Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

S. I 238. III RUDINEs.

merentur commendationem ; adponuntur aut retro aures , aut ad tempora. In actioribus prosunt adhuc , dum omnia reliqua frustraneo eventu fuerant adhibita. 1 a) Μaximae emcaciae sunt in himorrhoidbhus , hasque stipantibus symptomatibus. TυLP1υ sinter optima illa conlocat remedia, uti & FABR1cius ab AQUA PENDENTE ' ; non tamen credit, arbitrarium esse , cuinam loco adplicentur. venae haemorrhoidales, ait, oriuntur tum ex vena portae, tum ex vena cava; rami prioris distribuuntur magis

in partibus internis intestini recti , & sanguinem

continent crassiorem, nigrum I rami posterioris proficiscuntur potius Per partes eXternas recti, atque sanguinem recludunt limpidum, laete rubrum. Quodsi itaque obstructiones hepatis, atque adfectiones lienis & melancholicas removere cupias, hirudines interne versus spinam dorsi adplicandae. Hoc etiam

respectu suadet ZAeUTUS LUsITAN Us, ut intestinum rectum ope cucurbitae non scarificatae antea protrahatur. - Dum autem Curare velis febres, morbos renates, adfectiones pulmonales &c., EXterne magis

adfigantur Proficuas esse hirudines in inflammationibus ac subpurationibus pulmonum, si sanguinem ex haemorrhoidibus evacuent, propria experientia testatur ZACUTus LusITAN Us, & a CI. UNκER Iaudantur in tabe, ac infirmitate pectoris ob iube cuia , obstructiones iti scirrhos pulmonum. Ad haemorrhoidum fluxum promovendum essicacissimum prae. bent auxilium, atque inflammationes parvas nunc primum enascentes ab obstructione horum vasorum

392쪽

388 1'ATHOLOGIA. hoc modo in ipso adhuc exortu subsecari poterunt.

HILDANUS curavit virum septuagenarium, ob haemorrhoidum obstructionem vertigine primum , dein& inmobilitate, seu paralysii , dextri lateris adsectum , sanguisugis intestino recto admotis. In haemopto e a restitantibus haemorrhoidibus laudantur a FONI AN O r utilissimae etiam sunt in induratione viscerum, & ipsae strumae sanguisugis fuerunt solutae. ) In morbis abdominalibus hy- Pochondriacorum plurimum denuo utiles sunt, nisi sola debilitas ut causa mali lateat. AMAT Us LUsIΤΑNus viro melancholico binis sanguisugis ano adplicatis levamen adtulit; eumdem effectum vidit in Viro quadragenario, ac in femina, eodem malo adfectis; contra quod omnia alia remedia incassum fuerant tentata. Cl. SALon ON illis usus fuit in haematuria maximis doloribus stipata, ab obstructis haemorrhoidibus oriunda , quo quidem in casu & a ZΑcυaeo Lus1ῬANo & ΑΜΑ ΤΟ LUSITANO , 9 a MERCAaeo prosicuae fuerunt de- Prehensae. Idem Aυcio K pulcros effectus ab illis observavit in femina, quae ex eadem causa laborabat vertigine, delirio, & validis adeo doloribus lumborum, ut Calculi suspicionem movere potuissent; praeterea in doloribus magnis ossis sacri, lumborum &femorum, post obstructum fluxum haemorrhoidalem,

in erysipelate cum acutis doloribus, & bullis lymphaticis calidis; in obpressotie thoracis , & malo

LANOV. l. 2. c. 4.

393쪽

S. 1238. ΗrRUDrNEs. 389 hypochondriaco cum adpetitu deleto , vomitu, agrypnia, & retentione urinae. CI. PATERsxN ) hi, rudinum ope sanavit magnum ulcus ani; & alibi legitur , '' asthina saepius oriri ab haemorrhoidibus obstructis & male fluentibus , atque insultus elus gravissimos, fluxu per hirudines denuo restituto, illico remittere, etiamsi jam adforent obstructiones in pulmonibus ; homines tales iam pro conclamatis phthisicis habitos, hoc methodo restitutos per plures adhuc annos produxisse vitam. Quodsi requisitum videatur, ut sanguinis evacuatio , remotis jam hirudinibus, aliquamdiu producatur , sella a Cel. Archiatro Ros ENsTEIN in hunc finem excogitata & descripta, poterit adhiberi. Etsi vero hirudines tot adferant commoda, varias tamen producere simul queunt noxas; inprimis dum nimia adhibentur copia , ut excedentes nascantur haemorrhagiae. Vidit uel. LIMNet, hirudinem equinam tantum sanguinis equo extraxisse, ut demum debuerit obcumbere. In hominibus quoque similia prostant mempla. Rusticus, qui nudis pedibus aquam intraverat, fato cedere debuit, quum ingens simul & semel quantitas hirudinum pedibus sese adfixerit , ac homini huic nimium eduxerit sanguinis. ' ) Deglutiti etiam periculola excitare queunt symptomata. Juvenis hac ex causa magna adeo corripiebatur haemo ploe, ut singulis momentis mors iustare crederetur, pulsus tamen non erat mu-

394쪽

tatus. Explicationem omnem hoc respuere uideba- tur, donec tandem pharyngi adfixa cernebatur hiru- do : exemta hac illico siluit haemo plog ' .

Observationes quaedam ac experientia circa

inum hirudinum.

Venio jam ad ea, quae ex propria experientia didici; paucis nonnisi reseram casus eos, in quibus hirudines prae omnibus reliquis remodiis certum ae velox adtulerunt auxilium. Patebit ex dicendis , adductos antea Auctores nimium nullatenus dixisse, sed hirudinum utilitatem meis propriis observatis eo magis confirmari. In Observat. 44. 45. 46. Part. I. obserνationum mearum chirurgicarum nonnulla adtuli de egre- giis viribus hirudinum in ophthalmiis. Saepemunero adducti mihi fuerunt aegri, ab optimis Chirurgis an tea tractati; ubi tamen magnis saepiusque repetitis venaesectionibus inflammatio resolvi nequaquam potuerat; in eodem manserat statu, & aegris inminebat Periculum, perdendi oculos. Hac rerum facie, pro ratione phaenomenorum sex octove hirudines utrisque palpebris admovi, atque hac methodo inflammatio intra paucas horas longe melius resolvebatur, quam antea per sex venaesectiones, quarum quaevis 6 uncias sanguinis eduxerat, factum non fuerat. Ve'naesectio solummodo evacuat vasa haematophora ma jora , in ramulos autem minores, inprimis laterales, parum valde agit, uti quotidiana constat experientia.

Dum sanguis vasa ejusmodi ingressus suit, quae iR

395쪽

f. 1238. HIRUDINE s. 39 Istatu naturali sanguinem rubrum non vehunt, phle botome damni plus quam commodi adferre debebit;

vasa enim haec ropetitis evacuationibus tonum suum

amittunt, atque sanguis eo magis illis' inpingitur. Hirudines autem sanguinem ex ipso loco adfecto educunt, atque hanc ob rationem instaminationes in- intra paucum adeo temporis intervallum resolvunt. Si effectus non illo sequatur, bis vel ter denuo adplicari poterunt, atque tum certo certius resolutio 1iet inflammationis. Ante curam ipsam venaeseistio

una vice cum successu institui poterit, quum hujus ope non solum ipsa sanguinis massa, sed & vasorum minuatur irritabilitas, atque sanguinis in aliena vasa ingressus ulterior prohibeatur. Hac ratione plurimos in ophthalmiis gravissimis, & cheinosi a caecitate praeservavi, quae adhibita quavis altera medendi methodo, vel post subpurationem, vel praegressa CiCatrice, ex integro, aut partim saltem , certo foret subsequuta.

D. D. Bloc H in suis observatis medicis P. 58.

varias objectiones contra usum hirudinum in ophthalmia interna adtulit: nonnullae fuerunt refutatae in P.

I. Tomi ora operis Aggem eine beati hep. 216. Monuisse hic solum subficiat, minime necessarium, ac superstuum esse, ut haemorrhagia aceto aut remediis spirituosis sistatur; fluat sanguis, donec sponte cesset; id enim salutare maxime est, quum vasa semper magis evacuentur ; plerumque haemorrha-gia sponte sua substamina tur: quodsi verb fortuito arteriola quaedam exigua laesa foret, fluxus sanguinis abs omni periculo per agari cum coerceri poterit. In kephalalgiis a nimio sanguinis inpulsu versus enkephalon, hominibus, ob vehementiam dolorum fere rabidis, decem duodecimve hirudinibus,

396쪽

temporibus adplicatis, momentaneum procuravi juvamen r quodsi dolores capitis paralysi deberent ortum,

retro aures, collo, aut loco, ubi dolor est vehementissimus, adplicandae erunt. Refert cl. Sc Mucκ En casum Nobilis viri rheumate ex refrigeratione, cum fixis adeoque acutis

doloribus in dextro latere sinus frontalis adfecti, ut illico terebrationem subire voluerit: quum pulsus foret multum febrilis, simul praescripta Venaesectio,

una cum remediis temperantibus, ac vesicante ad

nucham. Adposuit simul Cl. ScΗΜuc RER decem hirudines ad locum dolentem tetro aures , & ad regionem temporalem lateris dextri. Ad vesperam aeger laetus valde exposuit, dolores, finito sanguinis stillicidio, ex integro remisisse. Pulsus etiam inrythmum rediit consuetum ac rationalem. Sequentidie dolor pristinus rediit, sed & nunc eodem numero sanguisugarum iisdem locis adplicato, evanuit denuo, nec dein amplius reversus est. In angina inflammatoria, subflaminata jam deglutitione, & sex pluribusve venaesectionibus abs effectu ullo in usum vocatis, circa guttur, per collum,

AC retro aures 16-2O. sanguisugas adposuit, saepeque vidit, vomicas colli ruptas fuisse aegrumque periculo subfocationis ereptum. In omnibus speciebus odontalgiae , carie solum ossium excepta, optimos frequenter inde consequutus fuit effectus. In pleuritide, in haemoptoe: periodica post obstructionem haemorrhoidum, aut mensium, in panaritio incipiente, plures egregios ab hirudinum usu em ctus observavit; atque casus quosdam , id evincet tes, hic adduxit, quos compendii causa praetereo.

397쪽

s. 1238. HIRUDINEs. Inserendas autem ratus fui observationes quasdam CL Sc ΜυcκΕκ circa adplicationem hirudinum in tuberibus haemorrhoidalibus.

Dum tubera adhuc minora sunt, nucem minorem nonnisi aequantia, optime Conveniunt hirudines,

quum plerumque illa aperiant, & sanguinem crassum, inpactum evacuent; quo facto sponte Concidunt. Inposita tum externe aqua frigida, aut, si tubera sedem suam in ipso intestino recto fixerint, injectis mane ac vesperi clysmatibus aquae frigidissimae, partes relaxatae denuo contrahuntur, ardor sub eXoneratione alvi evanescit; circulatio sanguinis in hisce partibus denuo legitima sit ratione, & recidivae hinc inpediuntur. Hunc in finem adhiberi poterit syringa stannea, vasculum circiter, quali pro chocolada utimur, aquae Capiens. Multi, qui his adfectionibus torti consilium meum sequuti sunt, ac indies una alterave vice dictam quantitatem aquae intestino recto injecerunt, Optime nunc inde valent. Quin & multi, nunquam non alvo obstructa laborantes, quod maximam partem hypochondriacis ac hystericis proprium est symptoma, hac quoque nunc liberati sunt, & abs omni difficultate alvum exonerare queunt. Dum autem tubera haemorrhoidalia in majorem jam eXCreverunt molem, insanum foret, si quis sanguisugis uti vellet; his tamen non obstantibus, tuberibus, pomi magnitudinem aequantibus, adplicari vidi. Chirurgus his in circumstantiis hirudinum usum praescribens sane nunquam viderit aperitam talem tumorem, ac in universum nullam cognitionem stru cturae illius indolis habuerit neccsse est. Nam quo major evadit intumescentia, eo magis quoque augetur tunicarum diameter vidi sane saepius, quae digitum minimum crassitie

398쪽

sequarent. Inpossibile pIane hic est, ab hirudinibus

crassas adeo tunicas perforari, sanguinemque inpactum evacuari: non solum nil tum juvant, sed vidi quoque tubera talia ab adplicatione hirudinum, aliisque ineptis medicationibus reddita fuisse cancrosa. CeL ScΗΜυcKER in viro nobilis limo incissione partim partim exstirpatione optime percuravit tubera talia tria magna, quorum unum pugnum conplicatum aequabat, sanguine spisso nigroque turgida, &hinis aliis, in ipso intestino recto delitescentibus, stipata. Haemorrhagia omnis vix octo uncias aequabat; externe lintea, aqua frigida inpraegnata adponebantur; interne autem aqua frigida syringae ope injecta ; vulnera ipla tegebantur ope lintei carpti unguento de lithargyrio et intra paucos dies omnia erant

ex integro sanata.

Tali operatione, ait, fistulis periculosissimis ani Obviam ire possumus &quum dolores acerbissimi pon- nisi ab expansione producantur per sanguinem Cor gestum, illico remittunt, dum tumores fuerint aperti & labia ambientia resecta. Suaserunt nonnulli Chirurgi deligationem, hac

vero non solum excitarentur dolores gravissimi, constrictiones intestini recti, instammationes, spasmique lethales, sed & quum funiculus indies deberet adduci, aeger hisce nune enarratis malis citius omnino

occumberet, inprimis dum plures simul tumores so-rent deligati, quam hac methodo possent exstirpari. Celerrimum auxilium ortum vidit in subpressi ne urinae a 16 - 2 O sanguisugis , perinaeo adpositis licet aegri jam per plures dies lotium emittere non Potuerant, ac Venaesectiones, balnea, epithemata, aliaque remedia, abs omni omnino effectu fuerant in usum vocata, post hirudinum operationem intra Pau'cas

399쪽

S. 1238. H UDINES. 395cas horas jam lolii profluvium recuperarunt; insequenti etiam tempore mali hoc genere liberi. In dysuria Cum tenesmo , a nimio inpulsu sanguinis ad vasa haemorrhoidalia, horumque expansione praeternaturali, unde collum Vesicae spastice constringebatur, hirudines omnibus aliis remediis emcaciores denuo deprehendit. Remedia emollientia, balnea tepida, cataplasmata , aliaque epithemata, manifesto hic nocent; vasa siquidem his eo magis relaxantur , collum VeSicae autem eo magis constringitur. Hirudines vasa innas- diate evacuant. Vidit Cl. ScΗΜυcRER saepius, jam libere fluxisse urinam, antequam adhuc recesserant omnes hirudines; redeunte subin altero die eodem symptomate repetita hirudinum adplicatio, aegrique restituti ex integro. Oritur haud raro praesentibus caetera haemorrhoidibus, a dilatatione vasorum vesicae urinariae haematuria, una cum dissicillimis symptomatibus. In nonnullis venaesectio in brachio , praeter usum temperantium remediorum , illico adtulit levamen. In aliis autem malum inmutatum mansit per multos dies, doloribus stipatum maximis , etsi venaesectio quater, quin & sae- Pius , Celebraretur , & aeger strictissimas observaret diaetae leges. Quin h. in multis haemorrhoides viam ex integro per vesicam urinariam sumserunt, vasis jam subiicienter rolaxatis. Vidit Auctor tres aegros , haemorrhoidibus vesicae , multum doloris adferentibus, adfectos. Omnes veras haemorrhoides fluentes habuerant, nunc vero

nonnisi minor stimulus loco solito percipiebatur, uti ab haemorrhoidibus sic dictis coecis. Primo horum aegrorum fluebant omni quarta septimana, secundo singulis octo vel decem septimanis, tertio demum

400쪽

bis in anno, vere & autumno. Venaesectionibuς, remediis temperantibus frustra nee tentatis , cuivis demum, eo, quo haemorrhoidum fluxus ingruedat, tempore circa orificium intestini recti hirudines CLAUCTOR admovit: ter quaterve repetita hac encheiresiliaemorrhoidos antiquum denuo repetierunt locum, nullusque. amplius sanguis ex urethra prodiit. Aliud exemplum refert viri quinquagenarii, summis doloribus vexati, antequam paucas gutta S lOtii sanguinolenti emittere posset. Venaesectiones Pariter cum omnibus aliis congruis internis externisque remediis incassum vocatae fuera ni in auxilium : praesente Cl. ScΗΜuc RER cum reliquis Medentibus consilium capturo , aeger in apoplexiam incidit serosam. Hanc ob rationem exhibita emetica; elapsis aliquot horis aeger ad se rediit, urinae tamen profuVium dolorificum in eodem statu mansit. Suasit NOSTER , ut hirudines adplicarentur; adplicatae illico viginti perinaeo & circa orificium recti. Vix operationem suam inceperant animantia, tranquillus magis aeger, dysuria sanguinea siluit. Elapsiis tribus quadrantibus horae , adfixis adhucdum hirudinibus, magnum reple vit urinale lotio sanguinolento , admistis magnis gru mis sanguinis coagulati, plurima cum enphoria: brevi prodiit similis copia, grθmis denuo intermistis: tum vero libere & abs dolore fluxit. Quarto die idem rediit symptoma; admotis denuo sanguisugis

malum abs ulla recidiva evanuit. Tribus elapsis mensibus hydrops cerebri interiit vir hi C Veneratione dignus. Sectio anatomica exhibuit sat magnam Copiam laticis aquosi in ventriculis ac inter membranas ent ephali. Haec ex Cel. ScasMUcKAR.

SEARCH

MENU NAVIGATION