Institutionum juris naturalis et ecclesiastici publici liber 1. 5.. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim ss. theologiae doctore etr in Lyceo Catholico Augustano ad S. Salvatorem SS. Canonum professore publico ordinario 2.4

발행: 1823년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

331쪽

eesso Iaabet erga alteram, idem hoc indicio suo pati per se teneretur ab altera. 3. Ius belli non per . se ad augenda jura ,

tum est. 4. Belli jus extremum est remedium conservandoruni jurium ; quod Ioeum non habet, nisi aliis sublatis remediis ς quae proin ante tentanda, Sunt, quam ad vim deveniatur. Ex his jam in. seres generati iur α Uti in privatis litibus fieri non potest ,

ni in re litigiosa utrique parti jus privative faveat , et assistat ; ita nec in controversiis gentium : idcirco negant fieri posse, ut bellum in se , et ratione causae ex utraque parte justumst ; neque unquam valere ejusmodi praetextus queunt , ex quibus bellum utrinque justum es-

ficeretur.

b Fieri tamen potest, ut bellum ex utraque parte injustum sit, uti cnm in re dubia uterque bellantium aequas transigendi et componendi litem conditiones respuit ; neque enim aut sacta laesio, aut periculum imminens Sem-Per extra controversiam est. Nam cum de re quapiam certatur, aliquando unus in possessione lilias est , eaque diuturna , et cum bona fide perpetuo conjuncta : aliquando neuter IItigantin m possessionem habet ; uti cum res morte tertii vacare primum caeperit, ac lis oritur , uter utri eandem potiori jure praeripere possit; ut certo fit aliquando , ut qui possessionem Cepit , mox contradicentem habuerit. Cuivis istorum casuum alia atque alia iuris Priseipia accomodanda sunt.

332쪽

Itis naturale gentium. 3a 7 e ob eosdem fines , quos singulae gentes praefixos habent , ob paria dein negotia, et pericula utique nexus quidam cogitari Potest inter statum , vires , fortunam ac potentiam singularum gentium , ita ut unius intersit quodammodo, anne altera crescat, jus quodd3m e. g. commercii exerceat, vel non exerceat. Hic tamen nexus ratio sufficiens non est, Perturbandi iura persecta alterutrius gentis.

ae Generalis metus, ne altera gens alteri noceat, et incertum ac remotum periculum , ne clarunnm inserat aliquando, quaeque sunt istius generis, obest juri connato bonae gentium existimationis , nec indicandum est, gentem , quae nocere Possit, continuo etiam volis nocere. Unde jus cavendi , ac securitati propriae consulendi non ita exerceri potest, ut gens alia in usu sui iuris impediatur ; si de possibili duntaxat injuria statim istud valet et melius est praν- venire , quam Promeniri, sublato omni jure fortior imbecilliorem opprimendi semper obtentum aliquem adinveniet. Sunt igitur cautiones aliminnoxiin , per quas salvo aliarum gentium jura securitati uniuscujusque satis consultum est, eo saltem securitatis gradu , quem natura Seu potius diVina providentia rebus humanis indultum voluit ; sunt aliae cautiones noxi non modo juribus eorum , contra quos adhibentur , sed ipsi caventi maxime. Nam regnum a sente ingentam transfertur propter injustitias, et in

jurias, et contumasias, et diveraos dolos ιγ o Siqua gens officio erga Deum vel se in psam deest, ob id alterius potestati ac imperio non subiicitur ; neque obligatio imperfecta et ius perficiendi aliam sentem ejusdsm jura per-

333쪽

a) Haec 'incipia seu corollaria derivamur ex notione potestatis summae et independentis , cujusmodi seutium propria est ; igitur usum habent , quotiescunque de Potestate summa et independente , qua- Cum cohaerent , controversia oritur ν quemadmodum non uno loco usi ivenit in Jure publico Ecclesiastieo secundum systema Religionis Romano-Gatholicae per

tractato.

f. CCCI.

Ad jura belli, de quibus adhuc actum

est, non modo justitia causae, sed modus etiam ac sorma pertinet, quo bellum geritur. Non enim salvo humanitatis jure aut iis remedii uti fas est , quae ad finem 'belli non sunt accommodata; qua lia sunt adulteria et stupra captarum vir ginum et aut atrocioribus , quam neceSSi-4as poscat: Passim jus belli indoni tum vocant seu infinitum , tum quia definiri non Potest, quanta sit vis necessaria ad frangendum hostem, uti nec ejus resistentia definita est, tum quia judicium de hac necessitate ad ea gente pertinet, quae ju're belli utitur; ac primo de ipso armorum seu violentiae genere dubitari potest, dein quid in personas hostium , denique quid in eorum res ac bona citra crudelitatem bellicam fieri possit. Est

334쪽

s naturale gentium 3 as

autem crudelitas bellica vis omnis ad finem belli non ac Pommodata , aut non necessaria; uti enim , qui bello persequi tur jus quod lenioribus viis obtinere potest , iniquus aggressor ; ita qui majore,

quam opus 8it, aut ad finem non accommodata vi utitur. crudelis hostis censetur. Sunt igitur genera violentiae , a quibus jure naturae abstinendum est; sunt alia, a quibus . Inoratiores gentes ex regulis decori , ac prudentide abstinent, ne severitas Bellorum suapte natura sat gravis , jure retorsionis , vel ex usu talionis nimium ingraveseat, ac in inhumanam ulciscendi libidinem abeant bella, et pernicies mR-xime ad innocentes perveniat, Enimvero non geΠerosi Dueri , sed surentis hominis est, nullo suo bono nocere alteri, atque ea Va Stare ac Perdere , quae nec hostium vires imminuant, nec Perdenti emo- Iumentum adferant. Ceterum de consuetudine bellandi passim rerepta , ne P SerV3ta , quamdiu jus naturae Salvum est,qnid Pusendorfius sentiat, dictum est supra. I

Q De genere armorum, nocendique modis opinantur nonnulli , vix dari arma , quae stricto naturae jure prohibita sint. Inter cultas gentes venenata arma locum non habent; a , citiusque putant, fontes infici possae , quam arma ; certe inedia , siti, terrore expugnari hostes hnmanius est, quam fuso sanguine. Bellistarum tanta vis

335쪽

336 Liber IV.

apud Veteres suit, ut narrante Egesippo quidam ex ea Pergussus comminuto capite rueret , et occipitium ejus usque ad tertium stadium excnteretur e mulier quoque praegnans Percussa , supra dimidium stadii de utero excuteret insanistem. 3ὶ Tanta crudelitas lugenda videbatur ae prohibenda summis Ecelesiae Pastoribus et cartem illam mortiferam inquiunt, et odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus Christianos , et Cato licos exerceri de cetaro sub anathemate

prohibemus. 4 Sed quid ballistae ad machinarum nostrarum igi vomas tempestates

bὶ Ins etiam internnm occidendi hostes negari nequit bellantibus bona fide, etsi putenr, hostes suos bona fide resistere ; non enim peccata militum resistentium , sed jura gentis spectantur. At parcendum est peregrinis in hostili solo repertis , imo et personos hostili , si in territorio pacato deprehendatur. Subditi hostilia' , qui in territorio imperantis bellum moventis de- Prehenduntiar , protinus capi haud possunt, sed

dimittendi sunt, si discedere voluerint. Permisso enim peregrinis ingressu in territorium etiam tuta discedendi lacnitas concessa intelligitur. Cruis delitatis bellicae est, occidere senes, insantes Remi-Nas, ministros religionis, aliosque, qui ab omni vi abstinent, nec ullum produnt nocendi animum ritem captos, aut sine conditione , deditos nullius praecedentis delicti reos et eos, qui arma ponunt, et Vitam salvam pacisci parati sunt , aut in obsidione sortiter restiterunt. Multa tamen innoce tibus etiam personis quasi indirecte serenda sunt navis , domus, urbe tormentis petitur, etsi ipsin quoque in discrimen veniant. Aliter de iure capiendi disserendum est, cui etiam viri conspi-

sui , et inermes, Reminae quoque ac Virginea

336쪽

Ius naturale gentium. 33t' subiacent , ut ita ii ostis ait eos redimendos pacemque amplectendam compellatur.

e Jus hostis in res hostiles , seu publicas

seu privatas , mobiles vel immobiles exeritur Iooeevations bellica , sive actu , quo eas in potestatem suam hostis redigit: a. Ereptiono , quast strictius denotat violentam ablationem rerum hostilium: 3. Dii eptione, sive ereptione rerum mobilium violenta eX locis , ubi asservantur: 4. Expugnatione frialitiorum. 5. Vastatione sive ac tu , quo res hostiles destruuntur, aut corrumpuntur: 6. Denique Myrmdations.seu ablatio ne rerum mobilium concessa militibus. Justitia horum actuum in eo est, ut, qui eos ponit, vires suas augeat, aut hostium vires saltem imminuat. Igitur vestatio eatenus est justa, quatenus hostium vires minuuntur ; Iatiusque patet direptio , ereptio , depraedatio, per quas virea agentit m etiam augentur. Dubium non est, quin jus occupandi ad hunc finem proprium sit ejus,

qui iusto bello sungitur, qui proin dominium

eorum acquirit , quae occupat. Direptione sequeae vastatione rerum sacrarum inde ab origine

bellorum censebatur injuria fieri religioni ac Deo, qttibnscum utique bellum non est. Auctores qui res hasce religioni ac Deo consecratas Imperantium potestati addicunt, aut subjiciunt,nna jus praebent hostibus , eas perinde , ut res prosanas in posterum diripiendi et vastandi , ns

Imperantes secundum hanc novam doctrinam vi res suas augeant ex rebus sacris.

337쪽

f. CCCII.

Praeter binas gentes ancipiti belli exitu inter se Iitigantes Spectandae sunt gentes belli foetae, auxiliatores, mediae Seu neutrales. Belli socii et auxiliatores haut

sane nihil disserunt et notione et juribus:

α Soeli belli sunt, qui ad communem

iniuriam vindicandam communes vires jungunt, suoque , tanquam principales, nomine agunt, et sibi acquirunt, quod hosti eripiunt.

b Auxiliatores belli non suo nomine agunt, sed causae accedunt alterius gentis belligerantis, cui auxiliares copias mittunt, vel alia subsidia ex foedere ante vel post initum bellum contracto. Hi ergo salvis expensis bellicis omnia

acquirunt genti principali , nec jus ad praedam,

nisi forte ex pacto habent, et ab hoste gentis , cni assistunt, tanquam hostes spectari possunt , etsi non soleant frequenter , propterea quod bello implicitus consultius ducat, tolerare Concursum quendam tertiae gentis ad suam injuriam , quam omnem istius vim et hostilem animum in

se concitare.

e Gentes medioe, pacatae , neutrales Sunt, quae aliarum bello se haud immiscent, neque alteri prae altera favent, aut vires addunt, Sed utriusque lacta tanquam pro iure habent. Hic gentium status neutrolitas dicitur , quae cuiquae genti libera est ; quia vi aequalitatis ac libertatis naturalis de suis actionibus , mediisque salutis publicae pro arbitrio disponendi jus habet. Praeter simplicem hanc neutralitatem alia Pactι si est, seu pactis definita. Nec tamen neutra -

338쪽

Ius naturale gentium 333litas ab omni controversia gentes eXimet. Nam I. favore necessitatis juste ac licite qnaedam fiunt etiam in gentem et regionem paeatam , uti si praesidium in ista collocatur: De commer ciis cnm gentibus bello implicitis non una lis oritur: 3. Quid in personas, quid in bona neutralium juris sit, quaeritur, si in territorio hostili deprehendantur: 4. Quid item iuris hosti

in hostem competat, si in territorio pacato Sese offendant.

JURA VICTORIIS, PACTORUM BELLICURUM, ,

ARGUMENTUM.

Circu Personas hostium , res et Dro Publicais CCCV. Varia pacta bellica- CCCVI. Paois notio. CCCVII. Ius ineundin ρacis. CCCVIII. Consensus paciseentium. CCCI x. Materia ρα- eseationis. CCCx Linctus et obligatio Paeis.

Victoria est praevalentia virium in hostes , sive is exitus aetus bellici , quo quantitas virium unius efficit, ut alter porro resistere nequeat; estque Partialis vel in- copleta , uti contingit expugnata urbe praelio feliciter gesto ; aut uuiuersalis et com-Pleta , qua hostis eum in statum redigitur, ut deinceps resistendo linpar sit. Ex

bis colliges:

339쪽

334 Liber IV.

αὶ sola praevaIentia virium , aut major fa- eultas phhsyca neque efficit, neque demonstrat majorem saeuitatem moralem ; quia Vis non est os ; ideoque totum jus , quod victori com- Petit , ex causa belli , non ex Victoria provenit ; si causa et injustitia belli utrinque dubia est, uti cum de dubio succedendi jure dimi-Catur , eo Valer victoria , ut ad justam transa-etionem adigi hostis queat. b, Ius victoriae respondet juri hostis in hostem , eoque pertinet, Primo ut plena satisfactio pro illata injuria postulari possit; ubi dein etiam

damnorum ex bello provΘnientium et eXpensarnm bellicarum ratio habetur: secundo, ni vi repulsa possessionis Securitas conservetur: tertio, ut gens victrix contra animum alterius aut vires nocendi se tutam priestet, et ad completam victoriam ac Pacificationem nitatur.

g. CCCIV.

Iura victorite eo, quo explicavimus modo, attingunt personas h lium, eorum

res, aut jura publica vel ipsam civitatem

devictam. αὶ De personis hostium et vita , et libertas

et captivitatis redemtio ejnsque pretium seu Iytrum in considerationem venit. Quia jus occide cli tanqnam unicam atque extremum medium duntaxat in hunc finem competit, ut superetur resistentia ; Sequitur , ut cessante resistentia tanquam unico fine etiam ipsum mndium, nempe jus occidendi cesset. Neque talio, neu praecedens contumacia resistendi, neque insereudus

terror, si speciale delictum abfuit, ratio sus-

340쪽

Jus naturale gentium. 335ficiens fundendi humani sanguinis esSe possunt. Aliter de servitute disserendum. Nam ob jus plenae satisfactionis ac securitatis in posterum conservandae iuri victoriae consentanea est servitus captivorum in bello saltem sub hae conditione, si victor Iaesionem praecedentem reparare, et securitati suae aliter prospicere haud possit. In de vero non modo de lytro, quo capti redimuntur , sed etiam de jure postliminii quaestiones

non paucae emergunt. Jus postliminii in eo situm est, ut personae et res ab hoste captae , et in potestatem gentis suae redeuntes in pristinum statum restituantur ; pertiuet igitur id jus tum ad personas , quae raeverti , tum ad res, quae recipi dicuntur.

ιγ Jure victoriae res hostium devictorum privatae et publicae victori acquiruntur, nisi qua obstant pacta dedititia , et promissio veniae specialis. Id vero dominium hostis devictus pro injuria habet, quoad illud per transactionem aut pacificationem firmetur. eὶ Quoad civitatem victam , qui victor est,

ad suam indemnitatem ac securitatem acquirit

omnia iura publica atque inprimis imperium et autonomiam seu ius , quod civitati competebat suis legibus vivendi. Quo pertinent accessienes, dignitas et privilegia civitatis, jura ejus Privata , ceu actiones , nomina activa et passiva.

f. CCCV.

Victoriae tum essectus, tum limitessere sunt pactor bellica, sive ea, quae inter belligerantes ineuntur permanente bello,

ita nimirum , ut per ea bellum non fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION