장음표시 사용
271쪽
propterea a veri & falsi dijudicatione omnique assentione deinceps
abstinere. At urgebis, Si similitudinem veri cognoscimus, nUe
Lire possiimus an Petri imago similis sit Petri, nisi prius Petrum ΠΟ-Verimus. Enim vero & veri &Petri teque incertam habemus nOtitiam , nempe per ideas quasdam animo nostro obversantes, quae quam incerti sint indices rerum , fuse jam dixi. Quoniam autem regulam nullam veri habemus, ad quam ideas nostras possimus exigere , seque incerta est idea Petri quae a Petro orta est , ac idea veri
quae a me conficta est: nec certiorsum veram esse ideam Petri, quam veram esse ideam veri. . Ut ergo
cum dico imaginem Petri esse similem Petri, id volo , ideam imaginis Petri quae in me est, mihi vi. deri similem ideae Petri; ita cum dico speciem veri esse similem veri, id volo, ideam speciei hujus quae in me est, mihi videri similem ideae veri. Quod autem addis, S minua Verum percipitur 1 nobis,
272쪽
1t percipi saltem verisimile; quippe cum dicimus inesse in aliqua re speciem veri , hoc ipsum sciri a
ἱ nobis & deinde affirmari : & cumtspeciem hanc sive similitudinem veri sequimur, tum nos assentiri ;frustra igitur jacitare nos ab homine percipi nihil, affirmandum esse nihil, numquam assentiendum: id perfacile dissetvitur. Nam cum aio in re aliqua me speciem veri deprehendere, id volo, ideas duas animo esse impressas meo .Rideam .
nempe speciei veri & ideam veri, quas cum simul consero , mihi videntur esse similes. Ut cum video Petrum, statim existit in animo meo idea Petri. Quoniam autem ideam Petri cum Petro ipsb conferre non possum, quia Petrus in animo meo non est, sed ejus tantum idea ; prorsus incerta est origo hujus ideae, &similitudo ejus ad rem quam eXhibet , neque umquam ex ea clarisiime firmissimeque sciam Petrum hic adesse. At id tamen mihi videtur probabile, quia ideae inter se similes alias mihi visae sunt convenientiam cum rebus significare.
273쪽
i DE I MES cILLITATEssuemadmodum autem veritas est consensio objectae extriti secus rei cum judicio quod mens facit ex intuitu ideae rei hujus. Igitur dum ad ideam Petri, quae in me est, animum intendo, videre mihi videor inhaerentem ei speciem quamdam consensionis cum Petro. Tum . hujus speciei ideam cum idea veri comparo, easque similes esse deprehendens, speciern hanc verisimilem esse dico. Ergo, inquis, hoc saltem percipis, has ideas esse similes. Minime Vero , nam percipere est clarissime firmissimeque scire : neutiquam autem novi ideas omnes quas gero in animo. Ne insciente& incogitante varii in animo signantur & obliteranitru ductus, sulci, vestigia: magna ad cerebrum meum appellit spirituum copia, magna abscedit: varie illi moventur & agitantur : quamobrem rerum multarum invitus memini & obliviscor;
non seque semper valeo acumine ingenii, non aeque utor ratione : nec
proinde in potestate mea sunt ideae
rerum , neque idearum naturaS ,
causias, ortus, interitus satis scio;
274쪽
tem firme non percipio, nec certo assirmo.. Satis profecto ostensium jamante a nobis est, dubiam esse fidem icerebri, ignotam naturam intellectus. snsunt autem species in cerebro, sitici nempe in eo per
impressi ; ex his ideas fingit inteis lectus, quas & inter se comparat, similitudinesque deprehendit. Quid ergo indubitanter possum percipere ex instrumentis dubito fidei ρ quid sisse constanti ac firma
perceptione assii maret Itaque cum ait Academicus veri esse nihil om inia incerta, nihil sciri; haec non amrmantis sed narrantis more pronuntiat. Atque hic valet vetus illa Carneadis Scepticorumque supra jam a me usurpata exceptio: dietaliaee se ipsa includere: & cum quis
dicit percipi nihil posse , ne hoc quidem excipere ipsum quod dicit ; &Ciam caeteris pronuntiatis haec interimere se ipsa: ut olim Sansioneadem ruina qua Spectatores se ipse oppressit. Nec hos turbat quod I 2. objicit
275쪽
objicit si in Aristocles, frustra adhi-
Atist bori dicta haec, quae se ipsa confu-eles Uud, & inania sint: quippe frustra Praeparat adhibentur nec inania sunt, si
Evang. l. reliqua secum consulent: ad id e-XIV. c. nim usiurpantur dumtaXat, Ut confutent caetera , non ut ipsa per se constent, seque tueantur.
Quod autem deinde huic instituto titulum detrahis disciplinae,& secitae , & Philosbphiae , parum
me movet : quid enim refert quo nomine utaris, res modo constetit non seictam sed se starum everriculum, & non philosophandi Philoso- appelles , .uti appellatur λnonnullis , per me licet. Neque vero aequum est, qui disiciplinae nomen eripiamus aliis propter inscitiam veritatis , hoc ipsum usurpare, dum in eadem nos inscitia versari fatemur. Eodem ergo mucro-
276쪽
Aporeticae: hoc est, assirmantis &dubitantis. Quamquam hac illis parte praestamus , quod nihil scire
se nesciunt ; nos latinus, etsi non certo nec sine dubitatione. Praeterea verisimilitudinem quam sequamur, nobis concedunt ; nos veritatem quam quaerunt , tollimus. Ac
prepterea cum & plus illis intelligamus, & illorum sublevemur sus. fragiis atque nostris, illi tantum suis, splendido PhiloEphorum vocabulo , ac disciplinae titulo digniores sumus. Falluntur praeterea,
quod Philosophis' indignum est: nos qui nihil affrmamus , qui nusquam assentimur, certe neque fallimur neque positamus falli, quoad non assirmamus neque assentimur. Utra autem secta disciplinae nomen potiori jure meretur eane qtrae incerta dogmata pro certis habens, aliaque ex aliis incerta deducens &in ordinem ac seriem componenS,
vera esse defendit etsi dubia sunt, iisque mordicus adhaerescit 8 an quae nulla proserens dogmata, nihil anfirmans , ea tantum proponit quae sibi videntur probabilia , & ut Ve-
277쪽
risimilia affert quae verisimilia sunt,
ex iisque textum quoddam essicit pulpi melius tutiusque habitant , ii nequi ficulneis trabibus & quinatis Drundinibus celsiam domum struunt, structamque incolunt Z an qui infir mitate materiae hujus perspecta Mnec selidiorem reperientes, ruinam veriti, malunt in nativis antristidaque petra cubilia ponere, fruges & si pellectilem reconderet
Quid quod & probabilia isthaec in
formam disciplinae suis constantem partibus , seque egregie tutantem. redigi possunt Z Testis. certe locuples Sextus Empiricus , qui accuratam modestae hujus & nihil sibi arrogantis Scepticorum doetrinae descriptionem dedit aptam ex sese& cohaerentem: testes & alii plerique qhi similibus idem praestiterant commentariis annorum' serie consumtis. Evolvemus quoque nos ex isti, cassibus. quos . inextricabiles opse Rabare, cum diceres, si verum est
278쪽
quod defendimus nihil esse verminneque falsum , esse igitur aliquid Verum , proptereaque nos falli: si is id falsuin est, falli nos quoque dum falsum proserimus. Hoc enim argumentum ad illud redit quod mox a te allatum est, cum aio nihil percipi posse , nihil assirmandum esse hoc saltem me perciper' me assirmare. Par itaque est obibendi responsio: nempe cum dicimus na-hil .esse verum neqiae falsum, hanc propositionem seipsam includere;
neque exceptam esse ab hac universali lege qua negatur verum esse quicquam aut falsum. Nam si in formam compingas argumenta tionem istam, quorsum recidat clam
rius intelliges ; erit autem hujus modi: Cum dicimus nihil esse ut rum neque falsum , id vel est verum veh esst falsum : si est veruda, falsum est igitur quod dicimi' inses verum neque falsum: si nasum, falsium est itidem quod dicimus nihil esse verum neque falsiim. Erra salsum est quod dicimus nihil esse verum neque falsum. Νon concedimus tibi majorem sumtio-
279쪽
nem , manifesta est enim petitio principii, ut Dialecticorum Voc bulis utar: sumis quippe quaesitum pro concessi, , nam ponit nullum
esse pronuntiatum quod non sit verum vel falsum, cum dicamus nihil este verum neque falsium. PΟ- sita autem sumtione incerta & dubia conclusio nulla est. Consimile
in scholis affertur exemplum argu- 'menti quod υζατον Vocant. Fingunt somniasse quemdam ne QIm diis crederet: si credat Qmnio huic, inquiunt, simul credet & non credet somniis ; credet quidem Emniis, quippe qui credat somnio huic; non credet somniis , vetat quippe hoc somnium ne credat somniis. Si non credat somnio huic, credit itidem simul & non credit somniis; somniis quidem credet, quippe qui facessat im nil hujus praeceptum quod vetat ne credat somniis : Qmniis non credet, quippe qui non credat somnio huic. Haec in se ει-
currere videntur , seque perimere. . At eadem solutio ac superiorum.
Hoc enim somnium fidem sibi derogat, itidem ut aliis quibuscumque
280쪽
que. Non reliquis ergo semniis is detrahet fidem, qui credit postremo huic , sed admonitus tantum , non persuasus, universa, atque hoc etiam pira falso habebit. Nihilo plus laborabimus in refellendis iis quae pro demonstratione sic enim
afferimus , inquis, ad tollendam demonstrationem, vel probant tollendam esse demonstrationem vel non probant: sI probant, est igitur demonstratio; cum demonstrare sit probare argumentis; si non probant, est igitur itidem demonstratio, cum quae ad eam tollendam afferimus, non probent esse tollendam. Ponitur hic quoque Ut con cessum quod ambigitur, omnem Videlicet argumentatione in aliquid probare vel non probare Cum aUtem probare instituimus nullam esse demonstrationem , probatio ipsa qua ad id utimur, se ipsam inci
dit, seque ipsa perimit. Ergo, i quies, si probatio ista nihili est ,
cassa & cinanis, sequitur stare ii monstrationem , Quam hac proba tione oppugnabam. Probationem