장음표시 사용
111쪽
de Logica Io3282. Principia haec ex triplici sonte petuntur; nempe ex usu loquendi recepto, ex intentione loquentis, et tandem ex subjecta materia. Qua porro ratione utendum sit triplici hoc sente, se quentes docebunt
Usus loquendi exigendus est ad eam aetatem eamque regIonem, in qua auctor librum conscrip ait notum siquidem est plura vocabula decursu temporis vim et potestatem immutasse : ad hoc vero plurimum conducit diligens morum gentium et antiquitatis studium Eligendus porro est sensus maxime naturalis, is scilicet quem verba primum nacta sunt, nec ab eo nisi gravi de causa rece dendum; qualis foret si secus significatio aut nulla, aut absurda, aut instituto auctori Parum con grua oriretur. Nemo autem est qui non videat ad haec rite praestanda requiri perfectam notitiam linguae, in qua liber conscriptus est; et hac etiam de causa libros originales versionibus praeserimus; cum experientia teste, frequentisaime contingat, ut qui translationis laborem in se suscipit, exquia sita utriusque linguae notione non polleat. LEX SECUNDA. Intentio loquentis ex definitionibus ab ipso au tore statutis clarissime relucet : haec si desint, exempla singularia quae nonnunquam adjunguntur, praesertim si abstractionis ope in universalia trans mutentur, planam viam sternunt ad detegendam auctoris mentem Deinde magnopere attendendum
112쪽
io Tracfatus est quam sectam auctor profiteatur, cum pronissimum sit ut quis principia , quibus iam ante imbutus est, etiam in diversis rebus sequatur, exiisque nonnulla ubicumque data occasione, inspergat. Tandem intentio loquentis censetur respicere ea quae ipsi magis obvia sunt et nota , id quod imprimis usu venit dum de significatione terminorum relativorum determinanda agitur. Sic magnus olim in Graecia exercitus nunc omnino parvus soret. Si audias virum esse doctum, videan qui illud asserit sit ex natione culta an barbaraia
Subiecta materia subsidium detegendi verum
vocabulorum sensum suppedita ea enim Prπο- sitionis aut termini significatio esse praesumitur aquae reliquae docti inae integraeque rerum connoxiomaptius respondet. Necesse igitur est, ut antecedentia cum consequentibus conserantur, et exquirantur loca parallela, quae inter se comparata id quod obscurum est, non parum illustrabunt ast ea
ubi obiter dumtaxat fit inentio, sollicite discernantur ab illis, in quibus auctor copiose ac dilucide id ipsum e probandum, vel leclarandum, vel etiam refutandum sibi sumpsit, atque ex his non autem ex illis sensus verborum deliniatur. Quod si, ut nonnunquam evenit, alterius interpretationi Standum sit, ea caeteris paribus praeseratur aliis, quae a coaevo familiari aut discipulo ipsius au toris proficiscitur vel saltem ab eo qui linguae aut disciplinae quae pertractatur majori prae reliquis notitia pollet. 28S. Libri potissimu sunt se hisinici, qui facta recensent, adeoque propositiones singulares continent, vel dogmatici, qui dogmata seu propositiones universales proponunt. Ex his alii veritates
113쪽
universales, quas adstruunt, simul accurate de
monstrant, et scienιimi audiunt; alii propositiones
universales absque demonstratione, ves in rebus fidei divinae estra probationes atque argumenta ex
theologicis sontibus petita, per modum historiae
solum reserunt, et historicO-dogmatici vocantur. 2 . cnoLION. Libri historic dogmatici ad summum
inserviunt ad disponendos auditorum animos vel ad com- pendiariam eorum quae jam didiceramus recapitulationem vera autem eruditio ex libris scientiscis hauriri debet, quorum lectio, ut eum fructu at, sequentia exigit I. Ordinem, qui requirit ut more per olemus a s quentia , nisi autecedentia rite assecuti simus et famialiaria nobis reddiderimus cum enim in libris scientificis subsequens propositio ex antecedentibus profluat, oleum et operam perdimus, si propositionem quampiam e medio arreptam aggrediamur, antequam ea quae princedunt, rite intellexerimus. Deinde ii prius legantur
libri qui aliis intellisendis luminis quidpiam collaturi
videntur. Hi autem libri vitentur qui sunt obscuri
quales erunt, si termini accurate non definiantur ei alieno in sensu usurpentur, si demonstrationum principia desiciant, si ordo demonstrandi praeposterus adhibeatur, aut omissis intermediis nec suppletu sacilibus, statim et quasi per saltum ad conclusiones remotiores trans letur, et quae sunt similia. I. Auentionem lentitudinijunoeam, sine qua ideas claras et distinctas nunquam obtinebimus. Praecipitantia, cui ividiora ingenia praecipue obnoxia sunt, frequenter inutilem prorsus reddit laborem, quem lectioni librorum impendiinus; hacque ratione sit, ut evoluto integro libro, quid legerimus ignoremus, arguitienti ipsius vix memores Deinde absqne meditatione nullus unquam in scientiis progressu s sperari potest; omnis autem meditatio moram ac tempus requirit. 3. Repetitionem f/muensem; saepius enim redeundo ad Praecedentia res longe clarior evadit, eontingitque frequenter, ut tum deruum. priora rite intelligamus quae
114쪽
tamen optime jam nos penetrasse cogitabamus. Accedit quod optatus Iectionis fructus obtineri nequeat, nisi quae legerimus memoria complectamur, cum, ullio teste, tantum Sciamus quantum memoria tenemus jam vero quis ignorat repetitionem requentem ad res ipsas memoriae imprimendas mirifice et sere solum conducere. 4. Continuationem moriatur non interruptam; qui enim longiori tempore lectionem inchoatam intermittit atque aliis interea rebus operam dat, novis ideis animum imbuit unde necesse est, ut vel idearum o fusio in mente oriatur, Vel certe hausta jam principia ex memoria excidant: horum quidquid eveniat, nexus ille veritatum perspici amplius non potest, in quo
men praecis fructus consistit qui ex libris scientificis percipi debet.
5. A Mationem, quae postulat, ut demonstrationes universales, quas in auctore legimus, ad casus Singulares reducamus, easdem in sua principia resolvamus a ipsique tentemus in re simili similem demonstrationem
conficere. Hac certo ratione argumentorum Vim ac Pondus
Perspiciemus et demonstrandi habitum nobis omparabimus quo et illud pertinet, ut quae meditati sumus, breviter in chartam conjiciamus, ut ea tempore opportuno cum aliis communicare posSimus.
De errore, ejus fontissius et remedus. 285. Qui propositioni falsae assensum, aut Vera dissensum praebet, errare dicitur: hinc in ejus modi assensu vel dissensu error consistit. Sic errat, qui dicit animam humanam esse corpuS.
286. Praejudicium est anticipata quaedam an moque alte infixa opinio, qua in casu quodam singulari ad erroneum iudicium formandum inducimur. Sic praejudicium est illa opinio quae vulgi animis insidet, corpori calido inesse eum quem
115쪽
COROLLARIUM.28 . Non male ergo inter errorum sontes censentur praejudicia. Sunt autem opiniones eiusmodi anticipatae diversissimae quae tamen ad tres praecipue classes reduci posse videntur, quas ignorare Philosophum non decet. Sunt vero, a. Praejudicia infansim Nulla hominum aetas a singularibus quibusdam erroribus ac veluti sibi Propriis exempta est, sed omnium maxime hoc morbo laborat infantia mens enim nostra Omnium, ut ita dicam, rerum ignara corpus ingreditur, neque in tenera illa aetate ulli ratiocinio, sed sensationi ac phantasiae solum locus est unde quidquid audiunt infantes, in veris habent. Admiseriae cumulum accedit, quod insantium cura saepe committatur iis, qui erroribus pleni sunt. Hinc sit ut infantes ea, quae audierunt, dum ad
adultam aetatem perveniunt, vix aut ne ViX X. animo extirpare valeant.
2. Praejudici opinionis receptom, scilicet vel propriae, vel familiae, vel nationis, vel patriae, vel vulgi, vel tandem antiquitatis aut novitatis sunt videlicet, qui sententiam pro qua semel animum obfirmarunt, pro aris et focis propugnant; sunt, qui ommunibus amicorum, patriae et provinciae suae opinionibus abripiuntur; vulgus deinde quot praejudicia non fovet 7 sunt tandem, qui cum
Veteres Imia aestimatione Prosequantur, non nisi
antiqua probant, aut ab opposito quibus nihil sapit nisi quod novum est. 5. Praejudicia auctoritatis, quae ex nima aestimatione aliorum oriuntur; quo fit, ut iis quae non credi sed sciri deberent, ob solum testimonium eruditorum praestetur assensus. Non temere
quidem viro doctrinae sama celebri l contradicendum
116쪽
1o Tracta usest, sed veritas sollicite investiganda , ut dein , re omnimode ponderat , vel cum illo consentiamus, rei ab ejus sententia modeste recedamus. Huic pra iudicio omnis quidem, sed imprimis tenera aetas subjecta est pueri enim, cum nec ei nec ipsius auctoritatis examinandae capaces sint, simulque submissionem illam, quam in actionibus suis aliorum directioni praestare coguntur, ab ea quae ad opiniones pertinet non discernant, auctoritatem quamlibet seu parentum seu nutricum pro primaveritatis regula admittunt quo fit, ut quidquid Cum ea non Pugnat, temere arripiant. Sed neque insantiae aut pueritiae annis auctoritatis imperium terminatur; sunt enim viri saepe non ineruuiti qui eidem subjiciuntur; nihil enim pronius est quam ut ea pro veris habeant, quae a doctoribus a diunt atque haec est ratio, cur rarissime deserantur opiniones jam receptae , item cur multa solo novitatis titulo ejiciantur, etc. 288. Praeter praejudicia, praecipuae numerantur
Defectus seduloe Moluntatio rationum momenita expendendi. nempe alii inordinato voluptatum si di trahuntur, quod cum animum emolliat, eum-rue objecto voluptatis nimium assigat, attentionemistrahit, mentisque acumen retundit alii nimia ad negotia sua applicationes alii aversione quadam a meditatione ita clistrahuntur, ut nunquam seriam cogitationem in animum admittant : alii metuunt
117쪽
de Logica 3ο9ve veritatis cognitio receptae iam videndi rationi minus faveat. Nonnunquam assectata propriae imhecillitatis opinio esticit ut homines animum de pondeant, nihilque per se ipsos tentare audeant,
atque ita caece amplectantur quae a majoribus tradita acceperunt. CAUSA SECUNDA.
ectiones animi dominantes. Nulla fere argumenta, quae assectionibus ac desideriis nostris contraria sunt, aliquod apud nos pondus obtinere solent: neque hoc mirum est cum enim vivacior in nobis impressio omnem ad se rapiat attentionem, fieri nequit, ut mens assectu aliquo agitata aliquid aliud videat quam quod cum eo conneXum est aut viciniorem relationem habet , aliterque sibi res repraesentet quam prout ab assectione d Iinguntur. Hinc nunquam judicium feras nisium animus ab omni assectionum aestu est liberatus. Sic qui de homine aliquo judicare debet qui ei amicus est, inspiciat quid ex propositis a gumentis concluderet, si de inimico ageretur, et vicissim.
Nimia ingenii ac perspicacitatis diacia. Qui
hoc vitio laborant, a solida rationum investigatione abstinent, ac mavis primo Occurrente con tenti statim sibi satisfacirunt cumque tamen sciendi cupiditate teneantur, magis de rerum copia quam de doctrinae soliditate solliciti sunt, atque inde oritur praecipitantia, amplissimus errorum . .cAUSA QUARTA. Voces ψεα. t 1. quidem propter aequime
ionem; quod praesertim obliuet dum res Per
118쪽
11 Tractatua vocem aequivocam designatae aliquam inter se relationem habent. Cum ergo vocibus aequivocis utimur, auditor vel lector praemoneatur quo insensu iis utamur, nisi res per se clara sit quod tunc praecipue fieri debet, dum in continuo se monis decursu eamdem vocem in diversa significatione adhibemus nec facile praesumendum, audientem id ex adjunctis satis colligere posse, eum auditorum mens sensui semel stabilito intenta saepe ad ea adjuncta non reflectat. 2. Propter ambiguitatem significationis cum enim ideae vocibus respondentes ut plurimum complexae sint, atque complexio haec in variis homi nibus varia sit hinc idem vocabulum in ore diversorum diversum idearum partialium complexum, adeoque diversam ideam significat. Exemplo sint voces iustum . injustum, honor, gloria, Res
quibus in diversis hominibus diversus dearum
complexus respondet. Huic porro obscuritati ex naturali vocum imperfectione oriundae medemur, 1'. accurata vocabulorum definitione ; 2'. adhi-hendo vocabulum synonimum, quod vulgo notius esse solet; ' semper et certius designando subjectum aliquod auditori non incognitum , in quo objectum illius ideae deprehenditur. Si haec .rem
dia semper adhiberentur sopiri nonnunquam uno momento possent lites, quae magua saepe partium
Tandem 5'. per earumdem abusum, qui committitur,ci'. dum vocabulis ideam claram et dis tinctam non assigimus, aut, quod deterius est, prorsus nullam Vitium hoc puerilibus annis praecipue suam debet originem. Huic vitio ut medeatur Philosophus, omnes, quibus utitur, termiuOS ad incudem revocet nullo deinceps utatur, quin
119쪽
nus ideam claram et, quantum fieri potest, di tinctam subjiciat. Ad hoc quoque conducet frequens conversatio cum iis qui distinctas praecisas
que ideas quibus imbuti sunt, claris nitidisque
verbis exponere consueverunt 2'. dum obscuriatatem de industria assectamus , captantes inde
conditae cujusdam ac sublimioris doctrinae famam. Id potissimum sit adhibendo vocabula barbara aut peregrina, vel utendo terminis receptis in nova et inusitata significatione. Quamvis enim termino rum significatio originaliter arbitraria sit, positis tamen rebus in eo quo jam Sunt statu, quisque, audito aliquo vocabulo, eam continuo ideam ei subjicit, quam ex usu communi ei subjectam novit; qui ergo vocabulo in alia significatione utitur, loquitur ita, ut non intelligatur.
289. SCHOLIo I. Quaenam sit usitata vocabulorum signiticatio a consuetudine vulgi desumendum non est ;sed hi potius attende ii sunt , qui studio et labore persectiores de rebus ideas sibi compararunt, et in qu
Tum scriptis et Sermonibus accuratior Vocabulorum MuScommuni doctorum sunragio elucet. 29o. SCHOLION 2. QuamVi sermonis accuratio Voc bula usitata requirat, id tamen rerum et idearum novitas non semper patitur : cum enim scientiae nova continuo incrementa accipiant , necesse est ut multa
successu temporis inveniantur, quae primis linguarum institutoribus incognita fuerunt, ad quae Proinde significanda antiquitas nullas nobis voces transmisit: in ejusmodi ergo casibus licebit recentibus ac minus etiam elegantibus vocabulis uti; quinimo, si necessitas id postulat, de novo confingere modo ideam quam comm nicatam volumus, accurate determinemus. Hinc minus recte agunt illi qui terminos technicos, sive vocabula artium, ea scilicet, quae in quavis arte ac disciplina recepta sunt, universim omnia, eo quod cum debita sermonis elegantia non cohaereant, expuncta volunt
120쪽
11 Tractatus id genus enim voces eo potissimum sns inveniae sunt, ut magno compendio id convenientissime significent, quod secus nonnisi per magnas ambages, longasque Peripnrases explicari posset.
&91. Sapiens dubitauio est retentio judicii, dum
veritas menti non satis relucet, donec ea aecura tiore examine melius investigetur. Est autem uniuversale contra omnia praejudicia erroresque undocunque oriundo remedium; qui enim, veritate non satis relucente judicium suspendit, non
Iutur in judicando opiniones anticipatas, nec mesum fert antequam convenientiam vel disconvenientiam praedicati cum subjecto clare perspexeriti
292. SCHOLION. Cum praejudicia et errores ex animo extirpari non posse videantur nisi per sapientem dubitationem, recte monuit Carthesius studium philosophia cum ab ea esse inchoandum quod ita tamen accipiendum est, ut dubium illud neque ad certa et per se evidentia, neque ad sanctissima Beligionis nostrae mySteria, in quibus temerarium foret e pro minimo, mento dubitare, extendatur. Dein etiam in rebus agendis ubi operandi necessitas adest, frequenter sola eris militudine contenti esse cogimur. Extra hos casu , remedio hoc ita utatur Philosophiae tyro, ut mentem Suam Paulatim ac veluti per gradus exuat omnibuS, qua an teactae Vitae consuetudine arripuit, opinionibus, nullainque earum amplius in Veris habeat, nisi maturo prius examine probatam. Hinc in omnibus occasionibus ubi Serio rex aliqua perpendenda est, sollicite despiciat utrum principia ex quibus opinio sua profluit, aliquando accurate expenderit. Dein cum audit sibi contradici in aliis et oppugnari opiniones, quas adhuc in certis habet, rursum indaget, an unquam argumenta Suae Psenionis in examen vocaverit id si laetum non esse de prehendatur, tum fiat, simulque oppositae sententiae rationes examinentur.