Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

τα LIB. V. IN DE CALOGUM.

ut illa omnia quae praecipit, ita absque ulla discretione subditi exequantur , ut si quidpiam levioris momenti omittant , confestim periurii rei evadant . Absit tam severa, quin dc salsa interpretatio. Verum Omnes quoque mihi concedere debeat. ad veritatem iuramenti requiri quod ea saltem Rectores observent quae sunt praelati statuti potissima materia, dc illa quae primario legislator spectat. An qui iaquam hoe inficiabitur Si enim praecipua legis iussa omitti licite possent, numquid grave flagitium foret quae levia sunt violare Cum ergo reponunt, ad ustitatem iuramenti satis esse ut aliqua tantum serventur; quaero, quaenam esse debeant baee aliqua quae ab unica lege imperantur . Numquid forsitan ea quae I

vioris sunt momenti, quaeve fini legis parum , aut nihil prosunt , vel ossiciunt Quid tam ridiculum , quam si dicatur, in Ievioribus iussis Iegem consistere 3 Si

contra dieant , observanda esse ea quae primario a lege praecipiuntur ι nobiscum sentiunt . Quandoquidem, si civitatum Rectores ea exequantur quae potissimviri iurata ab ipsis lex iubet; ipsos tamquam legis Observatores , quamquam minuta quaedam omittant, colimus. Porro edictum primario, dc quasi unice, prohibet

ea quae supra num. 3. recensuimus, videlicet currus auro, argentoque, caelaturis ,

picturisque fulgidos, equos, famuIosque splendidioribus ornatos insignibus, de praeter numerum praescriptum , palatiorum nimia, dc exquisita Ornamenta . Paucis , ea potissimum lex prohibet quae publicam ostentationem, saltum, Pompas, & magnificos apparatus praeserunt, quae aemulationem excitant, patrimonia Prodigunt , aliisque inferioris fortunae Nobilibus impedimento sunt ne talia regimina tot impendiis obnoxia administrare valeant . Hanc esse materiam potissimam praefatae legis, praecipuumque legislatoris finem, nemo inficias iverit. IIaec itaque si omittantur, lex infringitur, dc iuramentum violatur. Si reponis, in desuetudinem haec abiisse : ergo in desuetudinem quoque lex abiit: cessante enim primaria materia . dc praecipuo legis fine absolute, & in communi, cessat lex. Si lex cessavit, ergo deficit materia iuramenti, quoniam lex unica est. Ergo peccant iurantes servare legem unicam, quae non extat, quae non viget . Quid reponis Si len viget, dc obligat, penuri sunt qui eam non observant. Si lex periit consuetudine contra ria Praevalente, qui eam iurant, profanatores sunt sacramenti, cum iuramentum Praestent de materia non extante. Quid, quaeso, tam inane quam iurare unicam legem, quae non est Sed dicamus id quod est, nempe legem vigere, quia perseverat finis legis, perseverat voluntas Iegislatoris, qui iuramentum servandae legiς, data occasione, a Rectoribus exigit. Istius iuramenti observantia cion a minutis quibusdam iussis, sed ab executione principalium mandatorum, quae primario I gislator intendit, pendet . Quamquam si praecipua observabunt, levia coa negligent. VII. Obiicies r. Lex publiee violatur , sciente dc vidente legislatore 2 nec quisquam

102쪽

DISS. V. DE IURAM PRINCI P. τ 3

quam adhue poenam subiit ob istius legis violationem . Ergo dicendum videtur , ex Principis consensu legem amplius non obligare. VIII. Resp. Ex iis quae dicta sunt, sophisma evanescit. Voluntas legislatoris ex legis renovatione, dc ex petitione iuramenti servandae legis colligitur ; secus vero ex punitione transgressorum . Quid, si quis argueret , Evangelium Christi in dea suetudinem abiisse, quia homines, sciente dc vidente Deo, illud conculcant Principes saepius Dei providentiam imitantur in criminibus vindicandis. Eo vel maxume quia multa possimi Principes quae non expediunt; dc multa expediunt quae non possunt; dc multa possunt, & expediunt , quae Deo castiganda remittunt . Denique multa sciunt quae tamen iuridicis probationibus destituta sunt. Quid, si Iegislator minus diligens foret, & suo deesset ossicio in castigandis criminibus 3 Anne propterea immunes a culpa legum violatores serent P

CAPUT XI. iter se dissertationis complexio. Causse cur facile iuramenta de Icripta violentur. Confessariorum, rbeo logorum nimia in iuramentis interpretandis facilitas . Libnisorum imitanda severitas.

I. π π Nus ex cardinibus quibus vertitur Respublica quaeque, est sincera fides in pactis, in commerciis, in foederibus sive eum exteris, sive cum subditis

Porro nullum arctius vinculum est ad hane fovendam, confirmandamque fidem , dc mutuam societatem, quam sacramentum a religione arcessitum . Hoc de R mana Republica testatur Tullius Lib. III. ossic. cap. I x. Nusium, inquit, Nine Ium ad astringendam fidem , iureiurando maiores arctius esse voluerunt . Id indiacam leges in duodecim Tabulis , indieant sacra , indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides : indicant notationes , animadversionesque censorum , qui nulla de re diligentius quam de iureiurando iudicabant. Similes leges, quae admunistrationem fustitiae sive eommutantis , sive distribuentis , quae subditorum feliciatatem spectant, quaelibet bene instituta Respubliea habet; omnesque, ut sanctius observentur', sacro iureiurando munitae sunt. Cum primum eiusmodi iura me ta instituta suerunt , sancte observabantur ; summaque semper fuit Reipublicae cuiusque vigilantia in iuramentorum inviolata observantia curanda . Quandoquudem, si haee laxatur, infringitur unus en praecipuis Principatuum cardinibus. Fac licitum esse, quemquam pro ingenio interpretari posse iuramenta ambitus, po parumque ad proprium commodum. Admissa semel Theologia tali, quae vim o

ligari

103쪽

τι LIB. V. IN DE CALOGUM.

ligandi iuramentis adimat vel ob universalem inobservantiam. vel ob novam opia nandi licentiam , huiusmodi cavillationibus positis , quae fides in posterum iuramentis adhibenda es Si mentis restrictionibus, si amphiboliarum sallaciis , aliisque novis inventis licet iuramenta praefata propriis rationibus aptare ἰ cur non de alia, quae ilammi momenti secreta custodiunt, quae foedera stringunt e Quare .

si Princeps semper agnovit iuramentum ceu unum ex fundamentis optimae administrationis; consequitur illius esse, sanctam iuramenti observantiam exacta severitate curare. Alioquin, si permitteret ipse laxam interpretandae iurationis facilitatem , iam ipse sui regiminis laxaret habenas , seseque iuramentorum sacro subsidio sponte privaret. id enim valent iuramenta quae quisque inflectere ad suum commodum potest e II. Undenam tanta in interpretandis , flectendisque ad proprias rationes iuramentis facilitas Non sane aliunde quam ab humana astutia, quam ab inco stantia, & volubilitate infirmae voluntatis . Haec est prima, dc potissima radix . Ceterum nova quorumdam recentium Calaistarum ratio theologizandi, inventum restrictionum mentalium , dc nimia quorumdam Consessariorum indulgentia , latis. simam aperuerunt viam iuramentis eludendis, violandisque. Certe , antequam doctrina restrictionum mentalium prodiret in publicum, sanctior erat iurisiurandi diasciplina . Et revera , si , sallaciis amphiboliarum , dc restrictionum mentalium lenociniis amandatis, omnes Confessarii pro iuramenti sanctitate starent , si mranes idipsum saperent; aut exactiores ement homines in praetanda iurata fide, aut ab imponendis sibi iurandi legibus abstinerent. Quandoquidem qui iurant non exertere ambitum in dignitatum petitione, non indulgere vetitis pompis in ciritatum regimine, sunt illi ipsi, ut alias animadvertimus , qui legem iurandi comdunt, renovantque, dum pro tribunali sedent, dum rationes, & bonum commune Principatus, dum iustitiae administrandae libertatem spectant e dc tum necessi talem legum, di iuramentorum evidenter agnoscunt. Idcirco non modo leges, reiuramenta non abrogant; sed potius novis declarationibus, poenarumque additi nibus roborant, di confirmant. At, dum quis deinceps leges , dc iuramenta exequi debet; non amplius commune, sed proprium bonum considerat : dc cum experiatur leges, de iuramenta suo peculiari bono, suisque privatis 'rationibus incommoda , & infesta; omnes ingenii vires exerit, ut sophismata, dc fallacia commenta excogitet, quibus iuramenta ad suos consormet mores, dc cupiditates . Quid, si ille tanti non est j Theologos, de Consessarios tunc adit; dissicultates illis obiervandi leges, & iuramenta obiicit , dc exaggerat. Isti ingenia torquent , libros evolvunt, versimique restrictionum mentalium, dc amphiboliarum laxas inpinioneSI atque in eisdem facile regulas expiscantur, quibus tandem faciant satisse considentibus. Ipse audivi Consessarios saepe exaggerantes dissicultatem servan

104쪽

di praelata iuramenta, & conscientiis iurantium succurrendi. Quibus ego repotiebam. Si lex difficilis est, illi viderint qui eam retractare valent , & tamen nolunt. Interim nostrum est , quandiu lex Viget, illius observantiam promovere , non vanis interpretamentis eludere. Si illi , cum Principatus praeserunt maiestatem, leges iuratas volunt; easdem exequantur, cum subditorum sustinent onus .

Quod si eosdem Theologi, aut Consessarii exsolvunt, duplex crimen perpetrant. III. Haec tamen sagax interpretandi leges, & iuramenta scientia nova prorsu non est, sed versutiae, ab originali culpa relict*, iudi vulsa eomes sena per fuit . Hanc deplorabat Augustinus amarissimis lacrymis Lib. coni. mend. cap. XUGr. Ei sunt in eis docti qui etiam regular H 't , Desque constituunt , quando debeat , quaada non debeat peierari. O ubi sit fontes lacrymarum ' Et quid faciemus , quo ibimus, tibi nos oeca tabimus ab ira veritatis ἰ si non solum negligimus eavere mendacia, sed audemus insuper docere periuria PIR Uerum, Patrum, & Theologorum christianae professionis missis sententiis . lubet in calce huiusce dissertationis quaedam Ethnicorum effata, & exempla su

licere, quae nos Christianos rubore maximo persundere deberent . Primum exem plum suppeditat Livius Dec. I. Lib. III. cap. Um. ubi narrat iuramentum indicturin seu renovatum a Quintio Cincinnato Consule, quo plebs fidem dederat. & firmaverat tuo Consulis eundi ad castra. civiliari inquit Livius tum Tribuni, is populum e olvere religione vella et privatum eo tempore Quintium fuisse, cum saer mento adacti sint. Sed nondum haec quae nunc tenet saeculum, negligentia deum venerat r nee, interpretando , sibi quisque iusiurandum, i leges aptas faciebat ; sed suos potius mores ad eas accommodabat. Tribuni dumtaxat veluti sagaciores, ad sapientiores cavillabantur, plebem non obstringi iurisiurandii vinculo, quia, quando iuraverat, Quintius non Consul, sed privatus homo erat. Ser. inquit Livius, nondum tanta deorum contemptio obtinuerat, ut quisque pro arbitrio interpretari iuramenta, sibique leges aptare auderet; sed proprios mores ad leges , ct iura iuranda consormabant omnes. Num unius veri Dei neglectus Christianorum animos, mentesque subierit in iuramentorum interpretationibus, alii iudicent. V. Aliud exemplum refert idem Livius Dee. m. Lib. II. cap. xxxi I. ubi narrat Versutiam unius captivi militis, qui, Romam proficiscendi licentia obtenta , cum Pro Pignore redeundi ad eastra non aliud nisi iuramentum Annibali dedisset, censuit iuramento se exsolutum , si post discessum statim ad castra, quasi aliquid ibi oblitus, recuperaturus rediret, & statim vestigia Romam relegeret, sicuti reipsa peregit. Cum egressi eostris essent inquit Livius unus ex iis minime Romani ingenii homo, telut aliquid oblitur, iurisiurandi δε vendi caussa, eum in eastra rediisset, ante noctem eomites assequitur. Tantam versutiam Romano homine indignam reputavit Livius, atque supplicium refert quo Senatus callidum punivit hominem . Uutis ev

105쪽

c LIB. V. IN DE ALOS M.

iis cinquit cap. xxxv. domum abiit, quod sat ei reditu in castra , iureiuranda sex reisset. Quod ubi innotuit, relatumque ad Senatum es, omnes eensuerunt eo rebendendum, is, eustodibus publice datis dedueendum ad Annibalem esse. VI. Hoc idem factum narrat Tullius Lib. III. ossic. cap. I x. Sed ut laudandus Regulas in eonfervando iureiurando; sic decem illi quos post Cannensem pugnam turmios ad Senatum misit Annibal, in custra redituros ea quorum potiti erant Poeni , nisi de redimendis captivis impetravissent , fi non redierunt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo. Nam Polybius, bonus Auctor in primis, scribit, ex destem 2bbHFfimis qui tum erant missi, novem revertim , a Senatu re non impetrata : unum exderem, qui paulis postquam egressus erat e castris, rediisset, qua fi aliquid esset oblitus, Romae remoue. Reditu enim in castra liberatum se esse lareiurando interpretabatur rnon recte : fraus enim distringit, non dissolvit periurium . Fuit igitur stulta ea iditas perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit Senatus ut illi veteratre , ἐν calgidus vinctus ad .Ennibalem duceretur. Et alio Ioco eiiisdem Libri r Vultam vineulum ad astringendam fidem maiores nostri iureiurando arctius esse voluerunt. Graves luere poenas fallaces, ct versutos iuratores, vel ipse Hesiodus asserit. Clades moriasibus unde

Adveniunt, quoties fallaci pectore iurant. VII. Haec omnia referre congruum duxi, ut Ethnicorum sinceritas, & constanistia in praestanda iurata fide, eorumque in versutis commentis detestandis ingenuutas, pudore illos persundat qui evangelica luce donati , sacra iura iuranda vanis restrictionibus, amphiboliis, ineptisque interpretationibus eludunt , non sine infid Ilum scandalo. Livius indignum romano nomine iudicavit militem qui facti aequivocatione iuramentum interpretatus suit. An ne christiano nomine digni erunt illi Christiani qui, non ut vitam ab atroci morte, quemadmodum miles praefatus, servent, sed ut pompis vanis indulgeant, ut aliquem assequantur dignitatis gradum, iuramenta sacro Evangeliorum contactu , publicoque ritu Deo & Principi facta, arbitrariis significatibus commentantur, atque in sensus propriis appetiationibus faventes detorquent, Principis mentem deludunt, divinaeque maiestati te- terrimam inferunt iniuriam 3 Et haec dicta sussiciant pro explicatione controversiae a ceteris praetermissae.

106쪽

DE INIBUS DAM IURAMENTIS P RGI MIS SORIIS , EORVM IVE

OBLIGAT IONE.

DE iuramento promissorio generatim accepto , eiusque absoluta , gravi

,que obligatione egimus dissertatione secunda . In praesentia peculiaria istius generis iuramenta, de quibus non leves dissicultates enucleandae occurrunt, sub examen inducimus .

CAPUT I. De iuramento ser vandi statuta Reipublieae, Capituli, Communitatis, Cottigii, cuiusque Iodalitii.

I. T E iuramentis peculiaribus Principatus superiore dissertatione satis super. Lin que egimus. Nunc de quibusdam iuramentis promissoriis quae non modo a Principatu, & Republica, sed a quaque sere Communitate, Universitate, &Collegio fieri solent, sermo nobis erit. Id vero partite praestabimus, ut meliori inlumine veritas, quoad fieri in re satis impedita poterit, collocetur. II. Quaest. I. An, ut Capitula, Monasteria, Communitates se iuramento obstringant, debeant singuli, omnes eiusdem Communitatis iurare e Resp. Primo certum est Capitula, Communitates, & quaeque sodalitia potestatem habere se iuramento a stringendi ad aliquid peragendum r quod duobus modis fieri valet. Primo, inquit SuareΣ Lib. II. cap. xxx I. num. 8. cum iuramentum fit ad obligandum singulos di visim agentes ; ut quando iurant observare talem festum, aut quidquam eiusmodi. Secundo, cum iurant aliquid eoEegiaΓter praestandum; quod iuramentum spectat non singulorum, sed totius Capituli, seu Communitatis operationes: ut cum statuunt non revocare talem legem, non admittere quemquam in propriam societatem, & id genus similia. Certum quoque penes omnes est, necesse haud esse ut singuli, & omnes, sed satis esse ut maior pars Communitatis iuret; nisi esset speciale statutum, maiorem numerum , puta duarum partium , praescribens . Ratio est, quia quod fit a maiori parte , a tota Communitate fieri communiter censetur; ad vim obligandi quod attinet . Ceterum, si suffragatores dissident, si renuunt plures legi assentiri; dici vere non potest, quod unanimi consensu factum sit :

107쪽

8 LIB. V. IN DEC ALOGUM.

sit : quia, praecedente revera tali dissidio, solum verum est maiorem dumtaxat partem legem rogasse ; quae maior pars , quantum ad vim obligandi, pro tota

reputatur Communitate.

III. Quaest. II. An, facto iuramento a maiori parte, cogendi sint qui repugnarunt . ad iurandum, e , ad legis observantnun Resp. Adfirmant communiter omnes . quando restagatores nequeunt offendere evidentem iniustitiam rogatae legis . Si enim qui repugnarunt, legem a Communitate latam appellarent ad superius triabunal ; pendente causa, nec lege, nec iuramento tenerentur . sed caussa deiecti ad legem devincerentur, & ad iuramentum edendum. Utique verum est vi iura menti eos non teneri, quousque non iuraverint, ad legis observantiam ; sed te nentur vi obedientiae, pacti, & legis, seu iustitiae . Qiuaelibet enim pars tenetur se ad totum conformare. Quare post latam a maiori parte Capituli Iegem , Ecacceptatam, omnes & singuli ad illam servandam adstringuntur . Alioquin nurulum firmum ae stabile foedus cum Communitate iniri posset. In dies enim pers nae mutantur. Quapropter cessaret iuramenti a Communitate facti obligatio ; nisi omnes pertinentes ad Communitatem vinculo legis factae constringerentur. Quod potiori iure locum habet, quando actus ab Universitate iuratuS, non solum eoAIegialiter, seu ab omnibus simul, sed a singulis etiam servandus est . Licet enim vi iuramenti non obligentur, donec iuraverint, eo quod iuramentum actio personalis sit ό tenentur tamen titulo iustitiae, de obedientiae; quin & ad iurandum , ut dictum est, ab Universitate cogi possunt, nisi evidens, & manifesta ratio impediat . IV. Quaest. III. iuramentum servandi statuta Communitatis , Uni versitatis di protendi debeat etiam ad futura, nempe ad statuta in posterum edenda st Resp. Si iurans praecise exprimat statuta iam edita , planum est , iuramentum non eκtendi ad statuta edenda. Similiter, si iuramentum fuit ab Iulum , communissima sententia est, restringi ad statuta iam lacta, secus ad sutura r eo quod propter me tum periurii, strictioris interpretationis iuramentum sit. S. Antoninus II. T. tit. I. cap. VI. 1. 6. haec addit . Fosset tamen distingui , quod aut statuta quae postmodum flant, non sunt mastum proeiudicialia ; tunc extenditur iuramentum ad ilia : aut funt gravis praeiudicii ; is ad illa non extenditur iuramentum. Verum , sive gravis , sive levis sit res iurata, ad sola statuta edita restringi iuramentum, communis s& mihi vera, sententia docet : nee aperte dissentit sanctus Archipraesul. Azorius

Lib. II. cap. VIII. quas. v II. Suareae Lib. III. cap. xxx II. Candidus dis XXV I. art. I a.dub. II. eonc .ao. Sanchea Lib.III. V.XIV. num. I. Leander disput. XXXIV. qu . Lessius Lib. II. eap. xla r. dub. Palaus dio. II. punct. Iganum. 2. Prado ca XXX II. quaest. V I. s. a. num. II. Salmanticenses tradi. xvi I. cap. II. punct. T. F. I. num. 77.α communiter omnes. Addendum tamen, quod, si statutum suturum esset dumtaxat

108쪽

DIS S. VI. DE ALI 2. IUR . OBLIG. q

taxat declarativum prioris statuti iam iurati, tunc iuramentum etiam ad illud extenderetur : quia absolute non esset nOVum, seu distinctiim statutum, sed unum cum veteri iam iurato, cuius foret declaratio & explicatio, constitueret . Et hoe quoque commune est penes Auctores. V. Quaest. IV. A n iurans servare statuto communitatii, teneatur servare ea quae usu recepta non sunt, aut in desuetudinem ubierunt, vel per revocationem legislato

ris amplius non obligant e Resp. Non admodum clare super hac quaestione loquun tur Auctores, eo quod non discernant statuta quae ea praecipiunt quae sunt iuris naturae, a ceteris quae sunt meri iuris positivi; & similiter non distinguant, quan do praesumi possit consentus Principis, seu Communitatis, nec ne. Quem desectum ut evitemus, in primis est obse andum, quod ea quae iuris naturalis , & divin sunt, ut observatio iustitiae sive commutantis, sive distribuentis, & similia, non

subiaceant consuetudini, aut praescriptioni; consequenter nec iuramentum eadem confirmans. Quare, licet maior pars Communitatis violaret praefatum iuramentum, seu statutum iuratum, non Ob id consuetudo adversus iuramentum induceretur. Et pro maiori claritate duo transgressionis tempora distinguamus oportet . Alterum, quo Ieκ iurandi rogatur. Si tum maior pars legem contemneret; legem non acceptaret, atque adeo legem abrogaret. Alterum post rogatam, & acceptatam legem iuratam observandi ea quae sunt iuris naturalis,& divini. Tum transgressio etiam maioris, & maximae partis legem non abrogaret. Praeter transgressionem consensus quoque Principis seu Communitatis ad consuetudinem requitiatur e qui praesumi non potest , quoties Communitas ipsa iuramentum exigit , &res iurata ad ius naturale, aut divinum pertinet. Quando autem materia iurata Est solius positivi iuris; haec praescriptioni, dc consuetudini est obnoxia ζ quia non

raro contingit uno tempore bono communi consentaneam esse legem , alio vero

tempore infestam. Quid, si observantia statuti perseveret esse bono communi utilis, & iuramentum de illius observantia a communitate exigatur 3 Distinguendum mihi videtur. Si lex iurata iuxta communem existimationem valde utilis est bono communi, licet a pluribus non observetur, . non propterea antiquata dicitur ;s bono communi parum proficit, desuetudine cessare potest . Paucissima sunt statuta cuiusque Communitatis, Capituli, Reipublicae, Collegii, quae inutilia prorsus sint bono communi; sed omnia aliquo modo in illud conserrent, si observarentur. id inde Nulla ergo statuta consuetudini subiacebunt contrariae e Silent omnes quos ego legerim Doctores super hoc. Id quod mihi verosimilius videtur , est iulas leges & statuta ex quorum inoblervantia , dc transgressione graviter laeditur bonum commune, nequire consuetudine contraria aboleri; dc, licet istae a pluribus violentur, non idcirco transgressiones culpa vacare : quia numquam potest praesumi rationabilis consensus Iegislatoris in ea quae graVe detrimentum inserunt

109쪽

so LIB. V. IN DEC ALOGUM.

communi bono , cuius observantiain promovere tenetur ipsemet Iegislator . Econtrario, tametsi praefata statuta utilia aliquo modo sint fini, & bono communi; attamen, si nec illorum observantia valde augeat, seu conservet, nec illorum transgressio valde laedat commune bonum , haec obsolescere pos Iunt e quia non praesumitur, Principem velle subditorum conscientias obstringere in rebus parvi momenti; nec omnia quae conserre in augmentum boni communis possent , exequamur necesse est, sed ea tantum sine quibus bonum commune difficile consistere valet. Ex quibus colliges, nimis diminutos esse communiter Calaistas , dum docent absolute, ea statuta in desuetudinem abire quae a maiori parte non o servantur; & ea quae desuetudine quacumque cessaverint, non obligare . Nam transgressio maioris partis non semper desuetudinem , seu contrariam consuetudianem, sed corruptelam saepe inducit. Paucis verbis haec indicavit D. Antoninus II. P. tit. x. cap. vi. g. 6. Cum quis iurat servare statuta Communitatis , vel asicuius collegii, si qua sunt abrogata per contrariam consuetudinem, quae fit rationabilis , is praescripta l. .c. non videtur obligatus ad ilia. Rationabilem , dc praescriptam conia suetudinem exigit S. Archipraesul; & id communiter Theologi omnes docent, dum de consuetudine abrogante legem scribunt. Quando autem reipsa contingant rationum momenta, & circumstantiae tales quae legem humanam abrogare valeant, definire praecise nequaquam possumus. Solum addimus, duo hic , quemadmodum in omnibus aliis controversiis, extrema esse vitanda : alterum illorum qui ex sola legis transgressione consuetudinem obtrudunt I alterum illorum qui, neglecta pravi, circumstantiis, & temporum conditionibus spretis, legi abstractis nimis s vere adhaerent. Istis considerandum propono scitum illud D. Thomae I. a. quaest. xcvir. art. I. Difficile est consuetudinem multitudinis removere. . VI. Optandum sane foret, ut Respublicae, Communitates, Collegia, & Uni'r- states suas iurandi reformarent sormulas; ut partite recenserent leges, & statuta iuranda, missis aliis quae reipsa in desuetudinem abiere; ut declararent , quae vigeant, & quae abolita sint. Sed id vix desiderare, nedum sperare possumus . Et tamen gravissima iurandi lex, qyiae, ut euiusque periurii periculum auseratur , praecisa esse debet, id summopere exigeret. Sed quae a multitudine pendent; di ficillime reformari queunt. Quoties mihi oceasio contingit consulendi privatis in hac materia, suadeo ut ipsi praestent quod multitudo exequi omittit ; nempe ut explicate, & clare, quoad seri potest, ea recenseant quae sub iuramento servanda promittunt, eaque reiiciant quae obsoleta dicuntur. Quando iurantes sunt ipsi qui simul in Communitate congregati legem iurandi condunt, vel exequendam imponunt; nulla, aut levis esse potest difficultas in simili declaratione ; sicuti oecurrere posset, si iurantes essent subditi , & conditor legis Rex absolute imperans . At, inquis, si quis eiusmodi iuramenta praelatis exceptionibus ederet, deria

110쪽

dendum se se exhiberet, quia haec omnia tacite subintelliguntur . Deridendum sese praeberet iis qui suo tempore dicturi sunt : O nos insensati , vitam tuorum aestia mabamus iκfamam, ἐθη finem Morum fine honore dcc. Sap. V. seeus vero ceteris , qui de propria aeterna salute solliciti, legem iurandi gravissiniam ea qua par est reaverentia ,& obsequio observant, di periculum periurii summopere vitare si dent. De statutis quae ab ipsa Communitate revocata sunt, nulla est dissieultas rplanum siquidem est haec non obligare. Certum item est, iuramentum servandi absolute statuta alicuius Communitatis comprehendere etiam statutum illud quoalieet tempore, quo iuramentum emissum fuit, non obligabat ob desectum 'alieu ius conditionis, puta approbationis, vel confirmationis ; temporis tamen . decursu obligat, quia accedunt omnes conditiones necessariae ad constituendum statutum illud licitum. VII. Quaest. V. An, fi quis iuraret unicum statutum alicuius communitatis , ictud-que esset ob latum, precaret non servando fatutum iEud Resp. SancheE Lib. III.

cap. x IV. num. F. Prado cap. XXX M. num. I s. Salmanticenses tract. xv II. cap. M.

punct. 7. s. r. num. D. aliique communiter docent, iuramentum praefatum ad nihil obligare; dc iurantem non peccare, dum non implet quod promisit . Ad id probandum omnes rationem quam assignat P. Sanchea, exscribunt. Dicunt namque,

iuramentum non esse de implenda re absolute , & secluso statuto , sed servandi statutum; seu esse iuramentum implendae rei iuxta statuti praescriptum . Posito ergo quod statutum obsoletum sit, & ad nihil obliget, iuramentum quoque nuIIam pariet obligationem. Sic communiter ratiocinantur recentiores. Et tamen isti omnes docent, materiam iuramenti debere esse possibilem, licitam, utilem, immo gravis momenti I aliter iuramentum ad minus incautum esset. Debuissent ergo dc hic addere saltem, tum exigentem, tum praestantem simile iuramentum peccare ob desectum iudicii. Ut mea praesesert opinio, non videtur praesumendum, Cominmunitatem adigere quemquam ad iurandum unicum statutum , sive legem quae

non sit, seu quae desuetudine prorsus desierit. Quod si similis statuti servandi tua

Tamentum exigeret; non video quomodo a culpa excusari posset sive exigens , sive praestans eiusmodi iuramentum, quod evidenter incautum est. An ne consuetudo etiam obtinet iurandi, & exigendi iuramentum sine ulla necessitate, dc de re Vana, quae reipsa non existite ' Quando enim unicum iuratur statutum, ma teria iuramenti tota est statutum istud: quo penitus sublato , tota deficit, iuramenti materia. Falsum ergo est iuramentum, aut certissime incautumis Ergo tam iurantes, quam exigentes iuramentum peccant. Iurans tamen non servando statutum revera abrogatum, non peccat; sed peccavit ἡurando incaute illius obser

vantiam.

VIII. Quaest. VI. An qui iurant servare statuta Reipublieae, communitatis , colligit

SEARCH

MENU NAVIGATION