Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

681쪽

6 1 Selecta ex litam Topicorum.

tamen probabilis videatur .propter verisimilitudinem,&cp parentiam veritatis quam habet vel propter verisimilem rationem,qua probati potest. Vt intelligatur , formalem rationem probabilis propositionis, non tam in re ipsa consistere, quam in apparentia, vel apparenti ratione,respectu plurium, vel sapientum, ut docula Arnioteles. Vnde sequitur,quod quamuis repugnet , duas contradictorias esse simul vcras,non tamen repugnac esse simul probabiles, quia tam eontingit,ut utraque habeat pro sc viros doctos, quibus vera appareat, de etiam vcrisimiles rationes, quibus probetur.Verum in ipsa re,nece Ise est alteram carum este falsam. Non tamen est

necessarium lut aliqui decepti existiniant quod si una propositio est probabilis: eo ipso probabilis etiam sit eius contradictoria,

clim manifestum sit posse contingere,quod illa appareat vitis doctis vera,& verisimiles rationes pro se habeat:haec vero,nulli appareat vera,nec aliqua verisimilis ratio inuenta sit, per quam

Propositio probabitis duplex est: Qtardam per se ; Alia vero ρνε-pter aliam, ex qua deducitur. Per se probabilis illa dicitur, cuius probabilitas ex sola notitia terminorum, absque alia ratiocinaticiane,per quam probetur,euidens est,ita ut intellectus non ponit no iudicare,est e probabilem. Talis est haec : Omnis mater dillait fi- Ilium:aut omnis amicus dilige dus est:& hane propositionem persi probabilem Mefiniuit Arist. i. lib. Posteriorum, dichnsa opinis, en acceptio immediata propstionis, non necessaria. Opinionis nomine,assensum talis propositionis immediatae intelligens: hoc est, quae sine medio iudicatur probabilis,ex sola notitia terminorum. Et asiesius huius propositionis, pcr se probabilis,vocari potest intellectus , intra genus probabilis propositionis: sicut intra genus euidetis, vocatur intellectus assensus propositionis necenariae,qui sine medio habetur, la significatione terminorum cognita. Alia est Propositio,non per se probabilis, sed quae ex alia per se probabi licolligitur, per euidentem, aut probabilem consequentiam:aut ex euideli alia, per consequentiam solum probabi m.Et haec est similis conclusioni scientificae,quam ex euidelibus praemissis.& peteuidentem syllogismum colligimus. Nihilominus ex utraque propositicine probabili, potest fieri syllogismus dialecticus, ut per se est mani sestum. iiidnam , filotimus Topicus aut dialecticus.

EXplicatis singulis partibus .syllogismi dialectici, non erit difficile definitionem eius intelligere:quam assignauit Arist. c.l. lib. r. Topicorum , his verbis r Diale meus autem olivismus est, qui ex probabilibus es collectua: id ex , qu: ex propositionibus probabilibu

682쪽

Selecta ex libris Topicorum. 67

bilibin procedens, pro abilem etiam eonclusionem eolligit. Quae sic in 'telii geda est,ut ex utraque praemissa probabili, vel saltem ex alte Ia,procedere debeat, nam Cepe contingit,ut ex una evidenti,& at tera probabili esticiatur.Talis est enim iste Omne animal diligitsbi itiivile : Omnis homo cli animat: erino omnis homo dition

sibi simile. Conuenit autem cum lyllogismo demonstrativo , in comuni:& generica ratione dispositionis, in Modo,& figura distinguitur autem ab eo, specie, per modum concludendi. nam demonstratio concludit per medium necessariunt: hoc est , per cati iam, vel effectu in necessari uin a probabilis vero, per mcdium probabile:quia nec reddit causam nec effectum conclusionis neccssa rium, sed soluin probabilem: hoc est, quae talia apparent pluribus, aut sapientibus , ut explicatum est. Itaque non distinguuntur per solam materiam ἱ ut probaui inus in pol terioribus , sed etiam per formam specialem ; ex modo speciali concludendi desumptam: cum in forma pene rica dispositionis syllogisticae conueniant. Asyllogismo vero sophistico, distinguit tu per formam veram , aut apparentem:atque etiam per probabiles, aut apparentes propositiones. Nam ex illis procedit dialecticus, sophisticus vero ex his. Sed diuerium quid est procedere,cx probabilibus aut ex apparentibusmam licet probabilis propositio sit illa : quae apparet Vera, quamuis forte vera non sit, non tamen cuicumque id apparet, sed tantum sapientibus , idque propter fundamentum verisimilis rationis: vel propter verisimilitudinem eiusdem veritatis. Apparentia vero,ex quibus procedit syllogismus sophisticus nec rei pectu sapientum dicuntur talia : nec etiam vera apparent, cum funda, mento rationis probabilis,aut cum verissimilitudine eiusdem veritatis, sed cuicumque & sine his fundamentis. Vnde solam , & na-dam habent apparentiam veritatis.& ideo deceptoriae proprie dicuntur,& syllogismus ipse,ex sic apparentibus procedens, vocatur

etiam deceptoriuS. Enumeratio,atque ex litatio locorum ex quibψη deductinrur arg.

probabilia .pro dissutariene ineunda. Hoc solum restabat explicandum:ex his,quae pertinent ad diruputationem dialecticam instituendam nempe Locu, ex quo desumenda sint probabilia argum vel syllogismi. Explicatis namque Ze cognitis nutusmodi locis facile erit cuique argumenta prohibilia inuenire quibus in disputationibus uti possit. Et licti ususIOcorum, ad quamcumque scientiam pertineat, secundum applicationem ad propriam materiam;eorum tamen explicatio, ad l lam spectat dialecticam, cuius proprium munus est , methodum praebere omnibus scientiis,ac diseiplinis, ad disputationem insti. uendam.

683쪽

67 Selicti ex libris Topicorum.

Locus autem,ex quo eruuntur argumenta, diuiditur in Intrinse-x 3τum,dc Extrinsecum. Loeus Intrinsec vocatur ille , qui ad substantiam rei pertinet,vel substantiam eius comitatur.Quae ad substantiam pertinent,sunt haec ,Definitio Genus,Differentia,aut Pars aliqua rei, ut Materia,& Forma: vel Partes integrantes, i Caput,Manus,aut Brachium. Quod vero comitatur substantiam,aut est Totum : lquod ideo comitari dicitur substantiam rei et quia includit partes: in aut Descriptio ipsius rei:aut Proprium rei: aut Accidens: aut subiectum illitias. Vnde Dei intrinseci,tantum sunt nouem, Definitio . Genus,Diiseremia, Partes, Totum,Descriptio, Proprium, Accidens,& Subiectum. Locus extrinsems, dichur ille , qui non est in ipsa re , nec ab ea

procedit,sed ex aliquo extrinseco desumitur. Locus autem extrinsecus diuiditur , in Eum: qui habet aliquam affinitatem qum ipsare : & in Eum, qui habet aliquam repugnantiam cum ea. Leci extrinseri habentes Uinitatem .sunt,Coniugata Similia,Causae extrinsecae,nempe Efficiens,& Finalis: Effectus extrinsecus, Maius, Minus, Auctoritas diuina , vel humana. Lori vero extrinseri repugnan-res,sunt.Contraria, Disparata, & Dissimilia. Unde loci extrinseci, undecim sunt : quos si cum nouem intrinsecis coniungamus, inueniemus locos omnes, tam intrinsecos quam extrinsecos, Viginti tantum esse . quos sigillatim , breuissime tamen explicabimus: ut ratio singulorum intelligatur, & usus eorum reddatur facilis. Loeus primus a Desinitione.

FRequens usus est huius loci a Desinitione , in disputationibus

ex eo , quod essentiam definiti continet, dc cum eo conuertitur. unde fit: ut plures propositiones uniuersales deduci possint ex ea, quae vocantur Maximae , & quasi capita sub quibus pluros particulares desumuntur. ad instituendos syllogismos dialecticos. Et si quaestio proposita, circa quam disputatur, si Absoluta , possumus assumere in argumentatione , definitionem subiecti , aut praedicati,aut utriusque: ex quibus deducuntur Maxima , Affirma elua, Ic Negat sua. Alfirmativa sunt, Quidquid conuenit definiti ni, conuenit definito : & Quidquid potest conuenire definitioni, potest conuenire definito , Ac aliae similes. Negatiuae . Quod non conuenit definitioni. non conuenire definito:& Quod non potest conuenite definitioni,non potest eo uenire definito. Gratia exempli:Si proposita q.disputandast,An Dialectica his nerassaria ad alim frientias eo arandas . Subiectum huius quaestionis est Dialecti .

Pradicatum vero necessatium Possumus ergo uti definitione Dialecticae,sic arguentes Seientia doeens argumenta conficere,neces.saria est ad alias scientias comparandas:sed Dialecti ea est scientia, docens

684쪽

Selecta ex libris Topicorum. ετ s

docens argumenta conficere: ergo necessaria est ad alias scientias comparandas. Et secundum eandem proportionem , possumus uti definitione necessari j,quod est pr dicatum quςstionis,atque etiam definitione simul subiecti,& praedicati. Si veto quaestio sit Comparatiua,nempe , An necesιιπι ad alias fientias magis conueniat diatic ica,quam ea teris artibus, uti possumus definitione 1 ubiecti,atque etiam praedicati vel utriusque, deducendo ex eis Maximas quasdam,smiles superioribus, cum his aduerbiis magis,& minus. Ut si dicamus, Cui magis conuenit definitio, magis conuenit definitum,& sic de caeteris.

Secundus tieus a Genere.

xs Isilem fere modis uti possumus,loco a gemere Nam propter nec cessariam connexionem , quam habct cum speciebus , deducuntur ab hoc loco plures Maxima. ex quibus instituere possumus argumenta: ut sunt istae, Quidquid usi mialiter eonuenit generi, etiam eonvenit essensialite peciebus: Sc, Quoά repugnat generi,repugnat etiam speeiebus: sicque de aliis, iuxta modos arguendi a definitione explicatos.Et ad func locum generis ,rcducitur loς us Speciei: quia similem habet connexionem cum indiuiduis:& ideo non additur alter Ioeus a specie,sed eaedem fere Maximae deduci possunt, atque a genere:& eodem modo debent applicari,ad formanda argumenta a specie. Tertius locus a Ditisrentia.

VAlde similis est locus a Dist.rentia , duobus praeccdentibus a

definitione & a genere. Nam duplex est differentia, Subalterna,& Alema. Et si sebalterna sit,de eisdem speciebus praedicatur ac genus:& eandem habet connexionem intrinsecam cum cis: Quare eaedem Maximae, ex ea deduci possunt, ac ex genere. Si vero sit Atoma,cum definitione conuenit in duobus Primo , in eo , quod intrinseca est speciei Secundin. Quia cum ea coci uertitur.Unde s- miles etiam Maximae ex ea deduci possunt:ac deducuntur ex definitione , & eisdem modis applicari debent ad syllogismos diale .cticos conficiendos. artus locus a Partibuti

P a rei unt in triplici disserentia. subumila;ut species respeci u

generis:Esentiales;vt materia,& forma:aut genus, & differentia:& Integrantes, ut caput, manus. & brachium. Et ex his : Qua dam sunt nucsaria ad conustentia totius sine quibus esse non potest Ut caput cor,& similes. Aliae non fiunt neelaria,sed sine illis eos potest ut manus,digitus,pes. Et a primis potest deduci argum.

685쪽

ν ο Selecta ex libris Topicorum.

secundis deduci non potest:quia neque inferunt consistentiam totius,nec eam tollunt. A partibus plures Maximae deduci possunt,

propter necessariam connexionem quam habent cum toto,& cum eis totum : ut sunt istae: Quod necessario remitatur partem. necessario etiam debet comitari totum: de, seu drepugnat parar,ctium repugnat

rati. Et haec accipiuntur ex parte ut lecti propositae quaest. Aliae vero possunt sumi ex parta pra dicata secundum proportionem

Totum duplex est. Aliud υniu sate,quod est uniuersale praedi- Tcatum respectu inferiorum,quae sunt partes eius subiectivae: t genus respectu specierum:& terminus distributus signo uniuersali: ut omnis homo,respectu particularium,quae sub eo continentur. Et ab hoc toto , ad eius partes, sumuntur omnia argumenta, quae fiunt a superiori ad inferius negatius : & in summulis sunt manifesta. Aliud est totum Egentiale, ut integrale; ut homo ,equus, domus. Et ab hoc toto deduci possunt plures Maximae , & ex eis conci plures syllogism Lut, Pollio tota necesse est poni omnes pqrtes ne-eessarias. Unde valet arg. a positione totius, ad positionε cuiuscunque partis neeessariae, & etia Ablato toto,neeesse est auferri aliquam partem neresariam .unde valet argu .a negatione totius ad negationem alicuius partis necessariae,sub distin tione:ut si deficit domus aut non est fundamentum,aut non est tectum,aut non est aliqua alia pars necessaria. Loc 3 sextus a Descriptione.

D criptio est definitio,quam appellarc solent deseri tuam:quia i snon explicat essentiam rei,nec per genus,& disserentiam traditur,sed per propriam passionem , conuertibilem tamen cum redescripta: ut animat,aptum ad ridendum eum homine:& ideo omnes Maximae,quae ex definitione deducuntur, ex descriptione deduci possunt,& codem modo applicati ad syllogismos constituendos.Et quod de descriptione dicitur,de definitione,quid nominis, intellisi debetaeum conuertatur etiam cum re,non tamen de etymologia nominis: quia saepe contingit, diuersa esse,id a quo nomen imponitur , & illud quod significat . quare non potest argumentum firmum duci ab etymologia ad rem significatam. Tneus sieptimus a Pνonio.

conuersim praeduatur ut definit Aristot. cap . . tib quas dicat. psopriam passionem non pertinere ad quod qu id est,seu rei essentiam .c Euerti tamen cum ea sicut definitio conuertitur cum defi- nito. Et ideε iisdem fere modis,eadem fere arg.deduci possunt a

- . proprio,

686쪽

proprio, atque a debuitione: quia, ut nucnit desinitio, nuenit proprιa pagm: e, Cui non conui Lii tropria passio. nec desinitio conuenit. Ε sicut be nc colligitur , Rem cile pellcctiorem . quo perfectiorem definitioncm habet: ita quo perfectiorem habet pallionem : cum haec procedat ab essentia ,: auq iram a pro P Ila cauta.

Locus o clauus ab Atri tante., Λ Cciliens est. quod adeu, cessi μία clo, prater corruptionem e r xvi delinit ibidem Arist. Sed haec definitio solum videtur conuenire accidentibus vcie inhaerentibus, quae ideo vocantur intrinseca : nihilominus eciam alia quae sollini videtur extrinsecam denominationcm signi sicare, sub nomine accidentis hoc loco debes intelligi: ut dextrum esse, vel sinistrum patiete ira aut visum vel intellectum esse. quia in modo denominandi similia lunt accidentibus initin cis. Ab accidente, deduci pollunt platus Maximae,& ab his plura arg. Vt, Si Mectuti a pra ricati,non conuiniunt βία tu , non Gharebit ρ duatum μιiecto : quo arg. usus videtur beatus Petrus, Actor. h. probans discipulos non fuditi ebrios : quia tempus illud tertiar liorae diei, non erat couenicias ubi ictati,& idco, nec discipulis , cum eadem hora eis imponere tui ebrietas Et bene probatur. aliquem non occidisse ali crum, si probatur eo tempore, quo occisus est, in eodem loco occisionis non fuisse,sed alibi.

D8 bubiecto inhasionis, intest igitur locus i ite, cui inhaerent accidentia, non de subiecto praedicationis,cui potest praedicatum

essentialiter conuenire:& ideo merito numeratur inter locos in- . trinsecos. A subiecto possunt deduci Maximae istae& similes: Cui repugnant accidentia,eriam repuYnat subicctum. ut si alicui repugnat intellectus , etiam anima .& u repugnant corporea accidentia, etiam repugnabit corpus. νγι 'biectum en ibi debent esse accidentia:& Vbi non sium accidentia nee est subiectum: Sc Motis nobis mouentu omnia. qua fiunt in nobi . id eli, accidentia. Et ex his,& aliis Maximi

multa possunt effici arg a loco Subiecti: & isti sunt omnes loci

intrinseci. Sequuntur extrinseci. Locus decimus, , priimus inter Extrinsecos, Coniugatis.

Coniugata dicuntur voces, qua s,b diuersa terminatione , eankem formam significant, atque participant: & propterea quali idem iugum ducere vident univi Iustus, Iustitia,& Iuli co& omnes castas, per vos variatur idem nomen : & verbum. Ad haec reducunturalia quae eandem formam significant, licet diuerta omnino sincVoces et ut Iustus , & Studiosus: quae ita se habent, quantum ad rem significatam , sicut iustitia , re iustus. Ex his dc ducuntuc V v 3

687쪽

8 Selecta ex libris Topicorum

istie maximae, & similes : aeua dicuntuν de uno coniugatorum , suo etiam modo, ct eum debita va=iatione, dicuntur de alio , ut si Philosophus est sciens; Philosophia erit scientia:& de quo dicitur uniam eoniugatorum , dieitων etiam suo modo alterum. Et ex his , ac similibus propositionibus possunt fieri multa argumenta a coniugatis.

Locus II .a Simili.

Smilia sunt,qua participant eandem formam : ut omnia alba. Ad quae reducuntur,quae habent eandem proportionem:Yt auriga,& dux quia similem curam et,quam habet auriga in suo curru, bet habere dux in exercitu. Ad similia etiam reducuntur aequalia,& ab eis deducuntur Maximet plures,pro argumentis instituendis, similes huic,ognus disgregaι visium rergo etiam paries albus.Sed semper debet fieri in his argumentum a ratione formali similitudinis,3c non ab aliis materialibus,quae habere possunt similia : non est enim bonum argu .si dicamus;Θgnus es auis,ergo eriam parier auus 63 auis.

Isteus I 2. a Causa.

QVadruptiae Ur eausa: Finalis, Veiens, Materialis, O Formalis. ι iverum locus iste,eum sit extrinseeus, solam Finalem,& EHeientem complectitur : non Materialem , & Formalem,quae cum sint partes rei Intrinsecae, potius ad locum partium pertinebunt. Causa finalis est, cuius gratia operatur essiciens , & producit essectum: dc Causa Getens, a qua effectus procedit. Maximae, quae ex eis deduci possunt, similes sunt his: Posita causa,necessario ponitu ectus: quae intelligitur de causa actuali,& lassicienti,& Nan posita essectu,non penitur eausa: quae smili modo intelligitur. Verum quae ad naturam,& proprietatem harum causarum pertinent,in secundo lib. Physic.a nobis explicantur. Loeus 1 3. ab Esse . V Alde similis est loeus iste praecedenti quia eaedem Maximae a causa,& effectu deducuntur: idem est modus arguendi in eim, ut a Positione sectus,ad podionem ea M.v.ςSi dies est,sol est in nostro hemisphaerio. Abuto esctu,aufersureau .:vt,non est dies ergo nec sol est in nostro hemisphaerio. Sed intelliguntur istae , & aliae similes,de causis necessariis,& suffcientibus.

SImiliores sunt duo isti loci a maiori,& minori:& ideo de illissimul loquendum est. A maiori, sumitur haec Maxima: aeuod potes esscera maius,potest oecere minus : de a minΘri haec , Dιod non ερ est escere minui,nee potest oscere maius. Sed utraque debet intel

. Egi,

688쪽

Selecta ex libris Topicorum. 67 9

liri de maiori & minori ,ei uide in conditionis. Nam si diuersae r tionis sint, non , alcbit argumentum. v. g. Angelus potest intelligore,quod est maius:ergo potest ambulatc. quiad est minus. Quia diueriae conditionis lunt. intelἰigcie, α ambularc. Item non potest ambulare,ergo nec intelligere. Loctis 1 6.9 II ab Authoritate Diuina,is humana. Tuli nonium fide digni .cui ios innititur,valde extrinsecum est rebus test ratis velere in ut ex se cst manifestum. Vnde locus ab auda oritate fide digni. maxime extrinsecus est Sed si si ab authoritate Diuina, infallibilem veritatem ttibuit rei:quia cum Deus sit summa,& ptima veritas, non potcst falli: Si cum sit summa bonitas,fallere non potest. Unde quae Daus testificatur, ea in fallibilem veritatem habent.& tales sunt res nostrae fidei . quas propter Diuinam authoritateni credimus, & argumenta Theologica , ab hoc praecipue loco deducuntur. , , Ab humana vero authoritate nut testimento , non adeo firmum arg. ' riduei potes. Sed valet plurimum , ad explicandas res diuinae fidei. Nam licὰt sacti Doctores, homines fuerint, tamen expositio sacrae Scripturae,quam omnes, vel plures eorum adferunt setiam si di L sentiat unus , vel alteri maximam facit fidem : quia non est credendum, permisisse Deum eos in hac te decipi, ad quos pertinet, Scripturam exponere & expOsriam aliis tradere. Valet etiam multum in rebus , quae dependent cx libera hominum voluntate ; ut ad impositionem, & significationem nominum : quia nominibus Vtendum est, ut plures utuntur. Praeterea in iebus quae por sensus euidenter cognoscuntur : atque etiam in his, quae ad n istoriam pertinent:quae inniti debent cui dentiae alicuius,ut plurimum, perassensus habitet, ex qua ita contigisse,credunt alis. Sed non valet in his , quae cognoscuntur per discursum , in quibus praecipuum locum ratio tenet,quamquam adhuc in his multum valeat communis consensus omnium. Semper ergo ducitur argum .piobabile,ab authoritate humana : & quo plures sunt, qui aliquid testificantur; eo essicacius algum . deducitur. Negative tamen , non est ab authoritate humana arguendum, quas probetur, rem non ita esse, quia a nemine narratur : quia non est necessarium scit pia fuisse

omnia.

Lo us I 8. t s. ab Oppositis .er Repugnantibus sol Di paratis.

Non multum disserunt duo isti loci, ab inpo sitis is Repugnantibus,siu Di IJ aratis, quia eadem fere argumenta ab utrisque deducuntur. Ono iiii quadruplex esse ut in t os praedicamentis diximus. Contrariia,quae est inter Album , di Nigrum. Contradictoria: Inter album , α Non album. Privativa r inter caecum idens: V v

689쪽

6 7o .Selecta ex libris Topicorum.

TR ia haec tradit Aristoteles, lib. i. cap. ι. in fine: sic in primis definiens propoli ticinem dialecticam,quod sit, qua fi proposi-rio alterius larias contradictionis ut si dicas : Putasne animal iarao

nate,esse definitionem hominis' Differre autem a problemate ait: non re, sed modo. quia propositio, ut vocabuli clymologia ostendit, proponit alteri aliquid: ut eidem rei propositae respondeat, e*plican quidnam de illa iudicet, vel sentiat. Problema vero : Modum liabet quaestio,& utramque partem, per modum quaestionis agita-dae proponit: ut ii dicas: Virum animal rationale sit definitio ho. minis, necne 3 Itaque propositio diale istica, interTogat per modum simplicis propositionis mon per modum qu stionis:& assumit una

tantum partem : ctim problema utramque , & per modum quaestionis interroget. Id duobus modis solet p&cferri, vel formatiter tvtramque partcm interrogando: ut in assignato fit exemplo: ver formaliter unam,& virtualιtεν alteraim ut si soluin dixeris: Virum

animal rationale sit definitio hominis 3 Et hoc modo proferuntur problemata, in communi usu scholarum , quoties quaestio aliquae disputanda proponitur: quod breuitatis studio, absque dubio fit,

eo quod iam ab omnibus intelligitur altera etiam pars interrogata, ex modo ipso problematicae interrogationis. ubi aduertere debemus .quod Aristoteles i . libro priorum , cap. I II. non uistinxit propositionem dialecticam a problemate: imo neque a propositione probabili : cum dixerit esse interrogationem contradictionis: quod problemati proprium est, S: rursus , propositionem dialecticam , percontanti esse interrogationem eontIδ-

dictionis: ratiocinanti vcro, esse sumptionem apparentis , & pIO-babilis. Ideo remisit distinctionem horum trium, ad cap. I. lib. I. Topi M. quem citauit dicens : ut in Topicis dictum est. Ibi siquidem proprius crat locus distinguendi haec: eo modo, quo a nobis distincta sum. Propositio dia futua quadruplex est, sicut de problemate diximus: Definitionis est haec : Putasne animal rationale est definitio bominis'Pνορνν, Putasne risibile est propria passio hominis' Generis,Putasne animal cit genus homi uisὶ Aceldentis, putasne albedo est accidens hominis 3 Sed valde notandum est in hac parte, Propositionem sub hac ge- l εnerali ratione sum pram. solum significare enunciationem; ut proponitur in syllogismo ad inferendam conclusione.Quae s proponatur primo loco , dicitur Propositio simplicite . aut Pr positio, seu pramissa maior, vel Prima pars antecedentis. Si secunὸo loco,dicitur Assumptio : quia sub propositione maiori, sub qua contine- . r,assumitur: dicitur etiam, Minor prepositio, aut Premisia minor, ac Secunda , vel posterior pars antecedentis. Et si in syllogismo demostrativo propon tur,dicitur Principium: si in syllogismo dialectico, Propositio probabilis: is Propositio apparens: si in syllogismosophistico.

690쪽

Selicta ex libris A eorum. στ r

sophistim. Propositio υ ro dialectica praeter enunciationem , addit modum propositionis,quasi per modum dubitantis: & problema,

modum Interrogantis ut explicatum est.

Ex quibus intelligitur,tam propositionem Dialecticam, quam problema, atque etiam propositionem probabilem, deseruire ad disputationem instituendam: sed diuerta ratione : nam probicina dialecticum deseruit per modum quae itionis propositae ad di sputandum : & ideo primum locum tenet, S quali caput totius dici, putationis vocatur. Propositio vero di alcctica, deseruit quasi pio interrogatione ad respondentem facta, ut per eam respondens proferat aliam : qua media,quid de re propolita sentiat, explicet: de ex data responsione, possit interrogans occasioncm sumere displitandi in unam per alteram partem propositae qtrae lito ius. Propositio vero probabilis,deseruit iam ad coniti tuendum syllogi sinum quo posui intentum probari, & quaestio terminari , aut definiri. itaque problema & propositio dialectica, sub propriis rationibus formilibus ad instituendam disputationem pertinent non tamen ad syllogismum dialecticum : ni si solum antecedenter , & quasi praesuppositive. Sola autem propositio probabilis pertinet ad eandem disputationem , tanquam pars syllogismi dialectici. Ubi aduertere debemus. quod Arist. hoc loco distinguit propositionem

a problemate,dicens problema utramque partem interrogare.

Luid sit, oe quotuplex propositio probabilis.

38 DRobabile definit Aristo t. lib. i. cap. t.bis verbis: Probabilia au- tem sunt , qua videntur omnibu/, aut pluribus , aut sapientibus: ct his vel omnibus , vel plurimis , vel maxime familiaribus , se probatis Quo ἡ intelligitur Mut propter rem ipsam, quae ex se apparet vera : vel propter verisimilem aliquam rationem. Itaque probabile, non est idem, quod verum : nec etiam , quod necessa rium .aut cer tum: sed quod apparet verum omnibus. aut pluribus. aut sapientibus. Sunt enim prepresilienes in triplici dissi remsa Nam quaedam sunt euiderer verae,& quarum veritas cui denter est cognita. Aliae evidonier falsa, de quarum otiam falsitas euidenter cognoscitur. Aliae vero medium tenent: quia verae sunt, aut falsae, sed veritas,vel falsitas earum non est euidenter nota:quia causa earii, aut ignoratur, aut no plene cognoscitur:& ideo pluribus appares Verae, aliis vero etiam coringit apparere falsas, quia verisimilis ratio, pro utraque parte esse solet. Et istae dicuntur probabiles. Paret igitur , quo pacto probabilis propositio a istinguatur a propo-stione, Vera, Certa, Necessaria,& falsa. Quia fieri potest, ut secundum rem sit necessaria, veritate habens necessariam: vel in re sit necessario falsa , habens necessariam causiam suae falsitatis: Sc

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION