In Regulam diui patris Benedicti declarationes; et Constitutiones patrum ordinis Camaldulen

발행: 1572년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

ratione uoluntassed quando subditorum hominI, O prudentium utitur consilio: ct i s legibus, sine quibus nulla Respub. eonsistere poteri. quidem considerans Diuus pater Benedictus, postquae stituit Praelatum in monasterio Abbatem,ctes locutus de iis qualitatibus,quibus, qui futuri

sunt Praelati ornati esse debent,ad limitandam eoru autoritate siubnectit immediate dictum capituta, De adbibendis ad cosilium fratribus. In quo sane capitulo tria principaliter ostendit; uidelicet Abbate,quauis praesit omnibus in monasterio, ef se tamen ita legibus,ct Regulae subiectum,ut no liceat ei quo modo quicqua ageresuo arbitrio.Seeudo loco, quod qua praecipua quadUunt agenda,debet conuocare omnes fratres,oe audita uniuscuiuspsententia,quod postmodum utilius iudicauerit,facere. Tertio quod quando minora, O minus praecipua in monasterio agi debent Genio rum tantum utatur consilio. Ex quibus patet huc regendi modum Diuum Patrem ex ueteri te Liamento ad unguem accepisse. 2gam erat plebs, erant seniores, uper omnes unus, qui omnibus praeerat, ct iubebat. Vbι ergo dicitur in regula, quoties aliqua praecipua agenda sunt; nomine rerum prscipuaru uolunt patres intelligi, aliena tiones omnes bonorum immobilium, permutationes,emptiones, locationes ad longum tempus, institutiones procuratoru, ea omnia,qua secundu sacros Canones, siseret a Praelato , sine omnisi fratrum, capituli consensu, voluntate, nutalius essent ualoris . Qua inquam omnia sic exigente

82쪽

fall

gente horum temporum qualitate antequam preponantur uniuerso capitulo, volunt mature tra- cum senioribus primum, deinde cum reliquis Monaebis in capitulo: ct si a maiori parte, ultra medietatem,probabuntur,tu exsecutIoni mandari, non aliter,nec alio modo. ri omine uero rerum Minorum, pro quibus exequendis debet Abbas titi tantum consilio seniorum, uolunt patres intellet,locationes bonorum annuo; promotiones iuuenil ad sacros ordines, ct hissimilia iuxta declarationem, iudicium discreti Abbatis. Super uerbum Abbatis,declarauerunt,cuncta, quae in Regula, ct confiitutionibus de ipso dicuntur, per o mnia debere intelligi etiam de Prioribus, in illis Monaserjs, quae titulum Prioratus habent. uniuersam autem Congregationem esse volunt. non quidem alicuius conuentus, aut monasterij, sed cunctos ordinis Novacbos; uice quorum, ac loco uenitit in capitulis Generalibus Praelatι omnes O Cnventuales, qui pro tempore uocem habent; 2V m antiquitus unumquodq; Nonasterium Congregatio erat, ct dicebaturequoniam semet regebat, nulli ali subdebatur,nisi Episcopo, oe ordinario . N nc uero uniuersus ordo noster cutio ceteri,C gregatio appellatur,cu perse ipsum regatur,nec ulli alij, nisi summo Pontifici immo diate subdatur,uti uidere licet in amplissimis pria uilegi s nobis a quam pluribus summis Pontificiabus contis. Senioru nomine, ut omnis dissensionis occasio tossatur, deesarauerut intelligi debere omnes, qui primum occupat locupost Traelatum sine

83쪽

g CSNDr. CAM A L. sint Priores,sive Suppriores, Decanos quoq; , Magistros di ouitiorum,oe Camerarios cum tractantur temporalia,stad ipsos *ectatia eos rursum,qui alias fuerunt Praelati: O csteros denis quos Praelatus longa experientia iudicabit idoneos . Atq in parvis monasteri's nomine feniorum, Sacerdotes omnes, si ita uoluerit Prael tus intelligi ijdem patres declarauerunt. Ordinauerunt praterea,ct inuiolabiliter seruari mandauerunt,ut nullus P latus aut monasterium possit bona immobilia alienare, aut ade biteo tradere,excedentia ualorem vigintiquinq; aureorum. absis ypeciali licentia Reuerendi Dimito ri', quam licentiam non possit Praelatus petere, nisi prius rem cumsenioribus tractauerit, O deinceps cum omnibus uocem habentιbus in capitulo. Quantum uero ad bona immobilia minoris preci' xxν. aureoru quomodolibet ad monasterium deuoluta,ut iterum locentur , siue ueniantur,suoiciat licentia Patris Generalis, aut vicari, prouincia; accedente nihilominus consenseu in his,o ali s alienationibus, si opus sit ,sacrosanctae Sedis Apostolica,O fiant omnia cum timore Dei. Et contractus omnis,qui aliter fieret,O citra rerum supradictarum obseruationem, irritus sit, nullus: O Praelatus,quι ilium fecerit, aut

consenserit priuetur, O sit priuatus ipso iure omni praelatione , O dignitate per biennium. Caeterum ut omni cum humiliate, o modestia quilibet sententiam sua in capitulo, ubi requisitus fuerit, ferat, secundum Regula tenorem, Patres i dem

84쪽

VAE SINT INSTRU

MENTA BONORVM .lii i

3 N primis dominum deum diligere ex toto corde,

Atota anima, tota virtute, deinde proximum tanqua Ieipsum. Dem de non occidere, No adulterare, No sacere furtum, Non concupiscere, Non falsium testimonium dicere: Honorare omnes homines: O liod sibi feri quis non vita iij ne faciat. Abncgare sometipsum sibi, ut sequatur Cluistum. Corpus castigare,delitias non amplecti : Ieluimina amare: pauperes recreare: nudum restire: infrinum visitare: mortuum scpelire: In tribulatione subuenire: Dolentem consolari: A saeculi actibus se facere alienum. Nihil amori Christi prsponere. Iram non persccrei. Iracundie tempus non reseruare. Dolum in corde non tenere . Pacem fallam non dare. Charitatem non derelinquere. NoIurare omnino, ne forte periuret.Ueritatem ex corde, R ore proserre. Malum pro malo non reddere. Iniuriam non facerc: sed & factam patienter susseri c. Inimicos diligere . Maledicentes se, non remaledicere: sed magis bened accre, Persecutionem propter iustitia isu itinere. Non clio superbum . Non vinolent m. Nomultum edacem. Non seinnolentum. Non pigri: m.

85쪽

Non murmurosum. Non detractorcm. Spem saam deo committere, bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet non sibi: malum vero semper a se factu sciat,& sibi reputet. Diem iudicii timere.Gehennam expauescere. Uitam eternam omni concupiscentia furituali desiderare. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. Actus vitae suae omni hora custodire. In omni loco deum se respicere pro certo scire . Cogitationes malas cordi suo aduenientes mox ad

Christum allidere , & ieniori spirituali patefacere.

Os suum a malo vel prauo eloquio custodire . Multum loqui non amare. Uerba vana aut rIsui apta noloqui. Risum multum aut excultiim non amare . L

ctiones sanctas libenter audire. Orationi frequenter incumbere. Mala eraeterita eum lachrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo consteri. De ipsis malis

de cyero emendare. Desideria carnis non perficere. voluntatem propriam odisse. Praeceptis abbatis in orunibus obedire,etiam si ipse quod absit aliter agat: memor illius dominici praecepti. Quae dicunt tacite:quq

autem iaciunt,iacere nolite. Non velle diei sanctum antequam sita sed prius esse quo verius dicatur. Prscepta dei factis quotidie adimplere. Castitatem amare. Nullum odilla: Zelum & inuidiam non habere. Contentionem non amare. Elationem sugerer seni res venerari. Iimiores diligere in Christi amore. Pro inimicis orare. Cum discordantibus ante solis occa sum in pacem redire. Et de Dei misericordia nunquadesperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis. Quae cum fuerint a nobis die noctuq; incessabiliter adimpleta: & in die iudicij reconsignata: illa merces nobis a domino recompensabitur, quam ipse promisit. Quod oculus non vidit, nee auris audiuit , nec in cor hominis ascendit,quae pr parauit Deus his

qui diligunt eum. Ossicina vero, ubi haec omnia diligenter operem ir, claustra sunt monasterij di stabiliatas in congreSatione.

86쪽

. LIBER I.

Q mam quartum capitulum regulae patriabus praescriptis non tantum consideratione dignum νidetur, quam etiam admirabile, aeprope Diuinum aeum ijs de rebus tractet, quae virtute, ac breui admodum verborum periodo, νnia

uersam complecti doctrinam christianam, sub quodam quasi epilogo summam totiua legis euangelica continere videantum; Idcirco in Chrini viscerib , cum omni charitatis affectu, hortantur P latos omnes, ac monachos, νt istu emper prae oculis babere studeant, in omni eorum opere istud sibi ad imitandum proponant. Siquι-dem νni quisq; tanto erit perfectior, ac regularis obseruatia magis amator, quanto diligentius ea,quae in ipso capitulo narrantur,implere conabitur. Verum quia absq; lpeciali Dei gratia huiusmodi diuinis instrumentis in propria octicina,quod en monasterium, minime vi conuenit, Nil valemus: eapropter omnibus, singulis prelatis, quo facilius hanc gratiam assequi νaleant, praecipiunt,ac in uerbo domini mandant, ut sacrosanctum penitentia Sacramentum, o Altaris, crebris frequentare faciant. Ita ut quilibet f cerdos, O in primis Prnatuu no solum dominicis diebus,et ali sfiniuis sEper celebret, νem etiam frequentius. Imo bortantur, ne a celebratione

omnino desistant. Qui vero sacerdotes non sunt, singulis altem mensibus semel: in Quadragem Ina, Aduentu Domini, singulis diebus Domini eis; ct in omnibusseolemnitatibus Domini nostri. ae Matris eius virginis Mari sacrosanctam Eu

87쪽

si C o N s T. CAM A L. charisiam accipiant. Confessionem uero peccatorum tam conuersi, commissi, quam 'oviiij, Iuvenes, Monachis acere singulis diebus dominicis, etiam si non comunicent teneantur, ita nconfessionem nulli liceat, ut alibi dictum est, ultra octauum diem ullo pacto protrahere. Et qui uiatra vices dictas comunicare voluerint, ut puta

singulis totius anni Dominicis ,ac fessis praecipius quemadmodum consulit Augustinus , possint delicentia Praelati,qui se facilem in huiusmodi licentus dandis,ubifructum cernit ese praebere debet. hocsciens,quod quiadsacrum Altaris Sacrametum,ea qua debet praeparatione accedit, in dies

semper seipso sit melior,ac sanctior. Omnibus autem diebus a prandio,vel dicto completorio, omnes, ac singuli iuxta ueterem notiri ordinis con fuetudin em, in ecclesiam ad priuato orationes

per agendas, ad sacras stationum indulgetias sumenda revertantur. Verum,quia optimi legislatoris,non solum intereri promoueresubditos ad ipsam legis obseruantiam,monstrando quid agere debeant; sed etiam deducendo impedimenta: Ita circo patres i dem praestrapti,uolentes impedimeta bonorum operum e medio tollere, praecipiunt omnibus, singulis monachis, ut frequentiam , ac familiaritatem omnem secularium,omnino, quantum seri potest, caueant: Miniuris tamen exceptis,qui ob negocia Nonaseris aliter facere nequeunt. Sint nihilominus ct ipsi exemplares, cum omni modenia, humilitate suorum monasseriorum causas cum secularibus tractent.

88쪽

si il

i is a ips

LIBER I. MNullus vero,quouis nomine censeatur, audeat sub poenis grauissimis,a p lato iniungendis,fecularia negocia exercereint puta emere, aut emere facere, uendere, mercari, ac multo minus archimiam exercere,mederi, id genus reliqua, quae probum religiosum minime decent, iuxta illud Pauli, 2 Lemo militans Deo implicatse negoci ssecularibus. Immo Canonum statutis firmatumes ut quiciiq; in clero esse voluerit,emendi uilius , O uendendi carius studio non utatur. Inharentes praterea capitulo , Pervenit ad nos, causa decιma octaua, quantione secunda cap. canonum o Cau. Iq. quaest. q. nolunt patres, sub poenis grauioribus prohibent, ut monachi sibi faciant Commatres,aut Compatres , neq; ad foeminas, cuiusuis occasionis praetextu, nisi in primo , uel altero gradu sibi attinentes, accedant . Quod si quis Praelatus, uel ipse fecerit, aliis Ne permiserit, uel tacite,uel expresse consenserit,duplici poena,qua puniretur Nonachus, ipse dpatre Generali, a Visitatoribus puniatur.Prohibuerut etiam, O prohibitas omnino esse uolui,

eas omnes artes,quae a sacris Canonibus prohibentur incau. 26.qva t. I. 2.3.q. O .per totum. Quoniam rursus iuxta eundemmet Apollola, corrumpunt bonos mores colloquia mala , praecipiunt,grauius puniri eos, qui in loquendo,uerbum aliquod in honestum,aut minus religiosum proferrent. Plaam eiusmodi uerba plerumq; initium esse solent non sanae mentis, cum ex abundantia cordis os loqui consueuerit. Immo uero non tan-D iis tum

89쪽

tum ab in bonestis uerbis, ct confabulationibus, cauere debent religiosi,quin oe ab inanibus colloqu3s, uerbis inutilibus,scientes quod de hs omnibus reddituri suut rationem in die iudici'. Og sineant quoq; a narrationibus fabularum, aut historiari ,etiam uerarum,qua aliquam uel minimam inhonestatis materia praeses erunt, o hoc praecipue cora iuuenibus: Deniq; sit memor Μο-nachus uerbi Augustini,qui ait, nugas in ore s cularium nugas esse,atq; in ore regularium blasphemias. Studeant itaq; Monachi non solum non egredi septa monaster', nisi magnis de causis, Nerum etiam non niMium uagari per claustra,aut uiridarium sed in cellis,aut in ecclesia, orationibus, ae lectionibus incumbentes manere uelint. Sic enim cella continuata dulcesicit. Cum uero in publicum,coram ali s monachis, vel laicis prodire necessias erit,aut per ciuitatem,o oppidum ire, meminerint modestis,ac compositionis oculorum.

Recte nanq; instituti monachi oculos humi dem

xos inter eundum habere solent; manus inter ω quendum non nimisgesticulantes; pedes sedendo non divaricatos: nihil deniq; non aptum,non sanctum,non diuitium,eundo,loquendo,ac sededo, coequiescendo incere solent. Qui hactenus dicta

exequi curabunt,benedictionem, O bonum gratis gradum a domino acquirent: qui uero contempserint, grauiter ρ qualitate criminis puniatur eo praelati,qui in rerum antedictarum obseruatione negligetes inuenti fuerint, mulctentur O ipsi,

usq; ad priuationem dignitatis inclusiue, si opus fuerit

90쪽

L I 8 E R I. syla fuerit. Etenim indigni sunt regere alios, qui se iptia sos minime custodire norunt, quisibi ipsis impe

i, a rare non valent,bene quoque altys pracipere ne-χ, quaquam possunt. ln

urii cirra

DE OBEDIENTIA i

C A P. V. ΡRimus ebedientiae gradus est obedientia sne mora. Haec conuenit his qui nihil sbi Christo charius existimant propicr struitium sanctum, quod proselsi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae cternae. Mox ut aliquid imperatum a maiore su rit,ae si diuinitus imperetur, moram pati nesciunt in saciendo . Dc sii: bus dominus dicit, inauditu auris obediuit mihi. Et id m dicit doctoribus. Qui vos audit, me audit. Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt & voluntatcm propriam deserentes : mox ex occupatis manibus,&quod agebant imperscctum relinquentes, vicino obcdientiae pede iubentis vocem factis sequuntur. Et velut una m c mento praedicta magistri iussio & persecta discipuli opera in velocitate timoris Dei ambς res communiter cultis explicantur: quibus ad vitam sternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam arripiunt: unde dominus dicit, Angusta via est quae ducit ad vitam: ut non suo arbitrio vitientes, vel desideri js suis & voluptatibus obedientes: sed ambulantes alieno iudicio & imperio, in enobiis degentes, abbatem sibi praeesse desderant. Sine dubio hi tales illam domini imitantur sententia qua dicit. Non veni facere voluntatcm meam, scd eius qui mist me. Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo & dulcis hominibus,si quod iubetur non trepide,non tarde,non tepide, aut cum nauimu

s iij re

SEARCH

MENU NAVIGATION