Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

651쪽

6 4 1 Trati. I .de habitu prixeipiorum.

tamen habet princi pium in natura ipsa , ratione cuius naturassetiam aliquo modo dici potest Quod non habent alij habitus.

Ut enim luperius dicebamus , propria ratio huius habitus sumitur, per immediatam comparationem ad ipsam veritatemper se euidentem, quam nec respicit, neque attingit per aliquod medium , sed sollim indiget notitia termino rum: quam item habet per species terminorum,ex quibus principia ipsa componuntur. Istae autem species producuntur ab intellectu agente, & imprimuntur intellectui passibili mediis speciebus sensibilibus ob- Iectorum: quae vocantur phantasmata. Operatio porro sensuum, α eiusdem intellectus agentis, per quam essiciuntur species, naturalis est.& sine habitu emeitur. informatus autem intellectus patiens per has species principiorum & intellecta pereas signifieatione terminorum,sine ulla arte, vel industria,sine ullo medio, vel discursu, agentitur principiis :& per talem assensum generatur habitus principiorum : qui postea intenditur , & perficitur per frequentem repetitionem eiusdem assensus. Et ideo, tam ex parte specierum . naturaliter productarum , quam ex parte assen- sus principiorum, dicitur habitus iste naturalis: quamuis libet si assensus . & ex consequenti , libere producatur habitus per .um .Et tandem quia assensus principiorum, M habitus ipse, pro- dueuntur sine medio, sine discursu, sine arte, solom per naturale iumen eiusdem intellectusndeo non est nomen aliud ei inditum, . sed nomine eiusdem intellectus significatur: dum dicimus, esse intellectum principiorum. Haec autem non habent alij habitus intelle 'uales,ut habitus scientiar. Is enim praeter operationem intellectus agentis, praeter speetes conclusionis , quas imprimit intellectui patienti , praete-quirit artem,per quam disponantur principia : praerequirit assen-Cum eorum , tanquam medium formale , quo intellectus assen-xitur conclusioni: & per talem assensum generatur. Et ideo n. que habitus scientiae, neque alij similes dicuntur naturales.

Ex quibus intelligitur; Vtrumque habere habitum principiorum : & quod naturalis sit, & quod sit acquisitus per proprioS a-

stus:non tamen sicut acquiruntur caeteri habitus ἔν sea sine ullo medio,sine ulla arte,vel industria , per solam virtutem naturalem utriusque intellectus, agentis, & patientis, ac sensuum, quorum naturales operationes praesupponuntur. Et in hoc sensu loquitur D.Thom. dum vocat naturalem hune habitum :ves dum dicit a natura haberi: non negans per hos modos loquendi, quod sit a quisitus per proprios actus:quia uterque sensus verus est,& neuter contradicit alteri. Huac autem esse sensum eius, colligitur euidenter ex proprio loco,ubi ex pro feta agit D Thom. de hoc babitu inqairens, An sit naturalis, nepe l. t.q. I. artic. I .a stetitque

esse

652쪽

nact. I .de habitu principiorum. 64 3

esse naturalem lecundum inchoationem,quod non habent caeteri habitus:& nihilominus esse acquisitum,per Ope Iationem intellectus agentis,& sensuum,praesuppositam assensui intellectus passibilis , per quem proxime acquiritur. In quo etiam sensu, dixit Arist.ex sensibus, , non a natura haberι hunc halitum. - Ιn eodem etiam sensu intelligitur aliud testimonium D. I li.' de puero, quem dicit habere hunc habitum: scd non uti eo propter defectum aetatis. Intelligit aulcm eum habere secundum m-choationem:quia hoc modo est naturalis quem tamen non habet formaliter, quousque per primum assensum principiorum in eo generetur,& per sequentes perficiatur. Circa solutionem primi argumen. Aserunt moderni quidam: Non esse ponendum habitum pio assensu principiorum uniuersalissimorum, quae vocatur dignitates:quia cum sint nobis notissima absque ulla dissicilitate eis assentimus: S idco per frequen-tem assensum corum non acquirimus habitum. Sed solum esse ponendum pro principiis particularibus scientiarum,quibus non facile assentitur intellectus,cum non sint adeo nobis nota : Ideo facilitate acquisita pro iis indigemus, quae vocatur habitus. Et haec sententia videtur mihi satis probabilis : quamuis etiam sit probabile, quod in Hypntiendo his prιncipiis, nonnihil difficultatis haheat intellectus, lites miniss longe,quam in Misenitendo principiti partieularibuι:& hoe satis est,ut indigeat habitu ad assentiendum, & ut nouam acquirat facilitatem per frequentem repetitione assensuv. 8 Et ex hac doctrina respondetur ad argum. Concessa maiore, sed minori nefata , quod intellectus nullam habeat dissicultatem in assensu primorum principiorum , & ideo nec ullam acquirat facilitatem , per repetitionem assensus. Nam experientia docet oppositum : & quod aliquam habeat intellaetus dissicultatem quam per exercitationem vincit:& ex consequenti, quod nouam acquirat facilitatem. Quid autem si haec facilitas aut in quo cons stat, diuersis modis explicatur ab auctoribus. Quibus omissis, dicendum est , Facilitatem non esse aliud , quam modum qiundam , per quem potentia ossicitur expedita, atque prompta ad verandum, aptaque , ut eum riti-ctatione operatur, quod non habet ex se,vel a natura: & hunc modum trisuit ei habitus , tanto perfectiorem, quanto magis intendituratque perficitur per repetitionem actuum. i

DE distinctione speeifiea huius habitus nihil inuenit tir apud

auctores. Ideo sola ratione agendum nobis est. Videtur au-xem unum esse ponenἐum pro omnibus, quod sic probo : Habitus S s L

653쪽

dictinguuntuν per diuersos actus;ri saeve diximus:sed habitus prin.

cipiorum habet actum eiusdem speciei,circa omnia principia:ergo est idem secundum speciem pro omnibus. Probatur minor: t quia actus huius habitus,est assensus principiorum:& asse sus sunt eiusdem, vel druersae speciei per eandem, vel diuersam rationem assentiendi, quae est quasi formale obiectum eorum : sed eadem est ratio formalis assentiendi semper primis principiis: cimo omnes assensus sunt eiusdem speciei,& ideo idcm quoque alit habi tus, secundum speciem. Probatur minor r quia semper assentitur

intellectus primis principiis : sine medio, habita solum significatione terminorum ergo semper eodem modo.

Nostra tamen sententia duabus conclusionibus explicatur, hoc modo. Prima est, Habitus principiorum practieerum, Ospeeulariuοπιιm specie distinruuntur:quam tenet D.Tho. l .r quaest.79. art. 1 2. Et probat euidens ratio:Quia actus,& habitus distinguuntur specie,pet diuersa obiecta: sed veritas practica,quam continent principia nactica , & circa quam versatur habitus , tanquam circa proprium obiectum,est diuersa specie a veritate speculatiuarcum illa ex propria natura ordinetur ad operandum . haec vero non:

ergo distinguutur habitus isti specie. Principia practica sunt baec.

di similia .Bonum est prosequendum S: Malum fugiendum. Vir rus est amplectenda, & Vitium est repudiandum. Quae per se patet ordinari ad operandum. Speculativa sunt, Totum est maius sua parte.Homo est animal rationale:& smilia, de quibus manifestum est nullum ordinem dicere ad operandum. Secunda concluso, Habitus etiam principiorum speculatisorion Ladictinguuntur specie , secundum quod in diuersis materiis inueniun--ν: hoc modo,ut habitus principiorum unius scientiae,distinguatur specie ab habitu principiorum alterius : Et si pro principiis uniuersalissimis, ponendus est habitus pro diuersis etiam ponendus est habitus distinctus specie. Ita,ut alius sit habitus,per quem assentimus huic principio: Quodlibet est , vel non est, ab eo per quem assentimur illi ; Totum est maius sua parte. Hanc conclasionem sic probo : Habitas distinguuntur per diuersos actus , &actus sunt diuersi per diuella obiecta:sed assensus principiorum unius seientiae,specie distinguitur ab assensu principiorum alterius: & assensus unius principii uniuersalissimi, distinguitur etiam specie, ab assensu alterius: ergo habitus etia in erunt distincti specie. Probatur minor: quia diuersa principia cotinent diuersam veritatem,quam respiciunt assensus tanquam proprium obiectum: ut diuersam veritatem specie continet hoc principium:

Homo est animal rationale, ab illo . Natura est principium motus & quietis eius , in quo est:ergo essielut assensus specie dinmactos, in intellectur& diue asi assensus efficient habitus etiam

654쪽

diuectos It idem exemplum adduci potest, in diuersis principiis uniueis altilianis. x, tu si dicas,distingui spccie assensus sed tamen pertinere ad eudem habitu quia lunt actus in adaequati, rei pectu illius, ad omnia principia, dc ad omnes allenius eorum se extendentis. In cCntrarium cit, quod si distinguuntur specie, licet in adaequata,necense est cos generare habitu, partiales specie distinctos. via quaelibet causa producit eisectum siccundum suam speciem , ilicet iri adaequatum ergo a causis i pecie disii uchis i licet inadaequatis neces le est ciscetus specie diuersos ilicet inadaequatos procedere.Quare ia dabuntur diuersi habitus salte partiales, specie distincti. Verum probatu locre distingui specie totali quia habitus

principioru non habet tanta extentionem,ac intellectu, ut possit Idem se extendere ad omnes vetitares, nec habet maiorem extentionem,quam habitus scillatiae. cui proportionatur, ac necessario praesupponitur: sed habiti scientiae distinguuntur specie per diuersa obiecta formalia: ergo habitus principiorum, qui eis correo spondet, debεt etiam distingui specie,per diuersas velitates principiorum,circa quas Versantur,tanquam circa propria obiecta. Ad arg. oppositae ωpinionis , neganda est minor:quod habitus principiorum haheat assensum eiusdem specili circa omnia principia:nam licet omnibus assentiatur intellecta significatione terminorum sine medio, modus tamen iste assentiendi,& ratio formalis generica est sicut etiam est genetica iii scientiis , assentire conclusionibus, per medium demostrativum Sicut ergo in scientiis,specie distincta est ratio assentiendi,secundum distinctam rationem principiorum,per quae assentitur intellectus coclusionibus huius,aut illius scientiae: de sicut per hanc distinctam ratione specificam,distinguuntur habitus scientiae sociae; ita in assensu principiorum distincta est ratio assentiendi specifica, secundum distinctionem specificam diuersarum veritatum, quas diuersa principia continent.Nam ratio assentiendi principiis, ipsam et veritas principiorum per semetipsam non per abiud medium: diuersa igitur veritas immediata cuin sit, diuer sa ctiam ratio assisentiendi erit,& diuertum assensum secundum ipcci cm cssiciet: di uersi assensus secundum speciem , diuersos habitus principiorum geneIabunt.

TRACTATUS II.

De habitu scientiae.

CIrca habitum scientiae explicanda sunt, An sit, de aeuid sit,&An sit de singularibus, ct contingentibus, atque entibus per

655쪽

6 6 Tract. 1. de habitu siextiae.

An prater habitum principiorum,ponendus sit pro conclusionibus aberhabitus distinctus, qui Appellιtur scientia. P Rima opinio est quorundam modernorum, qui eum pro uni- uers tissimis prinei iis non ponant habitum principiorum : sed solum pro particularibus huius,aut illius scientiae: asserui nihilo

minus talem habitum principiorum postquam assensum eorum habet, habita notitia terminorum extendere se ad assensus omniueonclusonum eiusdem scientiae,& ita praeter habitum principiorum, non esse ponendum habitum scientiae,abeo distinctum. Probant testimonio Arist. 6. lib. Et hic. cap. 3. ubi enumerans habitus intellec ales, de sapientia, quae est habitus unus intellectus,asserit,esse sesentiam,& intellectum, simul eorum,quae honorabilissima sunt:ergo sentit eundem habitum, sumere pro principiis,& conclusionibus:quare non est necessarium multiplicare al

terum.

Probant deinde ratione: Quia assensus,quorum unus dependet ab altero,no possunt generare distinctos habitus:quia diuersi habitus independentes esse debent: sed assensus conclusionum prae- supponit assensum principiorum,a quo intrinsecam habet dependentiam, ut ex se patet: ergo non generat distinuum habitum ab eo, sed idem mei habitus,qui principiorum est,se extendit ad conclusiones Maiorem probant,exemplo uniuersaliorum scientiarur, ut Dialecticae,atque Philosophiae,quae licet diuersas habeant conclusionesmon ideo tamen ponuntur in eis , pro singulis finguli, ae diuersi habitus,sed unus qui se extendat ad omnes propter intrinsecam dependentiam unius conclusionis ab alia:cui praesupponitur necessario,vel qua praesupponit:quod nos asseruimus, atque probauimus qu. 3. Procem tali: ergo cum magis intrinsecam dependentiam habeant conclusiones eiusdem scientiae a principiis eiusdem, quam possint habere inter sese conclusiones ipsae, sequitur non esse ponendum habitum distinctum pro conelusi nibus, ab habitu principiorum:sed hunc se extendere ad omnes. Haec tamen sententia manifeste contraria est eidem Arist. in eodem loco cap. 6. ubi expresse doeet:Non solum habitum principiorum,qui dieitur intellectus, esse distinctum ab habitu scientiae,& aliis: sed neque posse cum aliquo eorum coincidere, his

verbis: Intelle tus nequa est serantia , nee ara, nec udentia. Scientia:

quia imum stibila demon Z ille est rara. o prudentia: uia in his verinsantur, qua sese aliιer habere posunt. Ac nee sapiontia est:eLI enim sa- ῶ/ntis de quibusdam demonstrationem habere. Quodsi ea quibus v rum dicimus nunquam falsim, in his qua possunt. aut rem possim aliter se habere : ct hae sunt scientia prudentiasapientia, inetellectus:

horum autem trium habituum, nullus esu potent, Atque tres dico,pru-

656쪽

Tracii. 2.de habitu scientiae. 647

dentiam,siereηtiam , sapientiam restat int/li Etam Use priseipiorum. 3 Est etiam contra rationem. Quod iic probo : Habitus ditiinguuntur per actus,qui in intelleeiualibus,1 unt ipsi asi ensus: sed a Licnsus principiorum eiusdem scientiae, L conclusionian eius distinguuntur specie: ergo ad habitus specie distinctos,quos gene-

Iabunt , pertineIe debent. PPobatur minor: quia assensus distinguunt ui ipecie,per diuersas rationes formales assentiendi: sed a sensus cones usionum habet diuersam rationem ab assensu principior unR ut ex se est manifestum, cum assentiatur intellectus principiis sine medio, propter ipsam veritatem per se euidentem:cOnclutionibus vero,propter principia in demonstratione disposita: ergo assensus ipsi distinguetur specie.Et si dicas,distingui specie, tanquam actus in adaequatos eiusdem habitus : contra hoc est: quod si in adaequati sunt assensus,dabitur aliqua ratio ascntiendi uniuersalior utroque,sub qua comprehendatari.& quae adaequata se habitui, qui ponitur pro utroque. Sed talis ratio est impossibilis ergo impossibile est eundem esse habitum. l robo iteium minorem quia talis ratio communis utrique assensui. csset asscnsus necessarij,aut euidentis,abstrahentis ab utroque : quae non potest

esse una, nisi unitate generica , comprehend cnte sub se diuelsos assensus secundum speciem. Plaeterea: Etiam si in adaequatos esse daremus assensus principiorum,& conclusiomim cum lint specie distinisti,necesse est,distinctos habitus, saltem partiales & in adaequatos generare :& ita distinistus iam erit ponendus habitus pro conclusionibus,specie saltem partiali. Testimonium Aristot. pro opposita sententia exposuit egregie D. Thom. non solum in Commentariis eiusdem , sed etiam i . 1. quaest. 17.art. .ad x. ubi ait, Sapientiam proprie sumptam de qua ibi quitur Aristot use quendam habitum . voe quidim scientificum. sed uniuersalissimum,qui circa coclusiones etiam uniuersalissimas,

sibi proprias versatur : & simul de principiis , de conclusionibus

siri etiarum particularium quodammodo iudicat,tanquam de in-fetiolibus:Quia considerat altissimas causas, ad quas reducuntur inferiores, & a quibus dependent: atque etiam uniuersalissimas Iationes entis ut essentiam , o tum pallem , ac smilcs: a quibus particulares conclusones omnium scientiarum dc pendente &quas aliqua ndo demonstrat, per rationes uniuersalcs cxtrinsecas, α 6 vel ducentes ad impossibile.Εt propter has excellentias,quodammodo se habet ad alias scientias, tanquam intellectus,qui est habitus principiorum, & simul est etiam habitus scientiae, respectu

suarum conclusionum,non tamen est idem habitus, cum eo , qui

ponitur pro principiis eius:sed diuersus. h t eiusmodi uniuersalis scientia non est alia, praeter Metaphysicam, cui praedictae ex l-Ientiae innuenium.

657쪽

OAS I 1.ret. 1.de habitu scientia.

Ad arg. eiusdem sententiae, Respondetur, Maiorem esse falsam, absolute:quod probant scientia iubalternans, & subalternata Naobiectum huius continetur sub obiecto alterius: dc conclusiones eius habent intrinsecam dependentiam a conclusionibus alterius,

Per quas PCobatur,quasi per principia, di nihilominus sunt habitus,& scientia: lpecie distincti, apud Ar.& omnes. Et multo melius distinguentur habitus scietiae,& principiorum,licet assensus

conclusionum habeat intrinsecam dependet ian),ab assensu principiorum:cum habeant rationes formales diuersas; ut probatum est. In scientiis vero uniuersalioribus, alia est ratio:quia conci liones non sollim se praesupponunt, & intrinsecam habent dependentiam a principiis,eodem modo se praesupponentibus , ac dependentibus: led omnes etiam conclusi ues habent eandem rationem formalem assentiendi, per medium demonstrativum, Mnihilominus etiam in his scietiis, distinctus ponitur habitus, pro

principiis de conclusionibus,apud Arist. dc omnes. An euidentia pertineat ad essentiam scientia. Hoc est secundum explicatum de scientia , pertinens ad es-17 sentiam eius , An videlicet euidovita sit ei essentiala. Et quia praedicata essentialia cuiuscunque rei,ex eius definitione constat, necesse est definitionem scientiae afferre,eamque explicarem ex eius explicatione constare possit, an inter praedicata esse iritalia eius numerari debeat euidentia : quia si numeranda non sit, necessentialis ei censebitur. Arist. x.cap. huius libri definiuit scientiam in concrero,dicens: Scire, erit νem per causam eognoscere. oe quod illius est eausa : dc quosis ossibile est aliter se habere; quam definitionem, si ad scientiam in asstracto applicemus, sub forma quidditatiuae definitionis,hoc

modo assignari potest : Seientia , ea cognisio τε , oe eerta rei nocessaria, per propriam eausam. In qua Cognitio. habet rationem generis, quia in ea couenit scientia cum caeteris actibus intellectus.

Potest autem cognitio sumi, pro actuali , vel habituali, vel pro utraque:& se definietur utraque scientia, actualis,& habitualis.

Actualis, est assensus conclusionis. Habiitialis vero, habitus peream genitus. In communi autem modo loquendi, pro habituali potius sumitur. Re qua vero particulae ponuntur pro diiserentia; Vt per eas distinguatur a caeteris habitus intellectus. Nam Vera, dicitur cognitio, ut distinguatur ab eriore.Ceria, ut distinguatur ab opinione,& caeteris cognitionibus quibus hon repugnat iube C se falsum: per Rem necessariam separatur a prudentia,& arte, quae Versantur circa contingentia. Particula denique peν eausam,mia Daguit scientiam Ab habitu principiorum , qui non procedit per medium , sed immediate astu amat veritati, habita notiria rei mino

oste

658쪽

TOct. et . de habitu scientiae. 669

12 minorum. Distinguitur etiam i scientia quae habe tu I a posteriori , dc per em tum: quam non comprehendit Aristo t. sub hac desinitione : sed lotam scientiam perfectam, quae Viscatur propter

quid. Post uinus autem definitionem xtriquc commune ira,& quasi genericam designare,comprchcndentem v laque , mutata solum ultima particula portarsam : Sc posita eius loco, particula ter ὐ- Arionstratioram: Ze exit haec: Seleniιa est eouartis vera rei necessaria. per demo rationem.

Sed an completae sint istae definitiones, vel desit eis particula, euidens, saltem subintelligenda:de hoc est praesens quaestio.Quae ut melius intelligatur , explicandi, ac ci istinguendi sum isti tres termini, Certitudo,Nerastitas, & Enidemia. Cert studo, est firma a. liaesio intellectus alicui obiecto absque dubitatione, vel formidine. Ita eam definiunt Scholastici Doctores, in I. d. 26. praesertim

firma adhaesio intellectus, duplex eil: As parens, Sc rara. Apparens est,quando intellectus, ex aliqua ratione probabili, atque ex efficaci applicatione voluntatis,tcnaciter inhaeret alicui obiecto: At

de hae apparenti adhaesione intelligitur illud axioma positum ab Arist. . lib. Et hi. cap. 3 . Ita firmiter adhaere et nonnulli ruis opinioniabus falsis aut erroribus , sient ali' anarent scientiis. De hac vero firma adhaesione non intelligitur definitio:sed de Vera. qua intellectus propter veritatem ipsam rei, aut solidam , ac firmam rationem, seu in fallibilem auctoritatem, adhaeret alicui obiecto Certitudo autem sic explicata, habet illo. tres gradus, quos superius explicuimus. Neresitas vero, in ordine ad propositionem sumpta,de qua non loquimur, est determinati intellectus ad veritatem : & propositio necessaria erit quae ita est vera. ut repugnet cilc falsam,quod explicuit Arist. illo verbo, imposibia aliter se habere. Habet autem necessitas eosdem gradus,quos certitudo. Euidemia denique addit supra firmam adhaesionem manifesta tionem veritatis, sub claritate alicuius luininis: ita ut euidens dicatur obiectum, quasi clarum. ac perspicumn , seu mani sestum. Hanc euidentiam seu claritatem habent principia ex se, scientia vero participatam a principiis. Et de certitudine, ac necessitate. nemo potest dubitare, quin sint essentiales scientiae, cum utraque fit expresse posita in definitione Arist. De sola igitur euidelia eum non sit expressa , quaestio esse potest. An sis ei essensiali 'de, definitione subintelligenda. aut declara Ada. Et prima opinio negat ess,n talem isse Ita Massius cap. praesu1xi, q. 3 conclusione r.& 2. Probat, primo: Quia scienti a subalteiana a. ost sera sciens a.& amen non est euidens: ergo euidentia non est de ratiotic scientiae. Minorem Pro t:quia potest conti-

659쪽

gerere quod sit sine subalternante,& solum habeat princ pia aecepta,per tellimonium eius, qui habet subalternantem:& tunc patet non esse euidentem. Et, etiamsi cum iubalternante sit sintra tamε proprios limites nescit reducere sua principia usque ad prima &indemonstrabili ac ergo non habet euidentiam eorum & ex consequenti neque conclusionum, quae ex eis deducit. Nihilo minui utroque modo vera scientia est, cum sit de re necessaria, per eu identem consequentiam.

Secundo probat:Quia Theologia, quae deducitur ex principiis diuinae fidei, per veras demonstrationes, non est euidens c4m ex principiis obscuris fidei non possit colligi euidens concluso :&vamen est vera scientia ; ut est manifestum : ergo euidentia non pertinet ad essentiam scientiae.

Haec tamen scientia duo asserit falsa. Primum ; Luod seuntia subalternata, existens sine Abalternanta , c, habeni priuipia solum

arrepta per restimemum eius, qui habet subalternante , sit veras entia. Nam si prineipia solum habentur,per testimonium illius, ac sensus eorum solum erit fides humana, cui potest subesse falsum: ergo non possunt esse causa conclusionis certae, aut scientificae: alioqui effectus esset perfectior,quam propria causa. Secundum,quod asserit,est, Selemiam subalternatam,etiam sim eum subalternanta misit,in eodem homine, esse mentiam , intra proprios limites : sed non esse euidentem: quia nescit reducere suas con clusiones, usque ad principia indemonstrabilia. Haec autem duo, manifestam continent repugnatiam:quia si nescit reducere principia:ergoenon erit scientia. Probatur euidenter consequentia ex

his verbis Aristotelis,quae habεtur eap. x. huius librimen scit, qui

demonstrarionem harum non habet, Re . Hoc est . praemissarum, ex quibus eonstat demonstratio:quas si non scit reducere,non erunt sibi certae: ergo nec certam conclusionem ex eis deducere ullo modo poterit. Sub alternata uisuis ment iasimul cum subalternate existens ducibus modis consideratur. Primo: Intra prep=ios limites pracite: hoc est,non eonsiderando continuationem,aut unionem,quam habercum subalternante:& hoc modo,nec est scientia,ut probauimus

capite i o. nec est euidens.Sed erit opinio quaedam. Secunda consideraturivi eontinuata,vel unita cum subaltem resin qua continuatione consistit formaliter subaltematio :& ideo solum,ut siesumpta est formaliter subalternata:& hoe modo vera scientia est,& euidens:quia per talem continuationem auxilio subalternantis,reducit uia principia,usque ad prima indemonstrabilia. Et si dicas: Ipsam non reducere sua principia: sed subalternan -

tem. Respondeo , Subalternantem reducere ; ut sbi continuatur subalternata:& non alio modo:& hoc idem est,ac subalternatam reda

660쪽

Traini. δε habitu scientile. 6 s c

reducete: ut continuatur cu subalternante Ita enim fit, ut qui habet utramque habeat euidentiam principiorum tubal te malae,r tione continuationis:& ideo subalternata sit in eo vera scientia,& euidens. ut igitur nostram sententiam explicemus notandum est,SMntiam duobus modis sumi poste. Primo n quantum per lumen naturale intellectus haberi poten: Se hanc tantum definiuit Arist. quia hanc tantum potuit cognoscere.Secundo inodo,potest considerari uniuersatus .prout solu dicit assensu conclusionis, habitum per demonstratione ex primissis, sue per luine naturale siue per aliud quodcunque cognitis:quaru tame certum habeat assensum sue per reductionem ad prima indemonstrabilia,sive alio modo. Qua distinctione supposita , duabus conclusionibus continetur nostra sententia. Prima est ι essentiam scientia primo modo considerata pertinte euid ntia. Probatur: Quia , si quis demonstris conclusionem. per causam, vel effectum, cognitum per lumen na turale intellectus. necesse est habeat euidentia praemissarum cum sibi sint manifestae sub claritate luminis naturalis,& cosequentia, etiam eodem modo est sibi euidens r ergo conclusio ex eis deducta, etiam est euidens. Probatur consequentia: quia ex causa per se, omni ex parte euidenti. euidens quoque effectus debet sequi: sed ex tali assensu conclusionis euidenti generatur habitus scientiae:ergo erit etiam euidens essentialiter. Quamuis autem euidentia sit praedicatum essentiale scientiae , eam tamen non expressit Arist.in definitione:quia satis manifestum erat,in verbis eiusdem definitionis hanc contineri. Si autem quis velit eam exprimere, se dicet: Scientia est. cognitio vera certa.& euidens rei necessariae per eausam. Et si velit definire omnem scientiam,quia,& propter quid,sie dicet:Seientia est cognitio vera, certa, de euidens,rei necessariae,per demonstrationem . .

Secunda conelusio: Adursentiam silentia sitib uniuersalisνi illa creptione sumpta , non pertiner euidentia: sed ita potest definiri:

Seientia est cognitio rei certa per demonstrationem. Probatur

haec:Quia Theologia, quae habetur ex principiis diuinae fidei est

cogniti' rei certa, per veram demonstratione ergo aliquo modo est scientia. Probo consequentiam : quia non est Opinio, nec fides humana cium sit certa mec est fides diui .a,quia fides non innititur demonstrationi, nec alteri algi imentationi, sed solum testimonio diuino:cones usio vero Theologica. no innititur immediatδ testimonio, sed demonstrationi: licet altera praemissarum, vel utraque innitatur testimonio iii uino,& sit assensus fidei. Sed nec eadem conclusio Theoloetica pertinet ad intellectum, qui est habitus principiorum cum sit deducta per demonstrationem : eigo pollinet ad habitum ieienti . Probo iterum consequentiam, Zod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION