Interpretatio epistolae catholicae s. Jacobi quam ad gradum doctoris in S. Theologia in universitate catholica lovaniensi consequendum instituit A. J. Liagre

발행: 1860년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

animali . Qua metaphora pulchre exprimitur vehementia cupiditatum illarum quae bellum intestinum adversus spiritum continuo movent, hominemque ad illicita quaevis caeco quasi impetu serunt. - Εν de loco in quo pugna illa exercetur.

y. 2. Coneupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis : cet.

Cupiditatum illarum externa certamina, contentiones videlicet et lites, quomodo oriantur, concisa eaque vividiori oriatione Apostolus jam describit. - concupiscitis seni Muet te , absolute positum , ad nullam Specialem concupiscentiam restringi debet, Sed generalissime intelligendum est. - Et non habetis, quo nempe concupiscentias istas eXplere valeatis. Hinc

occiditis, et zelatis r et non potestis adipisci :ὶ Pro ρονευετε

occiditis , quod sane dissicultate non caret, ΕRASMLS , auctoritate codicum posthabita, legendum putavit φθονειτε, invidetis. ΕSNUS

autem, postquam ERASMI temeritatem notavit, argumenta interna ipso colligit ad conficiendum IACOBLΗ verisimiliter non pονευετε sedi taetre Scripsisse. Verum illa ESTII argumenta codicum et antiquarum versionum auctoritati praestare non valent. Occisio porro melaphorica intelligenda videtur : nec mirum, cum metaphoras Apostolus hic undique congerat. Intellexerim autem occlaionem eae animo, qua nempe necem alteri quis adprecetur, sive ut ipsius bona assequi valeat, sive ut is, quem sibi impedimento esse putat in closideriis suis explendis, e vivis tollatur. Nec adeo dissimili metaphora utitur PAULUS dum scribit ad Gal. v. 15 : quod si invicem mordetis et come-ilitis . Quamdam insuper Mnoastis speciem in structura hujusce phra SeoS agnoverim, ita ut occiditis et zelatis positum sit pro ad necem usque zelatia seu aranulamini. Idem obtinet Rom. X. 20, ubi αποζολμα και λεγει Valet audacter dicit: pariter Luc. VI. 48, ubi verba ε αρψε και εεαθυνη Vulgata scite vertit fodit in altum. - Neque tamen hac via volestia adipigri id quod tam ardenter concupiscitis : ideo tandem ad lites et contentiones devenitis , et propositum Vestrum per vim asSequi studetis.

et non habetis, propter quod non postulatis. Nova periodus

hie incipit quum particula και non sit legenda tuid. Var. iret . .

202쪽

EPIST. S. IACOBI. Praeoceupat autem IACOBΓs o cetionem quam forsitan movissent ii quos alloquebatur. Varias quippe necessitates et indigentias praetendere poterant ad desideria illa, quae Apostolus hic arguit, specie- tenus saltem cohonestanda. Itaque hanc exceptionem rejicit Apostolus :non habeti3, inquit, quia a Deo non γει viatis. Quod Si ipsum rogaretis, necessaria omnia et utilia vobis praesto forent : Deus enim dat omnibus asstuenter, et non imyroperat scap. I. I .

. I. Petuis, et non accipitis r eo quod male petatis e

Objicientibus vero se quidem rogare, nec tamen quidquam ac ipere, Apostolus iterum respondet: petitia et non accipitis, quia male velitis. Ex quo autem capite mala petant, statim declarat addendo : ut in concupiscentiis vestris insumalis. Eo nemde sine si t) petitis, ut ea, quae assecuti sueritis, in cupiditates vestras explendas impendalis. Λαπαναν is rive proprie est sumntum facere in aliqua re, adjecta saepe aispergenssi notione Luc. XV. 1 ι . - Eυ de eo quo quis occu-yatur, et in quo veluti egi. - Syrus quidem concise et recle vertit r

h. e. ut cuyiclitates vestras nutrialis.

y. 4-5. Λdulteri nescitis quia amicitia hujus mundi, inimica est Dei Τ 0uicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur. ' An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupis

cit Spiritus, qui habitat in Vobis '

PAR PHRAs Is . Adulteri, nescitis quod dileelio mundi ejusque voluptatum, inimicitia sit ersta Deum y Quicumque istitur ea quod mundi sunt diligere voluerit, inimicus Dei Di iliged by Gorale

203쪽

constituitur. Aut putatis Scripturam incassum proferre, quod ad zelotypiam usque desiderio nostri teneatur Spiritus Sanetus qui habitare dignatus est in nobis '

VARIANS LECTIO.

al Pro Motχοι και-ες , quod textus Complutensis habet, legendum videtur cum TiscuENoonpio μοιχαλιδες tantum : quam lectionem exhibent AB, pariterquo unus saec. XI minusculus. Plemque versiones antiquae utpote unicum verbum, lieet masculini generis, habonios, huic lectioni, alienta ipsius disseultate, suffragari etiam direndae sunt.

3. 4. Idulteri nescitis quia amicitia hujus mundi, ini

mica est Dei in Praedictam voluntatem pravis cupiditatibus indulgendi Apostolus vehementissime carpit, eiusque pericula denunciat. Per hujusmodi vero interrogationem οὐκὶ procedit, quae allimativum exspectet responsum. - Adulteros eos vocat, utpote qui sidem Deo datam ipsi soli adhaerendi non servantes, mundo Simul adhaerere volebant. Prophetae nimirum societalem illam quae Deum interet populum Israeliticum divinitus inita suerat, conjugii imagine adumbrare solebant : ita ut populum ad deos alienos deelinantem mulieri adulterae compararent. Hinc creberrima in V. Τ. sormula : nrt ni seortalus est post deos alieno3. Hanc porro imaginem JAC0BΠs merito transfert ad animam fidelem, cujus mystica cum CHRISTO unio siὶ sub N. L. longe strictior atque saecundior est, quam societas Deum inter et Israelitas olim inita. - ouod ad vocem μοι χαλ δες attinet, haec notat ΤIscΗΕΝ RFIss 2 : α Oritur inde quod JAC0Bus tali voce h. l. utitur orationi non minima gravitas, convenitque translato sensui, quem solum loco isti aptum habeo, multo ma-is Rom. VI. 1l; XIl. I. - 2 Cor. V. 1 . - Εph. II. 22 et passim. Gal. III. 27 28; etc.- De hac unione agunt S. TvoHAR Sum. P. I. q. 8. art. l. 2. I; otPET vius de Theol. dogm ., do Incarnat. , lib. II. cap. I. 8. 9 et lib. XII. cap. 17. 2ὶ Novum Testamentum Graece, ad h. l. - Mitio T. Lipsiar, 1859.

204쪽

gis si qui desciverunt a Dei laedere omnes communiter μοιχγαλιδες scs. var. Iect.ὶ compellantur, quam si sexus ratio habetur et uterque curiose ponitur. - Graecos ceterum a simili loquendi ratione non ah- horruisse , quibusdam exemplis ibidem docet. Per am citiam mundi ρι,αν του κοσμου Genitivus Objecti , intellexerim inora insitum rerum munGnarum amorem. Re igitur non dissert tola haec sententia ab illa PALLI ad Bom. VIII. 7 : Sapientia graece 7ρον in , Studium in curaris inimica rat Deo. Cujus rationem subdit quae hic pariter valet : legi enim Dei non est subjecta inempe ρρανγμα carnis ; nec enim potest. Νimirum in opposita tendunt ρρονημα carnis, sicut et amicitia mundi, et Lex Dei. - ρα substantiva vox est ut Rom. l. c.; Θεου est Genitivus Objecti e quae relatio per Praepositionem etς et Accusativum ibidem exprimitur.

Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi cet. h. e. Quicumque voluerit ea quae in inundo sunt diligere, inimicus Dei constituitur. Nam , ut CHRISTUs testatur tuait. VI. 24 : Nemo potest duobus minis Servire : aut enim unum odio habebit, et alterum uiliget raut unum SMtinebit, et alterum contemnet. - Conclusio ουνὶ ost otapplicatio sententiae illius generalis quae praecessit. - Κατμου et Θεου iterum sunt Genitivi Objecti. - IACOBo prorsus concinit IOHANNES scribens 1 Ep. II. 15 : Nolite diligere mundum, neque ea quae in munus sunt. Si quis attigit mundum, non egi charitas Patria in eo.

't. 5. An putatis quia inaniter Seriptura dicat e Ad invi

diam cet. Ad ejusmodi Scripturae Iocum devenimus, qui interprotcts

non modice vexat, ab ipsis Ficissim vexatissimus. Interpretationis porro disti cultas ex triplici capite oritur. Nam et nexus cum antecedentibus non statim apparet. Deinde interpungendi ratio nonnihil negotii lacessit : undecim quippe modi verba illa interpungendi proponuntur il . Praecipua vero disti cullas inde exsurgit quod verba hei recitata in Scripturis V. T. nulli bi Occurrant. Hinc quaestio uirum Apostolus reapse voluerit scripturam aliquam allegare, necne. Quod si Scripturam nullam recitare intendorit, ad quid demum reserendum sit illud : Seriptura dicit' Si vero Scripturae alicujus Sensum Saltem pro-

205쪽

serat, qua num sit illa Scriptura Facile autem intelligitur, admissa etiam hae hypothesi, diversas et prorsus dissimiles interpretationes proponi debere, prout ad unum aut ad alterum Seripturae locum

IACOBUS respexisse existimetur. Mens sane nobis non est varias illas sententias hic recensere : quod et longum e fastidiosum foret. ΕsTItis quidem septem hujus loci expositiones enarrat; rT vero non minus quam viginti, vel ex acatholicis proseclas tradit. Nos autem sensum illum qui et interpunctioni probatiori et contextae orationi magis convenire Videatur, breviter aperire

conabimur.

Et primum quidem, ad nexum quod attinet, sententiam vers. 5expressam cum versiculo antecedenti arcti SSime cohaerere putaverim.

Quod manifestum sacere mihi videtur particula si quae proprie disjunctiva conjunctio est, ideoque per se nullam interrogativam vim habet : sed quoniam in duorum aut plurium membrorum interrogationibus plures res proponi solent, eas illa Particula proprie disjungit non aliter atque in amirmando. Hinc fit ut particula ὁ in interrogatione aliter non ponatur nisi in altero orationis membro l). Itaque increpationem versiculo praecedenti incaeptam Apostolus hic ita continuat, ut praesens sententia posterius membrum interrogationis disjunctivae, cujus prius vers. 4 enuntiatum est, efficiat, alque proinde per aut efferenda sit. Haec est porro particulae η vis nativa. Interpunctionem quam editio complutensis, non secus ac Vulgata nostra, exhibet, omnino Servandam arbitror : tum quia probatior apparet 2ὶ, tum quia ad perspicuitatem orationis maxime conducit. Neque angustias illud nobis sacere debet, quod nempe nulla in Scripturis reperiatur sententia quae verbis hic allegatis proxime et adaequate respondeat. Notum quippe est Scriptores sacros formula Seriplura dicit non eo Semper animo usOS suisSe, ut certum aliquem locum Verbolenus aut etiam quoad Sensum completum recitare intenderent; Sed nonnumquam ipSos ad plura simul loca respexisse, et per praedictam formulam nonnisi sententiam quamdam generalem inducere voluisse, quae nimirum ad illa loca alluderet, eorumque

Gram. Grine. I. 6 l. pag. 509. ad Ol. l. 2 IIanc interpunctionem sequuntur Od. Ron. STEPnANl a. 1550: ed. ELEEv. 624; LAMI ANNus; ipsam pariter ediderat TiscuEsuomus a. 1849 , sed eam immutavit in ed. 1859.

206쪽

Sensum quasi suntlietice exprimeret. Et hoc quidem in praesenti Ioco obtinere videtur, ut et Job. VII. 58 et 42. - Loca autem quae ApostoluSin mente habuerit, illa fuisse putaverim, in quibus Deus dilectionis hominum ineffabili quodam modo cupidissimus, atque omnis aemuli impatiens, ac omnis demum perffidiae ultor Strenuus anthroysyathices praedicatur. CL Exod. XX. 5; XXXIV. 14 Deuter. IV. 24. 25; vl. I;

XII. 21 - Nahum l. 2. etc., etc.

Itaque, quam ingratos erga Deum sese exhibeant ii, qui amicitia Dei, in ipsis habitare non dedignantis ipsorumque amorem Vehemen-itSsime emagilantis, posthabita, amicitiae mundi sive pravae concu- Discentiae, quae inimica est Dei, studiis indulgent, Apostolus ex ipsa Scriptura comprobat. Simul vero poenam viris hujusmodi imminentem denunciat : ideo enim dicit : aut putatis quod in Mum Scriptura uical y- Κενως, incrasum, gine ellectu. Et quidem το πνευαα quin Spiritum sanctum hic indicet, dubitandi locus Vix esse potest. Etenim eum Articulus vocabulo m/ευμα se DO-nitur, de Spiritu S. vocem hanc communiter usurpari DIDYMI lib. Ius Sytr. S. regula est. Quod eeteroquin in priesenti loco obtinera omnino suadet additum illud : qui habitat in vobis: hoc enim, quoties de Spiritu praedicatur, Spiritum S. indigitare ex locis modo citandis manifestum est. Tandem Subjectum phraseos immediate sequentis :majorem autem aut gratiam, non aliud esse videtur quam το πνευμα de quo in priesenti agitur, quodque proinde Spiritum S. significare debet. - EanrοΘεαι , quod Denominativum est a m6ας desiderium, notat aliquid vehementer desiderare, vehementi alicujus desiderio teneri. Haec est enim, inter alias, virtus Pr positionis erre in compositis, ut vim Verbi simplicis augeat. Quae vis in praesenti adhuc intenditur per locutionem adverbialem προς ρθανα inviuioSe : προς veluti ae norma ad quam l). Igitur adeo vehementi desiderio Spiritus S. nos ημας enim ex insequenti ημιν Supplendum est, ac Objectum Verbi constituitὶ prosequitur, ut ad Zelotypiam usque procedat nullumque patiatur aemulum. Quod autem invidia seu gelotypia Spiritui S. tribuatur, hoc per anthropopatheiam fit, uti saepius in Seri pluris obtinet CL V. g. ΕZech. V. 153. Ad quod rite intelligendum, aptissimum est illud

207쪽

CAP. IV. y. 5.

S. ISID0Rl HISPALENSIs Sent. lib. I. cay. VJ monitum : si Nostro usu gelare Deus dicitur, vel dolere. Ilorum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas Summa est. Non ita eStyriecipitanda mentis sententia, ut credamus posse Deo suroris vel mutationis accidere perturbationem : Sed ipsam aequitatem justitiae, qua resS punit, iram sacra lectio nominavit, quoniam quod iudicantis aequum est, suror est et indignatio patientis. Ita ergo intelligere opuS est et alias passiones, quas de affectione humana ducit Scriptura ad Deum, ut ei juxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intelligatur, nostrae locutionis et mutabilitatis genere appelletur. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostra locutionis more se ipsum nobis insinuet. Unde et membrorum nostrorum qualitatem habere describitur, et passionum indigna diei de se voluit, quatenus ad sua per n0Stra nos traheret, et dum condescendit

Spiritus qui habitat in vobis.ὶ De inhabitante Spiritu Sancto

in animis lidelium saepius mentio lit in libris N. T.: cs. Rom. VII l. 9. 11;1 Cor. III. 16; VI. 19; Eph. II. 22; 2 Τim. I. 14. Quali S porro inhabitatis ενοικησις in intelligenda Sit, pro more suo doctissime tradit PETAvi ES : ex quo, ut nobilissimae hujusce quaestionis conspectus saltem hic exhiberetur, quaedam excerpere operae pretium duximus. re Cum sidelibus ac justis, ait Trinit. lib. VIII. cap. IV. n. Vὶ, impertiri communicarique Spiritus Sanctus legitur, non ipsa mel illius persona tribui, sed ejus emcientia , videri potest; idque communis sero sensus habet eorum, qui in Patrum veterum lectione minus exercitati sunt. Quos qui attente pervestigare voluerit, intelliget occultum quemdam et inusitatum missionis communicationisque modum apud illos celebrari, quo Spiritus ille divinus in justorum Sese animos insinuans, cum illis copulatur; eumque non accidentarium, ut ita dicam, esse, hoc eSt, qualitate dumtaxat illa caelesti ac divina persici , quam in pectora nostra diffundit idem caelestium donorum largitor ac procreator Spiritus : sed ο τιωθη, hoc est substantialem, ita ut substantia ipsa Spiritus Sancti nobiscum jungatur, nosque Sanctos ac justos, ac Dei denique sitos emciat. Ac nonnullos etiam antiquorum illorum dicentes audiet, tantum istud tamque stupendum Dei beneli

208쪽

EPIST. S. IACOB l. cium, tune primum hominibus esse concessum , postquam Dei Filius homo factus ad usum hominum salutemque descendit: ut fructus iste sit adventus ac meritorum et sanguinis ipsius, veteri S TeSlamenti justis hominibus nondum altributus, quibus nondum erat Syirituadatu3, quia Iesus nondum fuerat foristeatus, ut Evangelista IOHANNES scribit Vll. 59 . πα Neque vero, pergit PETAVIUS cap. VI. n. III , cum hoc asSerunt Patres, ipsam, qua justi sumus, Sanctitatem, ac velut sanctificantem formam, OSSe Spiritum Sanctum, camque αμέσως , nullo intermSilo medio, Sanctos ac Dei filios nos sacere quod per creaturam estici posse CYRILLΓs negat); idcirco gratiam, et charitatem, hoc est creatas ιοτητας et virtutes excludi putandum est Utrurnque enim intervenit : et Spiritus ipse sanctus, qui filios laeti r adeo ut si nulla infunderetur creata qualitas, sua nos ipse substantia adoptivos filios esticeret: et charitatis habitus lὶ ipse, sive grat , quae eSi vinculum quoddam sive nexus, quo cum animis nostris illa Spiritus sancti Substantia copulatur. Neque tamen propterea non 1eσως, et proxime conjungitur : quemadmodum forma cum materia e circus itidem nectitur; et si modus nescio quis intercedit ex multorum sententia ,

quem unionem VO ant. DAd quaestionem porro : α utrum haec in justis habitatio, et ουσια EA praesentia, propria sit personae Spiritus Sancti, an tribus personis conveniat: ut sit divinitatis ipsius et substantiae, non personae uniuSapplicatio, quam propterea ουσιωλὶ nominare solemus 'n Respondet PETAVIUS n. V, α. . . . Vulgo sero Theologi quadam accommodatione putantillam ενωσιν et habitationem in justis assignari Spiritui sancto; cum revera in omnes Personas competat n. VIJ Nostra quae privatim sit opinio, vel non dico, quia rem nondum compertam satis habeo et vel hoc loco non dico. Quod autem ex antiquorum tot illis in duobus superioribus capitibus alla lis testimoniis sequi videtur, id est ejusmodi. Illam cum justorum animis conjunctionem Spiritus sancti, sive statum adoptivorum siliorum, communi quidem Personis tribus con-

SCHMETE lop. et t. min. II. pag. 438. I. 99ὶ et ΚNota. v. cu. tom. IV. p. 444 sententiam PG vii, quam cum sententia Polli Loullisni Sent. lib. I. uiti. τὶ perperam confundunt, nullatenus assecutos fuisse.

209쪽

cAI'. 4 V. '. o. venire divinitati : sed quatenus in hypostasi sive persona inest Spiritra sancti : adeo ut certa quaedam ratio sit, qua se Spiritus sancti Persona Sanctorum justorumque mentibus applicat, quae ceteris Personis eodem.modo non compelli Qualem esse aliquam tanta illa Sacrorum Voluminum, ac sanctorum Patrum auctoritas evincit : non tamen liquido nobis et aperte vim eius et conditionem edisserunt. nΕt sane, ut n. VIII tradit : u Pater ecce, atque Spiritus Sanctus in

homine Christo non minus manet quam Verbum : sed dissimilis est Dinrαρξε- modus. Verbum enim praeter communem illum, quem cum reliquis eumdem habet, peculiarem alterum obtinet r ut sit formae instar, divinum vel Deum potius facientis, et hunc Filium. Quippe non absolute et insinite Deus est; quod ipsius essentiae conjunctio citra personam estigeret: sed hic Deus, hoc est Filius est, quod sola Filii hypostasis, tamquam forma, praestare potest. Sic in homine justo tres utique personae habitant: sed Solus Spiritus sanetus quasi forma est sanctificans, et adoptivum reddens sui communicatione filium. ure uulnam autem substantiva illa Spiritus Sancti communicatio ab ea disserat conjunctione cum homine Verbi Dei atque Filii, quae unam ex ambabus naturis personam efficit : non est dissicilis responsio, ait PETAVIUS cap. VII. n. XII. ostendimus enim non semel, conjunctionem illam Spiritus Sancti neque Ξυσίκην neque inοπαria eSSe, hoc eSt neque naturalem, neque personalem r quasi una sat ex ambobus natura vel persona. Non enim quia et itii per adoptionis gratiam silii Dei sunt, ait AUGUsTiΝΠS in Psalm. 673, ideo quisquam illorum est unigenitus. Neque enim ex personarum duarum copulR-tione unum aliquid per sese, sed κατα συμ&gηκως, potest emei, ut ex JokNNE DAMASCENO alibi dictum est. Quocirca Deus non est proprie ac naturaliter adoptivus Dei filius; neque quod mullo consentaneum magis videretur, si Spiritus Sanctus t sed homo est ad quamdam Divinitalis participationem suo modulo provectus. Quam

idcirco Graeci Theologi μετόχυν vel , particiyationem habitudinis vel relativam appellant. DVariis porro similitudinibus veteres Patres Spiritus Sancti cum

justorum animis conjunctionem, atque ενωσιν declarare eonantur.

Alii siquidem ita disputant seap. V. n. Iὶ :u Quemadmodum sigilli applicatione in cera, vel quavis alia molli ac tractabili re, imago

210쪽

EPIST. S. IACOBI.

alque emgies exprimitur: sic admota Spiritus Sancti substantia ipsa, Dei in nobis formari similitudinem, quae in sanctitate consistit. DAlii dicunt cap. VI. n. II. sic nobis applicari divinam substantiamo ut cum deauratur ses, aut lignum, ipsa auri Substantia per sese cum materia copulatur, ejusque sit quodammodo forma. Aut cum vinum aqua diluitur, ambae mutuo junguntur, ac Sese permeant Suh- stantiae . quantum corporum natura patitur. n CYRIM,US HIEROSOLYMITANUS, Careeh. XVII ibid. eap. V. n. XIV . Similitudine ignis aptissime utitur. Accipe, ait, eamplum corporeum, parvum quidem et facile, sed utile simplicioribua. Si istitis yer ferri crassitudinem interius venetrans, totum illud ignem efficit, adeo ut quod erat 'isticlum flat servens, et quod nigrum erat, stat splendidum : si ignis, cum rit mus, in serri corpus subiens, obstante nullo agit, quia miraris, si Spiritus Sanctua in intimos animae recessus ingreditur 'Huic autem quaestioni paulo diutius immorati sumus, quia, ut ad finem uSque PETAvli eap. V. n. VIII verbis utar : Rapit nos au sese, ae sine Utietate delectat tantae rei ae tam suavia jucundaeque recordatio.

y. G-l0. Majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. y Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.' Appropinquate De0, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatoreS :

et purificate corda, duplices animo. ' Miseri estote, et lugete, et plorate : risus

vester in luctum converta-

SEARCH

MENU NAVIGATION