장음표시 사용
131쪽
Metaphorice vero cum generatim designat qui 'morali quouam vinculo quari vinctua et obstrictus est, et Speciatim criminia reum aut obnorium poenae denotat. Construitur modo cum Genili I cor. XI. 273, modo cum Dativo Mati. v. 21ὶ, modo cum εις et Accurativo Mati. V. 22 , quod tamen pro simplici Dativo scriptum videtur.
y. 11. Qui enim diaeit, Non moechaberis, diaeit et, Non occides, cet. in Rationem γαρὶ assert cur ille qui offendit in uno
sat omnium reus. Ratio autem haec desumitur ex identitate legislatoris, cujus auctoritas, uti modo, S. THOMAM Seeuti, dicemus, non minus in transgressione hujus quam illius praecepti negligitur : ita ut si servato uno praecepto, alterum transgressus fueris, legislatorem simpliciter contempseris, ideoque tamquam legis tranSgressor traduceris. Και valet hic etiam. - Particula δε, quae priori Ioco occurrit. est continuantis argumentationem, ut Rom. VII. 16. Reddi potest per conjunctionem quod, jam vero. - uu0d ad Persectum γεγονας attinet. sciendum est, quod monet ili. D. BEELEN Gram. Gram. pag. 29s) :α Persectum nonnumquam ce actione futura adhibitum legi in Apodosi post Protasin quam ducit particula εἰ, εαν , sequente Futuro aut Aorulo tvid. tamen Var. legi.); quo casu ea est Perseeti vis ut indicet summam rei suturae certitudinem, Sive rem tam certo suturam, ac si jam facta esset. n Qui Persecti usu S nec Latinis ignotus suit. Sic LiviΠs alicubi scripsit: Si tales animos in proelio habebilis, quales hic Oatenditis, vicimus. - VOgem νομου de lege in universum intelligendam esse dubitaverit nemo qui attenderit Apostoli ratiocinationem, cujus hoe comma conclusio est, ad id unice tendere, ut demonstret omnium reum fieri eum qui vel in uno offendat. Iam vero inquirendum nobis est quonam Sensu praesens Apostoli sententia theologice vera sit. Ea quippe graviter abusi sunt saec. XVINovatores, ex hoc praesertim loco eruere contendentes commentitiam prorsus esse illam , quam Ecclesia Catholica ab omnibus retro saeculis Semper agnovit, peccatorum in mortalia et venialia distinctionem. In hoc autem Apostoli sensu definiendo non parvam disticultatem jacere,
praeter ea , quae modo recitavimus , AUGUSTINI verba , et eam , quam memoravimus, HIERONYMI haesitationem, varia interpretum ad illam sententiam explicandam conamina Satis produnt. Imprimis porro non eam suisse IAc0BI mentem ut senserit peccata
132쪽
adeo esse connexa, ut non possit unum admitti quin eo ipso cetera omnia simul admittantur, quod Stoici olim et post eos Novatiani somniarunt, ipse manifestum facit. Aperis enim significat totam legem servari posse, Uno excepto: et aliquem furari posse quin moechiae peccato contaminetur. Et eum quidem qui furtum admisit non ideo homicidii et adulterii et calumniae et aliorum criminum reum dici DOSse,
Deinde quando dicit Apostolus omnium reum fleri eum qui ossendii
in uno, culpam utique gravem audit, uti ex allegatis statim exemplis v. 1lὶ patet. Acceptionem autem personarum ad grave peccatum pertingere posse, v. g. si in judiciis vel in rerum spiritualium dispensatione obtineat, aut cum gravi alterius detrimento fiat, apud omnes Theologos in consesso est. Aliunde non omnia indiscriminatim peccata aeque gravia IACOBUM reputasse, quod tamen sectarii jactitare solent, vel ex ea distinctione quam cap. I. i5 inter parium peccati et ipsius consummationem instituit, abunde constat. Insuper, cap. III. Iscribit : in mullis ossendimus omnes: si igitur ex mente Apostoli omnia peccata mortalia dicenda forent, ultro sequeretur inde omnes omnino fideles ipsumque IACOBml omnium reos fuisse, nec proinde ju3tos. Et tamen cap. V. 16 auditores suos ad orandum pro invicem hortatur quia multum valet cleprecatio justi apud Deum. Et haec quidem extra dubii aleam posita Sunt. Nunc vero videndum est quonam sensu JACOBI sententia ea, quam diximus, ratione restricta, consistere queat. Ad quod explicandum variaS, uti jam innuimus, vias interpretes inierunt. Et primo quidem, non demere qui, difficultate rei componenda DreSSi, aSSerere non dubitarent pro παντων v. 10ὶ legendum esse παντως, ita ut sensus sit: quisquis totam legem servaverit, peccaverit autem in uno, reus omnino fit. Haec utique via ad dissicultatem expediendam lacillima apparet e sed merum commentum eSt, nulla prorsus codicum auctoritate nixum, ac proinde nihili habendum. Alii putant IxcoBUM, Hebraeorum 1ὶ morem secutum, numerum Cardinalem pro ordinali posuisse, et sic εν ἐνὶ idem valere ac ευ προζω.
J Verum notandum est usum numeri eardinalis 'riri pro ordinali positi, vix obtinero nisi in numerandis mensium diebus. Quod autem dieunt rim e rige*hoe valet Gallorum : ι an un. CL GEstnu lexi con ad h. v.
133쪽
uuem usum in libris N. Τ. pluries obtinere observant: v. g. Mati. XXVII l. 1; Marc. XVI. 2 etc., ubi, aiunt, ευα σαεμ ν pro πρωτη σκεπιων indubio ponitur. Illam autem primam legem intelligunt qua priecipitur dilectio proximi : in qua quia tota lex recapitulatur Ilom. XIII. 9ὶ, ideo omnium reus sit qui eam unam tranSgreditur, V. g. PerSonarum acceptionem admittendo. Verum philologicum hujusce sententiae sundamentum maxime infirmum est. Nam etiamsi probare possent nomen carcinale Πς eo sensu alicubi adhibitum esse ut non tantum vim ordinalis nominis habeat, sed et primariae dignitalia notionem includat, quod ad thesim suam sirmandam necessario statuere debent, attamen hanc notionem in praesenti casu non obtinere, vel desectus articuli satis demonstraret. Deinde, admissa hac interpretalione, non amplius apparet quomodo vers. 10 cum insequenti cohaereaι. AUGUSTINI Sententia, quam et Ven. BEDA suam secit, et quae pariter ΤΗΕ0PRYLACTo et GcΠMOENIo placuit, sequenti modo proponitur praelaudatae epistolae cap. V. n. 16 : α Unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit 3 An sorte, quia plenitudo legis charitas est qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae Mati. XXII. 403, merito sit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnias Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo : quia, non a uulterabiS, non homicidium facies, non furaberis, non concuylaces, et 1i quod eδι aliud mandatum, tu hoc Sermone recumtulatur, in eo quod est, Diliges prorimum tuum tanquam teipsum. Dilectio prorimi malum non operatur. Pleni ludo autem legis, charitas Rom. XlΙΙ. 9. 10 . Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc, quantum potest proximo impendat, quem diligit tanquam semetipsum, ut et ille diligat Deum : quem si ipse non diligit, nec se, nee proximum diligit. Ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit. st Omnium reus; quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. Reus itaque sit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia. Dein N. tr oblectioni occurrit : α Cur ergo non uicantur paria peccata An sorte quia magis facit contra charitatem qui gravius peccat, minUS, qui levius' et hoc ipso quod admittit, sit quidem omnium reus : sed gravius peccan S, Vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus : tanto majore Scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen
134쪽
EPIRT. S. IACOBI. etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia 3n Haec AUGEsTINLs. Verumtamen, ingenue dicam, salva reverentia tanto doctori debita, lipeo ejus expositio quietem mihi nondum facit. Quamvis enim in se vera sint ea quae ibidem di Sputat, vereor tamen an Apostoli mentem in praesenti loco reserant: nec enim, admissa hujusmodi interpretatione, vim argumentationis vers. 11. institutae perspicio. Alias hypotheses ad praesentem di incultatem solvendam exeogitatas enarrare supersedeo : secus enim recensionis nostrae vix esset finis. Quod si in tanto opinionum connictu, aliquid proponere liceret, multum propenderem in illam simplicissimam Doctoris Angeliei sententiam, quam Sum. l. 2. q. 75. a. l. au 1 tradit: α Dicendum, ait, quod IACOB Es loquitur de peccato non ex parte converSionis, Secundum quod peccata distinguuntur : Sed loquitur de eis ex parte averat is, in quantum scilicet homo peccando recedit a legis mandato : omnia autem legis mandata sunt ab uno et eodeni, ut ipse ibidem dicit: et ideo idem Deus contemnitur in omni peccato; et ex hac parte dicit, quod qui ossendit in uno, factus est omnium revi; quia Scilicet uno peccato peccando incurrit poenae reatum ex hoc quod contemnit Deum, ex cujus contemptu provenit omnium peccatorum reatuS. n - Atque haec explicatio ad argumentationem et scopum Apostoli optime quadrare videtur, sive dicas ipsum personarum acceptores legis transgreSSO Sesse probare voluisse; sive potius ipsum auditores suos ab errore, quo nonnulli putaverint unius praecepti violationem non aliquid grave esse nec saluti oblaturum, avertere exi StimeS.
ji. 12-15. Sic loquimini, et sic ricite sicut per legem libertatis incipientes judicari. Iudicium enim sine
fecit misericordiam: supe exaltat autem misericordia
135쪽
PARA PHRAsis. Sie loquimini et sic agite, tamquam qui per legem Evangelieam, quod ceteroquin veros libertatis leae est, judicandi sitis. Iudicium quippe absque misericordia erit respectu illius qui erga proaeimum misericordem se non hibuerit: miserieordia vero praestita judicium superat ac vincit.
aὶ Magna hic eernitur codicum varietas : etenim L legit κατακαυχας πω 'B, teste BENTLEio, κατακαυχανε , item κατακαυχατε vel κατακαυχα τε ἔC'', cui eoneinit Syrus, κατακαυχασSa ; TiscnΕΝnoppivs probatiorem habet Iretionem κατακαυχαται quam exhibent BCE , minusculi plures, atque Itala. Eodem modo legerunt THEOPHYLACTEs et mentiremus.
y. 12-15. Sis loquimini, et sic me ite, cel.) Generalis haec
admonitio transitio est qua praecedentem exhortationem de personarum acceptione sedulo fugienda Apostolus claudit, simulque thema de operibus misericordiae exercendis aperit. Quo themate tamquam exemplo priaeclare utitur ad illustrandam doctrinam de necessitate bonorum operum ad salutem : haec autem doctrina , uti jam diximus, velut primarium epistolae objectum apparet. Praesentem pericopam sequenti paraphrasi reddiderim : sic loquimini et sic agite, tamquam qui per Lestem Evangelicam, Otue ceteroquin verae libertatis lea est, judicandi sitis. Iudicium quippe osque misericordia erit reSpectu illitis qui erga proximum misericordem se non eaehibuerit : misericordia vero proestita juilicium superat ac vincit.
sicut per legem libertatis incipientes judicari.ὶ Pro ineipientes
judicari, graeco legitur μελλοντες κρινεοπι : quae structura in libris N. T. haud infrequens est, ita tamen ut μεΠειν cum Insinitivo Praesentis ibidem plerumque construatur, dum ccontra apud
136쪽
EPIST. S. JAc0BI. Graecos cum infinitivo Futuri frequentissime, cum Infinitivo vero Praesentis minus frequenter conStructum occurrat. Quamvis et hoc ultimum alienum videri non debeat, cum ipsum verbum μελλειν notionem Futuri jam includat. Non est porro existimandum hujusmodi structuram meram esse Futuri periphrasim. α Nam, uti notat HERMANNus ad Vister pag. 754. n. 260, ποιήσω, ut faciam, suturum est aoristum, i. e. indesinitum, ea indicans quae aliquando, quandocumque id sit, eventura sint. Me λλω ποιεῖν autem, facturra Sum, futurum est praesens, significans nunc aliquem in eo esse, ut quid lacturus sit. M Et putaverim quidem HIERONYMUΗ hoc discrimen specialius connotare velle, quoties μελλειν per verbum incipere reddities. Marc. XIII. 4; Ioli. IV. 47; Act. III. I. etc. . SaepiuS tamen pro structura graeca Verbum Substantium cum Participio Futuri Temporis posuit. - Δια hic usurpatur, ut Rom. Il. 12, de instrumento per quoa quid esticitur. Leae autem libertatis non alia intelligenda est quam lex Evangelica : quam Apostolus, judicium ad ipsius normam instituendum commemorans, non sine industria legem libertatis vocat. uuonam sensu lex Evangeliea Sit lex libertatis, ad cap. l. 25 pag. 85
F. 13. Iudietum enim sine misericordia illi, qui non μαι misericordiam.ὶ Explicat γαρὶ cujusmodi futurum sit judicium per
legem libertatis instituendum, simulque innuit quomodo loqui et agere debeant ii qui per illam legem quondam judicandi sunt. Manifestissime porro alludit ad doctrinam ab ipso CHRISTO traditam Mati. XVIII. 25-55; XXV. 5 46. ελεος sic enim cum plurimis et probatissimis codicibus legendum est , pro quo Graeci dixerint ανηλεης aut certe ανελεης , analogico ex α priv. et ελεος sormatum, proprie est immisericors. Τω μη ποιπα τι ελεος Dativus est incommodi. Παειν ελεος locutio est hebraica non ritiae quae . ubi de homine usurpatur, notat benigne
et humanitus cum aliquo, maxime cum misero, agere.
supereaealtas autem misericordia judicium. in Graece : κατα
137쪽
hum istud per Ioculionem gloriari adversus ubique reddidisse. Et requidem Vera, κατακαυχι χαι τινος , quod idem est ac καυχωμα tκατα Ttνος, est ita glorior ut alterum proe me contemnam. Quam notionem hic etiam obtinere non dubitaverim, ita ut, dempta metaphora , voluerit JACOBΓs signissicare eos, qui misericordiam proximo suo impenderint, divinum judicium minime reformidaturos; quia misericordia quodammodo superat ac vincit judicium, quatenus ejus severitatem flectit et emollit, sicque advergus ipsum quasi gloriatur. Dixit quippe CHRisTUs : Beati misericordes, quoniam imi misericordiam consequentur Mali. V. T . - Haec igitur sententia praecedentiantithetice respondet : et ex asyndeto nam juxta probatiorem ieetionem nulla particula hic agnoscenda est in sortior evadit oppositio cs. Supra cap. I. 193. Haud aliter Apostoli verba syrus interpres intellexit : ea enim interpretatur : odal ἡ-ι,, Δ a Mi h. e. gloriantes vo3 yropter misericoratas suyra justicium. Νec improbabilis apparet ERASMI conjectura qui codices latinos vitiatos esse suspicatur, et pro myereaealtat legendum esse supere l-tat, quemadmodum et AUGUSTINUS cit. emst. XXIX. n. 19 et emat. LXXXIX. n. 56 legit : super ultat judicio. Vetus Itala habet :su'ergloriatur autem misericordia judicium.
p. 14. Quid proderit fratres mei si sidem quis dicat
PARAPHRASIS. Θσnam est utilitas, fratres mei, si sidem dieat aliquis se habere, opera vem bona non curet y Num
quid potest ipsum sua sides salvum facere '
Ad eam epistolae partem nunc pervenimus, quae LuΤΗΕRo bilem maxime movit, et propter quam in totam epistolam stolide debacchatus est. Ex hac enim peri opa 1 26ὶ oceasionem SumpSit ipsam, uii
138쪽
Spuriam, e Sacrorum librorum canone expungendi : illud quidem praetexens, quod doctrinae PAULI adversaretur; re autem vera, ea sola ratione ductus, quod placitis suis aperte contradiceret. Ceteri Novatores qui epistolam JAcolli rejicere opportunum non existimaverunt , non minus ridiculos se praebent dum, ad elevandam Vim argumenti quod ex praesenti loco adversus lanclamentale ipsorum principium Catholi et urgere Solent, Apostoli verba contorquent et ad absurdissimam sententiam reducunt. Cum porro ex logica Systematis necessitate interpretationem suam confingere debuerint, putaverim illam non posse Satis recte intelligi ac refelli, nisi perspectum habueris quaenam sint in negotio renovationis ac salutis humanae fidei et op rum partes, sive in systemate Novatorum , sive in doctrina Catholica. Ne prolixiores simus, cavebimus : locus ceteroquin dignus est qui copiosius a nobis illustretur. Protestantes, posito Semel principio, si justitiam esse de natura hominis; ea autem per peccatum amissa, non mansisSe integra naturalia n LGTHERUS in Genes. cap. III , consequenter redoeent, quod post lapsum Adae omnes homines, Secundum naturam propagati, naScantur cum peccato, hoc eSi, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum, et cum concupiscentia D Confera. Austrat. Art. II. p. I 2ὶ credunt si igitur, quod hominis non renati intellectus, cor et volun-las in rebus spiritualibus et divinis prorsus nihil intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, etc., possint. DEt amrmantu hominem ad bonum vel cogitandum vel faciendum prorsus corruptum et mortuum esse : ita quidem, ut in hominis natura , poSt lapSum, et ante regenerationem, ne scintillula quidem spiritualium virium reliqua si in Solia. Deriar. II. ae lib. arbitr. , g 7, p. 629 . Consequenter homo re ad conversionem suam prorsus nihil conferre potest v Ibid. I 45. p. 6443. α Etsi autem Dominus hominem
non cogit, ut convertatur. . . . attamen trahit Deus hominem, quem
convertere decrevit n Ibid. . Illum porro per fidem trahit. α Sola fide in Christum, non per dilectionem, non propter dilectionem aut opera consequimur remissionem peccatorum, etsi dilectio sequitur sdem n Apolog. IV. clem3tidi c., t 26. p. 76). Haec autem fides obtinet, re cum credunt se in gratiam recipi, et peccata remitti propter Christum , qui Sua morte pro nostris peccatis satisfecitn Confess. Aug. ari. IV. fol. 15 . a Iusta igitur fidei definitio est, si dicamus osso
139쪽
divinae erga nos benevolentiae firmam certamque cognitionem, quae gratuitae in Christo promissionis veritate landata, per Spiritum Sanctum et revelatur mentibus nos ris et cordibus Obsignatur. n CALVIN. Inglit., ι. III. c. 2. S. I. fol. 195. a Fides vero tantum eam ob causam justificat, et inde vim illam habet, quod gratiam Dei et meritum Christi in promissiono Evangelii tamquam medium et instrumentum apprehendit et amplectitur. n Solis. Declar. III. de Dei justis q. M. v. 662. α Interim diligenter in hoc negotio cavendum est, ne hona opera articulo justificationi S et saluus noStrae immisceantur. n Solia. Declar. I l. 15. p. 672. Nec post justificationem magis necessaria sunt homini opera. si Ita dives est laomo christianus, etiam volens non potest perdere salutem Suam quantiscumque precatis, nisi nolit credere. Nulla enim peccata eum DOSSunt damnare, nisi Sola ineredulitas. Cetera omnia, Si redeat vel stet fides in promissionem clivinam baptizato factam, in momento abSOrbentur per eamdem fidem. is
LLTHER. de captivit. Babs., ιMn. II. μοι. 28ι. En quae statuit Besormatio de opere justificationis et renovationis humanael Homo, si fidem, i. e. fiduciam in gratuita Dei misericordia, habeat, non potest non justificari. Nec cogitari potest fides quae non justificet, quia omnis iides, eo ipso quod sides sit, gratiam Dei et meritum Christi apprehendit, in qua apprehensione justissim-tionem totam jacere dicunt. Et hoc praestat fides quamdiu perdurat.
Istis delirantium placitis ex adverso respondet Ecclesiae catholicae doctrina. Cum enim firmiter credat, per peccatum originale in nomine reliberum arbitrium minime exstinctum esse, viribus licet attenuatum, et inclinatum n Com. Tria. μεε. VI. ue juStisic. cap. I , propriam in ipso, ad gratiam justificationis obtinendam, dispositionem consequenter requirit : re ita ut, tangento Deo cor hominis per spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate posSit n cap. V . α Disponuntur autem ad ipsam justitiam , dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes , libere moventur in Deum, creuentes vera rage, quae divinitus revelata, et promissa sunt: atque illud imprimis, a Deo justi sicari impium per gratiam rius, per redemptionem, quae est in. 17
140쪽
CunisTO IESU : et dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, sidentes Deum sibi propter CHRISTUM propitium fore r illumque, tamquam omnis justitiae sontem, uilistere incipiunt; ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod . et detestationem, hoc est, per eam paenitentiam, quam ante baptismum agi oportet : denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam, et servare divina mandatan cay. VI). α Hanc uispositionem, seu praeparationem justificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio , sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto si justus, et ex inimito amicus, ut sit heres secundum spem vitae aeternae v cap. VII . Itaque re quum Apostolus dicit, justificari hominem per sidem, et gratis; ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae catholicae conSensus ἐenuit, et expressit: ut scilicet per sdem ideo justificari dicamur, quia fides est humana salutis initium, fundamentum, et radix l) omnis justificationis, siue qua impossibile est plagere Deo. et ad filiorum ejus consortium pervenire : gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae justilicationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipSam tu, tilicationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, jam non ex opinribus, alioquin, ut idem apostolus inquit, gratia jam non est gratian cap. VIIIJ. Sic porro κjustificati, et amici Dei, ac domeStici lacli, ...
εὶ Haec concilii verba praeclare illustrat Card. ToLmus, Comm. in Epist. ad Rom. ad cap. III. 22.; quem ideo hic recitare operae protium duximus. α Fides, ait, est initium, iundamentum et radix coterarum dispositionum. Et initium quidem dicitur, quia ipsa priecedit; nisi enim peccator peceasse se contra Deum, et per Christum sibi justitiam oblatam credat, - nec sperat, nee diligit, nec Sepeccasso dolet; fides ergo initium est. Fundamentum autem dicitur, quia ipsi ceterae innituntur; ablata namque fide, ceterae corruunt, nec subsistere possunt; ceteris vero sutilatis, non continuo fides destruitur : sicut ablato iundamento aedificium ruit; non autem o contrario, aedificio destructo, iundamentum eruitur. Radiae tandem dicitur, quia ad ceteras dispositiones producendas ipsa concurrit; non quod hae neecssario consequantur fidem, nec quod sola fides sine adjutorio supernaturali eas inducat; sed quod ex parto ad actus tales producendos concurrit una cum auxilio divinae gratiae. Charitati enim proponitur per fidem Deus amandus; spei per fidem offertur Dei misericordia speranda; timori justitia limenda; paenitentiae peccatum et offensa dolore et contritione punienda. u