis, quod est definitio eius, praesupponit necellario princi pia praedicabilium & praedicamen torum, quae sunt dc finitiones eorum:ac tandem principia syllogisticae artis, praesupponunt, at que dependent ex principiis enutiationis:& hoc est cx alterutris fieri ,hoc est, posteriora ex prioribus, propter necessulam depen dentiam,quam ab eis habent : & principia,quae ita se habent, di cuntur eadem formaliter, propter intrinsecam connexionem , aedependentiam:& solum materialiter diuersa, quia diuersam con tinent materiam,simplicem quidem,aut compostam , & compo sitam quoque diuersat munde sequitur, rationem,Sub qua,in obie cto Dialecticae , ex iisdem principiis desumptam , eandem esse, ideo unitatem specificam scientiae tribucre. II Ad primum argumentum primae opinioniS respondetur : par tes Logicae materialiter quidem,aut in osse rei, diuersas esse , sed formaliter, aut in esse scibili habere unitatem specifica. Sicut eo

lores specie disserui,vi albedo, & nigredo in esse rei,com sint res, aut qualitates diuersae speciei: at vero sub ratione formali visibi lis eiusdem sunt speciei:quod efficaciter probatur , quia eundem habent modum mouendi visum : unde visio albi, & nigii , non sunt diuersae speciei t sed eiusdem:eadem ergo ratione partes Logicae,ut praedicabilia praedicamenta,enunciatio,ac syllogismus,ut sunt res quaedam , diuersaque iustrumenta, specie distinguuntur at sub ratione scibilis, nempe , ut sub eisdem principiis, de per easdem dcmonstrationos probantur conclusiones earum , eius dem rationis sunt,quia eundem modum habet Logica eas cogno scendi,

35쪽

scendi ,hoc est, per eadem principia. Et quod in argumento addiatur: Principia esse diuersa,eodem modo ioluendum est , Esse quidem diuellas veritates : sest propter intrinsecam connexionem, ac dependentiam , quam habent ex principiis communibus entis rationis,& inter sese : in quantum polleriora praesupponunt necessario priora, ut principia syllogismi , & principia enuntiationi principia simplicium , ex quibEs enuntiatio componitur, hoc est,praedicabilium,& praedicamentorum, eadem principia formaliter reputanturci ut Arist. docuit ubi supra:& propter formalem principiorum identitatem, demonstrationes cuiust ibet partis Logicae, eiusdem etiam rationis sunt atque etiam omnes conclusiones, &obiectum quoque idem propter tarmalem identitatem principiorum. Ad secundum respondeo , quod dum intellectus acquisiuit hci bitum Logicae per demonstrationem unius partis , & postea se exercet circa alias partes per nouas demostrationes:quasdam alias facilitates acquirit, non tameu alios habitus quia facilitates istae, eiusdem rationis sunt, propter unitatem specificam principiorum δε conclusionum per quas acqui suntur,& solum distinguuntur materialiter, tanquam partes integrantes eiusdem habitus:

qui licet sit qualitas spiritualis . & ideo non habeat partes integrantes quantitati uas,atque corporeas,sic Vt habent corpora : habet tamen spirituales, iuxta propriam naturam,quae dicuntur partes extensionis:sicut certum est habere partes intensionis, vi suo

loco explicabitur, nec propter tales partes desinit esse qualitas fimplex quemadmodum deuneret esse, si essent distincti habituq. . ut asserit opposita sententia:quia esse simplicem qualitatem, hoe tantu in significat:quod non sit composita ex multis qualitatibus aut habit bus formaliter, aut specie diuersis: nam talis compositio tolleret unitatem specificam eius , quam certum est non tollere partes integrantes , solum materialiter diuersas : sicut non

tollit quin albedo Petri sit simplex qualitas, quod habeat partes

integrantes in capite , & pede. Hanc autem compositionem partium integrantium , ac materialium,tribuit scientiae D. Tho. i 7. quaest. I L. art. 2. etiamsi expresse doceat esse simplicem habitum. id qualitatem, ut vidimus: quare non credit repugnare simplici - , tali eius.

C A P V Τ V. Virum Dialectica sit scientia nactica,vel speeulatiua. PRaesupponit titulus quaestionis quasdam esse scientias pra-i ichicas,& alias speculatiuas: quod docet expresse Arist. 1. lib. Metap.& est communis sententia totius scholae:probaturque hoc argu

36쪽

ciuino quinta prooemialis. I7

argumento. Practicum est, quod sua natura ordinatur ad opus: sed qinedam sunt scietiae de operabilibus a nobis,& quae ad finem operandi ,earum cognitionem ordinant; ut Philosophia moralis agens de virtutibus,& medicina dc corpore humano sanabili; aliae vero quae circa reS pure speculati uas versantur: ergo necesse est admittere practicas,& speculati uas scientias. alio supposito,quaerimus, an Dialectica pcrtineat ad practicas, Vel ad speculati uas. Sed vi quaestio melius intelligatur,adnotandum est, quid sit praxis & quid practicum. Praxis idem est quod operatio , & practi- cum idem,quod operativum , vel principium operationis, vel directivum eiusdem operationis : sed principium operationis duplex est,proximum & remotum : proximum est illud ,a quo opcratio procedit,vel diligitur: remotum vero, quod considerat operationem in communi, tradens praecepta eam faciendi, aut dirigendi : ex quibus sequitur ut cani in singulari faciat, aut dirigat. Exemplum primi habemus in artibus. Nam ars fabrilis proxim si principium est operationis. Exemplum secundi in stientiis practicis.Nam cum lcientia non sit de singularibus, sed de uniuersa libus; & operatio non fiat nisi in singulati: non possunt scientiae esse proximum principium operationis , sed remotum tantum, ex eo quod praecepta in communi tradui, docent S quonam modo emcienda sit, aut dirigenda in singulari. Vnde sequitur practicum, prius ac principalius dici de artibus quam de scientiis sed ad veram ratio'em l cientiae practicae satis est,esse principium remotum operationis modo explicato , quia impossibile est esse principium proximum operationis, cum non in singulari, sed in communi eam consideret. Vtraque acceptio praetici continetur in Dod rina Aristo .prima quidem,& propria 6.Et hic c. 3. Vsque ad 8. ubi solum enumerat duos habitus practicos, nempe prudentiam & artem:quia solom isti sunt trincipia proxima factiva aut directiva operationis. Secunda vero dc minus propria L .lib. Meti

cap. I. teX. .lib. 6. cap. I. text. I. 2. & 3.&lib. II. c. l. quibus locis

practicum attribuit scientiis,diuidens eas in speculativas , & practicas: sed scientiis non potest conuenire primo ac propriissimo modo sumpto : sed solum secundo modo,& minus proprio,sussicienti tamen , ut vere & proprie dicantur scientiae practicae : ex

suibus intelligitur, quod dum quaerimus , An losica sit scientia

peculativa vel practica:non de practico proprUmmo loquimur, sed de minus proprio,quod potest conuenire scientiis. Circa quaestionem igitur sic explicatam quatuor sunt Opinio- nes. Prima tenet, Logicam csse scientiam speculativam , & non practicam,quam sequuntur Sεotus quaest. 4. prol.Duran. quaest. s. Sotus,& Tolet. quaest. 4. prooemiali. Soracinas 6. Meta. quaest. 1. Capreolus quaestione a. prol. articulo I.Niphus I. Meta.quaest. r.

37쪽

it qui ita prooemialis.

Canatiensis inscriptis pesinae parti S , quaest. I. artic. .& eiusdem semetiti e videtur esse D.Tho. opusculo 'O. fol. i 28. pag. I:& i 2 quaest. 1 7. artic. ;. ad probatiaque duobus argum. Primo , quia ex sine colligitur,An scientia su praetica, vel spcculativa, ut docet Arist. i. Meta. tex. sed finis Logicae non cst componere syllo gi sinum . aut quodlibet aliud instrumcntum,sed naturam eius &pro prictates quaerere, atque loeculari r ergo non est icientia pra ctica, sed speculativa. Probatur antecedens, quia non dicetur ali

quis acquisisse Logicam, ex eo quod syllogismos efiiciat, sed quia

nataram cius cogno Lit per demonstrationcm : ergo Logica non est operativa sylldgis sed naturam eius speculatur: quare nec erit practica ,sed speculatitia. Secundo probatur, ex modo procedendi 3 nam scientia practica procedit niodo compositorio, quia compositio, operatio quaedain est: speculativa cro modo resolutorio, resoluendo,aut reducendo proprias conclusiones usque ad prima principia: sed Logica non proccdit modo ccmpositorioued resolutorio , inquirenco naturam, & proprictatcs syllogismorum ,& aliorum instrumentotum: ergo erit speculativa. Probatur minor ; quia etiamsi aliquis nullum componeret lyllogismum , Logicus vere diceretur ex eo quod cognosceret naturam, & proprietates eius per demonstrationem: ergo Logica non procedit modo compostolio, sed resolutorio. Secunda opinio , asrmat Logicam esse scientiam practicam: quam tenent Gabriel I i. quaest. prol. Ocham in i. d. 39. quaest. 6. Venetus in principio suae Logicae. Albertus Magnus 1. lib. de,nima , c. I x. Iandumis 6. Meta. quaest. i.& s. Fonseca 2. Meta. cap. 3.qua 11.2.sect. - .& probatur I. nam illa est scienda practica, quae operativa est,aut directiva operationum : sed Logica est directiva operationum intellectusὲ ergo est practica. Probatur minor l . ex Aristot. I. Rheto. cap. i. Vbi docet, Dialecticam inuentam esse ad dirigendm operarienes , qua bene se male fieri poterant. Deinde ratione,quia operationes intellectus secundum propriam naturain consideratae , non pertinent ad Logicam , sed ad Philosophiana itaturalem : solum ergo considerantur in Logica,quatenus diriguntur & ordinantur, ut sine errore fiant, & constituatur ex eis syllogismus, aut aliud instrumentum:ergo Logica est directiva earum , quod est esse practicam. Exemplum huius veritatis habemus in arte fabrili perlecte praesca, quae circa ligna versatur: non secκndum eorum naturam: nam hoc inodo considerata ad Philosophiam potius pertinent,sed disponendo , ac praeparando, ut fiat ex eis cathedra:ergo Logica, quae versatur circa opera

intellectus sic ordinando, ut ex eis possit fieri syllogismus, practica scientia erit. secvu

38쪽

V 'inio quinta prooemiali . . I '

secundo. Scientiae speculatiuae quaeruntur propter seipso, ut per eas cognitionem suorum obiectorum conssequamur: pra' nicae vero non propter se, sed propter operationes dirigendas: sed

Logicam, non propter seipsam quaerimus,sed propter alias scientias, ad quas consequendaS ordinatur , tanquam instrumentum earum aergo non est speculativa, sed practica. Tertia lententia , cum videret utramque rationem , practicam videlicet & speculatiuam,habere Dialecticam,& utramque ratio nem non poste couenire eidem habitui, duplicem habitum in ea distinguit: unum speculatiuum, quo consideramus naturam syllogismorum,& aliorum instrumentorum : alterum praesticum, quo eos componimus: δc primum habitum vocat Dialecticam Theoricam , hoc est, cognoscitauam obiecti: secundum, Dialecticam pradticam, hoc est,directivam:& utitur exemplo medicinae,in qua duplex etiam ponendus est habitus,unus quo cons deratur natura corporis sanabilis,& medicamentorum, & vocatur Theorica medicina: alter quo applicantur medicamenta ad curandum corpus,& vocatur praetica medicina. Postrema sententia asserit, Dialecticani nec esse speculatium,

nec practicam perse,sed instrumentum potius ordinatum ad consequendas speculati uas scientias,& practicas:& propter utramque rationem speculativam , & practicam,modo quodam accidentali ei conuenire.Ita tenet Petrus Niger quaest. i 4. sui clyp. & Graeci omnes asserentes Dialectieam non esse Philosophia unisis aliter a repta partἰm , sed lactrumentum. Probatur haec sentencla, quodam testimonio Arist. i.lib.Topicorum,c. s. ubi problemata, quae sunt propositiones in utramque partem probabiles, in contemplativa, i activa,& instrumetaria diuidit:& hq c postrema vocat problemata Dialectica ergo sentit Dialecticam non est e speculativa, ncc praeficam sed instrumentariam. Deinde ratione;quia Logica dirigit opera intellectus: sed intellectus non est speculatiuus nec practicus : sed uniuersalior quaedam potentia , cui Vtraque ratio conuenit accidentaliter: idem ergo dicendum erit de Dialectica.

Pro solutione quaestionis, notandum est l. Logicam duo praestare. Primum namqti praecepta tradit conficiendi syllogismos& caetera instrumenta . explicans partes, ex quibus componi debent. Probatur hoc ex definitione syllogismi ; quae asserit, ile erationem , in qua quibusdam positis , obud necessario seq&itur , per ea qua posita sunt, iis est, virture praemissarum Praemissae igitur, quae sunt maior, & minor , dispositae in modo , & figura , sunt pa tes quasi materiales syllogismi : dispositio vero in modo & figura quasi serma eius est. Aristo t. etiam in libris de posteriori resolutione praecipuὰ cap. r. I. lib.definit demonstrationeiri,dicens e spe θύνgismum constantem ex primu,hoc est,principiis, & veris quider B Σ

39쪽

nam ex falso non sequitur vera clinclusio, & ex causis conclusionis.: quia praemissae causae conclusionis sunt. Haec igitur sum praecepta essiciendi syllogismum,ac demostrationem.Secudum quod praestat,est probare eadem praecepta per demonstrationum,1 e luendo conclusiones,Vsque ad prima principia, quod fecit Aristoteles ibidem , docens non posse aliquam habere icientiam conclusio. ms, nisi sciat pramissu demonstrare , essique reducera usque ad prima principia per se nata inque indemonstrabilia. Secundo notandum est, idem esse praecepta tradere componendi syllosismum & demonstrationem ; quod docere modum , quo componi debeat, ut possit esse instrumentum acquirendi scientiam : & hoc est etiam procedere modo compositorio: quemad- modum ars domificatoria , ideo procedere dicitur modo compositorio;qiuia docet,ex lapidibus, & lignis, hoc, vel illo modo dispositis, domum esse componendam. Idem est etiam docere per demonstrationem componere syllogismum , resoluendo aut reducendo conclissiones usque ad prima principia λ quod est proce dere modo resolutorio:vnde sequitur euidens esse, quod utruque

modum procedendi habeat Logica;& intrinsecum quidem : qui non posset persectam cognitionem modi sciendi tradere , nisi

utroque modo procederet.

Tertio notandum est : non solum habere Logicam utrumque modum procedendi, sed etiam utrumque finem : nempe operandidi speculandi,& componendi syllogismum,quod sic probo : Mo dus compositorius sua natura ordinatur ad bene componendum syllogismum : & bene componere syllogismum, est ordinare,aut Uia dirigere operationes intellectus,ex quibus componitur: ergo L eca habet pro fine dirigere operationes, qui est finis practicus. e sine vero speculationis patetmam modus procedendi resolutorius ordinatur ex se ad speculandam naturam obiecti: de quo probantur passiones per demonstrationes, quarum conclusiones reducuntur ad prima principia i ergo ex modo resolutorio colli- gitur euidenter,sinis speculandi naturam obiecti. postremo notandum hos modos procedendi, resolutorium,&compositorium ; atque citam hos fines dirigendi operationes intellectus,& speculandi naturam modi sciendi, quasi partiales , Minadaequatos cile respectu Logicae , & contineri sub adaequato,&totali fine eiusdem scientiae,qui est perfecte cognoscere naturam 'modi sciendi. Probatur hoc argumento : nam ad perfectam cognitionem modi sciendi, non sussicit scire modum componendi syllogismum,& alia instrumenta:sed requiritur,quod per demonstrationem cognoscatundemonstratio vero, ut perfecta sit, petit

resolutionem praemissarum usque ad prima principia; quod est naturam eiusdsm modi speculati : ergo persecta cognitio modi

40쪽

ciustis quinta praemialis. a I

sciendi, qui est obiectum Logicae, & finis eius adaequatus atque

rotalis, utrumque finem, quasi partialem continet, & respectu vinxtiusque superior est.Sed lub eo mutuo sibi correspondent partiales & inadaequati fines atque modi procedendi, & unus ordinatur ad alterum, atq ue o conuerso : quia Logica docet componere syllogismum,ut per eum tanquam per instrumentum speculetur naturam eius: & naturam pius speculatur , ut perfecte sciat eum componere : quia perfecta compositio petit persectam cognitionem totius compositi & partium eius: & sic modus correspondet modo , & finis correspondet fini, & ex utroque Iesultat perfecta cognitio modi sciendi, qui est finis adaequatus Loocar, altior v-

rroque , & Vtrumque continens eminenter.

His suppositis, nostia sententia est,Logicam simul esse practica& speculatiuam scientiam : quam praeter alia sequuntur, Pater Suarius tom. 2. suae Meta. disp. 44. circa finem , & Pater Gabriel Vasqueet in c. pari. D. Tho. disp.9 cap. I. num I.quam efficaciter

probat hoc arg. ex doctrina tradita sic colligendo. Scientia Ha- istica est illa,quae non sollini est de re operabili, aut dirigibi insed procedit modo operabili,& in finem operandi,aut dirigendi operationes ordinatur; sed Logica habet has tres conditiones et ergopst vere praetica. Probatur minor: nam in primis de re operab li, aut dirigibili agit, nempe de operationibus intellectus t & modo quidem operabili, hoc est, compositorio : & tandem in finem diarigendi easdem operationes ordinatur,quod & facit,dum eas ordinat in syllogismum aut aliud instrumentum. Quod vero sit etiam speculativa, probo. Nam speculatiua scientia est, quae de re speculabili agit, modoque resolutorio procedit, & in finem speculandi naturam eius ordinatur: sed talis in Logica:ergo est spe. Culativa. Minor ita probatur. Modus sciεdi, aut ens rationis,quod

est obiectum Logicae, est res speculabilis habens passiones,quae de

illo demonstrari possunt,& vere demonstrantur in Logica docen te, resoluente easdem demonstrationes usque ad prima principiat quod est resolutorio modo procedere:& modus i ste resolutorius ordinatur ex se ad speculandam naturam rei: ergo habet etiam pro fine speculationem sui obiecti. Et hoc arg satis declarat, quast falsum id, quod quidam ex his, qui sequuntur primam .pinionem, asserunt, nempe. Dialecticani procedere modio practico; sed hunc modum procedendi ordinari ad speculationem:& ideo nonem cere scientiam practicam,sed speculativam.Non enim miniis ordinatur modus procedendi resolutorius ad praximi cum ordianetur ad perfecte componendum syllogismum , & nihilominus constituit Dialecticam speculativam: ergo etiamsi modus com positorius ordinetur ad speculationem , constituet scientiam praectic Praeterea, cum modus compositorius sit de esi ita scient

SEARCH

MENU NAVIGATION