Interpretatio epistolae catholicae s. Jacobi quam ad gradum doctoris in S. Theologia in universitate catholica lovaniensi consequendum instituit A. J. Liagre

발행: 1860년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

nonne eae operibus justi ata est suscipiens nuneios, et alia via ejiciens yὶ Itaque primam hujus mulieris justificationem

intelligit Apostolus : quam oporibus adscribit non ut causae meritoriar, quum et ipse hominem absque ullo prae edenti merito, ea stratuita Dei benignitate justificari supra cap. I. 18ὶ praedicaverit; sed ut dispositioni fidem concomitanti, ac prorsus neceSsariae ut fides non sit mortua sed salvifica evadat. Nec de quibusvis operibus loquitur JACOBUS, sed de iis dumtaxat quae eae fide eliciuntur. Fidem autem in praesenti loco non commemorat, quia noverat auditores suos optime perspectum habere opera misericordiae ab illa muliere praestita, ex sola fide ortum duxisse. CL Heb. XI. 11. Pro suscipiens et ejiciens, in graeco iterum Occurrunt, ut D. 21, Participia Aoristi. - Εκωλλειν hic non valet ejicere, Sed dimittere, ut Mati. IX. 25; Marc. l. 12. - Dimisit igitur BAItan exploratores via alia quam qua venerant et ituri putabantur. Etenim demisit eos per funem de senestra : uomua enim ejus harrebat muro civitatis . Diaeit- qtie au eos: ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes sit nempe qui jussu regis Ierichuntini ipsos persequebanturὶ : ibiqive latitate tribus diebus, uonee reueant, et sic ibili 3 per viam vestram Ios. II. 15. 16 .

p. 26. Sicut enim eorpus sine spiritu m0rtuum eSi,

ita et iides sine operibus

PARAPHRASIs. Quemadmodum enim eorpus sine spiritu mortuum est : ita et sides eui desunt opera mortua est. y. 26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Concludit jam Apostolus, doc-S. AMBRosius, exposit. Evamst. see. Luc. lib. VIII. n. 40; de Virginibus, lib. II cap. IV. n. 24. Opp. tiam. I. pag. o, et tom. II. pag. 168. - S. Accusvisus, contra mendaeitim, D. 32, 34. - S. ΗιEBON uus, comment. in Osee proph., in prologo. - S. Popus Daui sus, lib. V l. epist. v. Opp. tom. I. l. mo. Ed. Migne.

162쪽

EPIST. S. IAC0BLtrinae, quam inde a vers. 14 tradidit, rationem iterum reddendo

γαρ , idque aptissima adhibita comparatione. Fides operibus destituta hominem salvare non potest, ait; quia sicut corpus, spiritu privatum, licet verum et proprie dictum corpus remaneat, attamen vim Suam exerere nequaquam valet sed est mortuum : ita et fides,

quantumvis vera et firma, si destituta sit operibus illis τῶν ἔργων

quae producere debet. mortua est. nee hominem ad salutem perducere

valet.

Si ea quae hucusque ad doctrinam IAc0BI explanandam et illustrandam Scripsimus recte disputata sunt, liquet triplicem ex mente Apostoli fidem distingui posse. Prima ea eSi quam mortuam vocat, quamque hominem 5alvare non nosse, immo nil quidquam prodeSMasseverat vv. 14. 17ὶς quippe quae vim suam exerere non sinitur, atque proinde hominem in statu justitiae et salutis constituere nequidemseeundum inchoationem Sufficit. Comparari scilicet potest radici jam aridae, quae nullum arbori Succum subministrat, et quasi inutilis facta est. Haec est fides quae strictissimo sensu informis nuncupari potest; non quasi forma gua intrinseca et euenitali careret, tunc enim non amplius sides dici posset; sed quatenus eririnseca illa somnia charitalis, quae ipsam adornet et perficiat ac plane salvificam reddat, destituitur. Altera vero fides ea est quae in homine JuSto reperitur : quae Scilicet vitam et energiam suam persectissime exerit, operibus justis inceSsanter cooperando, e quibus vicissim ipSamet augetur, ae in dies magis magisque perficitur. Haec est fides quam IACOBUS in ABRAHAMo laudat v. 22ὶ, quamque Theologi vivam seu formatam appellare consueverunt, qu3 tenuS nempe et charitate, et operibus a fide et charitato simul imperatis, perficitur et formatur, non minus quam arbor fructu suo quem profert in tempore opportuno. Ipsa porro haud immerito comparatur radici non tantum viventi, sed et continuo crescenti ac frondes, nores atque fructus uberrimos producenti. Verum et tertiam iidem JAcoBLs agnovit, quae licet formata stricte dici non valeat, utpote cum charitate et persectis operibus nondum conjuncta, otiosa tamen et mortua reputari non potest. Fidem intelligo quae RAHAB meretricem ad speculatores populi Dei benigne

163쪽

suscipiendos et morti subtrahendos impulit, eamque per illud opus misericordiae ad infusionem justitiae disposuit. Eadem pariter invenitur in fideli peccatore qui vita gratiae non amplius vivit; ad quam tamen recuperandam fides illa, varia opera poenitentiae imperando, ipsum disponu. Comparari itaque potest radici autumnali quae, licet fructibus suis nondum ornetur et quaSi mortua appareat, non omni tamen penitus vita destituitur, sed Suceum et humorem quemdam praestat, quo arbor adhuc alitur et Sustentatur, Sicque ad Ductus suos tandem proserendos disponitur. Ex iis porro quae hactenus diSputavimus liquet quo jure scripserit CALVINUS : α Et sane perversa hujus loci expositio tritam illam apud sophistas distinctionem peperit sidet insormis et formatae. Atqui, nihil tale IxcoBos cogitavit. n Cf. supra Pag. 152.

164쪽

In quo doetrina Iambi vindicatur, atque a Paulina doctrina nequaquam differre ostenditur.

Explanata jam exegetica quaestione, dogmatica controversia solvenda nobis remanet. IACOBΓΗ quippe operum neceSSitatem ad hominis justi- sicationem propugnare, ex iis quae modo disputavimus manifestissimum est. PAULUM Vero in quibusdam epistolarum suarum, maxime ad Romanos et ad Galalas, obscurioribus locis, justiscationem nostram ita fidei adscribere ui opera ab ipsa penitus excludere videatur, negari non. poteSt. Hane porro in speciem antinomiam, quam dii, genitor inquisitio facile dissolvit, LUTHERGS, qui IACOBl epiStolam. principio suo fundamentali aperte repugnantem , rejiciendi occasionem indefesso labore inquirebat, laetabundus suscepit : ipsamque adeo exaggeravit ut epi Stolam hane, utpote Paulinae doctrinae e diametro adversantem , e Sacro canone expungendam edicere non dubitaverit. Ad hanc igitur calumniam diluendam, Simulque ad principium Pseudo-resormationis palmare evertendum, praeSentem excurSum con- secimus : et eo quidem libentius, quod iterum nobis non deesset occasio Bationalistas profligandi, quippe qui asserere ausi suerint, doctrinam de necessitate operum ad humanam Salutem vix ante medium

165쪽

ExcLRSUS DE OPERUM NECESSITATE.

aevum obtinuisse Qui tamen si vel ALGLSTINUM i2ὶ Iegissent, jam

aetate apostolica controversiam hac de re excitatam suisSe comperi S- Seni, atque epistolas PETRI, IOHANNIS, IACOBI et JUDAE contra errorem asserentium 1idem sine operibus Sufficere ad salutem , intentionem maxime dirigere audivissent. Ut autem disputatio nostra rite procedat, Sequentem Ordinem servabimus. Exposita prius IACOBI doctrina de fide et operibus in ordine ad justi sicationem, doctrinam PAULI, prout ex variis ejus scriptis manifestatur, proseremus. Quo Statuto, quid hac de re tradiderint ceteri auctores sacri inquiremus. Dein, quomodo primitivae ecclesiae Patres doctrinam hanc intellexerint, investigabimus. Tum, loca PALLI qua non tantum JAc0B0 , Sed et reliquis Scripturis negotium lacessere videntur, explicabimus; atque tandem concludemus, miram prorsuScatholicae doctrinae cum doctrina tum Scripturarum tum M. Patrum concordiam ostendendo. I. Doctrina porro JAc0BI de iolo justificationis opere ad sequentia reduci potest. Homo gratuita Dei benignitate, absque ullo praeeedentemerito, justificationis gratiam adipiscitur ses. ea quae Scripsimus ad cap. I. 183. - Huic tamen justitiae infusioni. fidem tamquam conditionem praeviam requiri, haud obscure ibidem innuit: genuiι nos verbo veritati δ. - Fides autem illa non potest esse olima, mortua : hujusmodi enim hominem salvare non potest cap. II. 14. 17. 26J; Sed opera praeStet necesse est, quemadmodum RAHAB, exemplo suo praeeundo,nOS edoeuit cap. II. 25 Nec tandem homo semel justificatus in sola side quiescere potest, sed oportet ut fides cooperetur operibus

si ua V scta RiDER, Instil. theol., p. III. eap. III. I 160. a Inde ab invO medio, ait, potissimum opinio ista de merito honorum operum atque de absoluta eorum ad salutem assequendam necessitate, maxime divulgata erat; quamvis utrumque hoc, formulis quidem satis ambiguis enunciatum, saepius in controversiam vOeatum est. . Hare: illo. a) De sd. et ver. , caP. XIV. n. 21.

166쪽

ejus, et ex operibus ipSa vicissim con Summetur : sicut in ABRAHAMO contigisse Scriptura praeclare testatur cap. II. 21 sqq. . II. Iam vero PAULUM duo priora praedictae doctrinae capita aperto tradidisse, adversarii ultro concedunt. Illud igitur in praesenti inquirendum tantum venit, quid nimirum Apostolus de necessitate overum ad justificationem obtinendam senserit. Seribens porro PAULDS ad Galatas, postquam eos reprehenderit quod a legalium observatione desistere nollent, quasi ex ipsis justitia sibi eveniret, undenam justificatio expectanda sit, eos sic edocet sV. 6ὶ: In Christo IeSu, ait, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium : εea fide 3, quodi per charitatem operatur graece ενερρουμενη med. , proprie ene gium suam eraerena, ut Rom. VII. 5 . Non putabat ergo Apostolus fidem a charitate et operibus sejunetam hominem justificare. Nec minus diserte in epistola sua prima ad Cor. XIII. 2 loquitur : Si habuero omnem fidem ita ut montes tran3seram, charilatem autem non habuero, nihil εum. - Quod autem homini justificato necessaria sint opera, ut justitiam Semel adeptam conservet atque augeat, et Sic ad vitam perveniat aeternam, singulae sere Paulinarum epistolarum paginae clamant. Quia vero ad epi Stolam ad Romanos adversarii tam Iubenter provocant, audiant Apostolum ad ipsos scribentem : Reddet Deus) unicuique secundum opera clua : iis quidem, qui Secundum patientiam boni operis, oloriam, et honorem, et incorruptionem quoErunt, vitam artemam : iis autem, qui sunt eae contentione, et qui non acquiracunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio si II. 6 sqq. ὶ : et non auditores legis judii suns apud Deum, gen factores legis justitieabuntur Il. 12ὶ. IIaec utique aperta sunt, et PAULUM cum JACollo plane consentire nos lateri cogunt.

1 Ultimi hujus commatis sensum, in latino textu paulo obscuriorem, sequentibus verbis aperit ili. BRELLI Imminerit. ad h. t. tu iis autem qui immorigerierant, et, projecta virtute, nequitiae mancipati, poenam infliget atrocissimam. a

167쪽

DE OPERUM NECESSITATE.

III. Videndum autem nunc est utrum ea, quam exposuimus, JACOBI et PAULI doctrina, iis quae apud ceteros Scriptores Sacros oecurrunt

concinat. Quid igitur praedicabat IOHANNES, ille praecursor Domini P nitentiam astite. . . . facile fructum dignum poenitentis omnis arbor quae non facit fruetum bonum, meidetur, et in ignem mittetur Mall. III. 2. 8.10 . Quid praedicavit CHRISTES' Si poenitentiam non egeritis, Omnes similiter veribitis Luc. XIII. 5). Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in restnum caelorum e seu qui facit voluntatem Patris mei, qui in eoelis est, ipse intrabit in regnum coelorum Mati. VII. 21 . Remittuntur ei peccata multa, quoniam alleati mullum Luc. VII. 47 . Nec dissimilia praedicat PETRUS iis qui compuncti corde dicebant: quid faciemuε, viri fratres' Petrus enim ad illos : Poenitentiam inquit agite, et baptizetur unusquisque

vestrum in nomine Ie3u Christi in reminionem peccatorum veStrorum Αct. II. 57. 58 . Hominem porro justi sistatum salutem aeternam non adepturum nisi et bonis operibus incubuerit, aperte tradit idem Apostolus, 2 Epist. I. 10 : Quaproyter fratre3, magis satagite ut per bonaoyera 13 certam veStram vocationem, et electionem bacialia. Dixerat quippe CHRISTLS : venit hora, in qua omneS, qui in monumentis εunt, audient vorem Filii Dei : et procedent qui bona fecerunt, in re-δurrectionem vitre : qui vero mala est erunt, in reSurreetionem judiciis doli. V. 28. 29 . Ideo et I 0ΗΑΝΝΕs clamat : filioli, nemo vol Seducat. Qui facit justitiam, juatus est. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo si Epist. III. T. 2s . Nec sine operibus via ad salutem sub V. T. homini patebat, testante EZECHIELE XVII l. 21 : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peceatis 3uis, quin operatuScit, et cutiodierit omnia princeyta mea , et fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur

siὶ Verba quidem per bona verti ad textum pertinere non videntur: verumtamen sensum qui ex immediate praecedentibus mani iusto exsurgit, glossema illud, quod in nonnullis codicibus antiquisque versionibus comparet, recte exprimit.

168쪽

Excunsus I v. Cum adeo constans et unanimis sit auctorum divinitus inspiratorum in adstruenda operum necessitate consensio, utique SS. Patres ab hac doctrina recedere haud potuisse, vel a priori non immerito quis conficeret. Ut tamen adversariorum os penitius obstruatur, iuvestigare jam volumus quomodo Sancti illi Doctores Scripturas, aliunde planas et aperias, interpretati fuerint. Sic enim in aperto magis collocabitur adversariorum, iam Novatorum quam Rationalistarum, aut inscitia, aut mala lides. CLEMENS ROMANUS, Nut. I. ue virgin . cap. III, ita loquitur : M-nim autem itidelis j solum sine operibua non introducet tu regnum coelorum; si quis autem fuerit liuelis in reiὶ veritate, is demum salvari poterit. Nam quod quis nomine tantum vocatur liuella, operibuS autem non eει, non ideo illi continoic ut sit revera fidelis. Igitur

cavete ne quisquam Moipiat voS vanis Sermonibul erroris iij. Auctor libri cui titulus PGlor, vulgo HERMAS, lib. I l. mane. I, haechatiot: Primum omnium, crede quoa unua rat De M qui omnia creavit et consummavit, et eae nihilo fecit omnia Crede issitur in eum, et time eum, et timens habe abstinentiam. IIaec euatodi, et abjice abs te omnem concupiscentiam et nequitiam, et in uve virtutem jugillis: et vives Deo , si custodieris manualum hoc. Concinit S. IGNATli IS au h. eap. XIV scribens : φανερὸν υ

169쪽

dum eae fructu 3vo cognoscitur arbor, ita quoque qui profitentur se Christianos e33e, ex iis quae suciunt, dignoscuntur an sint revera Christiani. Neque enim in fidei profestione stat Summa rete seu in De ut opera Dei au sinem usque vitae quis eaehibeat. Audiamus jam IREN EUM , quem, una eum ceteris ejusdem saeculi Patrihus, soli lidei et nullis operibus salutem et juSlitiam coram Deo acceptam referre, mentiuntur MAGDEBURGENSES cent. 2. v. 463. Porro adv. m r. lib. IV. cap. 11 haec habet: Et quia Dominus naturalia legis, per quae homo juatimatur, quin etiam ante testis dationem euatoaiebant qui stae justisseabantur eι vlacebant Deo, non dinolvit, sed eatendit eι implevit, etc. Ei lib. H. cap. 52 varios suae aetatis haereticos refellens :Si quidem , ait, nihil e et mali aut ruralia honi: omnione autem sola humana, qtinuam quidem injusta, quaedam autem jirata putarentur, non utique uirinet asymatizans, tu rat, docen3 : jtrati autem fulgebunt sicut εα in regno Patris eorum o injustos autem et qui non metunt opera justitia , mittet in ignem retemum , ubi vermis lygorum non morietur, et ignis non eaetinguetur l . Huic accedit CLEMENS ALExANDRINUS, Strom. lib. VI. cay. 14 seribens : Quare quando audierimus, Fiues tua te galvam feeil, non accivimus eum dicere abSolute eo3 Salvog futurm qui quomodocumque creuiuerint, nisi opera quoque fuerint consecuta 2). S. BYPPOLITUS PORTΓΕΝsIs, in lib. adv. Gra γε, de resurrectione agens, asserit quod soli juati operum juStorum memores erunt, per quae pervenerunt ad regnum e rate sδὶ . Nec aliter sentit ORIGENES , quippe qui Comment. in mi St. ad Rom.

i J pag. 242 et tiri. Ed. Massueti. - Gri a lapnaei verba hac utraque parte interciderunt. lu)-αναν ἄκουώμεν, 'H πίστις σου σέσεικί σε, ευκ

βασιλειαν κατηντησαν. patrol. Groee., Migne, tom. X. pag. 80 .

170쪽

reddere unicuique secundum πera Sua si . Audiatur et CYPRlANLs qui lib. ue lapsis n. XXXVI: Si precem, inquit, toto corde quis faciat, si veris paenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, εi ad veniam uelicti aut Dominum juatis et conlinuis oyeribus inflectat, misereri talium poteει qui et misericordiam suam protulit uicens : cum converδua ingemueris, tunc Salvaberis, et goies ubi fueris Pomitenti, oyeranti, roganti poteει clementer ignoscere Qui sie Deo satisfecerit, qui paenitentia facti sui, qui pudore delicii, plus et virtutis et iidei ue ipso lapsus sui uolore conceperit, Gauditus et adjutuS a Domino, quam contristaverat nuper tu tam faciet Ecclesiam ς nee jam δolam Dei veniam merebitur, Seu et coronam. GREGORIΓS NYsSE S, in Melesiasten hom. VIII, in rem nostram praeclara haec habet: Cum enim eum siue conneaeuisset et contexuisset iustitiam floquitur do armatura illa cujus Apostolus ad Eph. VI. o meminit , Per ea armato munit thoracem, recte et tute per utrumque militis pectus munien5. Non potest enim steri, ut alterum ab altero ui unctum, eae Se tuta yraebeat arma ei qui ruga tractat. Neque enim fidea absque operibus justitiae sussicit ad Servandum. Neque rura vitae justitia per se tuta est ad salutem, si sejuncta sit titis 2ὶ. Ecclesiae porro Syriacae fidei testis est S. ΕΡΗMM qui, Serm. 80 ων. Scrutatores, haec habet : Quemadmodum corpus per vitam animal gubsistit; ita quoque ima anima, quantumvis bene vivere videatur, Sine

2ὶ Tῆ πίστει γαρ τὸν δικαιοσυν-ν καὶ συνυφανας , διανοήτων κατασκευάζει νῶ οπλιτη τον θώρακα, καλῶς καὶ ασφαλῶς δι ἄμφον θουρπιαι ζων τον στρατιώτην. οὐ γαρ ἔστιν , ετ ρεν που

SEARCH

MENU NAVIGATION