장음표시 사용
101쪽
Immo munus illud Diabolo, ad nocendum homini semper parato, quandoquo permittit Deus, ut ex libro Ion abunde eonStai: ex quo tamen non minus luculenter patet Diabolum ultra limites a Deo sibi praefixos numquam progredi posM. CL cap. I. 2 ; II. 6. - ait. X. 29. 50. Luc. XXI. 18.4. Per tentationem seductionis, de qua potissimum sermo nobis habendus est, sollicitatio ad peccatum proprie intelligitur. Hanc praeoculis habebat JAc0BΓs dum scriberet I. 15ὶ : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Dev3 enim intentator malorum est rip3e autem neminem tentat. Cujus ratio perspicua est. Nam re malum culpae, ut ait S. ΤΗ. y. I. q. 48. a. 6, opponitur proprie bono increato. Contrariatur enim impletioni divinae voluntatis, et divino amori, quo bonum divinum in seipso amatur, et non Solum secundum quod participatur a creatura. Μ Si igitur hominem Deus tentaret, ipsum incitando ad malum culpae, eo ipso bonitatem suam, quam ex necessitate vult esse, jam esse nollet : quod implicat. Ad hoc autem si mente sincera attendissent Pseudo-reformatores, Deum peccatorum nostrorum auctorem et causam activam atque opera tricem esse numquam docuissent fl): quam tamen impiam et blasphemam doctrinam CALvINUS maxime, quavis data occasione, lectori obtrudit.
5. Nec putandum est IACOBI dOetrinae adversari et novatorum placitis favere ea Scripturarum loca in quibus dicitur Deus indurare cor hominia Exod. IX. 12; Rom. lX. 18. , et Nemeare oculoS UM Joh. XII. 40ὶ; item tradere hominem in uesideria cordis sui Rom. I. 24ὶ, aut tradere ipsum servire militiae coeli Act. VII. 42ὶ. Quamvis enim haec ei similia plusquam nudam ac meram quamdam permissionem peccati importent, causam lamen positivam Seu uirectam nequaquam involvunt. Sed et divina attribula Salva manent, et vis verborum sacrorum non perimitur, si ipsa intellexeris de causa negativa et
102쪽
ΕxCURSUS instrecta tantum : quatenus nempe Deus, justissimo consilio, homini peccatori gratias e la es aut etiam 'roxime su icientes ad peccatum vitandum nonnumquam subtrahat, immo et protectionem externam quae pericula removeat ac provocantia ad peccatum comprimat. Sed praestat de ardua quaestione D. TuovAM disserentem audire. si Deus non virecte, inquit S. Doctor in D. ad n . Cay. I. 213, sed indirecte tamen trauit homines in peccatum, in quantum justo subtrahit gratiam, per quam homines continebantur ne peccarent; sicut si aliquis alicujus Substentaculum tolleret, diceretur sacere casum ejus. Et per hunc modum, primum peccatum e3ι cauSa Sequentis peceati; sequens vero est poena prioris. n Lamdem doctrinam uberius ac disertius tradit Sum. 1. 2. q. 79. art. 5. α Dicendum, inquit, quod excaecatio et obduratio duo important. Quorum unum est motus animi humani inhaerentis malo et aversi a divino lumine; et quantum ad hoc Deus non est causa excaecationis, Sicut non Si causa peccati; aliud autem est substractio gratiae, ex qua Sequitur, quod mens divinitus non illuminetur ad recte videndum, et cor hominis non emolliatur ad recto vivendum, et quantum ad hoc Deus eSt causa excaecationis et obdurationis. ΕSi autem considerandum, quod Deus est causa universalis illuminationis animarum , sicut Sol est universalis causa illuminationis corporum; aliter tamen et aliter. Nam Sol agit illuminando per necessitatem natur B; Deus autem agit Voluntate per ordinem Suae sapientiae. Sol autem, licet quantum est
l) Peccatoribus tamen, etiam obduralis et excaecatis, gratias vere suocientes conferri pro loco, et tempore, quibus a peccatis resipiscore possint, lato probat ΚXOLL, Institi. Theol. pari. IV. Mel. I. cap. IV. art. H. s. 446. - tom. IV. pagg. 38 seqq. Taurini l855. - Idem Ecclosiae sensu confirmat ei. PERno R, de strat. pari. I. cap. V. Prop. I. n. 409 : a n optum est in Ecclesia, ait, ut
quoties casus contingat, ut aliquis ex riusmodi perditis hominibus, et effusis in omne vitium, imo et in incredulitatem, graviter documbat, lotim accurrant jus ministri, ut eum hortentur ad resipiscentiam salutarem, ac fidoles pro eo preesis ad Deum sundant. Ergo pro certo habet Ecclesia, neminem, quamdiu in vivis est, omni prorsus gratia destitui : alioquin ridicula et absurda osset ejusmodi sollicitudo. ,
103쪽
de se, omnia corpora illuminet: si quod tamen impedimentum inveniat in aliquo torpore, relinquit illud tenebrosum, sicut patet de domo, cujus senestrae Sint clausae : sed tamen illius obscurationis nullo modo causa ost sol; non enim Suo judicio astit ut lumen interius non immittat, sed causa ejus est Solum ille qui claudit seneStram. Deus autem proprio judicio lumen gratiae non immittit illis in quibus obstaculum invenit; unde causa substractionis gratiae est non solum illo qui ponit obstaculum gratiae, Sed etiam Deus, qui suo judicio
gratiam nun apponit. Et per hunc modum Deus est causa ea ecationi3 et aggravationis aurium, et obdurationis cordis: quae quidem distinguuntur secundum effectus gratiae, quae et perficit intellectum dono sapientiae, et assectum emollit igne charitatis. Et quia ad cognitionem intellectus maxime deserviunt duo Sensus, Scilieet visus et auditus, quorum unus deServit intentioni, scilicet visus, alius disciplinae , scilicet auditus : ideo quantum ad viSum ponitur excaecatio, quantum ad auditum aurium aggravatio, quantum ad affectum obduratio. n Haec S. ΤΗ0MAs cui praeiverat AUGUSTINΓs scribens lὶ: α sic excaecat, sic obdurat Deus, deSerendo et non adjuvando; quod Oreulto judicio sacere potest, iniquo non poteSt. v I laque dum singulis diebus Deum oramus : et ne nos inauras in tentationem, hoc petimus si ne agat nobiscum Deus Sua pro Severa justitia, ut ne destituti adjutorio ejus, eumque nobis patientes iratum, alicui tentationi, vel consentiamus Meepti, vel cessamus afflicti. ALGEST. epist. 121. nunc l50 cap. XI. n LΓc. BRUG. in Mall. VI. 15 . 6. Porro tentatio seductionis quae Deum auctorem habere non poteSt, utpote cujus sanctitati directe adversatur, e triplici sonte ortum ducit. Hundus scilicet, et eam, et aiaboluε hominem ad peccatum sollicitare non desinunt, adeo ut verissime, divino amante Spiritu, vir sanctus Ion protulerit : militia μι vita hominis super terram Cap. VII. l .
104쪽
EXCUnSUS Et mundus quidem, i. e. homines perversi ac rebus mundanis dediti, quos Apostolus 2 Tim. III. 1 - 10 partim describit atque vitandos jubet, modo Suadendo et blandiendo, modo pravis suis exemplis incitando, nonnumquam etiam cogendo ac terrendo, eos qui pie volunt vivere in CHRISTO, ad peccatum perducere perpetuo conantur. Quod Psalmista Saepius testatur : funes veccatorum circumpleri sunt Ps. CXVul. 64 , et narraverunt mihi iniqui habulatio 3 ib. v. 85 , et posuerint neecalores laqueum mihi v. 110ὶ, ωι. I. Radix altera tentationum uberrima caro est, Sive concuylacentia innata, habitualis, seu, quod idem est, lapsae humanoe naturae vitis-Silag illa quae ex peccato est, et ad peccatum inclinat, et quae ab
unoquoque homine nascendo contrahitur. Haec est de qua Apostolus ad Gal. V. 17 Scribit ' caro concuyucit adversus viritum, et IACOBUS I. 14 : unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illaci M. Ipsa tamen quum ad agonem relicta rit, nocere non conSentientibuS,
et viriliter per Christi Iegu stratiam repustnantibua non valet e quinimmo qui legitime certaverit, coronabitur si . 8. Tertius demum tentationum auctor Diabolva est, qui ideo ab
Apostolo Tliess. III. 5ὶ Tentator δ πειράζων in simpliciter vocatur.
Hanc porro veritatem , quam et S. Litterae 2) et SS. Patres 5ὶ unanimi consensu tradidere, post Sadducaeos et Anabaptistas, aggressi sunt quotquot recentioribus hisce temporibus nationalistarum nomine gloriantur. Quorum gravamina hac de re excipiens WEGscHEIDEn, ita seribit Instili. Neol. I. 106 : a Fatendum est, ait. Singula daemonologiae biblico-ecclesiasticae placita, ea priesertim, quae ad effectus daemonum Spectant, ita esse comp3rata, ut neque cum vera philosophia
105쪽
ullo modo conciliari possint sipsa enim spiritus idea natura sua maligni atque aeternum infelicis sibi non constatὶ, neque cum aliis quibusdam Seripturae S. praeceptis quae numinis divini naturam optime declarant. Accedit, quod Dualismus, rudiori cuique populo, alii sub alia specie, probatus, istique cloetrinae suppositus, omnem religionem
puriorem tollit.... nurre ille.
s. Cum tamen nondum ausi fuerint plerique Germaniae Ilationalistae, utpote verbi divini praedicatores aut Theologiae in scholis publicis pro- sessores, S. Scripturas aperta fronte impugnare ac reiicere, nulli pepercerunt labori ut ea, quae in libris Sacris traduntur, cum commentis suis Speciet enus saltem conciliarent. Ad hoc autem multiplicem, quod erroris proprium est, viam inieruul. 0. Alii siquidem ad interpretationem naturalizantem, quae PAULEM HEIDELBERGENSEM patronum praecipuum habuit, confugienteS, docuerunt duo in quacumque historia evangelica probe esse distinguenda :metum scilicet, et judicium quod de sacto latum est ab iis qui vel illud experti sunt, vel illi interfuere, aut illud scriptis tradidere. Haec
quippe duo, aiunt, quantumvis a se invicem diversa, facili tamen ratione confunduntur, et reapse a Scriptoribus historicis N. T. continuo permixta suere. Sapientis igitur interpretis est haec duo sedulo secernere; facta nempe, prout communiter conlingunt, intelligendo; causas vero suyematurales quibus reseruntur, et circumStantia3 eaetraordinariat quibus adornantur, erraneo ac sui ratilioso judicio tribuendo. Quid in hoc arbitrario systemate de divina inspiratione Supersit, nemo non Videt. Immo, admisso semel hujusmodi principio, omnis historicaveritas pereat neceSSe mi.ll. Itaque alii SEMLERLM , Systematis accommodationis propagatorem, secuti, statuunt duplicis generis sententias in libris N. T. eSSe agnoscendas. Aliae enim sunt universales ac immutabiles, a quibus proinde viro Christiano numquam recessere licet. Aliae vero toealea Sunt, et pro
106쪽
locorum ac temporum Varietate diversae. J sis nimirum ne audaeorum animos offenderet, eosque a doetrina sua averteret, rudiores ipsorum opiniones statim impugnare noluit, sed plurima doctrinae suae capita ad judaicos errores accommodavit: imo multa illis convenientia, quae tamen in erratis esse optime noverat, tradidit. Ad illas porro sententias mere lorales reducit SEMLERUs quaecumque in Ν. Τ. priaeter Beligionem naturalem occurrunt : ac proinde daemonum impugnationem. 2. Huic systemati, cujus imbecillitatem et salsitatem facili negotio demon Straverat, Supposuit STRAUM Minimum quem, mira eum impi in late, maxime in libro de vita Iesu, Systematico exposuit et evolvit. Fingit itaque ille, contra disertissima totius antiquitatis testimonia , Evangelia non ab immediatis IESu discipulis conscripta suisse, Sed Serius tantum , cum nempe per tempus traditioni jam licuisset laeta JESU amplificare ac circumstantiis extraordinariis adornare. Omnia igitur quae in Evangeliis narrantur, pro mythis habenda decernit. Jam vero Sub nomino mythi, quem accuratius definire non curat, tria complecti videtur. 'thos namque vocat illa facta sub quorum involucro, ut opinatur, primi Christiani notiones aeternas ac metaphysicaS, quibus solis constat ei perficitur religio, quaeque a veritate historica minime pendent, tradiderint. Mythis deinde annumerat narrationes illas vividiores, quas ex salsa opinione vulgi ortum duxisse contendit. Cum enim iuvaluisset sententia quod IESus esset Messias ille quem Judaei ex vaticiniis suis sibi lingebant, tunc de ipso praedicare coeperunt quaecumque in Veteri Testamento pro vaticiniis de Messia futuro habebantur. Praeter duplex istud mythorum genus , agnoscendae sunt variae Scriptorum additioneS prorsus singulares, eumque in sinem narrationibus insertae, ut res melius colligentur vel illustrentur. Quibus principiis semel admissis, fidenter utique Scripturarum interpretationem suscipere potest Rationalista, quin supernaturale quid in ipsis offendere timeat. En vero quo scepticismi, inscitiae ac impietatis, viros, felici alio-
107쪽
quin ingenio pr clitos, adduxit famosus ille pseudo-resormationis ca- non , quo Scripturarum interpretatio privato cujusque judielo permittenda statuitur 1 l15. Sed ne aliquibus adversarios nostros calumniari videamur, i PSOrum systemata , justo latius, teterrimis coloribus depingendo, ideo rationalisticae interpretationis specimen hic exhibere volumus. Sic enim cuique manifestum erit quomodo praedicta principia intellexerint Rationalistae, illaque in praxim deduxerint. Seligimus porro ea quae Scripserunt de tentatione illa quam a daemone CHRISTLM ipsum in deserto expertum fuisse Evangelistae testantur sMait. IV. 1 - 1; Marc. I. 12, 15; Luc. IV. 1 - 15. . o Equidem non dubito, seribit RosENMυLLER Scholia in N. Τ.; ad Mall. IV. 1 , nostro etiam loco intelligendum esse s diabolum hominem improbum, callidum, qui amicitiam Simulans, impellere ad facinus aliquod indignum, vel etiam prorsus deterrere a proposito conaretur IESUM quis is fuerit, id plane ignoramus, et ipse JESUS ignorare videtur. HAttamen ad v. 3, α suspicatur hunc suiSse quemdam ex primoribus
Judaeorum, insignem JESU adverearium, cum eo congreSSurum, eumque coram Synhedrio rebellionis aceusaturum. n Cum vero triplicis
lentationis ridendam prorSus interpretationem Proposuerit, ad v. 1 lubi dicuntur Angeli accessisse et CHRISTO ministrasse, haec scribit :ti Innuitur ergo hoc loco, ut mihi quidem videtur, CHRIsTUM ab eo tempore luculentissima providentiast, tutelae et benevolentiae divinae documenta expertum esse i nci Alii, ap. KLINOEL Comment. in lib. hul. F. T. . ad Mail. IV. , ea quae h. l. narrantur, de ε,-ασει semia1iὶ explicanda esse statuerunt, cum interdum accidere soleat, ut animi, repentino quodam furore concitati, exardescant acrius, atque a corpore abstracti, ante oculos versari cernant spirituum species, quarum vultus et lineamenta agnos-
εὶ Qui plura de hisce systematibus desiderat, perutilem adeat Ex. D. L FORET dissert. de methodo theologio , pari. I. seci. II. cap. IV et V. - vanii 1849.
108쪽
cant, ac loquentium voces auribus percipiant: vel de viso nocturno. N Alii tibia. contenderunt, omnia osse explicanda de pravis cogitationibus in animo I u si subortis, ab eo vero etiam statim repressi S. cum in deserto, ut Se ad munus obeundum praepararet, comm0raretur, atque ibi perpenderet dissicultates et molestias, quibuscum ipsi in posterum conflictandum esset, et reputaret viam ac rationem, qua sibi apud Iudaeos auctoritatem conciliare facile posset, parum conV nientem fore consiliis suis, munerisque ossiciis et partibus. I EXUM igitur cogitationes pravas illo tempore animo volutas, more audaeorum Satanae tamquam auctori adscripsisse, remque ita proposuisse, ac si genius malus ipsi praesens apparuisSet, ut Sub parabolae involucro discipulos odoceret, quomodo ipsi suturi religionis eo lores animati esse deberent, eosque excitaret ad modeStiam, conStantiam , fiduciam
Alii demum sibid. u opinati sunt continere hunc locum mythum, eumdemque vel historieum, ita ut traditioni res in facto posita subsit, vel philosophicum. Scilicet sabulam inveniam esse vel ab iis qui sibi explicare vellent, qui factum sit, ut IESLS per quadraginta
dies in deserio commoraretur, antequam doctoris partes SUS iperet ...
mythus hiatori sὶ; vel ab iis qui in libris sacris reperissent M SEN t D IAM quadraginta dies jejunasse. . . . et inde conclusissent etiam JEsΓΜ, propheiam ΕLIA longe majorem per quadraginta dies in deserto quodam jejunaSse mythua milMoynicus .n Haec, opinor, aperia sunt : et ex fructibus facile dignoscitur arbor. 4. Ad has porro ineptias devenerunt viri illi, quia dogma catholicum de impugnatione daemonum neque cum recta ratione, neque cum recta Dei notione consistere posse arbitrantur. Verum, dum talia aSserunt, se id quod blasphemant penitus ignorare ostendunt. Doctrinam enim catholicam cum dualismo Persarum perperam confundunt: quod ceteroquin ex verbis WEGscΗΕIDER modo citatis manifestum est. uuantum vero ab hoc monstro doctrinae distet dogma nostrum, vel
109쪽
rudissimi inter catholicos perspectum habent. Et re quidem vera, dogma catholicum, si rite exponatur, prout nempe ex Revelationis sontibus hauritur, non tantum eum vera Dei notione non pugnat, sed Montra divinas persectiones patefacit atque commendat. Et Primo quidem, neque cum malione neque cum Dei notione pugnat quod Deus omnipotens Substantias incorporeas et pure intellectuales creaverit: immo hoc fieri oportuisse praeclare docet S. THOMAS, P. 1. q. 50. ari. 1. Creaturae illae potuerunt, Salvis omnibus Dei attributis, in statu vim creari, ita ut, non secus ac homo, aeternam felicitatem recto libertatis suae usu sibi promererentur. Cum autem ex ipsa libertatis creave natura sequatur possibilitas precati, ut ex S. BONAVENTURA solide probat P. VAN Loo s , facillime concipimus creaturas illas, liberi arbitrii abusu, in peccatum lapSas, nec a Deo, justi SSimis de causiS, reparatas fuisse. duo posito, intelligimus Spiritus illos, aeternis suppliciis addictos, pro suo erga Deum odio, homini, quem ad imaginem suam Deus condidit et ad aeternam gloriam destinavit, maxime invidere, eumque in interitum secum, si fieri possit, perduci desiderare. Iam vero non implicat quod creaturae illae, pro viribus persectiori
suae naturae inclitis, nec per peccatum amiMis, possint, Deo permittente, corpora movere, cum et anima humana corpus sibi unitum movere valeat; quodque proinde imaginationem et Sensum hominis, spiritus et humoreS commovendo, immulare queant, voluntate tamen ejus sui juris Semper manente S. TH. p. I. q. 111. art. 2, 1 et 4 . Immo nec implicat quod creaturae illae corpus, ex aere virtute divina condensato, sibi quandoque assumant et sic sub specie visibili hominibus appareant eOSque alloquantur. sonos vocibus humanis similes in aere formando S. ΤΗ. p. l. q. 51. art. 2 et 5 . Ilis vero positis, dico : non tantum rationi ac divinis attributis non repugnat, Sed ei congruum est Deum permittere hominem a daemone impugnari. Cujus assertionis sequentes rationes assignari poSSunt.
3ὶ De justa ac sapienti permissione mali, pag. 39 sqq. - Lovanti l856.
110쪽
EXCURSUS Prima ex S. BONAVENTd lj desumitur : in Sic Deus res omnes adminiStrat. ait, ut eas agere proprios motus Sinat; et ideo tam hominem quam diabolum constituit in libertate arbitrii, et in manu consilii sui reliquit, et utrumque permisit agere quod voluit, Sive hunc in tentando, sive illum in consentiendo : hoc enim competebat regimini in conservatione ordinis, qui attenditur ex comparatione virtutis ad proprium actum. DSecunila ratio est S. AUGEsTINI De Gen. O litt., lib. XI, cap. IV, :α Non mihi videtur, inquit, magnse Iaudis suturum suisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere Suaderet; eum in natura poSSe, et in potestato haberet velle non consentire Suadenti, adjuvante tamen illo, qui luperbis resistit, humilibus autem uat oratiam. nTertia iterum a S. BONAVENTGRA I. c. affertur : α Quia nemo dignus est coronari, nisi qui certat legitimo, ideo decuit Deum hominem militem suum in eampo certaminis prius examinare quam ipsum in gloria exaltare; et quia examinatio consistit in conflictu et pugna, permittere debuit hominem a diabolo impugnari. nouarta demum haec est : congruum est Deum id permittere, quod ad divinorum attributorum manifestationem potissimum conducit. Atqui impugnatio daemonum, imo et mala ex ipsa sequi Solita, hanc manifestationem maxime promovent. Ergo congruum est Deum illa permittere. Minorem hujus argumentalionis sequenti modo probat D. BoNAVENTURA 2ὶ : α Quatruplex potest ratio assignari, quare Deus secit talem hominem, ut possit ab advereario expugnari. Et prima est manifestatio divinae potentiae. Voluit enim Deus ostendere homini, quia sicutisὶ In lib. II sent. dist. 2I, art. 1, q. s. - Loquitur autem S. Doctor, Sicut et S. AucusTisus, mox laudandus, de tentatione AD.Ε. Sed eadem est de omnibus
ratio; nisi quod impugnatio daemonis post hominis lapsum, faciliori adhuc ratione
concipiatur. 2ὶ In lib. II. sent. dist. 23, q. l, art. 1, in conclus. - ap. VAN LOO dissa. cit. pag. 68 Seq.