장음표시 사용
301쪽
tate esse posset; sicuti , quia homo & animal ratio nate habent persectam identitatem , neque homo sine animali rationali esse potest, neque animal rati nate sne homine; at qui cera sine rotunditate effepotest ; ergo inter rotunditatem & ceram , & omisnino inter modum , & rem non est persecta idem
Dices: Neque rotunditas sine cera rotunda esse potest, neque cera rotunda sne rotunditate; ergo est utique inter rotunditatem, & ceram rotundam perfecta identitas. Respondeo omitto hoc totum; non enim hic quaeritur, an rotunditas distinguatur a cera rotunda. Nemo ignorat totum hoc: eera rotunda duo includere, ceram & rotunditatem , manifestissimumque est non posse rotunditatem distingui omnino ab hoc toto in quo includitur , sed identificari cum eo , si non totaliter, saltem partialiter, nempe cum rotunditate , quae illius pars est . Quid ergo quaeritur ρ Quaeritur an rotunditas haec ipsa distinguatur a cera . Vel potius quaeritur , an, cum dicitur cera rotunda , illud rotunda aliquid addat cerae. Quo loco vel dicis, nihil addere, vel dicis aliquid addere; si dicis, nihil addere; iam idem erit dicere cera rotunda , ac cera tantum , quod falsum est. Si dicis, aliquid addere, iam oportebit hoc aliquid non esse omnino idem ac cera , nam si
esset omnino idem ac cera non adderetur cerae .
Dices : si cera est rotunda per aliquid sibi additum a
302쪽
ditum , nempe per rotunditatem; etiam rotunditas
haec ipsa erit rotunda per aliquid aliud sibi additum . Idemque de singulis modis dici poterit; eritisque infinitus processus in singulis; quod admitti non
Respondeo. Rotunditas non per aliquid sibi additum , sed ipsa per se est rotunda; nam est formaliter ipsa ipsistima rotunditatis ratio; cera vero, cum non sit ipsa rotunditatis ratio , debet fieri rotunda per aliquid aliud: Idem hic de modis aliis. Nam partes ver. gr. est albus per aliquid additum ; alb do est alba per se ἰ S partes quae uniuntur, uni u tur per aliquid aliud, unio ipsa unitur per se . Quamquam rotunditas dicitur rotunda minus proprie; nam rotunditas non est ipsa rotunda, sed est id, quo res sunt rotundae; sicuti durities non est dura, sed est id, quo res dicuntur durae ;& gravitas non est gravis, sed est id, quo corpora dicuntur gravia , & similiter dolor non est id , quod d Iet, neque gaudium id, quod gaudet, sed id, quores dicitur vel dolens, vel gaudens. Neque omnino irridendi sunt illi, qui hae distinctione utuntur. Rotunditas est rotunda, non ut quod, sed ut quo; nam utique rotunditas non est id est rotundum, sed id, quo res fit rotunda. De
303쪽
De futurorum veritate .FUtura habent verissimum quoddam certissimumque
esse; nam sicut praesentia quae sunt, non possunt non esse praesentia , & quae sunt praeterita , non posisunt non esse praeterita , ita etiam quae sunt futura, non possunt non esse sutura. . Ut autem praeteritio pendet a praesentia rei; idcirco enim res est nunc praeterita , quia praesens olim fuit; ita etiam laturitas pendet a praesentia rei; idcirco enim res nunc est futura, quia olim praesenserit. Praesentia ergo rei diffundit laturitatem sui per omnia tempora, quae ipsam antecedunt, & praeteritionem sui per omnia tempora , quae ipsam conse
Quod si rei praesentia ab aliqua causa pendet, ab eadem causa quoque pendent & suturitas, Mpraeteritio; neque causa ponit nunc rem praesentem, quia res sutura fuit, sed contra futura res suit, quia causa nunc illam praesentem ponit. Itaque futuritas nullam causis vim facit, neque eas cogit producere
effectus suos; cum ipsa ab his causis pendeat, non causae ab ipsa . Quare potest eausa esse libera ad ponendum es-iectum , & non ponendum; etiam si, cum essetfium praesentem ponit, effectus idem per omnia tempora futurus fuerit. Quo tollitur illa causarum actionuminque necessitas, quam illi induxerunt, qui fato omin Tovi. m. N n ni
304쪽
nia fieri existimabant; putabant enim praesentes res esse , quia futurae fuerunt, non suturas fuisse, quia praesentes sunt. In quo recte ab Aristotele Philos
pho summo reprehenduntur. Qitamquam argumentum obiiciebant non leve.
Si Paulus cras non disputabit, disputatio eius non potest hodie e Te sutura; ergo si disputatio eius hodie est futura , necessario cras disputabit. Futuritas ergo inducit necessitatem. Hic iuxta Aristotelem duplex nee essitas agnosci debet. Alia est enim hypothetica , & consequens; alia absoluta,& antecedens. Hypothetica seu consequens est illa necessitas, quam habet res, essendi, supposto quod se; atque haec necessitas libertatem cau. sis non tollit; nulla enim causa dicitur libera ex eo
quod possit eficere , ut effectus, si si, non sit. Hoc
quidem modo causa nulla libera est. Λbsoluta ne is cessitas, sive antecedens est illa, quam habet res, transeundi a non esse ad esse, itaque haec necessitas ea dit in rem, etiamsi res supponatur non esse. Atque haec necessitas libertatem causarum tollit, fatum inducit. His positis ad argumentum sie respondetur: disputatio crastina Pauli necessario sequi debet, cura hodie sit futura; verum illa necessitas est hypothetica non absoluta, etenim si disputatio crastina necessario sequetur, quia nunc est futura ; cum nunc sit futura, quia cras sequetur, necessario sequetur, quia sequetur, quae necessitas est hypoth ties . Sunt, qui putent rei futuritata n co . ix.
305쪽
quodam Dei decreto , nam cum res nulla esse ponsit, nisi Deus de illa aliquo modo in sua aeternitate decreverit, existimant futuritatem cuiusque rei esse formaliter hoc ipsum decretum. Quod quemadmodum tueri possint, ipsi viderint. Mihi videtur futuritas debere potius profluere a praesentia rei , quae
manat modo aliquo ad omnia tempora.
His visis expeditior erit Logicorum quaestio: an propositio de suturo contingenti sit vel determinate vera, vel determinate salsa: v. g. an propositior Paulus cras disputabit, quae propositio est de futuro contingenti est enim de disputatione Pauli, quae adhue potest contingere, & potest non contingere an , inquam , haec propositio sit nunc determinate
vera , aut determinate falsa . Sunt enim , qui putent , eam nunc quidem nec .eram , nec salsam esse, sed indeterminatam . Respondeo autem eum Aristotele, esse aut deis terminate veram, aut determinate falsam. Quod sieprobo. Paulus cras vel disputabit, vel non disputabit. Si disputabit ; iam eius disputatio est hodie sutura , ergo propositio Paulus eras disputabit, est deis terminate vera; habet enim quidquid requiritur , ut sit vera, quippe quia ipsa asserit disputationem Pauli esse suturam, & disputatio Pauli vere est sutura. Si vero Paulus eras non disputabit, iam eius disputatio non est futura ; ergo propositio est determinate salsa , nam cum asserat disputationem Pauli esse futuram , quae vere non est sutura, habet iam quidquid requiritur, ut sit falsa. N n a Di.
306쪽
Dices: Propositio quaeque determinatur ad ense veram, vel falsam ab obiecto suo ; nam si obiectum illi assimilatur, dicitur vera; si non, salsa . Quare si obiectum non est determinatum, propositio determinata esse non potest . Atqui huius propositionis: Paulus cras disputabit, obiectum non est de te minatum ; nam eius obiectum est ipsa disputatio, quae non est determinata, sed determinabitur cras; ergo haec propositio : Paulus cras disputabit non potest
Respondeo distinguo maiorem. Si obiectum non est
determinatu, neque determinandu; propositio determinata est e non potest concedo. Si obiectum non est determinatum , sed est tamen determinandum; propositio determinata esse non potest, nego. Disputatio autem Pauli, quamvis non sit determinata, est tamen deter minanda ; itaque potest verificare propositionem defuturo; nam propositiones de futuro velificari debent non per obiectum determinatum , ut adversarii vel in te videntur , sed per obiectum determinandum. Dices: Si disputatio Pauli determinabitur eras, cum Paulus disputabit, propositio cras erit vera;
non autem hodie. Respondeo. Immo eras, cum Paulus disputabit , propositio erit falsa ; etenim propositio: Paulus disputabit, asserit disputationem Pauli esse futuram, idque falsum erit, statim ae Pauli disputatio fiet
praesens. Non potest ergo propositio hxe r Paulus disputabit, esse vera, nisi antequam Paulus dispu
307쪽
IN EPIT REDACTA.tet, quo tempore disputatio non est praesens, sed
Dices. Id, quod non est , determinare propositionem non potest. Disputatio Pauli hodie non est; ergo hodie determinare propositionem non potest. Respondeo distinguendo maiorem: quod non est neque praesens, neque futurum, determinare propositionem non potest; concedo. Quod non est praesens, sed tamen est laturum , nego . Disputatio autem Pauli quamvis nunc non sit praesens, nunc tamen est futura ; ac propositio cum sit de suturo, non per praesentem disputationem verificatur, sed per futuram.
Dices: si propositio: Paulus eras disputabit, estiam nunc determinate vera , non poterit cras Paulus non disputare ; repugnat enim propositionem illam esse veram, & Paulum cras non , disputare ἰ e
to disputabit necessario ; ergo non libere. Respondeo. distinguendo: & haee necessitas est hypothetica, concedo; est absoluta, nego. Est autem hypothetica; etenim ut propositio sit iam nunc u ra , satis est si disputatio Pauli sit iam nunc futura ἔitaque veritas propositionis non aliam inducit necessitatem , nisi illam , quam inducit ipsa suturitas.
Haec autem, ut supra explicavimus, est necessitas hypothetica ; ergo veritas propositionis non inducit nisi necessitatem hypotheticam , quae necessitas libertatem non tollit. Disputabit ergo Paulus cras libere;
tiamsi verum jam nunc sit, ipsum cras esse disputatu.
308쪽
omo duabus partibus componitur , anima de corpore mirabili quodam modo inter se iunctis. De his dieendum est aliquid , ut de quales sint partes sngulae, & quo mod uniri possint, non omnino ignoremus. Turpe sit enim studium omne in aliis rebus ponere , in nobismetipsis nullum . Quid fit Anima.
Ρ Ars illa hominis, quae intelligit, & vult , dicitur anima ; neque defit, in animae alia est melior . Intelligens porro animus & volem plane sentit, oumdem se rere, qui & intelligit, & vult; ae cum multa meminerit, & pernoscat , & apprehendat, de colligat, quae ad intelligentiam videntur pertineste, multa etiam amore complectatur, & multa r fugiat , de in aliis laetetur , in aliis moereat, quae videntur voluntatis esse, in his quoque omnibus plane sentit , eumdem se esse semper. Ae eum corpus quoddam multis partibus comis positum , capite, humeris, Pectore, cruribus, aliis que
309쪽
que pertinere maxime ad se putet, omnino intellia git, unum eumdemque se esse, ad quem pertineant haec omnia; nee aliud se esse in manibus, aliud in pedibus. omninoque sentit se, qui dolet in manu , eumdem illum esse qui bene habet in pede . Suam ergo identitatem sentit anima in omnibus. Quo sane apparet, naturam quamdam simpliseem eme animam , neque distinctis partibus constare; nam si distinctis partibus constaret, nihilque eLset aliud, nisi partes multae simul iuactae, non soeamdem sentiret in omnibus; neque si una pars vellet , altera intelligeret; essentque hae duae partes imter se distinctae, posset id, quod intelligit, dicere: ego ille idem plane sum , qui volo ; meumque est ut intelligere , ita & velle . Quod eum dicat anima, manifestum est, simplicem eam eae, neque partibus
Quod si ita est, iam neque dividi poterit, neque resolvi in partes, neque omnino mori; est ergo immortalis . Et est etiam distincta a corpore, nam corpus resolvi in partes potest. Ac si distinguitur a corpore, & est simplicis naturae, & praeterea inteu ligit, & vult, iam omnia habet, quibus spiritus gnosci solet. Anima ergo est spiritus.
Quam Vis mori anima, idest resolvi in partes non
possit, pollet tamen, participatione Dei cellante, in
310쪽
in nihilum redigi . Sunt autem , qui metuant, ne id aliquando accidat, praesertim in morte hominis. Hi sane ridendi : Est enim hoc quasi primum , apud physicos, modos quidem & accidentia tolli, substantiam vero nullam in . natura destrui. Quod si nullus est metus in substantiis aliis, ne in nihilum redigantur , quid est , cur id metuamus in anima . Manet ergo anima post mortem hominis, neque aliud est
mors , nisi separatio animae a corpore. .
Dissicilior est quaestio, an fuerit anima , ante. quam homo conciperetur. Platonici fuisse assirma. runt , eamque , antequam corpori coniungeretur, meliorem vitam vixisse, in pulcherrimis rerum sormis, essentiisque sempiternis contemplandis occupatam ; post culpa aliqua admissia in corpus, tamquam in carcerem , fuisse coniectam ; quo exsolvatur per mortem ; ae si recte sapienterque in hae vita se gesserit, rursum ad aeternas formas, sive ideas, ev Iare ; sin autem vitiis se dederit, vel multis modiscruciari, vel migrare in alia Corpora, . Hi ergo animas nostras fuisse, antequam oriremur, his potissimum probabant rationibus. Primum
nullam Physici substantiam putant de novo fieri in natura; si ergo substantia alia nulla repente existit, cur id credamus in sola anima Praeterea , aiebant illi , inest in nobis transactae
alterius vitae recordatio. Etenim veritates multas universales cognoscimus , aeternas, & necessarias,
