Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

533tur; Deus enim et proximus duplex hujus

theologicae virtutis materiale constituunt objectum. De utroque peccato ut verba fiant, particulatim sequentia notentur. Certum est scelus omnium fore gravissimum odium in Divinitatem. Nam qui Deum odit, primum et maximum legis mandatum infringit de Supremo Numine per se . ao prae ceteris diligendo. Unde ab enormi culpa nemo poterit excusari, si cupiat non esse Deum, si de infinitis ejus persectionibus et gloria tristetur, si gaudium de ipsius

offensa experiatur. Certum est a. EX genere suo peccatum

esse lethale odium in proximum, si circa Personam Versetur. Hoc siquidem peccatum cum in animi simultate consistat, qua quis alteri sibi inviso vult malum quatenus malum ipsius est, odium inimicitiae continet, quo nihil sane deterius: nam odium hoc sensu conceptum divinae Legis evertit praeceptum jubens proximorum dilectionem, et homicidio aequiparatur ab Apostolo Ioanne EP. I. cap. 3. V. I 5. dicente: Omnis, qui Odit fratrem suum homicida est. Quocirca non leve sane peccatum admitteret, qui damnationem aeternam, qui mortem aut mOlestam corporis infirmitatem, qui rerum jacturam aut infamiam , aliaque id generis nocumenta ob malevolentiam proximis optaret.

532쪽

Certum est 3. non semper odium in proximum sore peccatum, si ad qualitates tantum personae inhaerentes, non vero ad personam secundum se consideratam, animi aversio reseratur. Qualitates namque Personae

vel bonae sunt, vel malae. Si bonas proximi qualitates odio quis prosequatur, sapientiam, nempe, justitiam, temperantiam, largitatem, procul dubio peccat, cum inordinatum Roturpe sit qualitates aversari, propter quas homo laudem ac retributionem Promeretur. At si de malis proximi qualitatibus agatur, prouti sunt vitia quaeque moralia, tum eas detestari culpa omnino vacat, modo persona, qua Proxima nobis est, diligatur. Quinetiam hoc genus odii, quo vitia personae abominamur, quatenus ea sunt veI mala per se, vel Deo injuriosa, vel bono publico noxia, commendandum omnino erit, cum procedat e virtutis amore: id praestitisso noscimus viros quoque sanctiores, ac praesertim David, qui Ps. II 8. v. II 3. de se canebat: iniquos odio habui.

S. CLXIV.

Ad Charitatem potissimum pertinet ga dium de bono divino. Igitur desidia, quae

huic adversatur gaudio, jure dicitur peccatum charitati repugnans. Ut plurimum desidia sumitur pro fastidio rerum spiritua-

533쪽

lium, animique tepore, ob quem bona opera vel omittuntur, vel remisso fiunt. Haec peculiare peccatum non est, sed proprietas

potius cujuslibet peccati honum virtutis sibi oppositae refugientis. Accipitur etiam desidia pro taedio, quo quis tristatur de bonis divinis ad se pertinentibus, nimirum

de amicitia Dei, de beatitudine aeterna pro pter dissicultatem, quam in prima servanda, in altera adquirenda parit voluptatum contemptus, et exercitium virtutis. Desidia subhoo respectu posteriori specialis est culpa ex genere suo lethalis, quia, cum Dei amicitiam et coelestem gloriam parvipendat, grave profecto vulnus infert Charitati, cujus ordo requirit, ut Deus cunctis rebus oreatis appretiative praeferatur. Per accidens autem venialis esse potest hujusmodi culpa, si media quidem ponantur, quae sunt ad finem, sed non sine animi aegritudine et languore, qui licet charitatem non auferat, ejus tamen semper impedit servorem. Ad vincendam desidiam nonnulla remedia proponuntur. Divini Servatoris praesertim,

ac tot Sanctorum considerentur labores: ratio sedula ne praetereatur: Sacramentorum usus sit frequens, sit devotus: tandem saepeao serio pensentur Christi verba Matthaei cap. 3. V. IO. Arbor, quias non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

534쪽

S. CLXV.

Gaudio do bono proximi, ac proinde Charitati opponitur invidia, quae a D. Augustino lib. ti. de Genesi ad litteram cap. a 4. N. 18. appellatur odium felicitatis alienae, quaeque a Theologis definiri solet animi 3ensus, quo quis de alterius felicitate dolet, ac de ipsius calamitatibus exultat si . Lethale fore hoc peccatum ex genere suo, Plane

constat e Scripturarum auctoritate. Apostolus enim Ep. ad Galatas Cap. 5. V. 2 . reponit invidiam inter peccata, quae hominem excludunt a regno coelorum: item Ep. ad

Romanos cap. I. V. 29. et 3 a. dignos morte invidentes pronuntiat. Ad monstrum invidiae compescendum haec opportuniora censentur. In primis animadvertere juvabit, hoc peccatum prae ceteris mortales reddere simillimos daemoni, cujus inoidia mors introioit in Orbem terrarum la . Proderit quoque considerare invidiae turpitudinem, quae tanta est, ut eos, qui alienas aerumnas gaudium auum esse putant, et aliorum bona proprium sibi malum, D. Chrysostomus non dubitet canes rabidos, infestos daemones,

si in In hae ipsa dos nitions penitus eonveniunt at philosophi. qui. uti Cicero testatur Itb. 4. Tusculanarum Quaestionum Cap. g. . invidentiam essa dicunt aegritudinem susceptam propter alterius rea secundas, quae nihil noceant invidenti. sa) Sapiscitiae CaP. u. F. 24.

535쪽

s 37

ac furias Vocare, communesque naturae inimicos et hostes, cum in alienis calamitatibus nutriantur, quemadmodum in fimo scarabaei lil. Perpendatur insuper, hoc peccatum crudelem fore iustumque tortorem ipsius invidentis, cujus animum continenter excruciat. Unde merito dici potest : Qui e Liat in adoersis proximi, et inligitur in pro-3ρeris ejus, alieno gladio se pelle la . Praeterea concupiscentia oculorum, hoc est, immoderatus erga res perituras assectus toto studio vitetur; nam, ut ait D. Basilius, ferι non potest, ut qui . . res mundanas tamquam erimias non admiratur, unquam inoidiae sit

obnorius 3 . Denique, ut iuvidiam avertas, vitae superbiam depelle. Cur autem y Quia,

D. Augustino teste, inoidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est inoidia, sed causa inoidendi su

Cum pacem, et animorum consensionem

ta Haeo habentur in altera precatione ad Missain D. Ambrosio adtributa. 3ὶ Ita aeribit hio S. Patar homilia r t. da invidia N. 5. 43 Lib. ar. da Genesi ad Iitteram Cap. I4. N. 13. Consulantur quoque, si placeat, Basilius ipse jam citatus serm. I 8. do invidia et malovolentia. Cyprianus lib. da Eolo ot livor . Hieronymus lib. 3. Comment . in Ep. ad Galatas Cap, 5. , et Gragorius M. Iib. 5. moralium in Iob. Cap. 3I. Diuitirso by Gorale

536쪽

533 in honis necessariis Charitas requirat; inde sit, ut ei adversetur discordia, quo nomine hic intelligitur voluntatum dissensio circa ea, in quibus ex divino Charitatis praec

pio consentiendum est. Discordia ex genero suo gravis est culpa. Deus enim detestatue Proverbiorum cap. 6. V. I9. eum, qui Se minat inter fratres discordias; et Paulus ad Galatas cap. 5. dissensiones accenset peccatis, quae sempiternae gloriae consecutionem impediunt. Quoniam Vero non semper voluntatum dissensio peccatum est, nee sem

per Charitatem offendit, operae pretium hinc ducimus, ut praecaveantur ambages, tria potissimum adnotare. Itaque ad Charitatem evertendam opus est x. ut discordia circa bonum Versetur. Nam in malum non consentire, sed viriliter ei resistere, id proprium virtutis est. Tantactvirtutis exemplum habemus in Apostolis Petro et Ioanne, qui, cum judaeis miram Christi resurrectionem nuntiarent, Principibus populi ac senioribus vetantibus, ne docerent in nomine Iesu, responderunt: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, judicate. Non possumus, quactvidimus, et audisimus non loqui li . Opus est a. ut objectum discordiae sit bonum ne-

537쪽

cessarium, sive ad honorem Dei promovendum, sive ad nostram aliorumve spiritua- . Iem aut corpoream salutem procurandam.

Etenim hisce bonis resistere peccatum est contra Charitatem gravius, aut levius pro ratione materiae, de qua viget dissensio. Contra, si sermo sit de bono libero, quod sub praecepto non cadit, nempe, de seligenda regulari professione, vel de ordinibus suscipiendis, tum peccatum non est a Ceteris discrepare. Opus est 3. , ut bono, de quo datur discordia, scienter obsistatur. Nam si quis ab alio dissideat, quia tenet suam opinionem rationi, vel divinae gloriae, vel bono proximi prae altera convenire; talis

discordia non est peccatum, nec repugnae Charitati, nisi sit cum errore circa ea, quactaune de necessitata salutis, aut pertinacia

indebite adhibeatur ii . Id profecto notum est evenisse inter Paulum et Barnabam dum Antiochiae morabantur, quin Charitas vel minime laederetur ia . '

S. CLXVII,

Charitati pariter ossicit contentio, seu Verborum altercatio, qua inordinate unus alteri contradicit. Haec porro contentionis inordinatio esse potest ex parte vel finis, vel

538쪽

modi, quo disputatur. Ratione finis contenis tio fit culpa lethalis, cum serio instituatur ad oppugnandam veritatem, quae Fidem, honos mores, pietatem vel iustitiam respiciat. Contentio siquidem tum adversatur paci Charitatis, qua debemus in bonis necessariis cum proximo consentire; ideoque cap. 5. Epistolae ad Galatas, quam pluries

memoravimus, inter opera carnis merIto resertur. Idipsum dicatur etἱam, cum disputatio ad explorandam, explanandamque veritatem habeatur, si contendentium tanta sit vehementIa et livor, ut nullus ab tigmodus servetur, ac minis, iurgiis, maledictis Charitas graviter ostendatur.

CLXVII1.

Inter graviora scelera Charitati speciatim opposita numeratur Schisma, de quo pauca dicturi haec praesertim attendamus. I. Sohisma graeca vox est, quae divisionem significat, ae proprie sumitur a the logis pro recessu ab Ecclesiae catholicae Onitate, quae in eo sita est, ut Ecclesiae cunctae particulares in vicem colligatae tamquam plura membra unum corpus emciant sub uno omnium Capite Romano Pontifice. Huic doctrinae plane congruunt verba D. Hieron Tini Ep. i5. ad Damasum N. a. ita scribentis: Beatitudini tuae, idest Cathedras

539쪽

Petri, communione consocior. Super istam petram aediscatam Ecclesiam scio. Quicumque eoetra hunc domum agnum comederit Profanus est,

a. Si nullum dogma perversum, Fideique

contrarium schismati jungatur, hoc purum Vocatur, et partim cum haeresi convenit,

partim ab ipsa differt. Schisma et haeresis

conveniunt simul, quatenus utrumque oriamen Ecclesiae unitatem aeque disrumpit: in eo autem disserunt irrier se, quod per schisma vinculum solvatur Charitatis, integritate Fidei servata; per haeresim vero Fides una cum Charitate penitus auferatur.3. Quamquam ab exordio potissimum sch sma sejunetum ab haeresi per se consistere valeat; si tamen diuturnum fiat, cum ea Persaepe copulatur. Hac de re Novatiani et Donatistae, Graeci et Anglicani eorum exemplo certiores nos faciunt. Quin etiam progressu temporis necesse est, ut schisma vel omnino tollatur, vel in haeresim tandem - erumpat. Cum enim schismatici auctoritatem Ecclesiae catholicae ad unitatem eos reVocantis contemnant, atque in desectione perseverare velint, hanc honestare conentur

oportet sibi suadentes extra Ecclesiae quoque unitatem de aeterna salute desperandum non esse. ia .

540쪽

4. Quanta sit schismatis pravitas neminem latet, cum vix animadvertat, hujusmodi crimen turbas excitare in Ecclesia Christi, eique concordiam et pacem eripere. Quoni ca D. Augustinus Ep. 34i. N. 5. sio Donatistas alloquebatur: Quisquis ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantum Oee Iaudabiliter se visere existimet, hos sola scelere, quod a Christi unitate disjunctus est, non haBebit vitam, sed ira Dei manet Super eum. Item D. Fulgentius lib. de Fide ad Petrum cap. 39; haec scribebat:

Firmissime tene, quemlibet schismaticum. ... si Ecclesiae eatholicae non fuerit aggrega tus,.... etsi pro Christi nomine sanguinem fuderit, nullatenus posse salaari. 5. Adversus schismaticos plures in iure constitutae reperiuntur poenae. Prior earum est poena excommunicationis latae seutentiae, quemadmodum diserte constat e Bulla Coenae ubi legitur: communis mus schismaticos, et eos, qui se a nostra, et Romani Pontifcis pro tempore eaistentis Obedientia pertinaciter subtrahunt. si . Altera consistit in iurisdictionis ecclesiasticae privatione: habetur enim cap. 3I. Causa 24.

in Cap. 3. Ep. ad Titum dicens: - N IIum schisma est, quod non sihi aliquam haeresim confingat, ut recta ab Ecclesia r eassisae videatur - . i Cap. Nulli fas 5. diat. rs. at. Cap. de Liguribus 43. causa M. Qua t. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION