Otia mathematica seu Opusculum tripartitum 1. De horologiis sciathericis. 2. De optica delineatoria. 3. De optica mechanica. Sive De arte terendi vitra ad tubum servientia, compositum & in lucem editum à Mathesiphilo, cum multis figuris aeri incisis

발행: 1719년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

61쪽

dor fac ex C. Fig. XlX. arcum F. H.& quaere ab H. versus F. gradus sequatoris tui , qui sunt apud nos 42. in Verticali. Ubi finiuntur,nota puncto F. De in ex C. per F. duc lineam. Huic lineae ad angulum rectum ducaliam ex E. id est , lineam E. F. iterum ex F. due tertiam lineam F. H. ad angu- Ium rectum C D & erit H. locus, ubi apex styli infigendus erit in longitudine H. F. ita ut F. apex totum horologium , & in eo horas& omnia signa demonstrer. Et hoc modo erigitur stylus rectus , cui is apex & non totus oblongus stylus horas,& signa in hora, logio Verticali ostendit.

per quadrantem de lineari lusit.

Fig. XX.

De hoe modo delineandi horologium sedimentionem g. v. arr. II. ubi descripsi . quomodo delineari possit horizontale ex quadrante. Eoriem modo etiam delineandum est horologium verticale , nempe ope sequentis tabulae, quam supponit. Et consis it tota ars in eo , ut aliquis sciat, quod

gradibus quaelibet hora sin horologio Vertiis cali distet ab hora duodecima. In Exemplor hora prima & undecima, ab hora duodeci-

62쪽

3sma distat io. grad Io. minuti in Elevat. pol. 48. Et sic de caeteris. Hunc modum autem delineandi horologiam Verticale per distantias horarum ab hora Ia. in gradibus ut a fundamento discas: fiat linea A. B. Fig. XX. ducatur alia ad antagu os rectos C. D. Dein ex C. centro styli clueatur circulus cuiuscunque aperturae, ut in figura vides , qui potius semicirculus vocari debet. In hoc semicirculo dantur duo quadrantes numerando ab hora duodecima 1 dextris, & , sinistris. Dividatur hic qaadrans quilibet eorum in s . parte , uti quidrans dividi solet. Dein quaere in tabula sequenti horologii Verticalis, quot gradibus qatelibet hora distet ab hora duodecima. Illum gradum nota in quadrante facto numerando ab hora duodecima,& sic illum attigeris , duc ex puncto C , ad illum luneam, & erit hora quaesita. Et sic procedes in singulis horis a dextris & a sint. stris.

In Exemplo:

Facta linea A. B. & C. D. quaere in se quenti tabula, quantum distet ab hora duodecima, hora prima & undecima, & invenies distaretio. grad. Io. minut. numeralios gradus in facio tuo quadrante ab hora

63쪽

duodecima a dextris . & a sinistris ἰ & hine his horam primam , & horam undecimas Quaere iterum,quantum distet ab hora duo . decima, hora secunda & decima , & invu-nies distantiam ai. grad. 6. minut. in Ξl . Vat. Poli 48. hos gradus iterum numeri ab hora duodecima dextroruim & sinistrorum.& ducta ad illos. gradus ex centro C. liaex habebis horam secvadam & decimam. Et . hoc modo procedes cum reliquis horis ἔ po terisque facillimo negotici hac divisone horologium Verticale acquirere. Interim. Centeo . hunc modum non esse attifici

sum, pum sine sequenti tabula fieri non popst; sed mere practicum ex trigonometri, desiuintum Sc lculatum.

65쪽

I us hujus tabuia.

. In primis quaere in hac rabula Columnam tuae elevationis poli. quae apud nos in Bavaria est 48. grad. & utere numeris infra scriptis. Εx. gr. libenter scires'. quot gradibus distet hora tertia & nona ab hora duodecima. Videbis distare ab hora duodecima 3 I. grad. 4s. min. dc sic de aliis.

De inscriptione si norum Zodiaci in

Verticale horologium.

Ante omnia opus est , ut habeas Zodia- eum radiosum deicriptum, quem g. Vll. art. I. quomodo dividi debeat, satis ostendit. Iam in nostra Fig. XXI. facto Zodiaco A. B. C. D. ingredere horologium Verticale iam factum. Fig. XXn. aecipe distantiam C. F.& transfer illam in Zodiacum factum ex A. in E. Fig. XXI. eritque punctum E. ex quo omnes horae in Zodiacum ducendae sunt. Transferri enim debent omnes horae Fig. XXII. in hunc Zodiacum sequenti modo :prout etiam in Horigontali g. VI. artic. II. satis declaravi. Pone circinum in C. centrum styli Fig. XXII. S alterum pedem in lineam aequino.

66쪽

i ctialem A. B. ubi horae secant hanc lineam incipiendo ab hora ra. linea brevissima , &transfer has lineasian Zodiacum factum Fig. XXL ex E. in lineam A. B. ubi tangit at haec linea , fiat punctum & notetur dein duca tur linea ex Ε. per illud punctum, & res erit salva. Hoc repetes toties , quoties transfertur linea ex horolodio Fig. XXI i. in hune Zodiacum. Ductis his lineis omnium horarum in hunc Zodiacum , procedes hoc modo: Accipe distantiam ex Ε. usque ad lineam A. B. tropicum omnium horarum, & trans.ser illam in horologium ex C. centro stylo supra quamlibet sibi proportionatam horae lineam, & fac punctum. Quodsi has distantias omnium horarum ita transtuleris in horologium tuum, habebis tropicum Capri, in horologio tuo descriptum. Quo modo etiam procedes cum reliquis signis omnibus. Caprum autem hoc modo descriptum conis nectes linea aliqua curva , nempe linea tased rem in exemplo explicabo melius.

In Exemplo:

Libenter inscriberes in horologium Uer. ticale ia. signa Zodiaci Fig. XXII. Sume pro exemplo in eodem horologio horam quartam, & eiusdem horae lineam C. I. H. G. Κ. Pone sicut in Horizontali fecisti

67쪽

pedem circini in centrum styli . di sume

distantiam C. G. usque ad lineam horizontalem , & transfer illam is Zodiacum tuum Fig. XXI. ex F. in lineam aequatoris A. B. &tanget illam lineam in F. Ducenda igitur est linea E. F. ita, ut fiat linea Ε. O. L. F. K. D inde accipe circino distantiam E. O. & transfer illam in tuum horologium Verticale ex C. in I. in linea horae quartae . & habebis Camprum Postea accipe circino distantiam iaZodiaco Ε. L.& transfer illam iterum in tuo horologio ex C. in linea horae quartae, & da hit tibi C. H nempe Η. &ssi. Iterum accispe circino distantiam E. Κ. & transfer illam ex C. in tuo horologio lineae horte quartae,& dabit tibi C. K. infra sequatorem Et sic procedes cum reliquis signis in singulis horis. Quod si hoc modo acquisiveris puncta duodecim signorum , connectes illa per li'. neas curvas, & habebis horologium Uertica Ie i a. signis Zodiaci instructum. Linea A. B. enim erit aequator, seu signum V. &Circulus curvus superior prope centrum

styli, erit tropicus Capri in Verticali, inserior vero curvus Arcus erit tropicus Cancri.

Si hanc rem non bene intelligis, inspice ν. VII. arti c. n. ubi ostendi. quomodo signa Zodiaci in horologium Horizontale inscribi debeant , quod a Verticali non multum dis fert, nisi ratione tropici Cancri & Caprico

ni ; quorum ultimus in.Verticali est proxi-

68쪽

ius centro styli, in Horizontali vero remo.

Q in scriptione horarum Italicarum,

O Babylonicarum in Verticale.

Fig. XXIlI.

In inscriptione horarum Italicarum, & Babylonicarum attendenda est sequens tabula. Sicut enim in horizontali horas Italicas de sumsisti ex tabula ibi assignata; Sic etiam in Verticali ut insipicias illam, necesse est; sine hac enim illas inscribere non poteris. In hos puncto alitendere debebis ad tropicum Cancri, sequatorem, & tropicum Capricorni, ubia lineis, it horis astronomicis tanguntur. Est a' tem tabula haec.

70쪽

Discrimen inter has tabulas verticales, &ante dictatas Horizontales est hoc, quod hae , supponant tropicum A. proximiorem centro styli. ado quod horae babylonicae in Vertica.li incipiant a sinistris, in Horizontali 1 dextris.

Usus harum Tabularum.

Quod si his tabulis uti desideres, & horas

Italicas in tuum horologium Verticale iam 'delineatum inscribere , ingredere tabulam primam hic descriptam horarum nempe Itali- earum ; Et Vide, per quas horas astronomicasiam delineatas transeat hora I 8. Italica, ab hac enim semper incipies, sicut in horizontali fecisti S vide his, illam transire in tropico A per Io. in aequatore per Iamam, in tropico eo per horam Iam. Per has tres horas duc lineam incipiendo in 1 ab hora Io per i amam inaequatore, Sinta finiendo in hora ada Sehahebis horam I 8. Italicam. Horam I9. eodem modo inscribes: ingredere nempe tabulam primam horarum Italicarum in Verriticali, de vide per quas horas transeat hora I9. Italica; Et deprehendes, illam transire in A. horam Ii. in aequatore primam, in ta tertiam

per has horas duc lineam, & habebis horama'. Italicam persectissime. Et sic erocedes eum omnibus reliquis horis Italicis . usque dum omnes horas in Verticale tuum inscri-- plaris

SEARCH

MENU NAVIGATION