Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

EPISTOLAE.

nem infirmam , reprobamque esse dixerunt. Contra Legem vero agentes, & in aliena Provincia ordinantes, de ipsos Canones deponi praecipiunt. Hae nos Leges, ab illis transgressae, ab iniquit tis Authorum communione recedere compulerunt. Non enim discordiae & rixae servivimus, sicut tua suspicata est Magnitudo , nec perturbationibus delectamur & turbis, sed omnia eligimus pati, quam calcari Ecclesiasticas sanctiones. Idcirco illum alium Absiton contra Patrem re univimus oblatrantem, atque ab eo Rccepimus juramentum , quod Dolichiensum non invaderet civitatem, adhuc illo superstite, qui eum Presbyterum, Dispensatoremque constituit, commisitque ei sacras pecunias, & continuo

dimissimus eum.

Qui jurans decem millibus Sacramentis, non per Scripta solum, sed etiam sine Scriptis sub testium praesentia plurimorum , moX-que impietatem tantam despiciens , & nec Patris senectam miseratus , nec cammunionem mensae formidans , nec naruram reVeritus , tan'uam Tyrannus Dolichium comprehendit. Propter haec adverbum nos pugna surrexit, & nos illam equorum pli langem cum voluptate suscepimus, & vituperationem , quae Va riis Praeceptis est posita. Memores Domini Legum , qui dixit: Beati estis, cum exprobraverint vos , ct persecuti vos fuerint, o dixerint

ne verbum malum contra vos , mentientes propter me. Gaudete ct exuNtare , quoniam merces vestra multa est in coelo. δε iterum : Si Mundus vos

odit scitote quia ct me priorem vobis odio habuit. Si de Mundo fuissetis, Mundus quod suum erat dulcret. Quia vero de Mundo non estis, sed ego elegi vos de Mundo, ideo odit vos Mundus. Sed & B. Paulus consolaturnos dicens : Omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu , persecutioncm patientur. Mali autem homines 9 Seductores prosicient in pejus , errantes ,

O in errorem mittentes.

Et propter haec quidem delectamur, dum contumeliam vel irri sones patimur, & tam fortiter ac pessime impugnamur. Dum Verb recordamur , quia vir pius, fido ornatus , habens charitatis maximam curam, resurrectionem judiciumque cxspectans , S justam retributionem sustinens, ne quidquam contra nos tale iter assumpsit, & publice in nos proposuit contumelias, & Deo Amicissimos Circitores injuste trahi praecepit, dolemus animo,& ma Mina nis

312쪽

nis tribulationibus vulneramur. Ait enim magnus David i Si in Pset, micus mens exprobrasset mihi, supportarem utique. Eis hic , qui odit me, super me magna locutus fuisset, absconderem ma utique abeo. Unde i juriam quidem sortiter sustinemus, & Domino supplicamus veniam dare peccatis. Didicimus namque a Divini inmo Paulo dicere : Injuriam sustinentes benedicimus. Dum persecutionem patimur , r-I. Cor. q. Ieramus: Dum maledicimur, supplicamus. Sicut purgamenta Mundi facti sumus, omnium peripsema usque nunc. Rogamus vero Magnificentiam vestram non facile credere his, quae dicuntur, oec abrupte adversum nos accusationes excipere , sed subtiliter quaerere verit tem. Sic enim& placabis omnium Dominum , & fructus gloriae carpes apud homines universos.

313쪽

C A PUT CXXXIV.

labellus R merendis imis Deo Amici stimis Episcopis,Alexandro, Theodoreto, Marae, Davit, Acilino, ab Abbibo Discopo Dolicbii misim,per quem indica vi qua ab Antiocheno inique commissa

sunt. Pεm enit d me , quod apertam contra Sacerdotii culmen tyrannidem,& suam coram cunctis metuentes infamiam,qui me ab urbe mea pepulerunt, opinionem salsam ubique seminaverint, quod non prius in Dolichio Episcopum secerint, quam refutatorios a me libellos acciperent. Innotesco igitur vobis , per orationes vestras jurans, quia neque libellos refutatorios Antiocheno direxi, neque unquam volens ab hoc Gpiscopatu recedam , & violenter expulsus silere non patiar, sed vestra nihilominus Sanctitate pro me suis orationibus concertante , non me pigebit, ut spero , nec subire itineris longit dinem , nec ad plurium concurrere Episcoporum Concilium. Talia enim sustinui pacis tempore, qualia nullus, dum contra pietatem facere cogeretur sustinuisse monstratur. Nullum igitur locum apud vestram Religiositatem illorum falsitas habeat, qui excusant .excusationes in peccatis. Et nunc quidem dicunt , quod a me defuncto ad alterius ordinationem perducti sint; nunc autem quod a me fuerint dati libelli, per quos Episcopatus repu-diaverim curam. -

314쪽

CAPUT CXXXV.

Epistola, inquit idem, Deo Amicissimi Di copi Alexandri,

Theodoreti, Abbsti, Heliadis, Alarae, Da iis, Acilim, Euphrates e Pro Inciae Di coporum, ad sti gustas, . scripserunt Innotescentes quae ab Antiocheno δε- ricibus in eos commisiJunt.

DLus pietate ornavit Imperium vestrum: Unde & di

ii me permansit, ac permanebit. Ipse enim vos protegit. Et hoc saepius per ipsas res docuit Imperium vestrum. Defendite igitur & vos , o Amicae Ciaristi, ejus quae oppugnatur Ecclesiam. Non quod indigeat manus humanae solatio, sed ut vobis ipsis insenescibiles & aeternas procuretis coronas. Quae autem sit pugna, hoc in brevi edocebimus. Venimus ad Ephesum pridem propter eas, quae natae sunt, Ecclesii sticas quaestiones. Sed nec judicio facto, nec inquisitione , nec conflictu , neque colloquio , quidam quidem deposuerunt Sanctissimum Episcopum Nestorium, quidam vero contradi Xerunt depositioni, injustam eam iniquamque dicentes. Quorum unus fuit & Antiochensium Praesul, sicut & vestra Pietas novit. Et multa quidem certamina pro eo fecit Ephesi : Ac plurima Chaucedone in Consistorio, EM coram piissimo & Amico Christi Impe

ratore nostro , orthodoxum nominans eundem virum, & ipsam

depositionem de iniquitate accusans. Sed postquam rediit inde,& dejectionem suscepit, & anathematizavit dogma veritatis. Adjecit vero his & alteram iniquitatem , his quoque pejorem. Eos enim, qui communicare sibi in hoc homicidio & impietate noluerunt, e diverso impugnat. Unde & contra nostrain Provinciam oblatravit , & contra Sanctorum Patrum Regulas duos Episcopos ordinavit, abominabiles viros atque perversos , & totius

315쪽

operatores Iasciviae. Pervasit vero & Martyrium Sancti & boni victoris Sergii Martyris, quod sub Hierapolitana erat Ecclesia,&noviter illic contra morem ordinavit Episcopum , cujus nec latet iniquitas, sed omnibus nota est. Ob hoc compulsi semus Deo Amicissimos Clericos ac Monachos destinare cum praesentibus literis, per quas vestram quaesumus Pietatem, ne despiciatis E clesias Dei, sed edoceatis de his , quae contra nos fiunt, iniquitatibus piissimum & Amicum Christi Principem nostrum, suadeatis vero, ut jubeat ejus Imperium iniquas Ordinationes vacare Epta opos vero nostrae Provinciae secundum Sanctorum Beatorumque Patrum Regulas Ordinationes celebrare. Basilicam verbSancti & boni Victoris Sergii Martyris,secundum pristinum morem, sub Ecclesia hujus esse Metropolis, uti erat antequam 3c magnum id ipsum templum fabricatum est, & illi altissimi muri, Malia intra eandem munitionem aedificia. Decet enim Sanctitatem vestram, & hanc iniquitatem removere , & Sanctorum Beatissimorumque Patrum Regulas roborare, quorum orationibus vestrum munitur Imperium.

316쪽

VARIORUM PRTRUM

Epistola Alexandri Episcopi, re pondentis super his Daum Arch, Episcopo.

SApientissimo Salomone determinante per Divinam gratiam

contraria tempora,& dicente, Tempus flendi, is tempus ridendi, arbitror tempus praesens non infantilis ludi, sed esse lachrymarum, & gemituum, & multorum luctuum. Quis enim non lamentetur legens impii Cyrilli Capitula , & reliqua illa Conscripta, quae conveniunt eis, α hanc, quam nunc ad Dominum meum Sanctissimum , & Deo Amicissimum Episcopum incacium scripsit, Epistolam cujus prooemium sic se quodammodo habet, Decentem se etiam nunc , inquit, curam suscepit Sanctitas tua , videns cum omni instantia, o fortitudine, in his ipsis ubique utentem, tam in prooemiis, quam in finalibus p Per quae & Prim penitum ex mortuis factum fuisse Deum Verbum , & reviviscere Deum Verbum, & Conventum naturalem, & secundum subsi- stentiam unitionem sustinere, & in unam naturam redactum evidentissime praedicavit. Et pro his decertat, tanquam pie se atque orthodoxe habeant, & Divinis Scripturis consona sint, ita ut nec unquam projicere haec assumat,tanquam Divinis quidem Scripturis consona , evertentia vero impia & polluta, juxta ipsum, Nestorii dogmata. Nec unquam nos aliter in communionem vel 1 se esse recipiendos , vel ab eis, qui ei eadem sapiunt, excommunicationem fore solvendam , nisi & Nestorium condemnaverimus, & blasphema, sicut ipse dicit, δc impia ejus Dogmata anathematizaverimus. Et in medio Epistolae, pollutas suas vocum novitatas, &objectiones falsi nominis scientiae , & tortuositates ostentans cogitationum suarum , scripsit ita: Quia inconvertibilis, inquit, ct immutabilis, ct

omnis passionis insusceptibilis est Dei Sermo , hvasibile est enim quod Diaae vinum

317쪽

E PI S'T O L AE. A , asixi sim est,ct conversonis obumbrationem minim sussere. Et reliqua. His vero asjecit: Quia omnis passionis iUusceptibilis est secundum propriam naturam. Et superinduxit: Quia pastus est Christus, o Dominus, ornigenitus Filius Dei carne. Quae dicens conclusionem delusit. Et magis hoc omnibus subtilius Sanctitas tua novit . sciens ejus impia Dogmata. Quae & per multas direxit Provincias , antequam prolicisceremur ad Ephesum: Per Cappadociam , & Galatiam, &omnem Orientem. Et omnes contra ipsa movit, quocumque

conscribere potuit. Sed & post reditum ab Epheso per Epistolam

scribens Sanctitas tua, ea .quae in Epheso facta sunt. Admirandissimo & Magnificentissimo Appiniano , Duci Me potamiae , integerrime abominabilem Capitulorum Conscriptorem , illiusque exposuit haeresim . si igitur, sicut Sanctissimo Episcopo Acacio orthodoxa esse visa est Epistola, sic etiam tuae Sanctitati , superfluam arbitror f etigationem Domini mei Deo Amicissimi Episcopi Pauli ad AEgyptium. Tuae enim Sanctitatis Epistolam, & Cyrilli ad Sanctissimum Episcopum Acacium perlegens, cum pariter emcnt nobiscum& Deo Amicistini Episcopi, & multi Reverendissimi Clerici, & eorum qui nostrae sura civitatis, & eorum qui de Provincia sunt, aliorumque multorum , nihil inveni, neque ego, neque qui erant praesentes, consonans quodcumque vc Himile. At vero cognoscat Sanctitas tua , quia impius non nunc his decipulis utitur. Direxi primi Anathematismi ejus interpretationem, ubi impium Apollinarium in fidem Patrum cxponit, ad scductionem utens Dictis his : Quia neque fermentatio, neque retemperatio, neque refusio substantia ejus ad carnem facta est. Posuit vero in ipsa interpretatione : Quia is semen Abraha apprefendit, o militer nobis participatus est sanguine ct carne. Et mox leeleratus & impius adjicit: Genitus est enim ex Sancta Virgine secundum carnem , o homo apparuit secundum nos. Et possibile est ei. qui timore Dei & reverentia interpretationem primi Capituli legit, plurima invenire , in quibus & obumbrare videtur , & manifestissimam haeresim suam exponit, sicut & in multis suis Conscriptis. Si igitur persistat in iisdem AEgyptius,& non negat quidem Capitula, nec confitetur Vero Christurru ex quo evangelizavit Sanctae Nn Vir-

318쪽

aga VARIORUM PATRUM

Virgini Angelus, Deum esse εc hominem , eundem sine dubio ω filium hominis propter naturam , quae est ex semine Abraham Sc David, dc ipsum procul dubio Dominum David propter Divinitatem , Deo Verbo templuta a mortuis suscitante secunddm sen tentiam Domini Christi, de in saeculum infinitum duas naturas in uno Filio , Domino, dc Christo inconsiRE de indivish cognon

cendas, nos nullam communionem clun eo habemus, neque cum

his, qui communicent ei absque hac consessione. Ut enim dc Prophetas, & Apostolos , dc Evangelistas , dc Martyres taceam, nunc vel Beatam Susannam sequi studeo , dicens: Sive enim hoc fecero , non effugiam manus AEgyptii, 8e Coimmunicantium et , omnia vero eligibilius est nobis sustinere ab Imperatoribus, AIudicibus, de aliis hominibus , quam piam confessionem 3c sanam rodere fidem. Vel si multa millia essent subsannantium nos. Un-ὰ Epistolam supremam de caussa proposita dirigens tuae Religiositati, manifestam rationem sentiat jam meam. Ego enim Sanctissimum Episcopum Nestorium scio in sermonibus suis ea, quae Prophetae, & Apostoli, dc Evangelistae, praedicantem. Et

oportebat obturare nos aures, proponente nobis impio Cyrillo ut anathematizaremus dogmatae ejus velut impia atque polluta.

In Tharso quinque ex his deposuisti haereticis: Et consonavimus vobis. Nunc autem promittit Cyrillus, quia si facti suerimus haeretici, dabit nobis iple communionem.

CAP.

319쪽

CAPUT CXXXVII.

Epistola, inquit, Dormis Metropolitani Mase, ad Deo Amicissimum Alexandrum, E scopum Euphrate , Theodoratum.

PActionem,quae pridem sub pacis simulatione non bene cum

AEgyptio facta est,nunc clare detexit Proctus,quitan magna illa ordinatus est civitate. Scripsit enim contra nos literas calumniis plenas,tam ad Reverendissimum Clerum, quam ad Amicum Christi orthodoxum Populum. Igitur ad integriorem praefatorum scriptorum comprehensionem compar Epistolae ejusdem propriis meis literis junctum vestrae Religiositati direxi , ut si vobis rectum videtur Sc utile , quo omnes nos ad magnam civitatem pariter concurramus , ut cum competenti in Deum fiducia colloquAmur Amico Christi Imperatori pro o thodoxa fide , id minime negligamus. Notum vestrae facio Sanctitati, ut mihi secundum Deum congaudeatis , quia Reverendissimus Clerus, & Amicus Christi Orthodoxorum Populus per dies in Domino provehuntur, concertantes Evangelicae fidei. Omnem, quae vobiscum est , Fraternitatem ego , & qui mecum sunt, plurimum salutamus. Nn 2 CAP.

320쪽

D Metropolitam.

dientes vestram sortitudinem roboramur, & in vos intenti segnitiem deponimus. Exemplar enim principale virtutis omnibus, qui imitari voluerint, vos certaminibus his praesidens proposuit Deus, ut per imitationem vestris insigniamur characteribus. Quia igitur multa vobis est apud Deum fiducia, sic ferventem illic nobis sustinentiam providete, & orationibus stabilite , ut firmi & in Dogmatibus persista- mus,& claudamus oculos, ne sanguinis injustum judicium videa mus, claudamus aures nostras, ne audiamus, δc cadamus in terram. His enim bonis ac talibus perfruemur, si vestras impetr

verimus orationes.

SEARCH

MENU NAVIGATION