Interpretatio epistolae catholicae s. Jacobi quam ad gradum doctoris in S. Theologia in universitate catholica lovaniensi consequendum instituit A. J. Liagre

발행: 1860년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

tolus ita loquitur : a Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatis nee vicissitudinis obumbratio. Holuntarie enim genuit nos verbo veritaιis, ut simus initium aliquod ereaturos ejus

Iac. l. 17. 18 . Ps. Epistolam a colli in canone Suo posuerunt S. D MAsΠs, in concilio Romano an. 579 1ὶ; concilium Hippo-NENfE an. 595 2ὶ; CARTHAGiΝENfE IV an. 598 5ὶ; Isso-CENTius I an. 405 4 , ac CARTHAGisgresE V, an. 419 i5ὶ.10. Hi RRONYMUs , quem in exponendis S. Scripturis Doctorem maximum Ecclesia praedicat, in epist. ad Paulinum LIII, circa annum 594 conscripta, haec habet Q :

Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas Apostoli, septem epistolas ediderunt tam mystieas quam succinctas, et breves pariter et longas : breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum laetione eodeutiat. Quae si perpendi S-get LUTHER Us. de JAcoHi epistolae valore judicium suum forsitan muta Sset. 11. RUFFisus, Aquileiensis presbyter initio Saec. V,

1ὶ Ap. SEDULIL M. Patros. Lat. Migne . tom. XIX. col. 702. - Notandum est ea nonem hunc. quem nonnulli eruditi non DAMARO sed GELAsio ad- Scribendum esse putant, non exhiberi tamquam canonem ecclesiae tantum Romanae proprium. Incipit enim hisce verbis : Nunc vero de Scripturi3 clivinis assenuum e4t, quia universatis catholica Ecclesia teneat, et quid vitari debeat. 2 BALLERI I, opp. S. LEONIS. tom. III. D. M. - CL quae Contra uΓΕSN Luri editores in nota n ibidem ScripSere.

42쪽

e onem concluserunt, et eae quibus sidei nostroe assertiones e stare voluerunt. - Εjusdem auctoris fragmentum in quo Iaconi verba tamquam scriptura sacra proseruntur,

recentissime edidit D. PiTita Spicit. Solesm. t. I. p. 284.12. Τandem, S. ALGUSTINUs, celeberrimus Hipponensis ecclesiae antistes, lib. II de doctr. Christ. cap. VIII 23, eumdem prorsuS ea nonem recitat quem post undecim saecula, S. Tridentina Synodus solemni desinitione sanxit. Atque haec eeclesiae latinae primaevae traditionis monumenta protulisse suspeeerit. Neque enim ullus adversariorum de a coni epistolae canoni eitate poSt AUGUsTiret tem pora apud latinos dubitatum fuisse contendit.

. Inter ecclesiae graecae monumenta, librum qui Pastor inscribitur, utpote graece primitus et . a graeco con Seriptum, reponimus. Porro hujus libri auctor, S. CLEMENT 1 ROMANO, ut videtur, coaetaneus, ad epistolam JAcosi bis alludit; videlicet lib. I, visionis III cap. IX, ubi scribit : ne forte ingemiscant ii qui egent, et gemitus eorum ascendat

ad Dominum cs. Jac. V. 4ὶ; et lib. II, mandat. XII cap. V : Si enim resistitis illi diabolo), fugieι a vobis confusus

43쪽

2. S. ΕΡΗRAiM , ei rea an. 150 Chersonis archiepiscopus, scribebat fl): Το δε θαυααὶ ωτι πρῶτα μἐν θω , παρ ου πῶσα δόσις ἀγαθη καὶ πῶν δώρημα τέλειαν. h. e. Illud autem imiraculum in primo quidem est Dei, a quo omne datum bonum et omne donum perfectum est. Quae ultima verba leguntur IAc. I. 17. 5. Liber de coelesti hierarehia, DIONYsio AREOPAGITAE a pluribus adscriptus, et quem omnes magnae antiquitatis esse agnoscunt, ab ipsismet I Ac. I. l7 verbis incipit :

etiam ipse a justo eloquio : Petitis, et non aecipitis. Εsι autem hare sententia eae epistoIa Iacobi cap. IV. 5 . s4. CLEMENf ALEx ANDRINus, qui saec. II ORIGENis magistersuit, Stromatum I. IV cap. XVII 4ὶ, ad epistolae I Acosi cap. II. 25 alludit quando scribit : 'Αερα- ος δια πίστιν καὶ ρίλοξενίαν σφίλος Θεο9 n. .. προσηγορευθη. h. e. Abraham qui propter sidem et hospitalitatem amicus Dei est appellatus. - Ιmo CLEMENTEM ipsum in epist. J coBi quaedam attico sermone declarasse testatur CAssiodoRus 5ὶ.

1ὶ Patrat. Graec. tom. II. col. 614. 23 M. Corderii. pag. 1. M Ibid. pag. 279. 4ὶ Εd. Oxoniensis an . 17 5. pag. 221. 3ὶ De instit. div. liti. cap. VIII. Opp. tom. II. p. 545. Ed. Garetii. Qui ibidem tradit S. AdcvsTINUM pariter solita diligentiae suae curiositate hanc epistolam tractasse. Verum ad nos non pervenit ille S. Docioris commentarius.

44쪽

155. ORiGENEs qui, saec. III ineunte, in ecclesia Alexandrina florebal, variis in i is auctoritatem hujus epistola agnovit. Scribit enim Hom. III in Modum me idem namque et Deobus apostolus cohortatur dicens : Resistite autem, et fugiet a vobis IV. 7ὶ; et eomment. in epist. ad Rom. lib. IV ': Audiet Iacobum fratrem Domini similia protestantem, cum dieit: qui voluerit amicus esse foeculi hujus, inimi eus Dei eonstituetur IV. 4ὶ.-In Protera. cap. XXVIII. v. 15 5ὶ scribit : Καὶ b Ιακωμ ρησίν

ααγγ λλετε τα παραπτωματα υμῶν, οπιος ἰαθητε. h. e. et Iacobus ait: eonfitemini alterutrum precata veStra, ut sanemini.

6. S. Diomsius, Alexandrinae eccleSiae epi Seopus, qui, teste Hi ERONYMO, OstiGEsis auditor valde insignis suit, et ab antiquis Patribus magni cognomine decoratus est, in sua Interpretatione S. Mang. secundum Lueam cap. XXII, v. 42-48 4 , ipsamet ah colli I. 15 verba recitat e 'O γαρ e , 7 7ἰν η γραεπο, απιψασπς ἐστι καιῶν. 7. S. ATHANASi Us, an . 520 ad Alexandrinam sedem eveetus, et fidei catholicae adversus Arianos propugnator

acerrimus, in Epistola festati XXXIX sacrorum librorum

catalogum texens, a cosi epistolam inter illos recenset. 8. S. OB SlESics, AEgyptius, ut videtur, an . 345 Τabennensis abbas, in libro de Institutione monachorum, triplici vice JAconi verba usurpat, videlicet : n. XXXI, verba

45쪽

Cateth. IV, n. XXXV 2ὶ, inter libros quos in Eeclesia

λεζα Παρρπιας αναγινωσκομεν, ut ait, hauc epistolam reponit; et aliquem ejus locum tamquam verbum sacrum

10. Eodem tempore S. SERAPIO, Thm uitanus episeopus in uEgypto, in Epist. ad monachos, bis intra paginas septem ad IA coni epistolam alludit, plurimaque ejus verba adhibet; nimirum n. III verba dAc. cap. V. 17, 18, et n. XI, Verba cap. V. 16 4ὶ. l. S. ANT0Nius Η ΩΝΠs, an . 556 abbas, frequentissime textus a I Acono mutuatur. Sic feci. I Sermonum ad Alios monachos, quos ex arabico idiomate latinos secit Ana1Η ΜΕ cuELLENSis , pronuntiat quod sides sine operibus mortua est JAc. II. 20ὶ; et seel. XIX, verba IAc. III. S. 6, tamquam Scripturae eloquium recitat. CL pariter Dist. Iet XX 5ὶ, ubi ipsum apostolum IACOBUM aperte designat.12. S. BAsi Li Us, Caesareae Cappadociae circa an. 529 natus, et ejusdem civitatis episcopus, lib. II adn. --mium n. 19, ad I C. II. 49 alludit, et lib. V. n. 2 6ὶ,

ipsa verba cap. II. 25, recitat. 5. S. GREGORius NAZi NEENus , ecclesiae Constantinopolitanae antistes, Carminum lib. I, secι. I, Poem. Dogm.

46쪽

unam numerat.

5. S. EpipΗ1ΝiLs, e Phoenicia oriundus, et Conflantiae in insula Cypro circa an. 567 episcopus factus, meresi LXX 5ὶ verba d Acosi III. 8, 9, 10, ex aequo eum PAULI verbis recitat.16. S. ASTEnius, AmaSeae, metropolis Ponti, circa an . 400 episeopus, Hom. XVII in Psalm. V εὶ, sententiam AC. Ευθυμεῖ tti; φαλλε V. 15ὶ, laudat. 17. Saec. V ineunte, S. CHR1sosTOMLM testem habemus :

qui Hom. I ad populum Antiochenum 5ὶ, verbis I c. V. 17

utitur.

καὶ κριrm. h. e. Nam qui judicat fratrem suum, ait Christi discipulus, detrahit legi et judicat legem. Unus est legislator et judex. Sunt verba a C. IV. 11 l2. Cf. pariter ejusdem

47쪽

planat. in D. ad Rom. ad cap. IV. 2 et VII. 16. l . Nonnulla insuper hujus epistolae loca annotationibus suis

illustravit 2ὶ

Hic vero consistere liceat. Haec enim quatuor priorum saeculorum monumenta manifestum plane faciunt varias ecclesias quae Ecclesiam graecam constituebant, JAc0B epistolam indubitata fide recepisse

Ecclesiae syriacae fidem seorsim interr0gare juvat, utpote cujus cum ecclesia Romana consensus maximi faciendus sit, eum Ob maximam hujus ecclesiae, quae jam apostolico aevo 5ὶ florebat, antiquitatem, tum quia multae et famosae haereses in ipsa ex Drtae Sunt. Jam vero de epistolae I 1 coni auctoritate Syros numquam dubitasse, testatur I. S. AssEM Nus 4 . Et revera ipsa inter canonicos libros in versione syriaca, quam Peshito Seu simplieem vocant, reponitur 5 . Quam versionem ve-

sδὶ Antiochiae, Syriae metropoli, discipulos primum Christianos vocatos fuisse testantur Act. Apon. XI. 20. ιὶ Bibliotheem Orientalis, tom. III. part. l. Pag. 9. nota l. 5ὶ Notandum porro est nonnisi tres ex epistolis calliolicis in antiquissima illa versione apparere. Quod testatur COsMAS INDICOPI EUSTES ante med. saec. VI. Christ. Opin. cle mundo, t. VI l. apud MONTFALCON, Coll. nov. Pal. et Script . Grata. tom. II. pag. 292ὶ : 'Eνεροι καὶ νην Ιακώ ον συν ταῖς δυσι τα υνα ις I Dei. et I Joli. -ται' ιν ιροι πασας δέκονναι ' παρα Συροις δε εἰ μη αἰ τρεις μόναι αἱ προγεγραμμέναι οὐκ εὐρίσκοννα λέγω d η 'Iακάζου καὶ In τρου καὶ 'Iώαννο αἰαλλαι γαρ εὐτε κεῖ ναι παρ αὐτοῖς. h. e. Alii et epistolam Iacobi cum cluabus illis admittunt: alii vero universas redimunt. Ayua Syros autem

48쪽

5 Ttustissimam esse nemo negabit, quippe quae in decursu saec. lΙ exarata videatur. Syriacam tam novi quam veteris Testamenti versionem, ait UALTON 1ὶ, non multo post Apostolorum tempora saetam esse, constans est orientalium traditio : nee desunt argumenta quin idem suadent. Multa porro hujus ecclesiae traditionis monumenta proferre non possumus : cum omnia sere , antiquissima praesertim, vel perierint, vel inter bibliothecarum manuscripta ignota adhuc jaceant. S. EPHRA Mi, qui Syrorum propheta dictus est, opera, partim syriace et latine, partim graece et latine AMEM Ni et PETRI BENEDimi cura, an . 1745 Romae edita, satis ostendunt quantae nobis utili latis forent veterum Syrorum scripta. Pluri hias vero in locis ad epistolam a Acopi S. EPHRAE-NLS provocat. Sic in Sermone de charitate 2), haec habet :.... περὶ ἐς ο 'Απίστολος ἔλεγεν ας εαν ρίλος εινα λκεῖ τα κωμα, ἐχθρὰς etsi θεοῖν καΘίσταται. Sunt ipsa verba JAc. IV. 4. Citata

pariter reperies cap. IV. 14, pag. 82; II l. 6, p. 89; V. 9, p. 154; II. 17, p. 219; IV. 4, p. 296; I, 5, p. 460 etc.

Imo lamosiores Syriae haeretici hujus epistolae auctoritatem agnoverunt. Etenim Nestorianos ipSam pro canonica habuisse, patet ex eo quod EBED-JEsu eam inter libros sacros, Catalosti sui cap. lΙ δὶ, recenseat. Haec sunt ejusverba :

49쪽

h. e. Tres etiam epistolar, quin inseribuntur Apostolis in omni eodice et lingua, Iacobo scilieet, et Petro, et Iohanni: et

eatholic in nuncupantur.

Nestorianis in admittenda divina hujus epistolae origine plane consentiunt dacobitae. Quod patet ex JAcOBO EDEs-

SENO qui, Besol. eanon. 14, prohibens quominus vasa Sacra aegroto asserantur, aut ipsi concedatur ut ad ecclesiam Veniens attingat aut calicem aut cingulum, aut quid aliudex rebus sacris, hanc prohibitionis suae rationem praebet: o sei l a - s .iai A mi ι .AM ustio lal m . . Or omli. e. Non enim ista didicimus ab Apostolis sanetis, qui praeceperunt de eo qui insirmatur e sed unganι eum sacerdotes oleo in nomine Domini l . Sunt porro verba a coBi V. 14. Ceteras orientales ecclesias hanc epistolam pariter agnovime, vel exinde manifestum est, quod inter libros Sacros reperiatur tum in versionibus evitea et sahidica, quae saec. III esse putantur; tum in versionibus arabicis quarum una IV, altera vero VIII saec. consecta est; pariter in versione opthiopica quae Saee. IV primum SuSeepta pulatur; necnon in armenica quae ante medium V

Itaque ex monumentis quae hucusque allegavimus, illud concludimus : S. Τridentinam Synodum, quando epistolam JAoepi inter libros illos, quos omni pietatis assectu ac

50쪽

IN EPISTOLAM S. IACOB .

59 reverentia suscipere et venerari tenemur, inseruit' ab apostolica et antiqua doctrina minime recessisse, neque

aliquid novi in hoc praestitisse ; sed constanti perpetuaeque traditioni iunixam, id unum declarasse, quid nempe hac de re ab initio crediderit Ecclesia catholica,

eui a CΗnisTo dictum est : Et rece ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sinculi Mati.

Nonnullas dissicultates, quae adversus epistolae hujus canonicitatem motae fuerunt, utpote ab intrinseco petitas, opportunior solvendi locus erit in ipsa textus sacri interpretatione. Ex qua pariter innotescent variae internae rationes quae divinam hujus libri inspirationem summopere

suadeant.

3. 4. De causa scribendi eyistolam, deque ejus

argumento ac Stylo. Quaenam potissimum causa 4 Aconuu ad hanc epistolam conscri hendam impulerit, neque ex ipsa epi Stola, neque ex certa aliqua traditione liquido constat. Si tamen ea, quae Apostolus specialius tractanda curavit, attentius inspiciamus, non immerito prorsus, opinor, conjecerimus ipsum tripli ei causa ad scribendum adductum fuisse. Et primo quidem, Iudaeos recens- conversos, varii S perSeeutionibus a parte popularium suorum adhuc incredulorum obnoxios, et solamine et confortatione ad eas sorti ac patienti animo tolerandas indiguisse, ex ipso epistolae initio recte concluseris. Deinde, uti tradit AccusTiNύs, de Ad. et

SEARCH

MENU NAVIGATION