Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

orthodoxus, qui pium nominat & Ioannem , &manifeste dicit quoddam Decretum dirigendum esse , per quod pii cogantur ejus approbare Synodicum. Ego igitur, Deo Amicissime Domine mi, non abscedo a priori sententia, neque patior conscientiam meam in quocumque decipere, etsi omnes se dediderint praesentis saeculi vanitati, propter eum qui me a principio adscivit, ut devotam Deo servare studeam conscientiam meam. Jam de reliquo quidquid voluerint agere contra nos, ipsorum fit hoc ili tempora potestatis. Hoc solum rogo, ut consuetis orationibus tuis nobis cooperari digneris.

332쪽

VARIO-RUM PATRUM

Epistola Thιo oreti, in qui t, Epistopi ad Alexandrum Deo Amicissimum Epsopi m, per quam ignificarit,

Magniscentis imus comes Titus ,-Sanctissimi Monachi insurrexerint in elim per Heras, tanquam qvi debebat pacem, communionem amplecti Antiocho

ni Ioannis. MUlt s per hos dies sustinui perturbationes, multasque

tristitias, quales nunquam, quarumque alias praete

mittam. Venit Admirandissimus atque Clarissimus Tribunus Euricianus cum literis Magnificentissimi &Gloriosissimi Comitis Titi, tam ad Sanctos Monachos scriptis , quam ad Dominum Iacobum, & Dominum Simeonem, & Dominum Baradatum , & ad nos. Quae literae minas continebant, ut si non acquiesceremus pacificari, mox nobis projectis ordinarent alios. Et quidem risi de minis, pessime autem me Sancti Monachi affixerunt, multa pro pace rogantes , ut culpantes. Dum Vero irascens ego , & male accipiens ista, paratus essem & civitatem relinquere , & Provinciam , & ad vitam Monasticam confugere , afficti promiserunt usque ad Gindarum mecum discedere , es Antiocheno suadere ut illuc adveniret, mecumque loqueretur. Me autem dicente , quod nisi ejicerentur illi, impossibile esset fieri pacem , direxerunt tres Deo. Amicissimos Presbyteros& Archi-Mandritas , tam ad eum , quam ad Magnificentissimum Comitem T itum , mandantes eis non esse justum, ut viros sanctos, ct

qui suas provinciaι ornaverunt , sic injuste is inique ρrajicerent: Si quid enim tale fuerit gestum , perturbationem necesse est subsequi. Si igitur pacis

curam geris, dignare venire ad Gindarum , ct sumentes Episcopum nostrum, veniemus ad te. Igitur necessarium duxi haec ipsa tuae innotescere. Sancti-

333쪽

san'itati, ut eam nihil eorum, quae agimus, lateat. Ire verb ad Antiochiam omnino interim recusavimus. Oret igitur Sanctitas tua hoc, quod Deo placeat, dispensari,&ea fieri, qua expediunt i nctis Ecclesiis. . r

334쪽

CAPUT CXXXXVII.

. o.

Epistola, inquit, Deo Amicissimi Epistopi Alexancti ad

Theodoret , quam rescribit ad haec, quae ab illo sunt scripta, dirigens ei conditiones quasdam .de ipso negotio.

TVa quidem Sanctitas bene fecit, in Scripto nobis, quae

nuper acta sunt, indicare. Ex parte autem nobis haec ipsa & opinio nunciat, quae super ea quae dicuntur, & ea quae aguntur, solet adjicere falsitatem. Verumtamen ego per gratiam Dei, quae me nunc usque roboravit, spero quod 'nullius metuam minas , ut aut impio Cyrillo communicem, aut Orthodoxiae Proditoribus , qui & anathematizaverunt eam , dc orthodoxum dejecerunt, ut ex hoc , quod ad ipsos attinet, clare ubique falsitas praedicetur. Nam quod crescat apud eos atque proriciat mali nominis haeresis, puto quod & ipsa, quae nunc a Constantinopoli scripta sunt, tuam docuerint Sanctitatem. Et in Antiochia vero non unus, nec duo, nec decem tantum de Hier . politanis adfuerunt in Ecclesia, inter quos erat & Dominus meus . Deo Amicissimus Presbyter Maranas, qnando & Macedon in majori hebdomada in Coemiterio , & Anthonius Chalcidis Epi- . scopus in Ecclesia sancti Zachaei aperte Deo-Passianam haereum praedicaverunt. Haec scribere sum coactus, nimis a re suscipiens, . propter sanctorum Monachorum contra nos curiositatem. Rogo igitur, ut etiamsi omnes mortuos ab initio Mundi resuscitent, siquidem quiescant. Orent pro nobis. Si autem damnant nos, pa cat illis Deus. Nec enim majoris authoritatis sunt, quam de

coelo Angeli, & quam Chorus ille Apostolorum: Quos anathemastetavit per Paulum Christus, si quid praeter Evangelium Christi evangelizare praesumpserint. . Si unquam verb contigerit, ut alicui

335쪽

alicui eorundem Sanctissimorum Monachorum tua Sanctitas colloquatur, & super hoc moverint ipsi sermonem, suade illis ex me, quia secundum veritatem , nec si mihi totum coelorum Regnum Joannes , cujus non est Dominus, dederit, non autem dico Rasiphas, dc alias hujus solitudinis civitates , ei communicare sustinebo, nisi prius correcta fuerint consequenter illa, quae per Orbem terrarum sunt operata hoc fidei naufragium. Memor cnim sum dicentis : Quia neque altitudo , neque profundum , neque praesentia , KCn. 8 neque futura , neque alia creatura poterit nos separare a charitate , qua estis christo Iesu, Domino nostro. Et gratias ago Deo, quod cum illis sunt & Synodi, & Sedes , M Regna , & judices: Nobiscum vero Dominus Deus , & munda atque intemerata fides in eum. Et per sanctas orationes tuas, quia nisi me timor Dei retineret, non exspectarem violentiam pei aeculi Potestates inferendam: Sed ne Christi Gregem videar prodidisse , necessitatem sestineo. Sciens igitur Sanctitas tua Propositum meum , si ei id placuerit, & Antiochiam introire non renuat: Et quidquid novit aliud agere. Ego enim quae a principio definivi, in ipsis permaneo. Quia vero non sim contentiose dispositus, sed habeam piae condescensionis affectum , & eam grate suscipiam , & hae, quas nunc direxi chartas, tuae satisfacient Sanctitati.

Satis ostendit Beati Theodoreti subjecta responsio, si tamen vere has ejus esse approbemus Epistolas, eum reverentia dc affectu Archi. Episcopi tunc sui hujus Alexandri, dc adversitate beati Joannis E

piscopi, dc voluntate omnes secum pariter uniendi, non vero Nestoriani erroris assensu ad univer

salem pacem tardius accessisse. Quippe qui dc unitivae beati Cyrilli Epistolae fidem , quam tantopere nititur impugnare Nestorius, perseveranti Dsime ab initio approbavit, dc praetulit duorum E-

336쪽

3oo VARIORUM PATRpiscoporum caulla, dejectioni Nestorii, 3c Ana

thematismo Dogmatis ejus. Et nunc ad haec ad omnes illius conditiones Alexandrum Episcopum suum conatur adducere. Fi postea hoc per tmultas cum singulis eis cacissime egit Epistolas , ut omnes ad unitionem perduceret. Quod &m cunctis, eo suadente, paucissimis exceptis , suo studio, annuente Dei gratia, adimplevit. Vnde dc magnas inimicitias iustinuit eorum, qui usque ac finem suo errori pertinaciter adhaeserunt.

337쪽

CAPUT CXXXXVl II et

Dictola, inquit Irenaeus, ad Deo Athiribsimum Episco-pm Alexandrum, Theodoretus restris , g-mificans ei, quod ueris directat sibi conditiones,

tinam tanquam minus Je bene habῖntem non proba- Erit. L fg p vη sanctitatis Epistolam, in hieiens vero&tria .

exemplaria , magis illud sine nomine approbavi. Duorum namque priorum unum quidem simplex erat, alte- rum Vero intemperate ardens. Bene aut se habens

mihi illud est visum, quia & condescensionem cum mensura ha- buit, & acri biam laudabilem. Continebat enim, ut intenderemus in illa synodica, dc quaereremus si superfluum nihil haberent, &rectae fidei consonarent, nullumque haberent assensum ad ea quae Ephesi male sunt gesta. Et susciperentur pro Ecclesiae pace. Ali quin omni modo fugiantur atque refutentur. Dignetur igitur Sanctitas tua , ut si ab Oriente redierint, qui haec ipsi deportant, 'inspicias & quaeras, & nobis quod verum sit innotescat. Ego enim murmur audivi, quod is qui nunc obtinuit Sedem , orth doxe docet. Et docuit vero me hoc per Iiteras clare Dominus meus Sanctissimus, & Deo Amicissimus Episcopus Helladius: Et eorum , Quae mihi ab eo seripta sunt, tuae Sanctitati Rescripta transmis. Direxit verbmihi & exemplar Epistolae Domini mei Sanctissimi, & Deo Amicissimi Episcopi Eutherii, eandem Virtutem continens. Rogo igitur Sanctitatem tuam, ut legens haec, sicut de recta fide , sic & de Ecclesiarum cogites pace, quae secundum veritatem nimis commoventur, & facti sumus universo Po- pulo ridiculum. Si autem tuae Sanctitati videtur , ut conditiones

Antiocheni pro pace suscipiamus Ecdlesiae, ut exclusis his, qui ab eo inique sunt ordinati, soris ab Antiochia colloquamur, MPpa hoc

338쪽

hoc facies sicut tuam decet Religiositatem. Non autem tuam lateat Sanctitatem, quia & ego Antiocheni ad Piissimum Irincipem literas legens, valde mea anima dolui: Quia evidenter novi, ruod Scriptor ejus, idem sentiens, absque judicio dc justitia con-emnavit eum, qui nihil noviter ejus doctrinam docuit. An thematismus vero illic insertus susticiens est quidem plus dc ab ipso deiectionis assensu perturbare legentem. Verumtamen non indefinite, sed cum quadam determinatione positus modicam quandam praebet consolationem. Non enim dixit: Anathemat tamus ejus doctrinam , sed Quacumque ab eo aliene , fre quocumque modo dicta vel sensasunt prater Apostolicam doctrinam. Ego quidem praesumpsi rogare , tuae vero sit Sapientiae dc pertractare quod expedit, & non irasci, sed intentionem nostram perquirere.

339쪽

CAP UT CXXXXIX.

Disola, inquit, Deo Amici umi Episcopi Alexandri

quam denuo rescriptis Deo Amicissimo Theodoreto, . , , dirigens ei j prooemium Synodicorum Procli.

Non ignorat Sanctitas tua, quid sit quod me a communio ne Antiocheni a principio sequestravit. Scit hoc &Oriens , & Occidens, & Septemtrio, atque Meridies. Et nullus mihi eorum sermo est, quia aut vituperent aut accusent me, aut mihi contumelias ingerant. Semovit autem me non ordinationum turba, per quas iniqui viri promoventur,& illis Dei proponuntur Altaribus, quae ad Antiochenum minime pertinent; sed proditio fidei, communio Haeretici, depositi quidem prius a fere ducentis Episcopis, cedente vero nunc ei communionem Ioanne & Paulo. Et hanc constantiam & h bui & habebo , confortante me Deo, ut nulli corum communicem , qui communicant Cyrillo, non excutienti & anathematizanti in Scriptis impia sita Capitula. Et si hic, qui nunc communicat ei, dicatur orthodoxust, & vel nunc ab orthodoxis ordin tus , vel ante confusionem & iniquitatem , quae Ephesi facta est, consecratus , & si ipse multis millibus vicibus anathematizet impia Cyrilli Capitula, non vero etiam communionem Cyrilli con- futet: Quicumque talis est , meus Communicator esse vel dici non poterit. Quae autem subinde cognovi, & quae agnovero, aut per verbum, sicut coram Domino a dignis fide viris, aut per literas, vel quae sit confusio praedicationis in Ecclesia Constantinopolitana, vel quae virtus ex inde allatorum Synodicorum , vel quae corruptio quorundam nostrae Provinciae Episcoporum , qui Antiocheno adjunguntur, & in omnibus circumferuntur cum 'aeguptio, scribere superfluum duco, unam habens intentionem , quam & cuncti, qui nos sciunt, noverunt, ut habeam.constantiam pro

340쪽

pro sana fide, & fugiam haereticam communionem' Verumtamen praedictorum Synodicorum Prooemium studiose transcribens, quippe ut quod mihi sit est ad satisfactionem caussae praesentis, cxemplar ejus tuae Religiositati direxi. Memor enim sum & eorum, quae paulo ante mihi a tua Sanctitate mandata sunt, quam ea testificari pro me arbitror , quod hoc fuerit plane Propositum meum, Deo, nisi fallor, illuminante mentem meam , talemque satisfactionem condente in ea, ut neque tribulatio, neque angustia, neque persecutio, neque fames, neque nuditas, neque periculum , nςque gladius separet nos a sana fide , ut tempori potius, quam pietati militemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION