Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

nris tribus , vel aquae alexiteriae simplicis unciis duabus cum consectionis cardiacae drachma dimidia, sexta quaWis hora datum specificum est e Contendit, experientia fretus. Eadem methodo sanavit dysenteriam post drachmam unam, horrendam dolim i merc. sublimati ortam , interpositis demulcentibus oleosis. Alii hanc radicem opto & aliis anodynis junxerunt, etiam cum rheo, ut RussEL vid. ΜONRO , l. c.) quo radicem plus laxantem reddideritnt. Ex his omnibus constat, dolim hujus medicamenti valde incertam esse. Certior est effectus, si cortex radicis solus adhibeatur, aut si radix recenter in pulverem redacta, aut denique aeri non exposita sit, minores doses tunc tam valide agunt, ae aliae majores, praecipue si rei teratae doses sumantur. Qui vero virtutes involVentes ac adstringentes in usum vocare velit, ille totam radicem in decocto , aut extra stum tum aquosum adhibeat necesse est. De indicatione ad hujus radicis usum in dysenteria agere non est hujus loci. Non autem in omnibus dysenteriae speciebus promiscue adhibendam hanc radicem, Observatores monent fide dignissimi: nec desunt historiae epidemiarum, in quibUS. parum profuit; ut e. g. STOLL R. II. T. I. p. 126. in dysenteria, quae Viennae Austriae 1776. grassabatur, ubi i pecacuantiam sibi non satisfecisse, sed purgantibus opus ni isse adfirmat. In dysenteria biliosa, ubi semes

in ventriculo & duodeno unice latet, per totum tractum intestinorum sensim diffusus, omnia vomitoria indicata sunt, praecipue autem i pecacuantia, in qUo quidem omnes sere Auctores consentiunt: nisi no Stra aetate unum fortasse excipias BARER de catarrho senteria epidemica θ , qui tartarum emeticum anteponit.

s. XIII.

252쪽

PATHOLOGIA

f. XIII jus antispasmodicus radicis.

Possidero hanc radicem viros antispasmodicas, re solventes, immo agere in quibusdam morbis ut specificum , iam supra dictum est. Illam simul multis aliis e classo antispasmodicorum anteponendam esse, eX eo eVincitur, quod vix genus hujusmodi medicamentorum sit, quod non caute adhibori debeat; siquidem non solum nervorum irritabilitatem & orgas-mum sanguinis plerumque augent, sed in genere ob multas alias contraindicationes, quae usum solitorum saepius vetant. E contrario nulla unquam contrain- dicatio, quae Μedicum ab usu hujus radicis deterrere possit, facile aderit; nec plethora, nec sordes Primarum viarum, nec ipsa inflammatoria stasis, nec denique congestiones sanguineae usum ejus interdicunt; tuto una Cum OUacuantibus & antea , ea in usum vocari potest Unicum forsan quod nocere posse videtur, est vis .emetica radicis, quam & in parva dosi adlisebita nonnunquam exserit: melius ergo, hanc ob causam, ubicunque constitutionem & idio syncrassiam aegro ii non noverit Medicus, faciet, si non ultra quartam partem granuli, omni biliorio & trihorio porrigat. vel & granum integrum cum decocto hordei, aut alia potione i nucllaginosa Ubi vero vomitus nocere non possunt, haecque parva dolis non subiicit, validiorem, Ut granulum dimidium, aut integrum, omni tri - aut bilwrio, immo saepius, largiatur ; tantum enim abest, ut vomitus inde orti aegrotum in vitae discrimen. adducant ut potitus saepius ConVeniant , nunquam adeo validi futuri, ut multum ab iis timeri debeat. Vim anti-1pasmodicam metrus exercere radix videtur, si minutissima

253쪽

ima dosis saepius , quam si major rarius administretur, consentientibus & hic Scriptoribus, suo pondere non destitutis. Iul. I 1cΗTER crisbhanhsung oon Pruue, T. Th. 218.) qaartam partem granuli bis in hora dedit ; immo in Praelectionibus enarrat casus . ubi eamdem dosin ter aut quater de hora iterandam

quartam, aut tertiam partem granuli omni trihorio, aut quadriliorio , praescribit: BERGI Us eod. loco granuli dimidiam partem omni bi - aut trihorio , KAEMPF Enchiridion medicum, p. Ι7O. quartam, aut tertiam partem granuli omni tri- aut quadri horto. Hae vero eχiguae doses semperne subsicient Τ securius est quidem, istis incipere, sique votis respondeant, his subsistere. Ast, sicuti dolis omnium antispasmodicorum augeri debet, quoniam adsuescit aegrotus iis , eoque inessicaces sunt sic, ubi haec parva dosis non subsicit, augeraeam, aut potius pluries porrigere mallem. Quum vero tam parva quantitas intra cavum oris, saucium, vel cesophagi sine dubio haereat, in ventriculum ipsum raro descessura, cum saccharo albo plenumque praescribitur s. XIV.

Morbi, in quibus adhibenda jecacuanha.

Morbi , in quibis radix ipecacuantiae praecipue vim suam antispasmodicam exserit, inprimis sunt:

et ni, Hathi is. Jam de his singulatim quaedam,

254쪽

una cum observationibus clinicis, ubi radix ipe a Uan-bae dicta ratione administrata emcax fuit, adferatu.

Ad sedandum paroxysmum hystericum Commendavit dii. Ricaret En in Praelectionibus, summum esse antispasmodicum , opto anteponendum; praesertim, ubi canalis intestinorum adficitur, opinatus tabharabs. Pori Bruten, I. Q. 218. formula ejus in hoc morbo haec est: Pulv. radicis ipecaeuanliae gr. sem. , sacChari albi gr. octo: divid. in doses duodecim, sign. Omniquarta parte horae pulveris dimidia pars sumatur. Alter hic memorandus Auctor est Cl. MICHAEL 1s, qui in libro egregio de angina polyp a , sive membrana ea, pag. 24 I. observationem de femina hysterica narrat, cui optum, assam foetidam, incassum praescripserat, & quae tandem in gravissimo aliquo cardial-giae insultu ipecacuantiam sumsiit, post primum jam pulverem , qui semigranum radicis continebat, brevissimo, semiquadrantis horae tempores , omnis dolor eVanUit. Idem remedium post , saepe cum egregio effectu , nec unquam sine aliquo levamine in tussi titillante hysterica, anxietate , debilitate summa, insomniis a minino nervorum tumultu ortis, Ilae opto quidem debellandis, in usum vocavit. S. XVI. Hernia incarcerata. Inl. Ricuae An in utilissimo libro de herniis, omnes heraias incarceratas in tria genera dividens, in I

255쪽

acutam inflaminatoriam, 2 lentam, 3) spasticam; in nulla radicem ratione jam significata propinatam, de qua jam sermo est, nocere, in spastica vero valde commendandam esse , docet. Quum Vero diagdosiis, utrum spassica, an sola insammatoria incarceratio sit, adeo dissiculter formetur, neque ex usu hujus radicis noxa seri unquam possit, e re esse videtur, eam tibi &aliquod signum spasmorum manifestum est , quod in Plurimis certe incarcerationibus contingit, in usum tra

L XVII.

In hoc morbo, quem plerumquct magna inflammatio intestinorum comitatur, nocent ob ipsum illum in-sammatorium statum pleraque antispasmodica, alias etiam heroica; at post Venaesectionem , sonti upia tepida, radicis ipecacuantiae exiguae doses quam maxime indicatae sunt. Interim ob vomitus , ad quos in hoc morbo adeo proni aegroti esse solent, praestat eam hic in minu- tissima dos exhibere. Exemplum, ubi morbus vehel mentissimus post semicupia, cataplasmata emollientia,' Iinimentum volatile, vesicatoria , enemata Venae se-i ctionem , oleum lini, optum, irrito administrata , &l per septem dies alvi obstructio pertinax fuerat, radicis hecacuantiae granulo dimidio, omni dimidia hora ex hibito , nondum deglutitis granis sex) cum optimo o Tuccessu sublatus est : narrat dic Ricii TER rsbhanbI. 'pren reiichen 1. Θ. 219. , etiam antea in suo Ope-

q. XVIII.

256쪽

XVIII.

Auctor, qui, quantum ego scio, primus huic mor. bo radicem ipecaeuantiae obposuit, es AKBNs1DE Medicat Transactiions Vol. I. n. of the Ue Ob Feca cuanta in a thma. Morbus ab ipso descriptus est asthma conUulssivum, sive nervosum. Dederat antea tin- .cturae thebaicae guttulas ceritum, quae in alio aegroto . delirium , in alio initium hydropis effecerat; quam Ob causam hanc radicem praefert. In paroxysmo dedit scrupulum unum, ut . vomitus faceret; post, ad debel- 'landam dispositionem, cluovis mane gr. tria, Vel quin' que, aut altero mane a gr. quinque ad decem, Per mensem integrum, aut hebdomades sex continuas. Quinque grana plerximque vomitum excitabant, tria vero 'nullam sensibilem evacuationem ut virtute antis Pasmo- dica agere viderentur. Sunt mihi de insigni utilitat radicis in hoc morbo observationes duae propriae , quas hic adferre liceat. Anno 1776. mense Januario mu- lier aetate jam provecta , Hannoverae in noso omium transferebatur, quae jam per tres menses Continuos re-

cubare ob tussis violentiam ct dyspnoeam non Poterat, sed noctas diesque integros sedere cogebatur. Initio granum unum pulveris radicis ipeeacuantiae, post tres dies Vpro gr. tria, omni quadri horio ei porrigebantur; . quae nullam sensibilem excretionem faciebatnt, indeque Vi sua antispasmodica agere videbantur. Post quin- decim dies tussis sedata erat, ac aegrota pro lubitu non solum recubare poterat, sed perfecte PDStea cum sanitate in gratiam rediit, unice hujus remesit ope. Eodem tempore typographus ad idem nosoco- Inium delatus est, qui, ut ebant, inflammatione pleu

257쪽

rae antea adfectus fuerat: morbus vero rite inquisitus asthma esto inveniebatur; eadem methodo, ac in priori observatione, & illi radiX ipe cacuantiae propinata est: sanatus ea sola, nosocolnium non longe post reliquit. S. XIX.

Haemorrhagia uteri. Sanguinis fluxus uterinus saepius a spasmis oritur,& symploma hysteri cum est. Μultum ibi haec radix

promittit, nec refragatur experientia. In Suecia primum usus praeclarus ipe acuantiae. ad hunc morbum obitinuit; post vero alii etiam Observatores ejus estica. Ciam Corroborarunt exemplis; ut non amplius utilitatem radicis in hoc morbo in dubium vocare liceat. PERGIUS Virtutem, quam in haemorrhagiis uteri sistendis radix ipecacuantiae exserit, partibus ejus adstringentibus tribuit vid. ronills. si'meb. Nbhandis. 32. S. 3I9. : fateor, radicem vim adstringentem possi dere, quod ex supra f. X. adlatis , sat luculenter ad- Paret. ) An vero tanta ei insit vis adstringens , ut in minutissima illa dosi, qua ipse BER G10s , & etiam MALBERG , ad conposcendas haemorrhagias uteri usi sint, ad remotiores a ventriculo partes & uterum eam xxtendat, valde dubito. Minutissima illEi dosis vi detur DEGNERO etiam Vis adstringens radicis jam innotuit cras. med. de . sent. contagiosa. P. 132.)bl. MURRAY eamdem mecum jam fovisse sententiam Mat. med. T. I. p. 5380 cum volupta' te video.

258쪽

detur potius stimulo in ventriculo & vicinia producto,

spasmis infimi ventris obcurrere. Nec deesse exempla, quae hanc Vim antispasmodicam confirmant, ex supra adductis documentis constat. In observatione prima a Ct. DALBERG narrata, tertiam partem granuli quater in hora, sicque ne granulum quidem integrum, aegra sumserat; in observatione tertia granula duo Cum 'quarta parte, quum haemorrha-giae jam sanatae essent. observationes quinque , in quibus ea methodo radix administrata , in hoc morbo votis respondit , adtulit e Cl. BER G1us autem unam

G1. 32O.) tantum; idem vero S in Mat. med. P. IO3.) plures eadem feminas sese sanasse adfirmat. Ex ejus sententia i pecacuantia sine relapsu malo medetur ideoque in hoc morbo ut specificum agere illi videtur , & curatae saepius sunt, etsi totum pondus ab ipsis consumtum vix scrupuliam excesserat. Cel. DALBERG, cui honor deberi videtur, quod primus in sanguinis profluviis uterinis ea dosi hanc radicem adhibue Tit , anno 1 768. primum cum ea experimenta instituit.

CI. SAx TORPH Diis . de sanguinis suxu uterino , HU-Hi , 1774. p. 17o semel cum fructu se adhibuisse

radicem hanc in fluxu uterino observat. CL RAEMPU Lachirid. med. p . 17O. etiam commendat; dubium vero relinquit, utrum ipse cum illa experimentum instituerit, an auctoritate aliorum nitatur. Mirari autem

quis possiit, quod adlegati Auctores testimonium BAG-LIVII silentio praeterierint, qui jam pridem in haemorrhagiis cina ipecacuantiae probavit p. 1O9. Radix ipecacuantiae est, inquit, specificum, ac ferme infallibi-be remedium, in fluxibus dysentericis, aliisque haemorrhagiis , ut nuper mihi retulit S HERARD Medicus an-glus. Interi in nec methodum nec observationem ullam

hic Auctor adferet. BARMAVRAc Medio. consi p. 95.

259쪽

commendat pariter hanc hadicem in menstruis nimiis &S1Don Ε de Mariolis ii morbillis p. 57. miras radici facultates , ad sanguinis prostuvia coercenda tribuit. XX.

Pauciores exstant Auctores , qui in hoc morbo radicem commendant , ac in antea dictis. Contra O. BARGius nunquam in hoc morbo juvasie adfirmat, experientia procul dubio nisus. In haemc-ptysii vero spassica, quae haud raro obcurrit, multis aliis antispasmodicis anteponerem, quum non eXaestuet, ut solita antispasmodica & causa morbi saepius inventriculo lateat. Cel. R1cΗTER in praelectionibus hanc Commendat formulam et Amygd. dulc. unciam unam, tritis adfunde aquae fontanae libras duas, in qua coctione solutae sunt gummi arabici drachmae duae. Adde pulveris radicis ipecacuantiae gr. quinque. M. S. omni tri horto cochlear unum sumeni dum. Consentit Micis AELIS l. c. p. 14Ι , qui felicem effectum inde in haemoptysi observavit. Noni nocet, si etiam vomitus inde fiant , ex observationibus. Inl. DALBERG & Inl. MURRAY; sed e contrario: saepius effectus salutares praestant. Mihi quoque par- va dosis radicis in haemoptisi subsecit in casu jam

dam enarrando.

Juvenis scilicet viginti annorum, cui corpus gracile Ilithisicum est, autumno an. 1778 de adfectibus variis

sordibus primarum viarum ortis questus, me consuluit. Jam antea pluries , nunc vero quotidie mane , sanguinem tussi ejiciebat, quod vero semper me celavit, donec tandem tertio mane eum conVeniens, ipse id viderem.

260쪽

ΡATHOLOGIA.

Sordes primarum viarum jam evacuatae erant, vena sectio ex meo consilio instituta, caeteraque, quae Conveniebant, irrito in auxilium vocata : die sexto demum omni horae quadrante: quartam partem granuli radicis ipecacuantiae cum saccharo albo propinavi. Illico haemoptysis substaminata adsumto vix grano sesquialtero radicis, ac nunquam ex eo tempore adfectus

haemoptoici 'qdierunt. Metum Phthiseos postea aquae minerales selteranae simul subtulerunt. S. XXI.

Μorbus hic vere spasmodicus, cujus fomes inventriculo plerumque latere videtur, quum vomitu ParoxysmUS cedere soleat; prae aliis vomitoria & resolventia exigit, ut quam primum causa eliminetur; experientiam consentientem habeo, juxta quam plerumque etiam cum levamine in usum vocantur. Utrique indicationi ob vim antispasmodicam & reso, ventem, post subsicientem evacuationem praegressam, minutissimae doses radicis ipecacuantiae satisfaciuiit; tenacem enim pituitam non solum esticaciter incidit, obstructa in pulmonibus reserat, & ventriculum vomendo liberat, sed & insultum convulsivum sopire consuevit. Commendarunt eam ad hunc finem Lui.

R1cΗTER in praelectionibus suis; ME EGER, Co-ΣΟΜBIER Code de Meticine militati e P. III. p. 88). AAsκoW Acta Societ. hinniensis Vol. Loin epidemia , quae a. I767. grassabatur, radicem hanch ἐ--5 dedit. En aliam observationem, quae inaniseste supra dicta confirmato

SEARCH

MENU NAVIGATION