장음표시 사용
101쪽
Eonscientia, quae intus latrabat, minae samue. Iis , perpetuus timor, ne spolietur regno , &ad privatam conditionem redigatur , veI neci tradatur ab aemulo , vim morbi promovent, amplificantque . Accedit etiam Ioannis Chrysostomi auctoritas , qui de Saulis morbo agens & ipse appellat, videturque solamen illi a Davide musicis fidibus allatum eius peritiae accinPtum referre , non divino miraculo. Haec a tem de Saule a nobis hactenus disputata e do ctissimo Calmetio ferme delibavimus . Ab eius tantummodo doctrina in eo destivimus , quod morbum Saulis ex atrae bilis accens di, alii Lque humoribus perturbatis agnoscit , nos vero an violenta spirituum sive in nervis, si ve iria fibris conditorum perturbatione Eam siquidem doctrinam veterum recentiores philosophi ac mindici iam respuerunt , & celebram illi ( si ita loqui fas est humorum quaternioni vale dix
runt . . Asclepiades vero medicus phreneticos , mente imminuta, & valetudine animi affectos nulla re magis quam symphonia & vocum concentu resipiscere , & sanitati restitui censuit . Pytagorici itidem cum violento animi aestu vel se , vel alios agi intelligerent tibiae vel cith rae sonitu intimum dissidium eompescere consueverunt. Pythagoram , ait Quintilianus , accinpimus concitatos ad vim pudicae domui afferendam iuvenes , iussa mutare in spondaeum
modos tibicina , composuisse . Quid de Tim theo celebri citharoedo , qui tanta arte & faciliis
102쪽
cilitate animum ciebat ( quod etiam superior disputatione notabamus 3 ut quondam canente illo Magnus Alexander ad arma procurreret, quod me legere memini & apud Plutarchum , & M. Basilium p Quid de Terprandro lyram pulsante& seditionem Lacedaemonum compescente Quid de Empedocle Pythagorae discipulo, qui adolescentem ira furentem & stricto iam gladio ne
cem alteri inferentem adeo opportune Pomptinque citharae cantu mitigavit , ut ne iniuriam
urgeret impedierit . Sed & Xenocrates fertur actos in furorem homines sanitati hac eadem arte restituisse. Quamobrem nemini mirum esse debet, si Theophrastus musicos modos esse tradit praesentissimum pluribus morbis remedium . Sed si tanta , inquitis , Musicae in animos Ut ius , cur non agit etiam modo in animis M. strii, quae olim in veterum animis agebat Mulista praesto mihi sunt , quibus obiectioni vestraexespondeam , auditores; afferam nonnulla. Quis scit , an veteres magis quam nos Musica sint delectati, si ve quod rarius audirent, sive quod magis , quam nostra , animos , mentesque Pe celleret Veterum siquidem Musica gravior erat,& robustior ; nostra autem levior . & fractior, atque in minutissimas particulas ultra quam credi posset , concisa , a qua componendi ratione
veteres, ut docet Plutarchus , non quia nescirent, sed quia minus fiexanimam censerent, Prindentes abstinuerunt. Possem etiam dicere cum
Calmetio, quod fortasse nos hodie maiori studio
103쪽
in animi nostri motus vigilamus , nosque manus dolore & gaudio rapi sinimus , quam veteres paterentur , ac quam matUrrime consuescimus Externos corporis gestus animi indices occultare & moderari Sed quia rationem hanc falsam arbitramur, missam facimus. Quamdiu autem miracula illa Musices in antiquitate celebrata nos teneant , fidemque omnem superare videantur 3 Etiam modo vehementiores motus aliquando Musica ciet in animis . Equidem virum novi rei muscae peritissimum , qui moedulationes quasdam, quibus canorae recitationis ratio exprimitur ab Antonio Cestio iampridem Compostas, canere numquam potest , quin fleat. Est alius etiam amicus meus, qui sanguinem
ruptis ramicibus ( dicam, Plautine mutaverat; post aliquot dies adfuit Cantor prope lectum , ubi ad recipiendas vires adhuc iacebat, & modulationibus quibusdam , quibus ille quam maxime delectabatur , eius aegritudinem levabat . Tanta autem spirituum commotio facta est prae voluptate , quam ex illo cantu capiebat , ut vulnus, quod in pectore coaluerat , denuo hiaverit , sanguisque per os fontis instar eruperit , ita ut vita periclitans Sacerdotem animae curam torem accersiverit ; et si postea propitio Deo revaluerit, & nunc integris viribus Medicinae faciendae ( qua complures annos bonae valetudini Ioannis Gallonis Magni Etruriae Ducis consuluit ) ac nobilissimo Museo suo amplificando multa cum laude omnem curam impendat.
104쪽
Quid plura vos ipsi memorare potestis, quid in
theatro huius ui bis duobus ab hinc annis acciderit , nam ipse non aderam. Nonne canente illic egregio cantore nescio quo evirato, suavissimamque , ac liquidissimam vocem celerrime crispante, & concidente , Anglus quidam tam vehementi voluptate percitus est , ut e forulo , ubi ad spectandam fabulam considebat, repente surrexerit, & in medium theatrum tum pileum , tum comam fictitiam sui impos , ac insanienti
similis proiecerit , parumque abfuerit , quin seipsum quoque praecipitem daret, nisi ab iis ,
qui prope aderant, opportune cohiberetur Cum igitur Musicae tum veteri, tum recentiori plus minus virtus sit sive ad excitandos, sive componendos animi motus , virtute etiam pollere .
ad morbos animi quandoque curandos ex iis, quae hactenus disputavimus, satis superque ostendisse me puto . Restat igitur ut de morbis corporis breviter disseramus . Agit quidem Galenus de Musica vel excantationibus , quarum usus est ad vulnera obducenda , assirmatque Apollonius sua adhuc aetate apud Thebanos id remedii genus adhiberi consuesse; quamobrem verisimile est quod praedicto loco narrat Homerus in curatione vulneris , quod Ulym inflictum est , carminum cantum fuisse adhibitum . Equidem novi putasse Clericum, cum ea carmina super vulnera decantarentur, non ab arte Musica , sed magica curationem expectasse superstitiosos homines , cui non repugno; vix enim Tom. II. H &
105쪽
& ipse in animum induco , ut credam Musi. cae ad obducenda vulnera virtutem inesse , illosque corporis morbos sanandos , qui non a spirituum tumultu , sive sanguinis turbatione enascuntur, ut supra declaravimus ; tunc enim
fidem facit ipsa ratio id fieri posse, sed ceteris corporis morbis , qui non inde ortum habent , nulla evincit ratio Musicen posse curationem afferre ; nisi fortasse vulneratae fibrae, tunicaeque sono aliquando contrahantur, vulnusque obducatur, quod non ita facile factu est. Nihilominus Thaletem Cretensem sorte quadam a Pythio edita adiisse Lacedaemonios , eosque a pestilentia ope Musices liberasse tradit Pratinas apud Plutarchum . Ismenias vero Thebanus Antigenidae discipulus plures Boeotiorum ischiadiis cos , & dolore coxendicum laborantes labiae cantu honae valetudini restituisse dicitur (Boet.
. I. de Mus Theophrastus etiam ischiadicos sanos fieri scribit, si more Phrygio harmoniam aliquis indigena illis accinerit ( Atheu. I. Eq. c. ao. Quamvis autem pleraque haec fabulis accensenda sint ( nisi quis ad animi solatium referat , qui dum Musica oblectatione tenetur vim illorum morborum minus sentiat ) nullo tamen modo licet ambigere de Musicae curatione, quam phalangio illo percussis , qui Tarautula appellatus est , in Campania , atque Apulia adhibent. Eam siquidem scriptores celeberrimi, & oculati testes affirmant fide dignissimi . Hic autem obiter notetur Tarantulam a Tarento urbe nuncipari,
106쪽
pari , in cuius agro maxime gignitur . Ipsis mam huiusce rei narrationem plane non inelegantem , quam scribit Alexander ab Alexandro afferam ( Gen. Her. l. a. e. IV. ) Eam siquidem verissimam puto, quod optime cum doctrina Georgii Ballivit convenire comperi , cuius de hac re medicam dissertationem studiose perlegi. Cum per Apuliae campos fertilissimos , inquit Alexander ubi hoc malum peculiare existit , sub cane iter faceremus, undique oppida & vici tympanis , fistulis, aut tibiis circumsonabant. Cuius rei caussam nobis quaerentibus relatum est. Tarantulae morbo affectos undique per oppida
curari. Cumque eius rei gratia in agium quemdam diverteremus , invenimus adolescentem modita eiusmodi affectum , qui veluti repentino furore ictus , & mente abalienatus , Cor Iis motu non indecore , & manuum , pedumque gestibus ad tympanum psallebat non inconcinniter ; utque vehementius modos acciperet, quasi
illo pulsu demulceri animus , & leniri vider tur , sensim , & placide aures tympano admoveres mox manus, caput , & pedes crebro mineu concutere , & demum se in saltum attollere videbamus . Quae res cum ludo & risu prohsus digna visa foret, interim is , qui tympanum pulsabat , sonitu parumper intermisso pausam fecit . Atque illum morbo affectum , ubi Praecentio illa quievit , veluti attonitum , stupentique similem repente animo linqui , & omni sensu destitui cernimus . Rursus . resumpto tym H et Pano,
107쪽
pano , ubi primum modulos audivit , pristinas illum vires resumere, & acrius in choreas insurgere spectabamus. Creditum est, quod a vero non abhorret , vim illam veneni virulento morsu , & sanie conceptam harmonia , & vocum concentu per totum corpus diffundi , atque inde fato nescio quo dilabi atque exinaniri. Hactenus Alexander . Quod autem in hac narratione maiorem mirabilitatem facit , illud est , quod apud memoratum Ballivium legi , nempe non omnes eodem sive modulamine , sive instrumento delectari, & ad saltandum cieri , sed quemadmodum Tarantulae diversae magnitudinis sunt , coloris, & virulentiae , ita earum morsibus laesi a diversis sonorum generibus percelluntur , diversisque instrumentis , alii scilicet fistula, alii tympano parvo , Cythara , lyra, cymbalo, aliisque . Inde fit, ut quamvis citharoedi tria vel quatuor diversa sonorum genera effo maverint, ab iis tamen tarantulae veneno infecti ne minimum quidem ad saltationem moveantur , dum vero novum aliud efformant sibi a commodatius , repente ad illud suspirare , & vehementer saltare occipiunt . HOC unum tamen verum est , virulentia illa laborantes , licet suo quisque indigeat sono , omnes tamen velocissima sonorum modulamina es derare , quam sinnorum velocitatem vulgus illud taranteliam sermone vernaculo nuncupat. Cuius rei citharoedi non ignari facile muliercularum fucum solent deprehendere ; nam si viderint mulierem ad quos
108쪽
quoscumque sonorum concentus sive veloces , sive tardos , & similes alios statim , imo & indiscriminatim saltare , eam non esse a tarantula demorsam statuunt ; quod deinde ipsa etiam evincitur experientia. Iam vero meditanti mihi quomodo musici instrumenti pulsatio tam mirificam vir olentiae illius curationem praestet, eadem ferme succurrit ratio , quam superiori pa te afferebamus, videlicet fibras virulentia imbutas cieri a sono , inde motum gigni , virusque in illo motu dissipari , ac per sudorem e toto
Corpore emanantem egeri, ita tamen ut sonus singulorum aegrotantium fibris , ac singularum tarantularum veneno attemperatus esse debeat, quo motum in eis efficere valeat , atque hinc sonorum , diversitatem iuxta aegrotantium dive
statem requiri. Quod igitur Theophrastus Eressius memoriae prodidit quarumdam viperarum morsibus cantus tibiarum ac fidicinum, atque alia organa artis Musicae modulate adhibita aptissime mederi, simili fortasse ratione explicari pocst . Quaedam item insania e sanguinis vitio ortum trahens in Germania olim frequens fuit, quem morbum a Sancto Vito immissum superstitiosa plebs credebat ; bellico autem tympano,& fistula non tam curabatur, quam efferebatur, adeo ut miseri homines eo correpti supra naturales vires saltando atque exiliendo per aliquot dies sine ulla intermissione viros etiam fortissimos defatigarent , & quamvis viribus lassi conciderent , linteis tamen in sublime excute
109쪽
rentur, quod quies ipsa periculosa esset ; nec
prius hic furor cessaret , quam partim labore Consumeretur, partim ardore exhauriretur morbi materies . Sed iam vela contrahamus , & summa disputationis capita perstringamus . Morbos animi , quos definivimus , aliquatenus Musica curari posse contendimus , dum tamen ad Ca- noras impressiones recipiendas animus sit accommodatus . Sunt enim aliquorum animi ita ad harmonia alieni , ut nullo modulationis sensu assiciantur. Quantum ad morbos corporis, vulnera obduci cantionibus vel fabulosum , vel magicum credimus, Tarantulae virus , aliudque simile , vel insaniam illam Germanicam huiusmodi esse , ut concentu , sonituque in motum cieatur , & per illum motum absumatur , atque evanescat , facile admittimus.
110쪽
De Diis.s YNOPSIS. H EPH, atque Homeri apud inferor poenae . Uterisque a multis reprebensus , quod impie de Diia senserit. Eius carmina multir in Deir non citra allegorieuis sensum accipienda sunt. Etiam serae Pagivae macta docent per ambager, re aenigmata, Quamquam ethnicorum theologia prava est , ae uneissa , non tamen culpa dux Homerus , perinde is qua in primus invexerit . Aetatis suae theologiam expressit. Haud raro de Divinitate rem me semtit . Homeri nulla satietas . Hoc de Diis argumentum trifariam disrabutam , Uod impie scripserint de Diis duo prae-esarissimi totius antiquitatis Vates Homerus , atque Hesiodus , poenas eo no- mine apud inferos dare gravissimas , Laertius & Suidas testatum reliquerunt . Nano Hesiodi anima columnae aereae arctissime alliga
ta magnos eiulatus emittere , alterius vero a
serpentibus cincta similem in modum gemere confingitur . In primis vero si Sexto Empyrico credimus , propter indignas fabulas . quas do Diis commenti sunt , eos perminxit Xenopha