Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

fiaudes vestras ad memoriam reducemus p Illasne, quibus tardius pervenistis ad Ephesum An deceptiones, quas in ipsa Epheso perpetrastis p An de proditione facta Constantinopoli An de irrisione Thars composta γ An de subdola assentatione Anti chiae gesta Nonne illum, quem punire meditabamini, iastivis muneribus alliciebatis Nonne Patres Orthodoxos per Scripta subegistis , jurationibus inducente te Nonne Constantinopolitanos & Antiochenos Populos fovebatis Digna sunt impietati gyptiacae, quae a vobis sunt perpetrata. Consonant sibi ad invicem nundinae vestrae. Quaecumque enim desivistis blasphemare per linguam, haec studetis simulatione firmare. Sed vos, qui horum non estis participati pestilentia , inviolatum servate bonum Depositum, quod re accepistis, in quo & baptizati estis, per quod & salvamini , declinantes omne impietatis Collegium: Maxime ne communicetis infeste illis, qui polluti jam fuerint. Hi enim dum rectae fidei se simulent assertores , impietati ministrant. Ad eos bene testis atur clamans Scriptura Divina: Non potestis duobus Dominis servire. Vnus enim Dominus, ana Fides, unum Badirima. Unus quippE per omnia, dc super omnia, & in omnibus Deus, qui reddet unicu ne secundum opera ejus. Ipsi gloria in

saecula. Amen.

452쪽

VARIORUM, PATRUM

Presbter claudianus.

PRaesumentes de sanctitate tua, quippe tan am de nostro

fratre, quia omnia etiam . quae essiesbiIia Lunt, ut nosti, potes complere , Religiosissimum Presbyterum Paulum virtute Eulo tarum illuc sumus parati dirigere , praes mentes, ut dixturus,de Deo, dc de tua, Domine, Religiositate.

453쪽

Epistola, inquit, Epiphanii Archi. Diaconi, & Syncelli Cytilli, ad Maximianum Episcopum Con

stantinopolitanum, in qua magis convincitur intentio Cyrilli, & eorum qui circa eum. Domino meo Sanctissmo, ta Deo amicissimo Epistopo , Patri mirum , ἐν Archi-Episcopo Maximiano Epiphanius tuus.

O Vae nobis saepius a tua scripta sunt Sanctitate , non

erant ita perturbatione plena, sicut quae nunc transmissa sunt Domino meo per omnia Sanctissimo , Sanctitatis vestrae Fratri, Cyrillo. Quae plus cum fecerunt incidere aegritudinis recidivam. Et Admirandissimi Tribuni Aristolai , & quae meae Humilitati directa sitiat. Et ad utraque, petita venia refero, tam quae olim facta sunt, qham quae nunc denuo definita, & in quibus contristatus est S nctissimus & Deo Amicissimus Frater vester Cyrillus t Insimiliter Clari stimus Tribunus Aristolaus. Nam dum prius id orientales expeterent, ut Capitula , quae Sanctissimus Frater vester Cyrillus exposuit, haec ipsa anathemati 2ans idem extra Ecclesiam Catholicam faceret, in hoc idem Dominus meus Sanctissimus Pater Cyrillus recertabat, atque dicebat , quod sancta & magna Synodus agnoscens , qu rum veritatem sancivit, ea rectae & sanae fidei esse, & Ioannem cum reliquis segregationi subjecit. Et quomodo , inquit, ego cum ei faciam pacem , ct evertam Synodale Iudicium ' Admirandissimus autem Tribunus Aristolaus insistebat ei, ut Divinitus sancita perageret. Et hoc ex necessitate disposuit per omnia sanctissimus Dominus

454쪽

18 VARIORUM PATRUM

meus Cyrillus, ut ejus quidem Sanctitas anathemate interposito dicat, quod non juxta haereticum intellectum haec ipsa exposuerit, sed quidquid videtur reprehensibile esse , zelo & calore circa Dominum nostrum Iesum Christum , qui abnegatus est a Nest rio , dictum sit - Orientales autem cuncti anathemati etent Nestorium, ejusque sententiam, & ita suscipiantur ad pacem. Hoc a tem mandante Magnificentissimo Aristolao eis , qui circa Joannem sunt & Dominum Acacium, quod deberet Dominus Ac cius Ioannem compellere , direxerunt Paulum , vitantes hoc , ut de illo nihil in memoria aberret, sed ille quiesceret. Igitur Domino meo Sanctissimo Patre Cyrillo magna aegritudine detento,

placuit ista differre. Post aliquot autem dies ostendit Magnificentiis mo Tribuno Paulus Episcopus literas piissimi Ioannis, quod F piscopi Orientis, & qui ulterius sunt, haec fieri non sinant : Quae & habebant quasdam illius impii, id est , Nestorii paginas. Dum rursus Magni fice ntissimus Aristolaus haec per literas intimaret, increpitans eis scripsit. Verum Magnificentiae ejus rescriptum est , quod quaedam decreta fuerint nuper ab Episcopis , qui Antiochiae convenerunt, & Alexander Episcopus cum certa formula, quae e flet prolata, ad ejus esset Magnificentiam destinandus. Haec igitur addiscens Dominus meus Sanctissimus Cyrillus circa tuam quidem Sanctitatem valde contristatur,quod pro ejus non posueritis animam tuam , qui saepe laborat, Sanctitate.

Et quia insuper & eum Domino Philippo & Domino Claudiano

non curet, quomodo hinc exire faciatis Aristolaum Clarissimum virum: Sed praeter ipsorum consilium, aiens, nihil feceris. Et

iterum recidivam incurrit.

Nunc igitur, Domine mi Sanctissime , impone tibi omne in hac caussa liudium. Scriptum est & a Domino meo, Fratre vestro, & Dominae Ancillae Dei Reverendissimae Pulcheriae, MPraeposito Paulo, dc Romano Cubiculario, & Dominae Marcetula: Cubiculariae, de Dominae Droseriae. Et directae sunt benedictiones , dignae eis. Et ei, qui contra Ecclesiam est , Chryso reti Praeposito Magnificentissimus Aristolaus paratus est scribere de nonnullis, quae Angelus tuus debeat impetrare. Et ipsi vero didinae transmissae sunt Eulogiae. Scripsit autem Dominus meus Sancti

455쪽

ctissimus, Frater vester, & Domno Scholastico, & Magnificentissimo Arthebae , ut ipsi conveniant & persuadeant Chrysoreti tandem desistere ab oppugnatione Eccletiae. Et ipsi vero benedictiones dignae directae sunt. Festina igitur & tu ipse , Sanctissime , supplicare Dominae Ancillae Dei, Pulcheriae Augustae , ut

iterum ponat animam suam pro Domino Christo. Puto enim quod nunc non satis curet pro Sanctissimo vestro Fratre Cyrillo e Ut & omnes qui sunt in Palatio Regis. Et quidquid avaritiae eorum deest. Quamquam non desint & ipsi diversae benedi ctiones. Ut scribat increpative Ioanni , quo nec memoria illius Impii fiat. Scribatur vero & Magnificentissimo Aristolao , ut instet ei celeriter. Et rogae Dominam Olympiadem , ut & ipsa coadjuvet nos. Et ut insuper roget Marcellam & Droseriam: Quia satis eam patienter auscultant. Et studium namque est Orientalium nonnullorum, ut impium Nestorium recipiant. Etsi non voluerit, nocte ac die pro temetipso curans , multos habes perturbare Sanctorum. Et Dominum meum Sanctissimum Dalmatium Abbatem roga, ut& Imperatori mandet, terribili eum conjuratione constringens : Et ut Cubicularios omnes ita constringat, ne illius memoria ulterius fiat. Et Sanctum Eutychen , ut concertet pro nobis,& Domino meo,Fratre vestro Sanctissimo ac Reverendissimo. Clericos nostros inseparabiles habeat Sanctitas tua. Et super hoc enim hic aliqui contristantur, quod contra promissiones, quas fecit Angelus tuus,Eulogio Alexandrino Presbytero geras Subjectus autem Brevis ostencit quibus hinc directae sint Eulogiae,ut &ipse noVetis, quantum pro tua Sanctitate laboret Alexandrina Ecclesia, quae tanta praestat his,qui illic sunt. Clerici im , qui hic sunt, contristantur, quod Ecclesia Alexandrina nudata sit hujus caussa turbelae. Et debet praeter illa , quae hinc transmissa sunt, Ammonio Comiti auri libras mille quingentas. Et nunc ejus denuo Scriptum cst, ut praestet. Sed de tua Ecclesia praesta avaritiae, quorum nosti, ne Alexandrinam Ecclesiam contristent: Quae praeter praemissa gerat Sanctitas tua. Ut nosti, loquere Ammonio Comiti, & suadeat et ea, quae scit Religiositas vestra. Et facillum scribere huc , ne sit etiam de hoc tristitia. Magnificentissimus Aristolaus, qui pro tua Sanctitate laborat, contristatur Om-

456쪽

nino , quod ei talia scripseritis. Roget itaque Sanctitas tua Dominam jugalem crus, ut scribat ei, rogans illum , ut perfectε laboret. Et ut Reverendisiimus Eutyches scribat ei. Festinet auistem Sanctitas tua rogare Dominam Pulcheriam , ut faciat Dominum Lausum intrare , & Praepositum fieri, ut. Chryseretis potentia dissolvatur , oc sic Dogma nostrum roboretur. Alioquin semper tribulandi sumus.

457쪽

CAPUT CCIV.

Incipiunt Epistolae, quas inveni in Codicibus Dion

corianorum, quarum signum a Capite. Domino meo Dilectissmo Fratri, i, Comministro Donatoc rillus in Domino salutem.

Convenit & omnino peculiariter tuae me Religiositati ea,

quae Ecclesiarum sum ecuta sunt pacem,facere nota. Fuit igitur Dominus meus Admirandissimus Tribunus & Notarius Aristolaus ad Antiochiam , Imperiales syllabas ferens , quae jubebant Reverendissimum Antiocnenae Ecclesiae Episcopum Ioannem anathemat are quidem polluta Nestorii Dogmata, acquiescere Vero & dejectioni ejus ad similitudinem Synodi , ac tunc quaerere, ut esset sibi nobiscum una communio. Et virtus quidem eorum, quae scripta sunt, haec fuit. Quidam vero Orientalium Episcoporum, nondum, puto , eundem judicantium , vel etiam patrocinium illi praebentium , qui rectam fidem nostram contristat non mediocriter, & gloriam Salvatoris omnium nostrum Christi non mediocriter offendit, praeparaverunt ad me scribere Religiosissimum Berrhaeensium Episcopum Ac cium fatua quaedam , quasi ipsa deposcerent: Oportere quidem cuncta , quae a nobis adversus Nestorium scripta sunt, solvi, &ut infirma projici ; consentire verb soli fidei Symbolo , quae I Sanctis Patribus nostris in Nicaena definita est civitate. Scit vero Sanctitas tua , quod tales rursus eorum propositiones& in Ephesina fuerint civitate. Ego vero scripsi ad haec, quod rem quaererent, quae fieri non posset. Scripsimus enim recte quae scripsimus , rectam immaculatamque asserentes fidem , & nihil omnino negamus cx nostris. Nec enim,sicut ipsi dicunt, aliquid excedenter est di ctum , sed ubique juxta rectitudinem , & verita-

458쪽

tis virtuti concurrentia sunt. Illos autem potius oportere 1 non necessariis cessare, sed circa id acquiescere quod bene habens placuit, &ipsi Piissimo,& Deo Ainicissimo Imperatori,& Sactnae Synodo,ut Nestorii verbositates, & contra Christum factas blasphemias anathematizent,fateantur vero & eum se habere dejectum,& Ordinationi consentiant Sanctissimi & Religiosissimi Episcopi Maximi ni. His igitur literis a me directis ad eos , conspicientes quod eis communio minime redderetur , nisi perducerent ad finem , quae ab eis fieri oportebat, mittunt ad Alexandriam Emesenorum Episcopum Reverendissimum Paulum, ferentem literas ad me,

communicatorias quidem , non tamen valde competenter dictatas. Simulabant enim & reprehensiones inferre, tanquam non

recte quaedam dicta & gesta in Sancta Synodo fuerint. Et iastolas quidem tales minime attendi, sed dixi quia illi, qui & veniam postulare in his, quae acta sunt, debuerunt, quoniam & secundas injurias inferunt. Excusante autem praedicto Religio sinsimo Episcopo , & cum Sacramento assirmante , quod talem non habuerint intentionem , sed potius ex simplicitate ad has venerint literas, pro charitate & istud omisimus. Non autem prius ci Missas nobiscum celebrare concessi, nisi libellum dans in Scripto anathematizasset Nestorii Dogmata , dcconfessus fuisset eum se habere depositum , & consentire ordinationi Reverendissimi & Religiosissimi Episcopi Maximiani. Interrogabat quidem tanquam pro omnibus, qui in Oriente sunt, Religiosissimis Episcopis tales libellos dans , ut nihil ultra haec aliud posceremus. Consensi vero nullatenus , sed enim simul direxi cum Domino meo Admirandissimo Tribuno & Notario Aristolao duos e Clericis nostris in Antiochiam, tradens eis cha tam , & dicens: Quia si subscripserit Religiosissimus Episcopus

Antiochenorum Ioannes, & receperit eam , tunc ei date communicatorias literas. Anxiabatur enim pro tarditate praefatus

Admirandissimus Tribunus Aristolaus. Subscribente igitur Religiosissimo Episcopo Ioanne. & his, qui cum eo sunt, Clarioribus , & anathematizantibus Nestorii Dogmata , &confitentibus eum se habere depositum , consentientibus quoque ordinationi Religiosissimi Episcopi Maximiani, communionem reddidimus.. Haec

459쪽

1lare namque illis 3c in Ephesina Metropoli proposita sunt a Sancto Concilio. Noverit vero & illud Sanctitas tua, quod institerit quidem a principio plurimum , rogans Reverendissimus Episcopus Paulus

pro his , qui depositi sunt: Helladio dico, & Eutherio , & Himerio , & Dorothaeo. Et rogabat vacare ea, quae decreta sunt similiter eis, praetendens non aliter Ecesesarum pacem posse definiri , nisi adjicerentur & hi. Ego veru dixi, quod impossibilem

rem tentaret, & impossibile hoc esset obtineri unquam a nobis. Permanserunt igitur in eo , quo nunc sunt, habitu : Et nulla eo- tum mentio facta est in compositionibus de pace Ecesesiarum. Scripserunt verd eandem Epistolam , quam direxerunt ad me , &ad Religiosissimos & Sanctissimos Episcopos , tam Xixtum magnae Romae , quam & Maximianum Sanctae Ecclesiae Constantinopolitanorum. Et necessarium fuit, ut de his sitbtiliter doceretur Perfectio tua , ne forte aliquando multiloquiis assueti, alia pro aliis seminantes, perturbent aliquos fratrum, quasi nos ea, quae adversus Nestorii blasphemias scripsimus, negaremus. Direxi autem paria Epistolarum , tam scriptae a me ad Reverendissimum Episcopum Antiochiae Ioannem, quam & ejus , quae ab eo ad me scripta est , anathematizando Nestorii blasphemias ,& assentiendo ejus dejectioni, ad instructionem integram tuae Perfectionis. Et alias nemo proferat praeter istas Epistolas. Saluta Fraternitatem, quae apud te est. Te, quae nobiscum est , in Christo salutat.

460쪽

Epistola ejusdem ad Acacium Mebtinensem Di copiis

REverendissimus & Religiosissimus Diaconus & Archi-

Mandrita Maximus venit ad me. Et dum talis sit vir, via di eum sicut oportuit. Eum qui per multum tempus videri desideratus. Admiratus vero sum & Zelum ejus, rectitudinem , & aculeum pictatis, quae in Christo est. Ita enim cogitat, & plenam curis habet mentem , ut & omnem laborem velit suaviter sustinere , quatenus mala doctrina Nestorii radicitus ab Orientis partibus exstirpetur. Legit autem mihi & tuae San ctitatis Epistolam , scriptam ad Reverendissimum & Religi sissimum Episcopum Antiochenorum Ioannem , multa fiducia& Dei amore plenam. Scripsi verd ei & ego tales Epistolas. Sed ut videtur, deteriora viccrunt. Fingentes enim se ea , quae Nestorii sunt,odisse altero rursus ea detinent modo, quae sunt The dori admirantes,qui certe aequa, immd multo deteriori potius impietate languebat. Non enim Theodorus Nestorii Discipulus suit, sed iste illius: Et quia ambo quasi ex uno ore loquuntur,

atque unum conspuunt mali sensuS ex corde suo venenum. Scripserunt igitur ad me Orientales : Quod non oporteat ea , qua sunt Theodori, accusare. Vt non , inquiunt, ct ea, qua sunt Beati Ath

nasii, o Theophili, ct solii, ct Gregorii, accusentur. Qua enim locurru est Theodorus, hac ct illi. Ego verb ista scribentes non pertuli, sed fiducialiter dixi: Quia Theodorus quidem blasphemam habuit δc linguam, & ei calamum ministrantem ; illi verb totius Orthodoxiae fuerunt Magistri, & enituerunt in istis. Sic vero eos, qui ab Oriente sunt, affecerunt , ut & exclamationes in Ecclesiis a Populis fierent: Crescat Theodori des. Sic credimus , cui ct Theod rus. Et ista, qui eum quondam lapidibus insectati sunt, in Ecclesia , quae apud eos est , breve aliquid subloqui praesumentem. Sed sicut vult Magister , ita sapit & Grex. Ego quidem nec quievi increpare ea , quae ab ipsis scripta sunt, nec quiescam. Quoniam vero oportuit, velut contradictiones in Scripto apud eos essent, intendens in Theodori & Diodori Codicibus, qui scripserunt

SEARCH

MENU NAVIGATION