Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

Principium quartum.

Potestas ecclesiastica ita residet in primo suo relativo subjecto, id est in Papa, ut ipsi sit essentialiter personalis; in altero autem, id est in Diaseopatra. ita ut a singulis teneatur in solidum. Hoc principium non est nisi legitima consequentia procedens, quum ex hac veritate: Papam eumdem esse formaliter qui et materialiter; tum ex illa: ejus personam esse naturale et essentiale potestatis ceutrum ; tum denique ex iis omnibus, quas disputavimus; et nullum nunc certo facessit negotium. Profecto sola illa duplicis ordinis docreta. quibus Christus potest tem in Ecclesia instituit, si rite, uti socimus, et di cernantur , et secum componantur, ultro hanc Veritatem probant. Idcirco reliquam probandi curam omittere possumus; et eo vel magis suscipimus curam applicandi hoc ipsum principium ad rem nostram, ut eam veluti acu tangamus. Potissimum autem quod exinde sequitur, hoc est sine dubio: potestatem ecclesiasticam haudquaquam

teneri in solidum a Papa et ab Episcopis simul sumptis, ita ut Papa habeat suam partem, Episcopi vero suam: uti vult salsa illa opinio quam initio in medium produximus: - sed id omnino sequitur: Papam unum et personaliter tenere omnem potestatem ecclesiasticam ; Episcopos vero eos esse qui hane ea dem et totam etiam potestatem inter se in solidum

teneant, et hoc modo tandem constituant veneran-Disiligod by Cooste

92쪽

dum illum Magistratum in Ecclesia, qui non jam singuli sunt Episcopi, sed universus Episcopatus. Hunc in modum quod singuli Episcopi non habent,

universus Episcopatus obtinet; hunc inquam in modum Episcopatus . tametiri loco suo et hierarchice su ditus, tamen aequat jura sua cum Papae ipsius juribus. Nisi ita esset. nisi Episcopatus ita collective sumptus tenerot in solidum, inter se tantum, ecclesiasticam potestatem, et sic tantum fieret tale ejusdsm alterum relativum et distinctum subjectum, non equidem eveheretur ad illum sublimem locum quem sustinet in Ecclesia; neque sua cum Papaρ ullo modo aequaret jura . Causa et logica, et historica, et divina cur Episcopatus id sit in Ecclesia quod revera est, haec est profecto quod sit distinctum, et pro se subjectum potestatis Ecclesiasticae. Haec sola essicit ut singuli Episcopi, quorum cujusque jura nimium quantum distant a Papas juribus, si simul in unum corpus

coeunt, statim in ea collocantur auctoritatis sede .

quas licet hierarchim subdita, eadem tamen cum ripa potestate gaudet. Nisi essent ita distincte, et pro se, Papae ad latus divinitus constitutum potestatis subjectum, quomodo tandem id juris cons querentur

Res certe ipsa loquitur. Singuli etenim Episcopi, ut legitimi Episcopi sint, debent in omnibus potestatis

exercitium a Papa accipere, in hoc exercitio a Papa pendere, ab eo etiam si res postulaverit ab ossicio revocandi. Nullus Episcoporum, in re ulla, habet talem potestatem quae, Vel hierarchice subdita. possit Ρω

93쪽

pue potestati ad lutus collocari, atque dici aequalis, eodemque quo et illa, licet subdito, jure praedita. Nimis longum spatium utrosque disjungit. Si proinde Episcopi in unum idemque subjectum potestatis in

Conciliis Oecumenicis cum Papa consociarentur: quum nemo singulorum illam relationem, quae ipsi cum Papa est, in aliam mutaret, neque omnes simul naturam rei in aliam convertere possent. Non enim de numero, sed de jure et de essentia rei agitur. Non

haberent tunc igitur plus juris quam prius habuerant. Sed neque Papa ipse hoc plus rei et auctoritatis cum

ipsis communicaro tunc dicendus esset: namque res ita communicata non esset eorum propria; propria a

tem est Episcoporum ita simul convenientium. Non aliunde igitur repetenda est auctoritas Episcoporum in Conciliis, nisi ex eo quod tunc, ex institutione divina, aliam personam induant; id est, quod tunc non amplius soli et meri Episcopi sint, sed sani Episcopatus, stitutus in verum potestatis Ecclesiasticae subjectum, quale Episcopi seorsum nisi virtualiter non constituunt. Sed ex eo patet: neque consociari in Conciliis Oec menicis cum Papa in unum idemque potestatis su jectum , neque cum ipso potestatem tenere in sol dum. Sunt, omni dubio procul alterum et omnino distinctum subjectum a Papa; nempe ipsum pro se, et jure proprio sibi divinitus competenti agens, licet hierarchice subordinato. Et hic in pleniori lumine apparet, quam neceSSE suorit inducere hujusmodi distinctionem inter duo P lativa potestatis subjecta. Ut nihil aliud de malis, quae inde orta sunt, dicamus, id certe exinde sequu-

94쪽

tum est: quod hujusmodi distinctione neglecta, et veras sententiae patroni nimis aliquando, ei corio praeter intentionem, visi sint auctoritatem universi Episcopatus deprimere ; et salsae assertionis fautores ex logica necessitate saepe saepius singulorum Episcoporum locum nimis extollere, et Papae jura veluti pessumdare, non sint cunctati . latis autem alia

quid pejus contigit: adeo ut, hae distinctions pra

termissa, qui ima summis mutare Voluerunt, summa in ima malo suo convertere coguntur.

Et re quidem vera: imum locum in ratione pri

cipii, seu potestatis, in Ecclesia Episcopi tenent

quando singulariter spectantur; summum autem l cum, id est summo parem, Episcopatuη obtinet, juxta illam distinctionem. Isti autem. quum non advertant hanc peculiarem rationem qua Episcopatus constituutur distinctum subjectum potestatis, coguntur plane singulos Episcopos sic materialiter et numerice acceptos, cum Papa in juribus Sociare, eique etiam, si opus fuerit, eosdem praeponere; et sic ima extollunt, et naturam rei violantes, summa eis attribuunt. Quod nunquam secissent si Episcopatum ex vera ejus

Summa ratione apstimassent. Quum autem rei natura

pessum habita injuriam ulciscatur, illico sit: ut ex adverso negatis juribus. quae equidem singulis Episcopis non competunt, certo periculo isti se exponant etiam haec jura. utique summa, amittendi. humique pr sternendi, quae juxta illam distinctionem Episcopatui merito et divinitus compotoro intelliguntur. Et sino dubio omnia perdidissent, causaque penitus caderent, nisi causam perorassont ipsa institutio

95쪽

Christi, et eorum quos pro adversariis habent inviolata fides. QuaquaVersum itaque rem inspiciamus, id nobis magis magisque fit certum Episcopatum osse a Papa distinctum potestatis ecclesiasticae subjectum. Quod

si distinctum: jam profecto singuli Episcopi, qui hoc

subjectum soli constituunt, illam potestatem soli, in ter se tantum, in solidum tenent; non Vero in sinlidum cum P R. Nihilo tamen minus nullo modo ex hoc sequitur: Papam separatum esse ab Episcopatu, Episcopatum a Papa. Ea, quae eos conjungit, potestas est, una et eadem utri 'e. Et hic rite et exacto solvitur illa controversia

quas de hac voce: separate, nuperrime eXOrta est.

Duo quidem sunt potestatis ecclesiasticas subj8cta. attamen non separata, sed distineta; et ita distincta ut adsii ratio in qua rursum sunt unum, quae ratio est unitas ipsius potestatis. Quapropter dici debent subjecia relatina: quae vox ad id inservit, ut in distinctione unitas inmetur. Ex quibus primum sequitur Papam personaliter, et distincte ab Episcopatu, quamvis relativo ad ipsum, tenere unum totius ecclesiasticae potestatis plenit

dinem.

Deinde vero Episcopatum, pro se, et distincto a Papa, quamvis omnino etiam relative ad ipsum, t nere in solidum eamdem potestatis plenitudinem. Et haec est summa conclusionis, quam ex hoc principio deducere propositum nobis erat, quaequΘsic plenius proponi potest:

96쪽

Conclusio quarta.

Papa ita est personaliter potestares Ecclesiast cae subjectum ut eam teneat plenissime ΠN Is et di tinete ab Episcopatu, licet non separate, Sed rei tine ad ipsum: Episcopatus autem tale est eae sua parte ejusdem subjectum: ut eam teneat plenam etiam, sed IN SOLIDUM inter omnes Discopos, et pari modo distinete a Papa, licet rursum relative ad ipsum et cum subordinatione hierarchica.

Conclusio haec jam so ipsam probavit, et non est opus aliquid addere.

Animadversio

Hic esset locus utilem proferre animadversionem circa illam causam, quae de majori vel integro sus' fragiorum numero, in Conciliorum decretis rite fi meque sanciendis. his etiam diebus agitata est: utrum

scilicet major tantum suffragiorum numerus, an Vero moraliter omnium unanimis consensus, imo et ex

integro unanimis requiratur Jam vero in hujusmodi quaestions statim omnis tollitur dubitatio ex hoc solo principio: Episcopa tum esse distinctum potestatis Ecclesiasticas subjectum, et omnes Episcopos sam tenere in solidum intor se, ei non in solidum cum Papa.

97쪽

Etenim vero, si Episcopatus est distinctum, et pro se subjectum potestatis, illico patet sententiam ab

eo latam, vel serendam. non esse sententiam totius

potestatis, in quantum subsistit in suis utrisque su jectis. sed solummodo in quantum subsistit in altero eorum. Propterea quando de numero suffragiorum agitur id solum in quaestione ponitur: quis numerus necessarius sit ut istius distincti potestatis subjecti sententia corta firmaque habeatur; non autem sententia totius Ecclesiae, totiusque potestatis qualis in eadem subsistit. Ex quo sequitur: etiam unanimem Episcopatus sententiam non ideo fieri definitivam, sed esse solummodo definitam quantum pertinet ad rationem et jus hujus altorius subjecti. Haec, ut videbimus, et ut jam videmus. ratio potissima est, cur Conciliorum decreta confirmations Papae indi gemi; quae idcirco non tam confirmatio, quam definitiva sententia illius alterius, ejusdemque et primi. potestatis subjecti vocanda est. Sed de hoe postea. Tum Vero, quum Episcopatus potestatem teneat inter se in solidum, et non in solidum cum Papa,

non ita nimium refert an statuatur majorem sussicere suffragiorum numerum. an vero requiri moraliter vel ex integro unanimem consensum. Nam semper agitur

de sententia unius tantum potestatis subjecti, et senientia alterius semper integra manet; cujus auctoritatem unanimis illo consensus si ut in secundis rebus non auget, ita neque in adversis labefactat vel minuit. - Verum quidem est quod si contrarius esset hic unanimis consensus, quaestio non levis posset

exoriri; sed vero vocare hune consensum in musam, Diuiti sed by Cooste

98쪽

et oporosius de ejus necessitate indagare, quando utriusque subjecti Vota in unum conspirant. id prosecto, sit venia Verbo, sed quasi ridiculum videtur. Quid sinis Alterum, idque primum, subjectum po- tostatis hoc vol illud haud dubio sentit, ultorum etiam subjectum ex sui potiori parte id idem non minus firmiter asseverat, si adhuc res dubia aestimabitur Et non erit certa nisi accedat unanimis illius alterius

subjecti consensus Prorsum non possum contineri ut in memoriam ne revocem portentosum hujus rei

exemplum, quod quondam in nobilissima gente, quas mihi a Deo optimo pro patria data est, simili sorma lanestissime pro lago invaluerat. Νomon illi erat

Liberum, veto; eaque lege sanctum fuerat: ut quidquid Rex, Senatusque, Populusque conscriptus, omnes in Unum conspirantes, Opportunum saluberrimumque jus sissent, quisquis conscriptorum unus, sola hac Vocerito, inane irritumqus emceret. Monstrum certe

regiminis; at quanto magis illud considero, tanto eVidentius simillimum invenio huic eidem quod nobis

proponitur. Quidquid do hoc sit, redit certo quod asseruimus: non tam magni referre hujusmodi quaestionem , ut nisi solvatur, causa potestatis ecclesiasticae jam haereat in salebra. Daio enim quod consensus unanimis requiratur; ad id solum nimirum necessarius erit ut Episcopatus sententia, pro sua ratione ac parie, firmissime sanciatur, habeatque totam suam Vim ac robur. Quod si ita ost, in iis solis causis foret necessarius , in quibus tota auctoritas Episcopatus necessario asserenda esset. Hoc autem esse non pot-

99쪽

est nisi in iis causis squas prorsus impossibiles dicimus), in quibus sentontia Episcopatus contraria esset Papao sententiae; tunc revera non solum unanimis, sed si ita loqui fas est, unanimi unanimior consensus oppido exigendus foret. Et quamvis omni dubio proecul Papae sententias auctoritas, utpote distincti subjecti, et tunc etiam integra mansura esset, et ad minimum tantum valitura ut illam contrariam as sertionem inermem redderet et innocuam; nihilo tamen minus et ille contrarius unanimis consensus vim suam haboret; et semel tali casu impossibili admisso. pr babile sorte osset Papae sententiam, etiam veram, pro dubia tunc habendam, et pro tune suspendendam. Haec serme ea causa foret, in qua simile propemodum jus atque erat Romanorum Consulum, locum obtineret; et alia aliam tametsi non vinceret, tamen vinciret auctoriatas. Sed hujusmodi hypothesis ficticia omnino est

et inter somnia releganda, ut data opera evidenter

confirmarct curabimus.

M vero in iis causis in quibus sententia Episcopatus Papae sententias non contradicit. alia prorsus ratio est rei. Quum enim sententia Episcopatus non sit nisi unius ex duobus subjectis, et quidem illius qui potestatem inter se in solidum possidet, nemo non videt: scisso hoc subjecto in duas quant libet partos, auctoritatem etiam non potestalam), quae in solidum redundat in omnos, in duas, tantariuBpartes dividi omnino: et quo pars major vel minor, eo etiam majorem vel minorem ejusdem osse auctorit tem. Ipsa rei natum id affatim postulat. Tunc autem ex ipsa rei nMura, etiamsi major pars Episcopatus sit

100쪽

Papae contraria, non est tamen haec plena auctoritas

istius subjecti qui est Episcopatus; altstra pars etiamsi

minor habet etiam suam auctoritatem. Cui auctoritati si addatur plenissima auctoritas illius integri alterius subjecti qui est Papa ; num sorio non sat auctoritatis consurgit, ut causa plus quam saeto opus sit rito definiatur 3 Quid igitur dicendum si non minor, sed major; quid, si maxima pars cum Papa in

unum consentiti Ter, quaterque prorsus causa j dicata est.

Quamquam perinde, si aequis conditionibus stars velimus, etiam sine Papa, id solum justum ae sanum intelligatur: nemps quum Episcopatus sit pro se, distinctum potestatis subjectum, et potestas ab Omnibus Episcopis in solidum possideatur; non esse aliam

rationem qua probetur sententiae ejus auctoritas ac valor, nisi solum majorem suffragiorum numerum.

Secus enim Episcopatus una simul et haberet et non haberet auctoritatem. Haberet, quippe enim de jursesi; non haberet, quippe quod nunquam esset de s cto. Nunquam, πιο, esset do facto. Fac enim, judicetur causa aliqua, et sententia haec vel illa tulerit majorem suffragiorum numerum. Sed major dicunt, non sussicii; jam vero eo magis non sussicit minor. Ubi tunc erit auetoritas, quaeso Nonne s gii, ut riebam, et non comparet de facio φ Fortasse majorem adhuc exquires numerum i Sed quousque tandem Semper eamdem ob causam auctoritas suffciens non aderit; et quae de juro semper est, de facto aderit nunquam; nisi tandem aliquando ad unanimem consensum recta deveniro cogaris. Qui exitus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION