Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

2.6 s

henatus ait: Et haec Epistola Theodoreti ad Meletium Neo- sareae de his, quae Ioannes in rimersis misi- .lus inique comm

MLmox sum eorum , quae mihi locuta est in Hierapoli Religiositas tua , quando mihi Antiocheni intentionem nunciasti, dicens quod pacem desideraret, promittens nihil unquam, quod nos contristaret, se esse facturum. Vide igitur , Deo Amicissime , Sacramentorum veritatem. Vide vineae Nabuthae direptionem : Et injustas contra legem Ordin tiones. Vide transgressionem Canonum, & Divinarum legum despectum. Quae ei concedit Regula, ut in aliena Parochia consecret λ Immo quae non hanc injustitiam vetat Non ei suffecit illicite ordinare, sed & adjecit alteram impietatem, ut talibus viris committeret Sacerdotium .Et Marinianum Deo Amabilitas tua plus omnibus novit,& de Athanasio clare audis. Unde cognoscat Religiositas tua , quod a communione talia praesumentis nos ipsos abscidimus, timentes judicium Dei. Similiter vero & eorum. qui has consecrationes iniquas suscipiunt, communionem vitamus. Haec vcro in praesenti scribere lum coactus,memor quae tuaest charitas Sanctitatis , & volens ut in omnibus eminens nulla reprehensione maculeris. Omnem quae tecum est, Fraternitatem ego, & qui mecum sunt, salutamus.

302쪽

vARIORUM P. ATRUM

CAPUT CXXIX. .... et idem irenaeus inquit. Per omnia Deo Amicissimis Er. anctissimis Episcopis Syriae, b Cilicia prima ac secundae disecundae Cappadociae, Alexander, Theodor tus, Heliades,Abbibus, Maras, Dadiid, Acilium, , in Domino gaudere.

P Rophςx quidςm Hieremias, unius civitatis incendium de

hominum captivitatem lugens, fontem petebat lach marum, solitudinis ultimum requirebat, & lamentationes conscripsit, ut angustiam , qua intus urebatur, cfferret per lamentationem, quasi per fumi evaporationem. Nos vero Ecclesiae Dei oppugnationem , Sanctorumque ulterius proditi nem, ac Sacerdotii corruptionem lugentes', vos, o Com-Pastores, ad lamentationum participationem vocamus. Non ut ignorantes doceamus, neque ut laetos perducamus ad luctum , sed ut i ctus communione vel parva quaedam consolatio acquiratur.

Novit enim Sanctitas vestra , quae inique atque illicite vel sint facta vel fiant. Illam, quae praeter omnium Episcoporum Orientalium voluntatem ad Alexandriam est directa,Legationem. Illam, quae tyrannice, & non Ecclesiastice ab eo facta est, damnationis , ut putavit, solutionem. Dum paulo miniis ducenti in AEgyptii damnationem consenserunt, duos aut tres in communionem Tyrannidis assumens ,& omnes alios respuens , hunc quidem , sicut suspicatus est, solvit. Illum vero, qui neque judicatus est, neque praeter Apostolicam doctrinam quodcumque praedicat, sed vestigia Paterna secutus est , id est, Deo Amicissimum de Sanctissimum Episcopum Nestorium , crudeliter dc latrocinaliter interemit,

non accipiens in mente oculum cuncta cernentem, non futurum judicium metuens, non continuis conscientiae sagittis arctatus, non

303쪽

non homines miseratus, quos vulnerant ista , non scripta pro illo viro retinens testimonia, quae ubique transmisit,ante paululum quidem,quam se nodus fieret,Galatas & Cappadoces suadens,quod illevit esset Orthodoxus, in Synodo autem ubique terra marique tapistolas dirigens, & accusans impietatem, iniquitatemque commissam. . Omnibus his exclusis, non solum iniquam & in justam damnationem suscepit, sed anathematizavit doctrinam ejus orthodoxam. Verumtamen & his gestis, silentium nunc usque tenuimus, aliquam mutationem horum tristium sustinentes, & Ecclesiae tranquillitatem videre cupientes. Dum certe pene per singulos dies plurimis, immo cunctis murmurantibus audiamus , quod p testas Sacerdotii, quae Divinum munus est , sit facta venalis: Ecqui gratis acceperunt, & gratis dare praecepti sunt, quae Divina sunt, pecuniis Aendunt. Et filii Sion pretiosi , dum prae Sole fulgere debuerunt, ut vasa testea facti sunt, opera manuum figuli. Quod vero est deterius omnium Pessimorum, dum contra leges ordinet, ipsam iniquitatem nec celare contentus, Divinis rebus insultat, re pompam ce sanctis Mysteriis ducit . Mox post ipsas ordinationes de Ordinatorum vita triumphans , & talia dicens , quae etiam his , qui saeculariter vivunt, curam tamen adhibent castitati, abominanda & execrabilia sunt: Ne dum dixerim illis viris, quorum Propositum est castitatem , sancti talemque docere. Unde jam taciturnitatem putantes non impune constare, ab ejus quidem communione separavimus nosmetipsos, futurum judicium me

tuentes.

Vos autem, qui praesidetis Ecclesiis , & ovium Domini estis

boni Pastores, rogamus ut oves Domini vindicetis, quae tam nimie corrumpuntur, & tanta pestilentia devastantur. Et non des. piciatis, dum conculcentur Apostolicae leges, & violentur P trum Decreta ; sed rememoremini doctrinam Beati Pauli. Corinthiis enim scribens ait: Si quis fratrum nominatur aκt fornicator, i aut a rus, acit idolis serviens, aut contumax, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. In praesenti autem non una species praefatorum , sed omnis simul Malorum cuneus per hunc se ingessit Ecclesiis. Unde oportet Sanctitatem vestram , quae illud terribile

304쪽

α68 VARIORUM PATRUM

iudicium novit, non despicere Ecclesias Dei, quae in tanta sunt itempestate, & periclitantur commune sustinere naufragium ; sed vindicare tota virtute , & impetus voluminum frangere , & cre centem nequitiam sistere , quae & universos desiderat obtinere ,& pestilentia sui omnia certat implere. Ego vero Alexander, qui vestram Sanctitatem saluto, ultra an-. num iam , sicut nostis, habeo, quod post adventum Pauli meme ipsum ab Antiocheni communione sejunxi. Religiositatem vestram , & eos qui cum ea sunt, nos, & qui nobiscum sunt, plurimum salutamus.

305쪽

CAPUT CXXX.

Somino, inquit, no, per omnia Deo Amicis o Patre, arpe Sandiissimo Alexandro, Theodorato, Heliari, Ab bibo, Mane, Dadvidi, Acilino, Helladius, Matronianus, Urisius, Zenobius, in Domino gaudere.

D Qὶς intolerabilia quidem , quae a vestra nobis nu-

per scripta sent Sanctitate , o Religiosissimi, non autem nova , nec aliena a confusione praesentium temporum , Ο& ab his quae ex illo praesum pia sunt tempore , quo Vel in Epheso, vel post haec inconvenienter ac pessime in Canonum contumeliam gesta sunt. Quae per ordinem recordati, &inge- miscentes a profundo , tractavimus apud nos communem Deo 'Amicissimorum Episcoporum Synodum congregare , ac literas Synodicas vestrae Deo Amabilitati destinare. Sed possibile non fuit, prohibentibus , ut uidetis , diebus , eo quod Paschae festivitas instet. Nos qui in Metropoli sumus inventi, dc Deo favente unam sententiam novimus esse cunctorum,scut ex persona communi hoc tantum vestrae Deo Amabilitati rescribimus , quia o- portet ad cunctorum Dominum deprecandum nos ferventius

erigi , quia nec est possibile , sicut ipsi quoque fatemini, Deo Amicissimi , aliunde operiri tantorum malorum solutionem. Licet enim propten nostrorum multitudinem peccatorum deteriora firmentur, & augeatur apud eos, qui sic volunt, contumelia Rogularum , sed si voluerit Deus, sola voluntate placabit multiplicem re importabilem Diabolicarum magnitudinem tempe

statum.

Et haec scribimus, non quasi sanctitas vestra Monitis nostris indigeat, sed quia nimia dissicultate temporum desperamus. Et euoa -- ω talia, quae audivimus, mala fieri permittantur rLl3 t. Quae

306쪽

a o VARIORUM PATRUM

Quae tamen Deus suae benignitatis more potens est amovere , praestare suis Ecclesiis celerem pacem. Orate pro nobis, Deo micissimi.& omnem , quae vobiscum , Fraternitatem ex nobisi ex eis qui nobiscum sunt, plurimum salutate.

307쪽

EPISTOLAE.

CAPUT CXXCI.

2I' Dominis, inquit, meis, e per omnia Deo amicissimis, Sanctissimis Episcopis, Alexandro, Theodoreto, di, Abbibo, Mara, Da lili, Acilino, Hermogenes, Melitius, Heschi M, Beliodorus, in Domino gaudere.

Nos quidςm, ςη quo iniquitates commissae sunt contra

sanctarum Dei Ecclesiarum Decreta, ex tunc lugemus ,& sumus in multo dolore. Nunc autem Sanctitatis ve

strae suscipientes Epistolam , & quae sunt facta noscentes, alterius tristitiae augmenta suscepimus , cogitantes quod per omnia Ecclesiastica Decreta calcentur. Oportebat vero&Sanctitatem vestram , quia id quod docet omittunt, & super peccata sua majores adinveniunt injustitias, per singulos dies esse a tentos in caussa, & celerrime ordinare , re non protrahere tempus, ut illi nocentes faciant quae fecerunt. De communione enim arbitramur meminisse Sanctitatem vestram, quia rescripsimus Religiositati vestrae & atino praeterito , indicantes vobis nocipsum , quod nos separassemus ab eis usque adeo , ut non quies cant per ungulos dies, in quibus possunt, debellare nos. Sed qui pugnat pro in justitiam patientibus Deus, ipse per orationes vestras , quod expedit sanctis ejus Ecclesiis , celeriter faciat, & det nobis de reliquo a malis requi cere. Et nunc vero id ipsum rescribimus, acquiescentes eis, quae vestrae visa sunt Sanctitati. Religiositatem vestram, & eos qui cum ea sunt, nos & qui nobisi cum sunt, plurimum salutamus.

308쪽

27α VARIORUM PATRUM

C. UT CXXXII. .....etro Epistola, inquit, Alexaudiri Episcopi Apamea ad Deo Amicissimum flexandrum Epigcopum, quam rescriptis rogans, ut utipossibile est convenirent a d deliberandum de bis, quae geruntur, quid fieri oporteret.

Volebam tuae colloqui Sanctitati, es de his, quae aguntur,

conferre. Quod non nunc prius deliberare concepi, sed olim: Et diversis impedimentis revocatus sum. liquando quidem ab instante corporali infirmitate, cujus adhuc reliquias sero , nonnunquam vero ex caussis , quae nos coarctant. Quia igitur nec me illuc modo, nec tuam Sanctitatem huc venire sancti dies permittunt, dignare in itineris medio, in aliquo Monasterio, aut Vico, ubi tibi placuerit, fatigari, & coli -qui nobis. Hoc enim & mihi, .& tuae expedit Sanctitati. Et sicut coram Domino dico , nisi praesens sanctus dies ossiceret, non - me illuc venire pigeret. Si igitur hoc fieri approbas, dignare innotescere mihi, & ubi & quando aderis, ut eadem die concurr

309쪽

CAPUT CXXXIII.

Epistola, inquit, Theodoreti Epistos ad Magnificenti si-

rvm Magistrum Militum scripta de bri.

OV oxicumque Divinae agnitionis lumine digni facti su

mus , & illius radii nitorem suscepimus, credimus Messe Deum, x humana intendere , & sapienter omnem gubernare creaturam : Quippe quam produxit, & cui esse donavit. Cernens igitur atque conspiciens eam , utiqud bonis gaudet operibus, iniquitatem vero , & alia malignitatis studia respuit. Dum verbabominetur ista, & illa recῖpiat, omninbutique justas retributiones metitur operariis horum : Et neque dignitatem, neque divitias , neque Potentatum, neque aliquid horum, quae in nac vita praeclara sunt, judicat computanda, sed mentis fructus , & cogitationum partus , & rerum discutit actiones. Eos autem, quibus majores dispensationes commisit, majores exigit ultiones. Inquit enim Scriptura Divina: Potentes po--ε. rexter tormenta patientur. Et cui multum est datum , mulsum ab eo ct exirent. Et omnia nuda ct aperta sunt coram eo. Et omnes adflabimus o Funali Christi, ut recipiat unusiquisque per corpus qualia egit. Seu bonum, . or De malum. Et Beatus David clamat ad Deum : Quia tu reddes inguia es lis secundum opera eoru nQuia ergo hanc habes, optime, fidem, & in terminis ac legibus Scripturae Divinitus inspiratae permanere desideras , & magnam illam, terribilem, desiderabilemque Salvatoris nostrr praesentiam sustines, in qua retributiones quisque secundum vitam suam

conversationemque recipiet ;' noli oro,deceptoribus credere, nec

facilem praebeas aurem tentantibus fallere. Sed fortissimo Iob crede , dicenti: Quia auris verba dijudicat, D lus autem cibos &gustat , Ia . ix. in innita rerὸ tempore sipientia invenitur, is in longa vita disciplina. Et ab eis , qui nos calumniari & accusare pertentant, exige ultio-M in nem.

310쪽

z VARIORUM PATRUM

nem. Si unquam in vico Ecclesiastico agrestium multitudinem congregantes armavimus; si operariis, Curatoribusve praecepimus reditus non praestare Praepositis ; si aliquid eorum , quae ad eos pertinent, retinuimus. Dum certe multa millia injustitiarum nobis ab eis irrogata ferremus. Grandem si quidem contra nos multitudinem congregantes, incendere minabantur Sanctorum, bonorumque Victorum , MAthletarum Christi, Cosmae & Damiani Basilicam : Et quod minabantur, forsan opere perpetrassent, nisi occursum nostrum re- . verita multitudo fugisset. Expetat ab eis ultionem Magnificeti tia tua pro impietate commissa in Sanctissimum Abbibum Episcopum , quem nobis eiecerunt semi-vivum , nec vitae finem in Ie- .ctulo eum suscipere permittentes, qui nec libellos refutatorios dedit, neque delirus est factus, dc perdidit intellectum, sicut mentiuntur , te excusare tentantes. Et cognoscet hoc Magnificentia tua ex literis, quae ad nos ab eo sunt scriptae, cujus vestrae Ma nitudini paria destinavi , ut ex eis agnoscatis impietatis , quae in illo praesumpta est, magnitudinem. Nonne perquam optime 1

communione eorum nos ipsos abscidimus Sed justi judicis judicium formidantes . .

Scimus namqhe subtiliter Athanasii vitam. Deprehensus est. enim & apud nos in Xeneona, turpiter vivens. , Et vivunt adhuc ex eis, qui eum detexerunt, multi, & testimonio digni. Sed do in Regia urbe multos habet, qui consi exerunt ejus illecebras, Praefectianos, Magistrianos, dc Publicos civitatis , quorum testimonia, in Scripto nobis Chalcedone oblata, nos legimus, dc qui eum consecravit illicite. De Mariniano enim dicere superfluum puto , qui omnibus sere Antiochiae habitatoribus parvo tempor factus est notus. Multi sunt Canones,qui praecipiunt non de Dere Episcopum consecrari, neque absque Metropolitano suo, neque sine Decreto suae regionis Episcoporum , sed ut aut cunctis praesentibus ordinatio celebretur , aut illis solis absentibus, qui vel propter infirmitatem, vel propter alias necessarias occupationes abfuerint,& per Scripta consentiunt: in Christi Gregum Pastores cum concordia consecrentur ac pace.

Si quis vero his canissis fuerit ordinatus, hujusinodi Ordinatio

SEARCH

MENU NAVIGATION