장음표시 사용
191쪽
0sili Thιο reti Epistoli, scut idem Iremus posuit , .
. ad Himem yico mediensem Epistopum.
ET cui decet, ut superet omnibus bonis, nisi ei, qui possetasionem bonorum omnium congregavit,& hanc in semet, ipso circumfert p Vicisti, Deo Amicissime Domine, sicut in aliis omnibus, 1ic in festinatione allocutorias literas dirigendi. Et dum nos sumus & ineri s .& somnolenti, & circa urgentia fastidiosi & negligentes , tuo nos alloquio suscitasti, &pari illius , atque spirituali revera, affectu ad memoriam xe Vocasti. Verum ne omnes caussas literarum tarditatis occultans, memetipsum fastidii culpae subjiciam, modicam quandam, Verat que satisfactionem pro nobismctipsis adhibebo. Habitamus civitatem longe alicubi sitam ab illa via, qua equi trauscureunt: Et ided neque ipsos , qui ad nostram Provinciam veniunt, cerni mus. Nec cum illis vero esse contingit, qui hinc proficiscuntur. Et propterea non obtinemus consolationem dirigendi literas ad vestram sanctitatem. Ad haec cum prius assueti fui flemus saepius ire ad Antiochiam , . atque illic moras habere , unde facile erat & dirigere & suscipere literas , a multo jam tempore in domo habitare , atque illic clegimus quiescere. In praesenti enim hoc , tamquam quod amplius expediret, sumus amplexi. Haec sunt quae nos usque ad praesens prohibuerunt Sanctum tuum Caput amplecti per literas. Sod Sanctitas tua & hac necessitate superior Iacta est, quae Dominum meum honorandissimum,& Deo Amicissimum Strategium Comministrum direxit ad nos, quem omni festivitate conspeximus, ut Salvatoris nostri Christi Diaconum, & tuae Sanctitatis dilectione ferventem, & omnia facere ac pati eligentem pro te , qui
192쪽
pietatis Athleta es, & fortis pro pietate Certator. Beatificamus enim,ut bene novisti, Domine Deo Amicissime,lua Elara & magna certamina , & fixum firmumque fortis tuae anime sensum , dc pro Apostolica fide sudores re labores, atque pericula , per quae tibi aeternae, & a corruptione superiores , & ut complexe dic .mus, perficientur Divinitus datae coronae , & Domini charum rut ornabunt. Nos enim circa nihil utiles Ecclesiae Dei sumus effecti: A piis enim , fidelibusque omnibus, ac pleni Teli servorem dc piam Sanctorum Patrum confessionem spirantibus , ci
cumoperti despicimur potius, quam despiciamus ; & regimur,
Tua vero Sanctitas in ipsa flamma existens, & circa tres illos
Adolescentes in medio camini choros exercens , unam magnamque habuit consolationem, Sancti Spiritus auram , quae Zc flammae impetum sparsit, & cius caminum permutavit in rorem. Et quidem de tuae certaminibus Sanctitatis a 'nobis tanta sint dicta. Superat enim non solum mensuras Epistolae,scd & maximam con- 'scriptionem tuorum bona fama certaminum. inoa vero de pace fit murmur, significavimus tuae Sanctitati: Quia dum certe om- . nino proximi tinnus, nihil.ad integrum novimus , sed tanta scimus , quanta nobis nunciant hi, qui huc ad nos revertuntur ad propria. Intentionem nostram tuae manifestam facimus Sanctitati: Legentes litem, quae nunc ex AEgypto directae sunt, &crebro eas apud nosmetipsos discutientes , Ecclesiasticae doctrinae illas congruentes reperimus, & contrarias duodecim Capitulis , quae usque ad praesens permansimus expugnantes. Et deliberavimus , ut si receperit Sanctitas tua Divinitus sibi commissas Ecclesias, communicemus quidem AEgyptiis & Constantinopolitanis, & aliis qui cum cis militavcrant contra nos, quia nostrum, magis vero Apostolorum, Dogma confessis: Et vero, quae dicitur, damnationi Sanctissimi & Deo Amicissimi Episeopi Nestorii minime assentiamus. Injustum namque secundum veritatem, '& clare impium perspicitur , etiamsi elidem subjectus esset cris'minibus , quibus & alte illi quidem veniam impertire , huic ve- rd claudere poenitentiae januam. Multd magis iniquum , & am- Elius impium est , illum qui est insons, interfectioni contradere. '
193쪽
Sciat igitur Sanctitas vestra , quia prius eis non communicabiamus, nisi vestras receperitis Ecclesias. Haec vero non ego solus , sed omnes Sanctimini hujus Regionis Episcopi in unum convenientes habito Concilio deliberavimus.7218
Iam supra ostendimus, quia Nestorius sua Dogmata denegabat. Et orientales Episcopi judicium fieri
cupiebant se prae siente atque Nestorio. Et si r vera talia sentire convinceretur, eum se anath matizaturos cum tali ejus Dogmate promittebant. Hoc enim Alexander in sua ad Acacium dixit. Epistola. Theodoretus vero scribiti eicia hominem, culus non simus judices factι, inauditum non pol nus damnare. Nemo ergo Catholicus &Deum timens potest Theodoretum de fide reprehendere, cum maxime audiat eum laudantem
Dogmata Epistolae, quae ante unitivam directa est ab AEgypto, contra quam multi Epissemporum Orientalium clare dixerunt, quia Apostolicae fidei esset adversa. Et quod pro omnibus est notandum, ante Ecclesiae pacem legitur facta.
Haec tamen diximus salva illa quaestione, si ejus
194쪽
politanum. De us dicit Osent aspornit,
TVae factus sum Sanctitati, tamquam prodiderim pietatem.
Non enim me scribente, quomode intellexerim Epistolae Curilli Dogmata , de discere volente si quid sit in eis
aliud latens, quod Haeteticis ejus Capitulis conferatur admonuerat Religiositas tua nihil scribere super hoc. Ego vero testem Deum invoco in animam meam , neque Sedis desiderium , neque Civitatis cupido , neque persecutionum timor subegit me usque ad praesens, sed incorrupto Decreto, & indeclinata mente illas literas legens, convenientes nostris esse duxi intellectus earum. Quid entui aliud orabam audire , ut hoc venerarentur haeretici , nisi quia inconvertibilis est Dei Sermo , di impassibilis atque immutabilis p Et neque fermentatio, neque confusio, nequere temperatio facta est in unitione Dei Verbi ad carnem. Et haec tamen in literis comperiens minime tutum putavi esse , ut seper his solis communio fieret, sed ut evidentius fieret, & clarius horum exponeretur intellectus: Sicut & olim literis , quas ante has scripsi , mandaveram , vitans omnino damnationis subscriptio- nem. Et haec autem per condescensionem fiscepi: Et putans nec tuam contradicere Sanctitatem. Haec vero & in Antiochia, Min Berrhaea, & in Hierapoli sumus saepius collocuti. Haec & Domino meo Sanctissimo, & Deo Amicissimo Episcopo Andreae per Honorandissimum & Reverendissimum Diaconum forti L. simorum tertio Stabilistanorum, dum illuc adveniret, scripsi. Et quia non de quolibet nobis certamen est , sed de ipsa spe nostra, venissem utique , si mihi hoc corpus infelix concederet, ad San-
195쪽
ctitatem tuam, ut majori discussione & communi colloquio comprehenderetur sententia literarum.
Ubique notandum, quantum distet Theodoreti intentio ab his, qui pro ea usque ad finem cum Ne- storio permanserunt. Item ab Alexandro & Eutherio, vel aliis similibus. Et quantum consonet his, qui pacem Ecclesiasticam asserunt. Item Joanni,& Aeacio, & Andreae, & similibus.
196쪽
Epistola Eutherii Episcopi Metropolitanisecundae Cappadocia, Thyanen is O itatis,ad Ioannem Antiochiae Archi-Episcopum de ei dem
literis. MAgnos Patres atque Doctores vos dedit nobis Dominus
Christus ad defendendum, ad docendum, ad omnem animae Ducatum. Necesse est igitur nos quidem & importunos esse, dc discere quae oportet, Vestram vero Sanctitatem & non graviter ferre deprecationes , & Monita paterna praestare. Quod autem nunc me movit, hoc est. Legi dcxandrini Epistolam, multa quidem de alia incongrua continentem : Ut contra Dogma pertinaciam malam , & alias Propositiones non pias. De his justum judicavi, ut indicarem quae meae Humilitati placuerunt: Ut aut confirmentur , quae bene se habent , tuae Sanctitatis nutu , aut corrigantur quae forsitan per ig-Morantiam fuerint visa contraria.
Et prius quidem de Capitulis hoc suspicor, ut non prius uniamur Expositori eorum , nisi omnino ea voce propria Sc subscriptione repulcrit, quae habent praecipue blasphemiam. An ad haec manebunt, sicut ille praecepit Sed nos qui ei concedimus id , &insuper cum tot laudibus atque praeconiis , quae fecistis, ab omni
excusatione nos ipsos essiciemus extraneos. Si enim tunc quidem sic ea judicaverimus mala, ut eorum Scri prorem unanimiter dejiceremus, & excommunicatos illos, qui ea susceperant, faceremus , nunc autem sic tolerabilia, ut uniamur Scriptori eorum non corrigenti haec, quae tunc nobis damnatione visa sunt digna,
197쪽
posuimus velut constitutum meri id sub reatu , nunc autem rursus excipiamus eum velut insontem p Impugnant enim se invicem judicia haec, & faciunt nos illi reatui subjici , quem pronunciat G, i t. a. hyostolus dicens : Si enim qua degruxi, hac iterum reaedi co, praerar
Sed & Capitulorum incongruitas cui bene susceptibilis appa- . rebit Quis carnaliter Dei Particen Sanctam Virginem suscipiat Quis unitatem naturalem , & per hoc coactivam , quia super omnem naturam , virtutemque Quis unam naturam , Dei re Hominis formam p Quis anathematizare praesumat eos , qui pie ata scribunt excelsa quidem Divinitati, humilia vero Humanitati, non scissa unitione ullo modo, quam Apostoli & Evangelistae facientes ab hac legi satione anathematizati sunt Quis consentiat terribili contra Episcopum Sanctum , Gloriosumque Bas-lium sententiae , qui Dei-feram dixit Domini carnem, qui etiam cum his, qui praesumunt Dei-ferum nominare , anathemati Tatus est Quis autem communicet et , qui Paulum , vas clectionis , anathematizavit per illa , quae inquiens ait: Si quis quasi hominem sthae i. Operatum Dei Verbi Iesum dicit , anathema si ' Dum Sanctus Paulus clare dicat : Secundum operationem potentia virtutis ejus, qua operatus est in Christo , suscitans eum a mortuis. Quis vero incidit a Verbo casenem , & sic fert adorationem debitam , sicut jussit iste qui ait: si quis praesumat dicere assumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo , ct conglorificari, anathema fit 'Quis verb ab ipso Domino audiens , quod in Spiritu Dei eji-r. Tim. 8. ciat ipse Daemonia, & discens a Paulo id quod est, Qui manifestatus est in Carne, justificatus est in Spiritu , glorificari a Spiritu Dominum nostrum Christum Iesum confiteri recuset Immo quis eos qui
hoc confitentur , & anathematizare praesumat pi Quis vero pro- . nuntiare audeat , circa hujus ineffabilem vocum novitatem , Deum Verbum Apostolum factum , ac Principem Sacerdotum , ut per hoc cum Facturam quoque pronunciet, ter Beato Paulo Hib, clamante: Considerate Apostolum o Pontifcem Confisonis nostra Iesum
Christum, qui delii est ei, qui fecit eum t Aut quis est qui Domini
Carnem non ex nostra natura sumptam , sea ipsius Verbi propriam, tanquam si aliunde substiterit, dicere eligat vel audire FQuis
198쪽
iniis verbcunctos simul Sanctos Anathematismo supponat Quis
enim dixerit Deum Verbum passum Carne, & crucifixum Carne,& Primogenitum ex mortuis cum qui semper vivit ,& est immortalis p De quibus convinccre quidem latius facile est, se ut factum in Contradictonibus , quae a multis , & quae a nob re ipsis factae sunt; nunc vero , quippe ut in Epistola, breviter necesse est subsignare. Dum certe etiam sine omni impietate manifesta essent, Oportebat tamen ea ut novella refutari, & non suscipere ad injuriam praecedentium , quae perfecta existunt, horumque ad
Si dicis, bonum est quod nunc habeo: Facta est expositio Dogmatis ad succurrendum pestilentiae Mundi. Languorem minime sistes , nisi materiam languoris evacuaveris effectricem. In vanum mederis extrinsecus, qui intus plantasti & radicasti perniciem. Si enim deterioribus excussis meliora fuerint introducta, meliora obtinebunt locum , manentibus autem blasphemiis , quae superinducuntur, egregia injuriam se stinebunt, re reprobabilia fient. Quae enim communio lucis ad tenebras , & quae pars fideli eum infideli Statio enim secundi cst interemptio prioris. Unde dicit Apostolus : Interimit prius , ut statuat secundum. Qui vero se dicit anathematizaro Apollinarium & vesaniam ejus , dum non evertantur illi consonantia Dogmata , inductio est & risus :Tanquam si quis accusans eam , quae genuit multa venena, offe-xat tamen ipsa Venena , & qui per potum multos extinguens ita circo se arbitretur demonstrare , quoniam illos, qui crudeliter perempti sunt, ipse non laeserit, quia accusat terram. Super haec subscriptiones tanquam victor exigere gloriatur alillius impudentem damnationem , qui neque judicatus, neque convictus, neque peregrinunx gliquid fidei, quae ab olim tradita est, nobis consciis dixit. Quem vel unde culpemus, omnino non novi. An forte quia illis novis Dogmatibus non assensit, quae nos ad judicavimus , prius quam novitates vocum , quas Scriptura
non tradit, ipse testimoniis Sacrae Scripturae praeposuit Quare ea quae sunt Apostolorum, & Prophetarum , & Evangelistarum , re ipsius Christi, qui est omnium Dominus , absque vitiatione Praedicavit. Sed contra illos sententiam proseremus, si adjudica-X a mus
199쪽
mus hunc ea, quae illorum sunt, praedicantem. Quaecumque autem in mirabilibus illorum Gestis sive Commentis ex hujus a scripta nomine a veritate dissonantia inveniuntur, nisi ostensa fuerim audacia Falsariorum conficta , hisque nocentem deprehendi contigerit, modis omnibus suscipiemus addictionis se tentiam. Et nullus sic odit animam suam , ut non moX anathematizet ea , quae manifeste fuerint prava, cum ipso qui ea dixit: Sive ille , ve I Angelus de coelo fuerit, qui dicere praesumpserit
Quis autem poterit oblivisci illa verba congrua tua, quae memoria digna sunt, quae nos instruxerunt in Epheso: Quia dum duo mortifera praecipitia proponuntur , hinc quidem quia dicitur Dogma fuisse corruptum , illinc vero quia contra ipsum iniquus exstiterit, nihil hic interest utrum ex illo praecipitio, quod minus videtur , aliquis ruat, quia aeque periclitabitur ; nihil prohibet Ecex illo , quod minus videtur , aliquis ruens similiter periclitetur. Et quidem quod mihi placuit., breviter indicavi, sciens melius esse,quidquid illud est paci. Quapropter temporalem peccati punitionem satius est, quam aeternum sentire tormentum. Tuae vero
est Sanctitatis & manifestare quae certa sunt, & tam literis quam orationibus confirmare, & quae meditata sunt nunciare , ut praeveniatis Adversariorum nequitiam , & quietem beneplacitam
magis eligere , si nihil praeter pacem flendum est atque concordiam. Didicimus enim , quia sit & falsi nominis pax , ab eo qui clare dixit: Quia zelatia sum in peccatoribus, pacem peccatorum vitim. .
200쪽
Epistola ejusdem Eutherii Thranensis Arch, En copi, tiam scripsit Helladio Tharsensi Archi-06copo,
lectis lit eris ab Alexandria, b Ioannis Archi- Di lcepi ad Alexandrum Episicum,
QV nxum nos vulneraverunt literae aliorum, quorum quia
dam rectam fidem impudenter expugnant, alii vero 'Dogma ex parte maxima prodiderunt, tantum me tuae . Sanctitatis laetificavit Epistola: Et nisi hanc pro omni medicamine habui 1Iem , quae operaretur contra universam passionem , subito tanta me tristitia velut transitorie irruens peremisset. Laetificaverunt autem me & aliorum Orthodoxorum literae, ostendentium dignum zelum de contradictione &resistentia pro pietate. Haec vero dico ostendens, quam habebam Deo cooperante , intentionem , sequi festinans in his, quae proposita lunt, non errantia tuae Vestigia Sanctitatis , cujus ad bonum nutibus oro servire, & omnia, quae piὰ ab eo deliberantur atque iudicantur, rata habere atque servare, & ad effectum, quanta mihi est virtus , adducere, & per ipsa aeternum lucrum in memeti plum acquirere. Omnem Fraternitatem , quae cum tua est 'Fraternitate, plurimum salutamus.