Apologia cardinalis Bellarmini pro iure principum. Aduersùs suas ipsius rationes pro auctoritate papali principes seculares in ordine ad bonum spirituale deponendi. Authore Rogero Widdringtono catholico Anglo. ..

발행: 1611년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

APOLOGIA PRO

so Quartum Corollarium est, eandem pr6rsus actionem diueris modo consideratam posse simul potestati Ecclesiastucae , & ciuili , tam quoad vim cogentem, quia dirigentem subiacere. Pro quo me- lius intelligendo stupponendum est,duplu. cem potestatem Ecdesiasticam a Theologis assignari, unam ordinis, quam Sacerdos accipit ex vi suae ordinationis , alteram Iurisdictionis, quae, ut ex ipsis vocabulo constat, est potestas ius dicendi. Potestas Iurisdictionis de qua solamunenimus est

etiam duplex. interior nimirum, quae ad Poenitentig Sacramentale forum duntaxat ordinatur,& conscientiam solum, atq; i ternum animarum bonum respicit, ideoque

interior Iurisdictio nominatur; & exterior, 'uar ordinata est ad gubernandam Ecclesiam in exteriori soro per iudicia, poenas, &caeteia, quae ad bene constituendam & regendam hominum Rempub. necessiria sunt, ideoque exterior Iurisdictio appellatur. Ad quam pertinet vis dirigens, praecipiendi scilicet, & leges condendi, quae obligent in constientia, & vis coercens com-

122쪽

iv RE PRINCIPUM. 779I Quoniam enim omnis Respubli- ea bene instituta indiget potestate Iurisdictionis, tam cogente, quam dirigente, ut conuenienter regi possit ut ex ipsis naturae lumine perspicue constat) &Christussiua Ecclesiam instituit tanquam unam Rempublicam per homines regendam, & gubernandam, ut ex sacris literis est manis stum- negari non potest, quin Christus ipse suae Ecclesiae concesserit exteriorem potestatem Iurisdictionis, tam cogentem, quam dirigentem populum Christianum in rebus spiritualibus gubernandi. Et hanc

exteriorem iurisdictionem Doctores C tholici colligunt ex Math.cap. 16. θ: I8. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam Eιλnicis o Publieanus: & diuodcunque litau

plierisque locis. sa Cum igitur finis potestatis polit, sit pax publica, & Ecclesiasticae salus animarum, ut sepius diximus ex Caes. Beblarmino,&pisrunque contingat eandem numero actionem: exempli causa,peierandi, tum quieti publicae, tum animarum saluti

123쪽

luti detrimento esse, fit, ut quatenus peccatum est, seu offensa Dei, ut finis saltem H-' pernaturali seli, & saluti spirituali nocet, potestati Ecclesiasticae siubiaceat, & ab ea indicari, ac castigari oporteat; ut vero pacis publicae est violatio, potestati politicaesu, ijciatur,&ab ea iudicari, ac puniri debeat. qua doctrina sequitur, quod quemadmodum Princeps politicus in rebus, quae ad animae salutem pertinent,a Principe spirituali dirigi, iudicari, atque punirii debet, ita Princeps spiritualis si rerum naturas inspiciamus est in ijsHiiae ad pacem publicam spectant, a Principe politico dirigendus, iudicandus, atque castigandus. 93 Quinimb, sicut administratio temporaliu in ordine ad bonu spirituale,id est, quatenus spirituali saluti aduersatur, qua 'ratione naturam criminis spiritualis induit, ad forum Principis Ecclesiastici spectat, in qu orrigi de iudicari debet ita iniusta sp,

ritualium administratio, veluti Excommunicatio Princieis notorie iniusta, aut Imterdictum Regni manifeste iniquum, ab Episcopo, qui tali Principi ciuiliter subij c,

tur, latum, quatenus pacem publicam per

124쪽

iv RE PRINcIPI v M. v publica excitat, qua ratione naturam cria

minis politici sortitur, ad ii ibunal Princupis politici pertinere videtur. Et propterea, si ipse etiam summus Pontifex qui nullum

Superiorem in rebus temporalibus recognoscit, per Excommunicationes, aut alias

Censuras manifeste iniustas, Reipublicae politicae pacem temporalem perturbaret, posset Princeps politicus iniuriam illatam vijs licitis, atque intra fines pote statis poluticae comprehensis propulsare, & Princi.pem Ecclesiasticum vi & armis constringere, ut per illicitas actiones spirituales a Reipublics suae tranquillitate turbanda d sistat.

94 Neque videtur posse aliqua esse

controuersia, si naturas potestatis Ecclesiasticae,& ciuilis consideremus qum sicut Respublica Ecclesiastica potest quascumque oppressiones sibi a Republica politica factas, quae bono spirituali obsistunt, propulsare; ita etiam penes Rempublicam p liticam sit potestas suis ciuibus, eorum uetranquillitati temporali consulendi, atque a quiduscunque violentijs etiam spirituat,bus, quae pacem suam publicam iniuriose perturbant, defendendi. Quia i rccto ait

125쪽

APOLOGIA PRO

ad 37hRelestiae Victoria Respubliea ciuilis est perfecta, o

Octava pio- ria cui unqueprinia auctoritate. Et confra

Posiri . matur , nam possunt Principes seruare pro prias respublicas ab iniuria aliarum rerum. publicarum non solum per modum defensionu, sedauctoritatiue, ergo etiam ab iniurjs Clericorum. Et propterea iratum est Principi sui I De potest. optime inquit Ioh. Parisiensis D abusum . orat tu reptasere eo modo, quo test, etiam per gladium materialem , praecipue ubi abusiasgladi, piritualis vergit in malum rei. publica ius cura Regi incumbit, aliur enim 'e causa gladium portaret. 9s Sm totius controuersiae neruus est,

quaenam sint poenae utriusque potestatis, clesiasticae praesertim, propriae, quibus iniurias sibi illatas vindicare poterit. Nemo enim inter Catholicos n bit, quin penes Ecclesiam sit potestas puniendi peccatores etiam Imperatores,& Reges Christianos poenis, & Censuris Ecclesiasticis, quia iste modus castiνndi proportionatus est Ecclesiasticae potestati. Sed tota dissicultas est, an priuatio bonorum temporalium, &depositio a temporali Principatu, atque e

iusmodi, in poenis, quae a potestate Eccle: siastica

126쪽

siastica,ut talis est, infligi possunt , sint annumerandae. Iardin.enim Bellarminus, &qui eius opinionem defendunt hocquidem auerunt, sed debilissimis rationibus illud probant,ut instrat clarius apparebit ' l Nu.i31.3e, 96 Alij vero non ad poenas Ecclesiasticas, seu quae spirituali potestati sunt a commodatae, sed adreiuiles duntaxat, de quae potestati temporali tantum conueniunt, eas reuocandas esse probabilitas arbitranturicum unius iusque. ipublica conditioni consentaneum sit, ut siubditos suos delinquentes punire,vel coercere possit, priuando illos Noprijs bonis, aut pi iuul ijs illius Reipublieae: bona autem Reipublicae Ecelesiasticae spiritualia stili , , ontemporalia sicut bona Reipublicae po- , liticae. temporalia-iunt, non spiritu, . lilia , atque idcircops stati temporalidius nisterialis, non spiritusis, i& potestati m Nu.8.3e spirituali gladius spiritualis, non tempora

lis congruit . ut superius ' ex sanctis MLόi. t '

bus copiose admodum comonstrauinius. considerat

cuius verba infra P riseremus, 'existimant, in probarat

nori posse potestateles Ecclesiastitam ex μ' .. G Christi

127쪽

Christi institutione aliquem delinquentem

carceri mancipare ed talem auctoritatem ex iure positivo,&concessione Principum accepist e.

97 Quapropter esto, quod Princeps Ecclesiasticus habeat potestatem dirigendi, praecipiendi, atque compellendi Principes

temporales etiam in temporalibus, quat nus temporalia animarum seluti notabile damnum asserunt, non tamen propterea

potestatem habet omni poenarum genere transgretares puniendi, d poenis tantum certis, & a Christo definitis. Neque enim ex eo, quod quis Superior constituitur, &consequenter potestatem habet imperandi sibi subdito, poterit omni ratione, qua placuerit,eum cogere ad sibi obediendum. Potest magister praecipere discipulo,& eucompellere ut sibi pareat, non tamen qua-uis poena, sed solum intra limites disciplinae. Potest pater filio, vir uxori, dominus famulo imperare, & si non obtemperaue- , Iint, poenis coercere, sed leuioribus, lege, vel consuetudine constitutis. ς8 Similiter potest respublica politica leges ferre, ac praecepta, quae etiam incoascientia obligent, ponere,& subditos ad

128쪽

1vRE PRINCIPv M. Dadribbis uanda cinstringere poenis temporalibus quibuscunque, exiiij, carceris, bonorum omnium , tam corporis, quam . fortunae,amissionis; sed ad poenas spirkuales,cum Respublica sit temporalis, non e , tenditur potestas eius. Denique Ecclesia, cum sit Respublica spiritualis, habet omnem potestatem etiam coercentem, quae ad conueniens R eipublicae spiritualis regi- me necessaria esse potest,& propterea poenae, quae huic spirituali potestati sunt pro portionata non temporales, quales ad Repub. temporalem spectant, sed spirituales esse debent, quod etiam recte deduxit Fr ciscus Suarea ex illis verbis Math . I 6: Erit ligatum ct in caelis, ut superius '' annot, 'nu 3σ

- ros Ex his inscitur quintum Corollarium , nempe aliud esse, habere potestatem, seu ius dirigendi alterum in tempor libus , is praecipiendi alteri, ut tali, vel tali modo de temporalibus disponat, & aliud habere dominium rerum temporaliu, seu potestatem, & ius de temporalibus dis- ponendi; si taliud est habere potestatem, seu ius praecipiendi alteri, & cogendi, ne spiritualia in perniclam Reipublicae tem-

129쪽

poralis illicite administret;& aliud habere dominium rerum spiritualium,seu potestatem de spiritualibus disponendi. Exempli causa, ca ilibet Episcopus, ut Episcopus est, potestatem habet praecipiendi, & cen suris Ecclesiasticis cogendi Iudices Secul res sibi in spiritualibus subiectos , ut iustituam administrent, atque malefactores poenis debitis puniant, & extremo supplicio ex legum praescriptis dignos morti adiud, cent, ipse tamen prout Episcopus est, non habet de vita aut morte ullam disponendi

facultatem.

Ioo Praeterea si Paulus promissione, voto , aut iuramento se astringeret, ut in bonis suis distribuendis iussionem Petri sequeretur, teneretur quidem Paulus in bonis suis erogandis siub poena promissi nis, voti, aut iuramenti violati beneplacitum Petri expectare, nihilominus ratione talis iuramenti non amitteret Paulus ius illud, seu dominium quod prius habebat in

. , nasua, neque si contra mentem Petri

bona sua distribueret, iniustitiam committeret , aut distributio irrita esset, neque P trus vi talis Iuramenti ius aliquod, aut d

Imnium acquis et bonorum Pauli, sed si tantum

130쪽

tantum ius quoddam , seu seculiatem haberet,intione Fuius penes illum potestas eL set, dirigendi Paulu in bonis sitis distribuendis,illique imperandidi hoc vel illo modo, prout ipsi Petro magis placitum esset, de bonis suis sub poena periuri' disponeret. ior Quocirca licet Ecclesia habeat potestatem sibi a Christo traditam dirig di Principes Seculares in temporalibus in ordine ad bonum spintnale,seu imperandi illis, & cogendi, ne in perniciem suarum Mnimarum tali,vel tali modo illicito de temporalibus disiponant, non tamen proinde sequitur, Ecclesiam in ordine ad salutem animarum habere dominium rerum temporalium, aut potestatem de temporalibus

disponendi. Sed hoc sollim colligi potest, Ecclesiam habere potestatem dirigendi, imperandi,atque poenis Ecclesiasticis constringendi Principes Seculares, ne cum dis pendio salutis spiritualis temporalia administrent.

Ioa Sicut etiam quamuis Respublica politica potestatem habeat imperandi perusenis Mesesiasticis sibi ciuiliter subieres,ne in detrimentum status sui politici spirit alii illicite administrent, non tamen pror

SEARCH

MENU NAVIGATION