Desideri Erasmi Roterodami, De utraque verborum ac rerum copia, libri 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1658년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

LIE ER PRIuus. Gdum aiunt Graeci. In his porro si qua videbuntur

ejusmodi, ut in oratione soluta vix toleranda putentur, memineris hane exercitationem ad earmi nis quoque compositionem accommodari. Age iam ad eundem modum in altera quapiam sententia variandi facultatem experiamur, Eaque deligatur, natura non admodum foecunda, neque ad varietatem idonea , quo magis appareat, quantum possit hare commutandi ratio, si usu atque exercitatione confirmetur.Hanc igitur sententiam sum

SEMPER DUM VIVAM , T VI

meminero.

Hincipio adverbio Semper nullum respondet idem pollens, neque in aIiam vocem deflacti Iotest. Deinde,vivam, nullum item habet simie,& verbum est unieae vocis,id est. neutralis, neeuIIum ex se propagat nomen, praeter volam. De inde, meminero , non solum unicae vocis est ver bum, verum etiam mancum, & mutilum, peneque sterile, utpote a quo nulla soboles proficiscatur. Praeter Memor, & Memoria. Porro duo verba quae his opponuntur, Mori,&oblivisci, videlicet, de ipsa sunt tum manca, tum sterili artamen aggrediemur. Ceterum variandi rationes ex superioribus per se lector agnoscet: Semper dum vivam, tui me

minero : nunquam,dum vivam, tui non memin

ror nunquam quoad victurus sum, metui capiet oblivio rhaud unquam dum vi xero, tu animo ex cid eris meo- nunquam, donec vivam, mihi venies in oblivionem nunquam quoad in vivis ero,tui nobis veniet oblivio-no prius tui meminisse desinam, quam

82쪽

voluptatem; Et hic relatio est. Cetera sibi quisque facile annotabit. Ex Fausti mei literis plurimum hausi voluptatis: tuis e scriptis haud vulgaris mihi voluptas accessit. Epistola tua sum unice delectatus:ex faustinis literis mirificum quod da oblectamentum percepi; tuae literae sane quam delectarunt animum meum ineffabili gaudio tuae me schedulae perfuderunt. Hic Metaphora est, Tuis ex literis 'nova quadam delectatione sum perfusus: incredibili laetitia tua me scripta delibutum reddiderunt: Et hie metaphora. Haud parum delectamenti tua mihi conciliavit epistola: legendis tuis literis oppido quam sum delectatus 3 lectio tuarum literarum singulari voluptate delinivit mentem meam radis modum deIectabilis mihi tua fuit epistola: eximia

quadam laetitia tuar meliterae affecerunt: tuis ex li-eteris singulari sum affect iis laetitia: maximae voluptati mihi tua fuit epistola: sum mo oblectamento mihi tua scripta fueruntiincredibili gaudio mihi tua fuit epistolamimis quam jucunda nobis tua fuit epistolarvix eredas quantopere in tuis scriptis acqui

escam. Ita M. Tullius frequenter utitur acquiesce.

re,pro oblectari.Summae iucunditati nobis tua suit epistola:suavissimae mihi tuae fuerunt literae:tuis extiteris singularis mihi prosecta est laetitia: tuae lixae fecerunt ut prorsu siexl lirem gaudio : tuis acceptis literis laetitia gestiebam: ubi mihi tuae sunt redditae literae,laetitia sum expletus uectis tuis amantissimis literis,nova quadam laetitia correptus sum: acceptis tuis literis,incredibilis voluptas cepit animum meum:inusitata laetitia me tua demulsit epistola. quod ad me seripseris, id mihi tam iucundum suit,quam quod jucundissimum, quod ad me tuas dederis

83쪽

L1BER PRIMus. crdederi 1 Iiteras,id vehementer fuit gratum:quod metuis dignatus es literis,eo nihil mihi potuit accidere gratius rivistiterulis oppido quam laetabundus sum effectus: quod me tuis literis certiorem reddi disti, fuit id mihi non gratum modo, verum etiam iucundum et cum tua ad me perserretur epistola'.

vidisses me gaudii magnitudine gestientem: quod me saltem epistola salutaris, id prosecto volupe se it: literis tuis nihil afferri potuit optatius: epistola

tua ad nos venit vehementer expectata: literis tuis nihil afferri potuit desideratius. In his tribus Metalepsis est, aut certe Synecdoche. Nam jucunda solent accidere, quae magnopere desideramus. Nopossunt non esse jueuEdi itimae Erasmo Faustinae literat: non iniucunda mihi tua suit epistola: ne uti. quam insuaves mihi tuae venerunt literae: haudquaquam ingrata mihi tua scripta accederunt: tam mihi duleis tua fuit epistola,quam ea quae sunt dulci stima: literas tuas multa cum voluptate perlegi: epistolam tuam non sine summa voluptate recepi: qui mihi tuas reddidit literas, is mihi gauctorum cumulum detulit: dictu mirum , quam me tua ce perit epistola: schedae quas abs te missas aceepi , nova quadam gaudiorum luce pectus meum serenarunt: literae tuae quicquid in animo moeroris rat, id omne protinus excusserunt: miram 'animo petonsi voluptatem, cum tua nobisi redderetur epistola:tuis ex literis voluptas insolita animo incessit meo:tuae literae suerunt in caussa,ut affatim gauderem:tuis literis effectum est, ut totus exultarim

gaudio i dici vix queat, quantum mihi laetitiae tuis ex Iiteris obortum sit i vix possim ser mone conse Qui, quantum gaudiorum ex tua mihi natum sit G

C ν pistola:

84쪽

pistola:dictu mirum est quantum voluptatum nobis ex tuis effulserit literis : Deum immortalem l quam ingens gaudium nobis e tua provenit epistolat Papael quantas laetitiae caussas nobis tuae litterae

suppeditarunt i Dii boni, quantam vim gaudiorum tua mihi scripta subministrarunt Z majorem laetitiam tuae mihi tabellae attulerunt , quam explicare possim:plurimum voluptatis nobis tuus tabellatius apportavit vix credas quantum acervum laetitiae literae tuae in animum invexerunt meum: verbis eloqui nequeam, quantis gaudiis me tua oneravit epistola. Cur autem sic vereat loqui, cum Terentius :dixerit multis commoditatibus oneratum diem taeuae me literae gaudiis onustim reddidere: tuis lis teris valde sum gavisus: tuis literis unice sum laetatus:tua scripta nobis uberrimam laetitiae copiam

Offuderunt: laetissima mihi tua fuit epistola: tuis Iiteris factum est, ut prorsus frontem exporreXe rim:visis tuis literis, protinus animi mei frontem. explicui: inter legendum ea quae ad me scripsisti, mira quaedam voluptas animo obrepsit meo, simul atque tuas inspexissem literas, nova quaedam gaudiorum vis mentem occupavit meam: in speres tuis literis, incredibilis quidam aestus laetitiae, pectus subit meum:acceptis humanissimis literis tuis,im- mensa quaedam laetitia me totum obsedit: e moriar, si quicquam unquam accidit jucundius, tuis literis: dispeream,si quid in vita suavius obtigit tuis literis cita me Musae bene ament, ut nihil antehac ac - cidit tuis literis gratius cave credas iem ullam ob lici a fortuna posse iucundiorem, quam tuae sunt literar: quam ipse charus es animo meo , tam juvant

85쪽

excitavit epistola 'quantum risus, quatum plausus. quantum tripodiorum tuae nobis attulerunt literae elegantissimas tuas literas legens, insolita quadam laetitia tangebar:calamus tuus gaudiis me exsaturavit, multam koluptatem mihi tua praebuit epistola: totum me gaudiis imbuit tua tam elegans epi stola : omnes pectoris mei sinus voluptate refersit tua tam amabilis epistola: rara quadam voluptate me tuae resiperserunt lirerae: tua quidem epistola novam quandam animo meo voluptatem aspersit. Tuis lueris nulla res unquam accidit mihi festivior, nihil unquam vidi tuis literis lubentius thaud est quicquam, quod gaudentiore acceperim animo, quam proximas Fausti mei literas: quo me credis affluxisse gaudio, cum tuum animum tuis inliteris agno secrern cum t ellarius tuam mihi traderet

epistolam , statim animus mihi laetititia inofabili

prurire caepit quid ego tibi nunc referam , 'Vae voluptas acceptis tuis literis animum Et asini tui titillariit animus gaudio velut exundabar, cum tua mihi redderetur epistola: ut lubens tuam acce-

pi epistolam : posteaquam tuum epistolium ad

me delatum est , animus nimirum mihi gaudio efferbuit: vixeram apud me prae gaudio, cum tuas acciperem literas': liferarum tuarum lepos praecipua quadam voluptate remoratus est animum meum . non possum non vehementer gaudere, quoties tua scripta ad nos advolant: mel meis tum mihi tuae fuezunt literae: quicquid literarum abs te proficiscitur, id mihi saccaro ac Relle fluere videtur:opiparis literarum tuarum epulis sum lauiissime refectus et tua scripta sunt mihi quavis am

biota sitia i , i sthedula pici Iausti mihj fuere

86쪽

vel mensis Siculis lautiores inulla voluptas, nulla sunt deliciae, quas cum tuis literis conferre velim nausea sint omnia prae tuis literis : interlegendum amantissimas literas tuas. Erasmi pectus gaudio subsultabat: chartae digitis tuis exaratae, me quan tus eram,gaudiis explerunt : merae deliciae cordi meo sunt, quicquid seriptorum abs te redditure nihil nisi gaudium tua spitat epistola: sestum diem

attulit is, qui tuas attulit literas: triumphum addu xit, qui tuum adduxit epistolium: nullum ego nectar tuis scriptis anteposuerim: an ego ullum mel Atticum cum tuis amantissimis literis contulerimi

saccarum non est saccarum si eum literis tuis com

ponatur : nulli mortalium tam sapit potus quam mihi literae tuae sapiuit quod sitienti vinii, hoc mihi tuae sunt literae: quod apibus Cytisu, quod saligna: frodes ea pellis; quod urso mel, hoe mihi tuae sut liqtertrepistola tuae celsitudinis mihi fuit quovis mel le mellitior: ubi recepisse talopere expectatas tuas literas, dixisses Erasmum plane gaudiis ebriu. Vt redditae sunt abs te literae, statim vidisses nos nimia quadam laetitia quasi temulentos: quam unice te diligo,iam unice tuis epistolis delector nil nisi merum delicium tua mihi scri pia videntur: non tam palato blandiuntur ullae cupediae, quam animum meum tuae litterae deliniunt. nullae lautitiae suaviustitillant palatum,quam tua scripta mentem titillat. laeestolaustra voluptatum, attulit, qui tuas reddidit literas.' voluptatum apportavit tabellio tuus tuis ad me redditis literis: gaudiorum Θαλασσαν adduxit is, qui schedas pertulit

tuas i mihi plane tuae literae fuerunt quod Persis,ὶ

δὴ, ἐγκόφαλὸς des Iovis cera rum, quemadmodum

87쪽

LIE E R PRIMus. estium aiunt Graeci. In his porro si qua videbuntur ejusmodi, ut in oratione soluta vix toleranda putentur, memineris hane exercitationem ad carmi nis quoque compositionem accommodari, Age iam ad eundem modum in altera quapiam sententia variandi facultatem experiamur*Eaque deligatur, natura non admodum foecunda, neque ad varietatem idonea , quo magis appareat, quantum possit haec commutandi ratio, si usu atque exercitatione confirmetur.Hanc igitur sententiam suma

mus.

SEMPER DUM VIVAM , T VI

meminero.

PRincipio adverbio Semper nullum respondet

idem pollens, neque in aIiam vocem deflecti potest. Deinde,vivam, nullum item habet simi-

Iri& verbum est unicae vocis,id est, neutralis, nec ulIum ex se propagat nomen, praeter ustam. De inde, meminero , non solum unicae vocis est ver bum, verum etiam mancum,&mutilum, peneque sterile, utpote a quo nulla soboles proficiscatur. Praeter Memor, & Memoria. Porro duo verba quae his opponuntur, Mori,& obIivisci, videlicet, de ipsa sunt tum manca, tum sterilia tamen aggrediemur. Ceterum variandi rationes ex superioribus per se lector agnoscet: Semper dum vivam, tui me minero : nunquam,dum vivam, tui non meminini ror nunquam quoad victurus sum, metui capiet oblivio haud unquam dum vi xero, tu animo ex cideris meo - nunquam, donec vivam, mihi venies in oblivioncm nunquam quoad in vivis ero, tui no-l bis veniet obliviomo prius tui meminisse desinam quam

88쪽

quam vivere: non me ante tui memoria, quam vita ipsa reliquerit: usique tum spirabo, tui memor fuero: donec hac luce fruar, tu animo haerebis meo : e vivorum contubernio citius emigraverim, quam tui memoria nostro e pectore demigrarit: ipse prius e vivis excessero, quam Morus e nostra eXcesserit memoria : lux haec me prius deficiet, quam tui immemor esse coepero: vita me serius destituet . quam tam chari capitis recordatio : idem dies mihi tui memoriam eripiet, qui vitam: eadem lux oblivionem tui nobis est adductitra,qtiae mortem idem nostrae, tui memoriae, vitaeque finis erit: dum memor ipse mei fuero: tui meminisse neutiquam pigebit: non alius nostrae tui memoriae quam lucis erit interitus: is solus dies tui memoriam exti'Xcrit; qui vitam : ante mei ipsius, quam tui oblivisci incipiam: nostro e pectore non prius elabetur

Mori memoria, quam hare anima ' praeter unam mortem,' illus omnino te mihi casus expectora bit: ego ne tam jucundi convictoris unquam vivus

queam oblivisci' tum demum Mori sui oblivisci

poterit Erasmus, cum ipse sui desinet memor esse: dum mihi sensus ullus mei reliquus fuerit, tu sena

per animo nostro observaberis: cordi meo chari Ores, quam ut vivo quidem in oblivionem venit eposisis: intime nostris in prico diis repositus est morus, sic ut praeter unam mortem, nulla res illum'illinc' queat eruere: Osco tradat ipse prius quam te mandem oblivioni dum spiritus his oculis, his maniis ibus imperabit, tu pectori insidebis meo: dum spiritus hos reget artus,tui meminero : quam diu suo

pererit in nobis halitus,non quievero, tui non me

minisse:dum in vivis agam, usque vivet in me tui, me

89쪽

AER P Ri Mus. ' memoria: is mihi dies vitae finis erit, qui tui oblivionis erit initium:idem castis hanc. medio revellet animo: donec superstite'nent superi, tui perpetuo recordabor; dum qu quam vitalis caloris in hoc pectore palpitabi, tui

memoria non evanescoe: Non mihi diuturnior via futura est, quam tuorum in me meritorum moria: non mihi brevior fuerit tui memoria, quam

ipsa vita:non minus durabilis erit tui capitisdatio, quam haec ipsa vita: me mihi eripiet , si νqui tui memoriam adimet: ipse mihi u pus quam te in memoria habere destiter haud lori-gior erit mihi lucis hujus sunctio, quam nignitatis memoria: non mihi posterius suppetet vivere, quam tui meminisse: ext rame fuero citius, quam Morus intra hoc pectus esse haec tuique memoria pati studio ad metam

Tent: prorsus non erit Erasmus, cum Mori imm

mor erit : Non extabit hoc caput, ubi tam singula isis amici quivero oblivisci: donec supra terram a ciurus sum, no committam, ut obsolescat apud mluae comitatis memoria: donee communem aut acrem hauriam tu crebro animo occursabis meo: nanquam seri u s futurum est Erasmo vitam;qua tu memoriam obtinere: non ante de te cogitandi tinem fecero, quam Atropos filum qua dies unquam tui paratura est obliviscentiam ,e

certe nunquam antecesserit ei, quae me Iuce Oim bit ipsa: Sol hic, qui videt omnia, nunquam me V, debit non memorem tui: Mors una tui recorvationem hi se praecordiis emovebit: donec ulla portio his in artubus residebit Morus ybErasimi co- Suatione nunquam aberit quamdiu sanguinys ulla

90쪽

63 DE Copi A VERB. pars hoc in corpusculo calebit, nunquam apud me tres ixerit Mori memoria : mibi quidem dum vita

aderit, tu a mente mea nunquam es absuturus et 'quo usque manebit hujus animae corpusculique copula, tu a mea memoria nullo tempore sejungeris prius animus corpori , quam tu animo meo prae

sens esse desines : spiritus ipse citius ex hujus cor pusculi domicilio demigrabit, quamianimo im- pressa imago tui deleatur: aeque diuturna suerit a- 'pud me tui memoria ac vitae cursus: eadem erit &vivendi & de te cogitandi meta : non arctioribus pomeriis, tui recordatio Haudetur, quam ipsa vita quoad ulla vena mihi vita It tempore saliet, dulee fuerit usque tui meminisse: quantum meaLachesis fatale stamen extenderit, tantundem extendetur &meatui memoria: eadem mihi & vivendi, &dete cogitandi mensura fuerit: quoad corporis molem flatus vivifieus sustinebit animum maxime tui meo morem geram e dum lucis usium, e celitum' indulgentia conced*t, te semper animo feram: dum vitam permittens superi, non committemus, ut tam ifidi congerronis unquam nobis obrepat oblivio donec me non deficiet anima, animum hunc, &memorem & gratum nunquam posuero et quoadusque Sole volubili frui fas erit, hune hominem ,

habebis tui memorem e vivum non videbit EraD. mum, qui videbit oblitum tui: quanto tempore vita mihi duratura est, mens quidem haec manebit tui reeordatissima: quam diu supero hoc Iove co- tinget frui, non mihi contigerit oblivisci tui: donec vita perseverabit, tu cordis obtutibus semper es

Obversaturus. Nominis ante mei, quam tam chari

amici, mihi ventura est obliviscentia ipse mihi prim

SEARCH

MENU NAVIGATION