Interpretatio epistolae catholicae s. Jacobi quam ad gradum doctoris in S. Theologia in universitate catholica lovaniensi consequendum instituit A. J. Liagre

발행: 1860년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

CAP. II. y. 14

per odservationem mandatorum Dei, et Ecclesiae, in ipsa justitia per CHRISTI gratiam adepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt, atque magis justificantur in cap. X . re Nemo autem , quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum putare debet; . Nemo sibi in sola fido blandiri debet, putans fide sola se heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiamsi CHRISTO non compatiatur, ut et conglorificeturn cap. XI). Itaque ex doctrina Catholica, fides quae hominem ad justificationem disponit ae praeparat, non est vana illa, quam Novatores finxere, fiducia; sed ea fides quae est actus intellectua assentientis divina veritati eae immrio voluntatis motis ner stratiam S. TH. 2. 2. q. 2.art. 93. Nec fides Sola, quantumvis vora fides sit, hominem justincat, sed necesse est ut aliae dispositiones Seu actus aliarum virtutum ipsi cooperentur, non quasi rationem meriti proprie clieti habeant, cum prorsus gratuita sit justificationis gratia, sed riationem praeparationis seu dispoSitionis removentis obicem; et quae aliunde vim suam totam hauriunt ex principio fidei et gratiae, tum excitantis tum adjuvantis, vi cujus elieiuntur. Tandem homo iustificatus non potest in otiosa fide quiescere, sed magis satagere debet, ut per bona opera certam guam vocationem et electionem faciat 2 Pel. I. 103. Et luec breviter exposuisse necesse suit, ut quae postea dicenda erant rite intelligerentur. Quam vero facile sit, doctrina catholica semel bene perspecta, PAUI UM et IACOBUM , specietenus discrepantes, inter se componere, in quo reformatores frustra allaborant, e speciali excurSu, quem huic capiti subjiciemus, manifesto cuique patebit. Interim JAcontu interpretari pergimus. Itaque accepta occasione ex generali, quam praemi Sit, Operum misericordiae commendatione, thesim de necessitate operum ad Salutem aggreditur : quam illustrando, operia misericordiae iterum iterumque inculcat.

uid proderit fratres mei si fidem quis dieat se habere, opera autem non habeat 3 Numquid poterit fides saluare eum 3

Propositio est, quam deinceps ad finem usque capitis Apostolus evolvit. Illam porro per duplicem interrogationem vivide profert : quarum altera disertius explicat cujusnam generis utilitatem intellexerit

142쪽

quando uixit : Oni ι Woderit' quia vero negativam responsionem ipsi dari vult, ideo eam per μη inducit. - SensuS per3picuus est :qMaenam rat utilitas, fratres mei, si iidem dicat aliquis se habere, spera vero bona non curet' Numquid mirat ipsum sua faes salvum facere ' Verum hic sensus perspicuus Novatorum placitis prorsus adversabatur. uuid inde LUTHEnus epistolam simpliciter rejecit :CALVINUS autem, recte existimans ejus authentiam in dubium nullo jure p se revOeari, Sequentem, ut a dissicultate, qua premebatur , se expediret, explicationem Seu potius depravationem proposuit. Ipsius verba recitamus et o Et sane perversa hujus loci expositio,

ait si , tritam illam apud sophistas scatholicos audit) distinctionem peperit fidei informis et formatae. Atqui, nihil tale Ixc0BUS cogitavit : nam ipsum de salsa professione loqui, ex primis verbiS constat. Neque enim sic incipit e si sidem quis habeat, sed, si quis Se habere uical, quo certe innuit jactare hypocritas inane fidei nomen, quod reipsa minimo in eos competit. Ergo quod ipse quoque sidem

appellat, conerasio est, ut Rhetores vocant Meminerimus eum non ex proprio animi sensu loqui, quoties hie sidem nominat; sed potius adversus eos disputare , qui siclem, qua prorsus carent, salso praetendunt. D Haec ille. Equidem in re tanti momenti de aeterna quippe animae Salute agitur interpretationem Suam aliquo iundamento munire debuisset CALVINGS Verum non solebant reformatores de vi argumentorum suorum adeo solliciti esse 2,. uuid roboris habeat illa argutiola, ex forma a PoStolicae orationis 3i quis Auem dicat se habere et c. conficta, minime video. Unum vero perspicio, nimirum calvinianam interprelationem ex multiplici capite salsam demonstrari. Et primo quidem, vocabulum πιστις eam constanter oblin t notiOnem ut strinum animi assensum denotet : nec ullum R. T. locum novi, in quo πιστις do salsa professione externa usurparetur. Rhe-

lj comment. in Epist. Canonicas, pag. T. Gon vast i5 1. 2 Exemplum quondam pri buit LuTur piis qui, iit dogma suum de sola fido justificante aliquo scripturae textu fulciret, particulam solum in versiono gyrma. nim Rom. III. Et addidit contra iidem omnium tam graecorum quam latinorum codicum. Quod neque ipso, cum hae de re esset postulatus, negare Potuit, Sed pro ea, qua Drat, modestia respondit: ne vola , sic jubeo, stat pro ratione volun tas. CL Scu KETA, Theol. Dogm. cathol. tom. II. pag. 503. Viennae 1852.

143쪽

CAP. H. y. 14. 135torica vero e cesaris, ad quam hic confugit CALVINUS , desperato causae figmentum est. - 2' Si JACOBUS non veram si dem, sed fictitiam tantummodo, sive hypocritam fidei jactationem intellexisset, nihil prorsus dixisset : ecquis enim de hujusmodi fidei insumetentia umquam dubitaverit' Aut forsan numquid suffecerit ad salutem hypocrita fidei professio si opera habeat' Ceterum veram fidem non necenario produnt opera : Sunt etenim qui nonnulla operantur, licet interna fide destituti sint: sicut nec interna vera fides necessario producit opera : nam non desunt qui interius credant, et tamen prae ins mitate aut humano tImore operari non audeant. - γ I1conus illam fidem laudat: tu erevis quoniam unus est Deus, bene faci3 v. is . Verum potestne laudari hypocrita fidei professio ac simulatio' - 4φ Provocat ad exemplum ABRAHAE , ut ostendat hominem eae operibus justitieari, et non ea tiae tantum. Fides porro ABRAuae vera, immo et robustissima erat cs. Rom. IV. 18 . Debuisset ergo juxta CALVINUM

per se 1olam ABRAHAMUM justificare : cum tamen ex mente IA OBIabsque operibus id laetum non fuerit. - , Tandem fidem illam, quam mortuam vocat, corpori sine syiritu v. 26ὶ comparat. Sed tale corpus, quamvis nullius utilitatis esSe valeat . utpote Omni SenSu carens, Verum lamen corpus remanet, et omnia quae ad corpus constituendum necessaria sunt, retinet: ergo et illa lides, quamvis ad salutem non prosit, quia anima quasi destituta est, vera tamen fides dici potest et debet. - Εx iis sane certo certius constat fidem illam quam IACOBUS hominem salvare nou yone aSSerit, veram et proprie dictam fidem habendam esse, quamvis quidem hominem salvare non pOSSit, quia opera non habenS, solitaria remanet et mortua eSt.

. 15-1 7. Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, ' dicat autem aliquis ex vobis

illis: Ite in pace, calefacimini

et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria

144쪽

EPIST. S. JACOB .

Sunt corpori, quid proderit 3 7 Sie ei fides, si non habeat

PARIPHRASlS. Si, exempli ea usu, frater aut soror vestituet vietu diurno careat, dicat porro aliquis vestrum ipsis :omnia prospera sint vobis; habeatis quo vosipsos vestire ac nutrire possiιis : non dederiι is autem illis ea quae eorpori tegendo et alendo necessaria sunt, quid, quoeso, essentibus proderiι vestra hujusmodi compassio I Sie et fides, si siι operum vacuo, mortua est utpote solitaria, eι nihil quidquam proderit. y. 15-17. Si autem frater, et soror nudi sint, cet.

Apostolus propositionem suam exemplo, non absque industria selecto, illuStrat. Quemadmodum, ait, egeno minime prodest compassio vestra verbis et votis expressa, si non curetis simul ejus inopiam datis vestris sublevare; sic et fides vestra, Si opera conjuncta non habeat, mortua est et nihil vobis prodest. Et haec est summa comparationis, quae ultra urgeri non debet. Particula δε est hic transeuntis, et argumento ad thesim comprobandam inducendo inservit cs. Rom. VIII. 283. - λανοι ii etiam dicuntur qui vix aut nonnisi dilaceratis vestibus vestiti sunt. Et sic in praesenti vocem illam intelligendam, ut et Matt. XXV. 56. 58, ipsa rei natura suadet. - Λειπομενοι ad modum praedicati Sumendum est et cum verbo ὐπαρχωσι jungendum t nam illud silcri, quod in complutensi oditione legitur, ad textum non pertinere videtur. Aliquid porro inusitati in constructione praedicatorum γυμνοι et λειπομεναὶ hujusce phraseos cernitur. Nam ubi duo aut plura Nomina singularis

numeri ope particulae ἰ saut conjunguntur, ibi commune illorum praedicatum in Singulari ponitur ut Mait. XII. 25 1 . - EFημφος

145쪽

ab επι et η μεραὶ proprie est cliuruus, in diem aurans, ita ut ερημερα τρορ η sit victu3 ad diem unam nece3Sarius. Ouotidianus vero dicitur καΘημεριν Aet. VI. l .

y. lG. dieat autem aliquis eae vobis illis : Ite in paee, cet.

Particula iste est continuantis incoeptam similitudinem. - Εκ sensu partitivo de toto ex quo τις εσων Sumitur. - ΥπαγΞζε εν εφην' usitata formula est di bes, rab qua nempe Hebraei abeuntibus valedicendo sausta precari solebant. - Imperativi calefacimini et Salum-mini optativo sensu sumendi sunt : habeatis quo vo5 tyδos vestire et satiare possitis. ΘερμαινεσΘαι Med. est se calefacere, sive ad ignem Marc. XIV. 54. 67 , sive vestium ope Iob. XXXI. 20ὶ : et nune ultimum significatum illi voci in praesenti, propter praecedens γ ν i, tribuerim. - XUζαζειν proprie de animalibus, quibus pabulum datur, usurpatur. Frequenter lamen, etiam apud classicos, do hominibus cum notione saturandi adhibitum occurrit. - etηδειος Graecis primario est idoneus, Opportunuεἰ ac deinde nec rarius. Τα επιτηδεια του σωματος ea cogita quae corpori tum alendo, tum teg ndo necessaria sunt. - Habetur hic oratio, uti dicunt. variata equa nempe sit ut in altero unius sententiae membro, adhibeatur alia constructionis forma quam quae adhibita suerat in priori 1 . Cum enim incoeperat : επτη δε et ις, pergere debuisset in tertia Persona Singularita: M, tho M. . . . Hanc autem variationem Scriptoris industrio tribuere non dubitaverim : sic quippe auditores suos magis percellit, et quid singuli eorum praestaro debeant, melius innotescit. quid proderit ' τι το αρελος; quamnam, qudeSo, ex assectuOSiS quidem sed sterilibus votis tuis utilitatem reportabit egenus Τ Nullam

omnino.

y. 17. Sic et sides, si non habeat opera, mortua est in

semetipsa. Allegatae simili iudinis applieatio fit ad sidem quae Opera

non habet. - Fides porro mortua dicitur, uti jam supra diximus , non quasi vera fides amplius nou sit, quod somniarunt Besormatores, sed quatenus opera non producens, vim nullam exserti ac veluti mortua

146쪽

EPIST. S. IACOBI. jacet. Eodem prorsus sensu Adjectivum ,εκρος legitur Rom. VII. 8. Quid praecise significare voluerit Apostolus per additum illud καΘ εαι τήν , quod Vulgata vertit in semetiyga, non Statim liquet. Communis sere interpretum sententia est locutionem hanc Valere per se, i. e. Seorsim, δolam, Solitariam, ita ut sensus sit e mortua est ficies quae opera non habet, quia Iolitaria. Sane locutio καΘ εαυζον , quae in N. T. nonnisi Act. XXVIII. 16 occurrit, hanc notionem ibidem obtinet. Insuper LXX interpretes eam pluries synonymice pro vocabulo 1 to adhibuere : Sic Gen. XLIII. 52, postquam 'ina, per μονωvertissent, σπzh per καΘ εαυτους statim reddidere. Eodem prorsus sensu locutionem nostram interpres syrus accepit; vertit enim :--q. e. sola. Imo et antiquae Italae celeberrimus Corbethensis codex sola pariter legit.

y. 18. Sed dicet quis : Tu fidem habes, et eg0 Opera habeo. ostende mihi fido in tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus

fidem meam.

3. 18. Αλλ' ἐρεῖ τις Nu

PAR APBRAsis. Muidem gloriaris tu quod fidem habeas licet opera non cures; verum poterit aliquis hoc modo derisorie te compellare r tu sidem te habere dieis, ego autem opera habeo. Ostende mihi, quoeso, si potes, sidem tuam sine operibus : ego vero ostendam tibi fidem meam eae operibus meis. VARIANS LECTIO.

ar Pro praepositione lae quae in textu Complutonsi oeeurrit, vix dubium oss potest quin legendum sit eum ABC, ol antiquis versionibus plerisque.

147쪽

maxime latinis set syriaca l pr . Favet porro interna ratio: cum admissa complutonsi Ioelione, nimis iri una videatur Apostoli oratio, pereatquε nervosa illa antithesis quae ex altera loetione exsurgit. Addiderim librarii oeulum Oh insequens εκ τωι εργώs facillime a horraro potuisse, sicque oodem verba utrobique

r. 18. Sed dicit quis : Tu sidem habes, et ego opera habeo.

Si externam modo orationis formam consideraveris, utique IAC0ΒΓΗ adversarium quemdam obloquentem introducere facile credideris. Omjectiones enim in S. Litteris per hujusmodi formulas induci solent: es. I Cor. XV. 55; Bom. IX. 19; X. 18. 19. etc. Si vero ipsam Apostoli orationem penilius inspexeris, maximeque scopum ejus perspectum habueris, certe vel prima ipsius verba aliam tibi mentona injicient. Thema si quidem quod Apostolus in hac tota peritopa illustrare intendit hoc est : fides sine operibus mortua est, nec te salvum facere valet. Cui si aliquem contradicentem hic fingeret, haec procul dubio ipsi verba commodaret : esto quidem stilem habeo, tu vero onera rnon autem illa : tu fluem habes, et ego opera habeo. Hujus porro sententiae nexus cum antecedentibus a notione quae particula α/δα in praesenti tribuenda sit, totus pendet. Putaverim autem αλλα eamdem prorsus notionem hic obtinere ac Rom. VII. T. Existimaverim scilicet JAcoΗΓΜ inani illi do fide gloriationi, quam v. 14 commemoravit, jam symnere quid ex rei veritate huic glorianti unusquisque objicere possit. Novimus aliunde Apostolum, vehementi quodam affectu praeoccupatum, artificiosas transitiones non adeo curare Solitum . itaque sensus Sit : equidem gloriaris tu quou sidem haheaS , quamula opera non curea e verum poterit aliquis hoc modo gerisorie te compellare : tu βdem te habere dicis, ego autem opera habeo. Ostende mihi, quaeso, si potes, fluem tuam sine πeribvS : ego vero ostendam tibi sistem meam eae operibus meiS. Cum nimirum fides interni quid sit, non potest utique de ipsa hominibus constare, nisi per

opera sibi consentanea exterius Prodatur. Econtra, .ubi adsunt opera externa venae fidei professioni consormia, hominibus, qui de exterioribus tantum judicant, concludere pronum est ibidem adesse et veram lidem internam. - itaque non ea est mens Apostoli ut neget veram iidem subsistere posse in sto qui opera non exerceat: Sed tantum

148쪽

ΕPlST. S. IACOBI. asserere intendit ex operum desectu vehementem nasci suspicionem quod et ipsa sidus desit.

y. 19. Tu credis quoniam unus est Deus : bene saeis:

et daemones credunt, et

PARAPHRAsis. inique tu credis quod unus est Deus t et in hoo berie agis; verum Memones etiam id credunt, indeque timore periunduntur. . 19. Tu eredis quoniam unus est Deus : cet. in Novum

argumentum profert Apostolus ad ostendendum fidem, si opera non habeat, non esse tanti faciendam, cum et daemones ipsi eam fere habeant, nec tamen aliquid commodi sed terrorem tantum exinde reportent. Dico sere e quia, uti modo Videbimus, magnum certe datur discrimen inter fidem daemonum et fidem hominis etiam mortuam. Nec ideo perit argumentum : omnis quippe comparatio, eo ipso quod comparatio est, aequalitatem inter membra non Supponit. Unum tantum ex praesenti comparatione Apostolus vult eruore, nempe Christianae Religionis notitiam, cum firmissimo etiam assensu habitam, non esse hujusmodi quae propria vi et independenter ab omni alio influxu hominem Salvare queat.

Tu credis quoniam unus est Deus.ὶ Quaedam hic breviter

dicenda veniunt de quaestione : an et quatenus Dei existentia fidei divinae objectum sit. Imprimis enim ci hominem, rationis Mercilio fruentem, hujus facultatis applicatione posse percipere aut etiam demonstrare plures veritates metaphysicas et morales, inter quas existentia Dei. .... annumeratur, constanti scholarum eatholicarum doctrina compertum est 13. v Et hoc sensu asseruerit D. Tu. 1. q. 2. a. 2 ad l: quod Deum eSse, non sit articulus fidei, sed praeambulum ad articulos. ill Cone. AMRANENsis , an. 1853 habiti, cap. XVI. III. de Philosophia.

149쪽

CAP. II. y. 19.

Attamen nemini dubium esse potest quin non sufficiat homini ad salutem, divinam existentiam ex argumentis naturalibus, quantaviscum certitudine, cognovi SSe; sed debeat veritas illa, ut salutaris sit ipsius cognitio, fide divitia supernaturali teneri, dicente Apostolo: sine side autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia e St, et inquirentisva se remunerator rit Heb. XI. 63. Ideoque ini symbolo fidei primum ponitur : credo in unum

Deum.

Qua porro ratione veritas illa naturalis objeetum fidei supernaturalis sit, optime tradit D. TΗ. 2. 2. q. 2. a. 4. α Dicendum, ait, quod necessarium est homini a cipere per modum fidei non solum ea, quae sunt supra rationem : Sed etiam ea, quae per rationem cognosci poSsunt. Et hoc propter tria : primo quidem , ut citius homo ad veritatis divinar cognitionem perveniat. Scientia enim ad quam pertinet probare Deum esse et alia hujusmodi de Deo, ultimo hominibus addiscenda proponitur presuppositis multis aliis scientiis. Et sic nonnisi post multum tempus vitae suae homo ad Dei cognitionem perveniret. Secundo, ut cognitio Dei Sit communior. Multi enim in studio scientiae proficere non possunt, vel propter hebetudinem iugenii, vel propter alias occupationes et necessitates temporalis vitae, vel etiam propter torporem addiscendi, qui omnino Dei cognitione fraudarentur nisi proponerentur eis divina per modum fidei. Tertio modo propter certitudinem. Ratio enim humana in rebus divinis est multum deficiens. Cujus signum est, quia Philosophi de rebus humanis naturali investigatione perscrutantes in multis erraverunt, et sibiipsis contraria senserunt. Ut ergo cSSet indubitata et certa cognitio apud homines de Deo, oportuit quod divina eis per modum sidei traderentur quasi a Deo dicta, qui mentiri non potest. Misne facis. in Valet igitur praesens Ioeus ad catholicum dogmasrmandum adversus placita novatorum, qui asserere non dubitarunt, opera omnia quae ante juStificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, vera esse peccata. Quibus anathema dixit Conc. Trid. Sess. VI.ae juriis can. T.

et doemones credunt, et contremiscunt.) i. e. uaemones etiam καιὶ credunt, indeque timore perfunduntur. α contremiscere dicuntur

150쪽

EPIST. S. 4 ACOBI. laemones, ait ESTIVS ad h. I., metaphorice, ut et angeli boni juxta illud ecclesiasticum, tremunt votratates; divereo tamen senSu. Nam honorum angelorum tremor aliud non est, quam reverentia, quam in amante parit consideratio majestatis ejus, quem amat: Daemonum autem tremor, Verus ae vehemens timor mi, quo refugiunt eum. quem ceritSSimum ac severissimum judicem exspectant. Duuid de daemonum side sentiendum sit, recto exponit ESTIUS in lib. III. Sent. Diat. 25. 3. 5; cujus ideo verba hic exscribere non absque prelio fore duximus. α Cum daemones, ait, subtilitate suae naturae et perspicacitate ingenii videant dogmata religionis nostrae non repugnare veritati sibi naturaliter cognitae, videantque eadem confirmari miraculis naturae facultatem ipsis probe perspectam excedentibus ; experiantur denique virtute Christianae doctrinae plurimose suo regno et potestate eripi; atque his similibusque argumentis adducti et convicti cogantur fateri verissimam esse Religionis Christianae doctrinam ; cum nulla sit alioqui in iis erga veritalem divinam spontanea voluntatis submissio atque obedientia, non potest illorum de rebus divinis assensus proprie fides appellari; sed certa quaedam cognitio per experientiam, et rerum vel Signorum evidentiam extorta ...uuamvis ergo daemones firmitatem assensus, in multis religionis articulis nobiscum habeant communem, quem assensum Patres IA-c0BUM ApDStolum Secuti, Saepe fidei nomine generaliter expresserunt :quia tamen asSensus ille neque principaliter innititur veritati primae, sed rationi creatae; neque conjunctam habet Voluntatis inclinationem, sed rebellionem potius, qua cuperent salsum esse quod verum lateri coguntur, hinc fidei Theologicae nomine censeri non potest. n Hucu

que ΕSTIUS. Praeclarus est praesens JAωBI loeus ad firmandum catholicum dogma de daemonum existentia.

p. 20-24. Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua sigi Τ Abraham pater D0Ster nonne ex operibus jus-20-24. Θελεις δε γνῶναι,

SEARCH

MENU NAVIGATION