장음표시 사용
111쪽
y e. qu.e ad nultam culpam obfigant , culpam committant ilia non servantes ρ Resp. P. Saneheet, Tru encb, Palaus, Bonacisa, Prodo, Salmanticenses , & communiter recentiores docent, nullius culpae reum evadere qui similia iurata statuta serva re negligeret; atque tamquam certum id decernunt. Mihi tamen haec opinio saliasa est. Et primum iuramenta exigi minime solent pro observantia constitutionum quae nullius sunt momenti, quaeque ad nullam obligant culpam , sed ea statuta iuramento firmantur quorum obsereantia serquam maxime interest Communitatis. Ideo praeter ligamen statuti additur iuramenti vinculum. Deinde in hoe hallucinati videntur recentiores Calaistae , quod obligationem statuti ab obligatione iuramenti non secernant. Utique iuramentum non efficit ut statuta quae ad nullam culpam vi sua obligant, ab ipso iuramento vim obligandi ad culpam acti-piant. Ceterum, licet nulla sit obligatio ex principiis iustitiae proficiscens , urget tamen obligatio a iuramento orta, quae ad religionem pertinet. Nonne qui iuramento obstrictus est ad servandum statutum , vinculo religionis ad id tenetur Ergo qui iuramentum infringit, religionis debitum violat. Hoe ergo vertit di rumen leges poenales inter & Ieges conscientiam ligantes, quod qui leges tantum
poenales iuratas violat, unicum comm ttit peccatum contra iuramentum I contra qui iuratas leges sub culpae poena obligantes violant, duo perpetrant crimina , alterum contra legem, alterum contra iuramentum . Et prosecto , si iuramentum
servandi statuta solum poenalia nullam religionis obligationem inferret, superfluum foret & frustraneum. IX. Hanc quam tradimus doctrinam ex D. Thoma eruimus. Siquidem ille a. a. quiest. clxx XVI. an. s. quaerit, an Religiosi semper mortaliter peccent , dum ali quod Regulae statutum violant Et hoe sibi obiicit argumentum primo loco. Facere contra Totum est pereatum damnabile .... Sed Religiosi isto professio se cli Regulam adstringuntur . Ergo pereant mortactiter transgrediendo ea quae in Retria continentur . Cui obiectioni ut respondeat, in primis in corpore articuli statuit , Tot m professionis respicere principaliter tria praedicta, scilicet pavertatem , contianentiam, is obedientiam. Deinde in re p. ad i. directe occurrit obiectioni dicens , quod itae qui profitetur Regulam , non τοτet servare omnia quae sunt in Regosa ;sed Tovet regularem vitam, quae essentisseter consistit in tribus praedictis . Unde is, in quibusdam Religionibus cautius aliqui profitentur, non quidem Negulam , sed vi-Tere secundum Regulam . . . . In quibusdam autem Religionibus adhue rautius profitentur obedientiam fecundum Regulam; ita quod professioni non contrariatur, nis iaquod es contra praereptum Regulae . Ex his satis apparet quam longe a doctrina recentiorum distet doctrina λngelici . Non asserit ille, Regulares vovere statuta ut statuta; sed expresse, ut eos culpa liberet, docet illos non vovere statuta ipsius Regulae. Et profecto si ego iurarem me crastina die servaturum silentium ;quis
112쪽
quis me a culpa periurii excusaret, si deliberate silentium frangerem, quamvis vlmeae professionis nullius eulpae reus sim, silentium violans X. Unum denique addo , iuramenta servandi statuta Communitatis , Capituli . cc. ut plurimum in communi, seu, ut aiunt, collegialiter servanda iurari: &idcirco parvitatem materiae admittere non recuso I ac proinde assero , iurantes quandoque mortaliter, quandoque venialiter peccare, si negligant defendere, con servare dcc. praefata iurata statuta . Haec quoque est intentio iurantium, & in tentio Communitatis exigentis iuramentum . Aliter omnino sentiendum est de iis
qui privatim iurant aliquam peculiarem promissionem. Istos enim, si deliberato animo rem iuratam , sive levem , sive gravem , implere negligant, reos esse peris iurii supra probavimus.. XL Quaeli. VII. An misestas revocare possit statutum suum iuratum e Resp. Convenit in primis penes auctores, si iuramentum fuit non revocandi statutum
iuratum, non posse Communitatem, Universitatem dcc. revocare dictum statutum absque periurio. Praeciso autem tali iuramento, si statutum iuratum observan dum sit a singulis Communitatis personis, ut quando decernitur , neminem arma deserre, neminem noctu domo egredi, aliaque id genus; tunc statutum revocaria Communitate potest: quia, cum illud statutum singuli de Communitate exequi debeant; consequitur Communitatem retinere iacultatem revocandi illud . Porro iuramentum non tribuit statuto iurato perpetuitatem, sed maiorem .dumtaxat obligationem, quamdiu durat. Ergo, revocato statuto, corruit quoque iuramentum . Contra, si res iurata a tota Communitate simul accepta impleri debeat, comm niter docent Auctores, non posse eiusmodi iuratum statutum a Communitate revocari : quia, eum tale statutum edit, illudque iuramento confirmat, auctoritatem sibi aufert illud revocandi. Sie docene Covarruvias, Prado, Sanchez, quos
sequuntur, & laudant Salmanticenses tract. xv II. cap. II. punct. 7. s. r. num. 82. Ut ingenue satear, rationem minime teneo cur Communitas non possit revocare eiusmodi statutum, quando non sit a superiore potestate eonfirmatum; si iusta revocationis caussa occurrat. Sive enim statutum a singulis exequendum sit, sive ab omnibus eoEective acceptis, ad potestatem revocationis nihil pertinere videtur Quia vero asseritur, non posse Communitatem simile iuratum statutum reUocare, quia id declaratum est ex cap. Dilecto de Praeb. non evincit intentum. Quoniam allegatus textus solum declarat, nullius esse momenti quod contra praeciosum iuratum statutum sit; de merito: nam, persistente lege, frustraneum est id quod contra Iegem fit. Ceterum textus iste haudquaquam declarat, Communitatem , aut Universitatem non posse, cum boat eommunis ratio suadeat, statutum
113쪽
CAPUT II. De iuramentis quae stant a ministris publicis ferυandi taxationem si pendii , jecreta , bonumque publicum
promoetendi i se a Medicis monendi insermos de con
L Luribus in locis ministri publici, ut Scribae , Procuratores , Advocati , D curiones, aliique in ingressu ossicii sui iuramentum emittunt non petendi , aut accipiendi quidquam praeter stipendium lege publica laxatum & definitum rquod sane iuramentum iustum , licitum , honestum, & Reipublicae maxime corusentaneum est. At, quia nihil tam evidens, ct honestum occurrit quod humana sagacitas in disputationem non adducat; ideo quaeri coeptum est, num praefatum iuramentum obliget, quando stipendium pro ministris taxatum insuffciens sit e rum sustentationi, dc consequenter in histum. Satis implexe Calaistae versant hane dissicultatem , ut ex dicendis constabit. II. Quaest. I. svandonam pretium lege taxatum Hrendum fit infusciens , is is iustum ; ita ut Unistri absque periurii labe valeant aliquid praeter dictum stipem dium accipere, is petere e Resp. Salmanticenses tract. xv D. cap. II. punct. 7. g. 2.aeum. 84. dicunt , probabilissimam esse sen rentiam Molinae, Lugonis, Leandri, Tria Lenebi, & aliorum, qui aiunt in I ispania stipendium pro ministris taxatum, esse iam iniustum; & propterea posse dictos ministros ultra taxationem aliquid accupere, quod eorum sustentationi lassiciat . Deinde nam. 81. non minus probabilem 'asserunt contrariam sententiam illa et, vetri Ledesinae, Vilialobi, Ioannis a Cra re. Iradi, is Castropalai asserentium, stipendium taxatum iustum esse : & prolixam auctoritatem exscribunt castrepatui inqulantis, se consuluisse plures Scribas , qui sibi testati sunt laxationem esse iustam. En quomodo quaestro meri secti W babilis reputatur in utramque partem , propterea quod ipsorum ministrorum alii adfirmant, alii negant pretium esse iustum. Quis in primis non videat , ipsos mianistros in propria caussa haud esse testes fide dignos, saltem pro ea parte qua ta gant laxatum stipendium suffciens esse; tametsi validum sit eorum testimonium , prout adfirmant iustam esse stipendii taxationem Rursus iusta pretii determinatio nonnisi a legitima potestate seri valet. Adfirmant vel ipsi Casu istae molli Tes, hoe pretium definiendum minime esse ex indigentia ministrorum, & necem tale alendae familiae; sed ex labore, & prudentum iudicio, inquiunt Salmanticenses. At qui sunt hi prudentes t Ipsi ministri suae artis conscii i At isti iudices in
114쪽
DIS S. VI. DE ALI . IUR. OBLIG. 8s
propria caussa esse nequeunt. Homines alterius professionis, qui lites peragunt sub
patrocinio advocatorum Sed isti ab ipsis advocatis reiicientur tamquam indigni iudiees . Quid ergo est reliqui , nisi ut ipsa Respublica , quae sola est eiusmodi eontroversiae legitimus iudex, taxationem hanc definiat Ergo, si semel determinavit istud stipendium, nequit augeri, inscia Republica . Dicimus itaque pro so lutione quaesiti, ministros iurantes legem taxati stipendii , nequire praeter illud quidquam aecipere . Enimvero libere ministerium suscipiunt , & eonsequenter sponte iuramentum illud edunt . Non est ergo uilde excusari possint , si illud transgrediantur. Si iniustum est stipendium, cur illud sponte iurant 3 Deinde quis esset talis iniustitiae iudex Nonne ipsa Respublica Quousque ergo Respublica pretium non mutat, iustum dicendum est. Quod si ministri iniustum, & iniussi eiens sibi, propriaeque familiae alendae illud experiuntur; id Principi signifieent . Ceterum, si iniustum stipendium praelatum ideo dicendum est, quia ministri ita lud iniustum obtrudunt, seu quia reipsa illius limites transiliunt; iam ex sola I
gis transgressione desuetudo, seu corruptela insertur et quod est supra resutatum . tamquam omnium sophismatum pessimum. Ad desuetudinem siquidem honestam , licitamque prae aliis consensus Reipublicae requiritur , qui in his casibus non m do praesumi nequit, sed contrarius etiam manifesto constat . Etenim quoties Seribae, Advocati, ceterique ministri stipendium pro patrocinio praestito, exaratisque libellis aeeeptum , in schedulis publicis signara debent ; non illud quod aeeeperunt, sed quod laxatum a Republica est, signant. Nec lassicit reponere, sponta clientes amplum stipendium exhibere : quia . liquet hoe esse salsum , coactosque pretium augere t quod inde patet, inquit Cardinalis Toletus Lib. V. cap. lx Ir . num. 8. quia, peracta lite, clientes' suos Procuratores, Advocatos, & Scribas r paces, & latrones compellant. Si legi taxati pretii stare nolint, iuramentum
III. Quaest. II. An iuramentum praestitum de servanda laxa obliget , si taω fissa, is sufficiens , lex tamen contrario usu abrogata ' Resp. Leander disp. xxx r. quaest. vi I. Probabilius, inquit , adbue respondeo non obligare tale iuramentum Seribas, is alios ministros .... quia censendi sunt se noluisse obligare . Pro hac opinione laudat P. Saneber, Palaum, Dianam, Trullanehum. Pradum . Mihi non modo probabilior non est haec sententia, sed neque probabilis; immo aperte falsa . Quid Taxa iusta est, & usus contrarius eam abrogat Iustitia ergo quae commutans appellatur, qualis est in praelato stipendio, consuetudini obnoxia est Contrarius usus abrogare potest iustitiam , ipso Principe repugnante En unum ex .principiis tot rapinarum , rapacitatum , oppressionum, dc iniustitiarum quae iasoris grassantur. Si enim vel ipsi Calaistae docent , usum abolere posse ipsam iuratam iustitiam; quid tam sanctum, tam iustum erit quod, praevalente hominum Tom. IV. F i i j ma
115쪽
malitia & abusu, violare sibi licitum non reputent eiusmodi ministri Reiicienda itaque est haec opinio tamquam Omnino salsa, & erronea 2 quia nullus usus abrogare potest iustitiam commutantem , quae iuris naturalis est . Quare in hypo thesi quod laxa reipsa iusta sit, ut Leander cum suis supponit, usus contrarius numquam praescribere valet, & potissimum repugnante Principe, qui laxam iuiasse definivit. IV. Quaest. III. An publici ministri, Decuriones, Praeιores, Senatoresque urbium , qui, eam pycium administrandum suscipiunt , iurant se bono publico prospecturas . teneantur publica peceata coercere ρ Resp. Praefati ministri vi sui iuramenti ea omnia impedire tenentur quae publicam perturbant tranquillitatem; peccata autem quae humanam societatem non infringunt , non tenentur vi iuramenti sui rem vere. Immo, si Principes multa privata scelera permittunt, ut maiora vitent ma Ia, & universalem quietem foveant; eonsequenter etiam ministri, qui Principum personam reserunt, eadem non astringuntur auferre; sed industriam suam totam conferre debent, ut pacem civium , ut mercium abundantiam , iustaque pretia conservent , ut civitatem ab hostibus, & damuis praeservent ; eaque curare qua communi bono prospexerint consentanea. V. Quaest. IU. An iuramentum servandi Iecretum eorum qxae in Capitulis, Conventibus, is Congregationibus tractantur, semper obliget sub mortali culpae Re Plures Calaistae , quos laudat Leander disp. xxxi. quaest. m. & sequuntur Salmanticenses tract. XVI I. cap. II. punct. 7. F. 2. num. 38. defendunt, iuramentum
istud mortaliter obligare, si res secreto commendata gravis momenti sit; venialiter vero, si res modica sit, & levis. Sed nos iam fuse probavimus supra, iuramentum promissorium nullam admittere materiae parvitatem ; sed quodlibet periurium esse mortale : quod tum potissimum locum habet, quando sub iurato st-creto res unica, & definita custodienda traditur, quamquam levis sit: eo quod tunc taeficeret iuramenti promissorii veritas sutura, quae est illius propria, sicue iuramenti assertorii propria est veritas praesens. VI. Quaest. V. Quid teneantur praesare Mediei vi iuramenti quod emittunt, dum facustatem medendi obtinent e Resp. Sciendum est, Medicos vi iuris naturalis, de divini astringi ad monendos infirmos morti proximos de lacramentis suscipiendis . Sed de hoc in praesentia sermo non est . Praeter hoc ius extat lex ecclesiastica. quam indixit Innocentius III. in cap. Cum infirmitas de paenit. is remi . quaque iubet, Medicos vocatos ad curandos infirmos debere omnium primum illos m nere, & in lucere ad eonsessionem. Hanc legem renovavit Pius Q in sua constitutione edita anno 1166. die S. Maii, cuius initium est, Super gregem dominicum, addens praeceptum, ne Medi ei ultra tertium diem visitent aegrotum, nisi per Consessarii scriptam attestationem constet infirmum esse peccata sua consessum. Iubet
116쪽
Yursus Pontifex ut Medici istius decreti observantiam iurent, dum profitendi amitem medicam potellatem accipiunt. Decreti Vero iurati violatoribus poenas infiigit infamiae , privationis Doctoratus, ae mulctam pecuniariam arbitrio Ordinarii
definiendam , praeter alias poenas contentas in laudato cap. cum infirmitas.
VII. Pro illarum legum explicatione nonnulla distinguenda sunt. In primis ubi constitutio Pii V. usu , & consuetudine recepta est , obligat sub mortali, nemine dissentiente r quia lex gravissima est, ct poenas severissimas imponit. Id soa
Ium in controversiam Vocatur, quae infirmitas esse debeat quam curare Medici nea queant , nisi prius de ccmsessione facienda infirmos moneant. Plures Auctores su stinent, eam requiri infirmitatem quae grave mortis periculum indicet. Sed communis sententia media via incedit. In quolibet morbo nullum praeserente pericuatum Medicus non tenetur Vi dictarum legum aegroto consessionem indicere , quia talis admonitio perridicula appareret. Praelatae leges non modo obligant Medicos ad monendos infirmos laborantes mortis periculo, sed etiam gravi detentos infirmi atate, de qua prudenter timeri potest quod gravior evadat, & periculosior. ratio est, quia vi legis naturalis, & divinae Medici adstringuntur confessionem proponere infirmis in proximo mortis periculo constitutis. Sed laudati Pontifices suis legibus novum onus imponunt Medicis. Ergo dicendum, Medicos debere infirmos de consessione facienda admonere, non solum in periculo mortis, sed etiam in qua cumque gravi infirmitate, licet periculum amittendae vitae non instet. Idque colligitur expresse ex cit. cap. cum infirmitas, ubi dicitur : P e, cum infirmi admonem rvr, existiment se iam esse in pericvlo ἡ γ assciantur tristitia , atque adeo mortis pericvtam facilius incurrant . Ex quibus verbis colligitur, Pontificem supponere, confessionis monitionem faciendam esse , antequam mortis periculum immineat. am interpretationem amplectuntur Calatanus, Tabiena, Sanebeet, Bonacina, P Iaas, Salmanticenses, di alii communiter. VIII. In eodem cap. cum infirmitas , dicitur, hanc admonitionem ante omnia seri debere, idest ante omnium medicamentorum applicationem . Pius V. in sua constitutione vetat Medicis ne post tertium diem visitent infirmos renuentes confiteri. Quod intelligendum est, inquiunt Suauet, & Sanebeet, quando ex Medici d sertione non appareat perieulum aggravandae infirmitatis , vel subeundae mortis Nec enim tale decretum adversatur caritati, quae etiam obstinatis, quoad fieri potest, favet. IX. Haec dicta sunt, spectato iuris rigore. Nam paucis in Iocis . haec decreta reccepta sunt ἱ nec iuramentum ubique emittunt Medici servandi decreti Pii V. C terum, ubi decretum praelatum iuratur , cum alἰoquin iustissimum sit, di ob re- verentiam sacramenti , dico Medicos ad illius observantiam iuratam teneri. Nec Ilurium Medicorum transgressio abrogare valet iustam ac iuratam legem. Ubi ve-
117쪽
m decretum non iuratur, ad ea Medici praestanda obstringuntur quae lex naturaialis, & divina praescribit; videlicet, quando agnoscunt, Vel prudenter timent moriatem , aut mortis periculum instare , debent christiana, non mundana dexteritate infirmum admonere ut rebus suis tum corporis , tum animae consulere valeat. Quod Caietanus scribit in Sum. Uerb. Medic. non eme Medicorum tristia infirmis an nuntiare, sed laeta , intelligendum est , ut ipsemet. Caietanus se se explicat, alexeusandos bonos Medicos, qui partes suas implere solent; non indiscriminatim, ut ex eodem Caietano reserunt Salmanticenses. Ne multa r Medieus , sin ex ota scio Medici, certe ex professione christiana, prout valet, astringitur indicare ea quae ex lege evangelica, & ecclesiastica infirmi exequi tenentur . Non est tamen necesse ut ipse Medieus directe infirmo indicet vitae periculum; sed etiam per alios, nempe amicos, & consanguineos, peragere id valet , prout prudentia christiana melius iudicaverit expedire. Nec regula praecisa hic assignari potest. Extrema tantum sunt vitanda, & illorum qui absque ulla necessitate infirmos turbant;& aliorum qui ob vanum timorem aegrotos turbandi absque sacramentorum susceptione illos mori sinunt.
De iuramentis non ludendi, non mutuandi, non fd iubendi, non vendendi minori, nec emendi auctiori pretio.
I. T E pIuribus materiis genere diversis , brevitatis gratia , hoe m eapite se Ira monem mstituimus. Innumeras movent difficultates Theologi recentes furer quolibet proposito materiae genere , de potissimum super iuramento non ludendi. Omnia quae ipsi suse pertractant, nos breviter restavemus. Talia enim non sunt quae Iongiorem requirant disputationem. II. Quaest. I. An iuramentum non ludendi vafidum fis P Resp. D. Thomas a. nquas. clxv M. art. a. statuit ludum moderatum ad virtutem eutra peliae pertinere. Tot tamen conditiones necessariae sunt ad constituendum ludum actum virtutis, ut m praxi dissicile reperiantur omnes; potissimum si ludus peragatur inter homines caritate destitutos. Animadvertendum quoque est, ludum illum dumtaxat actvirtutis actum reduci posse qui ad exhilarandum animum dirigitur . quique communitea in verbis, aut sactis ludicris & iocosis consistit. Quare omnes Iudi , qui fortuiti, & casuales , qui ad lucrandas pecunias eκercentur , excluduntur ab iis Iudis qui ad virtutis actus reduci valent. Quibus positis dico, iuramentum , quod frequenter fieri solet , non Iudendi validum esse : quia communiter sit de lud
118쪽
immoderato, de pecuniario, quique est rixarum , de animi perturbationum, alio rumque malorum origo : consequenter est de re licita , honesta , & magnopere utili tum animae, tum corpori. Quocirca falluntur Navarrus , & Rodriqueκ assi rentes, eiusmodi iuramentum, seu votum non esse validum, quia ludus potest e actus virtutis . Quandoquidem iuramentum sere numquam fit abstinendi a ludo qui sit virtutis actus r idque experientia constat . Homines enim qui virtuose I dunt, numquam simile iuramentum , aut votum emittunt . Deinde iuramentum non ludendi validum foret, etiamsi ludum virtuosum comprehenderet : quia perfectior virtus esse potest , quae in abstinentia a tali ludicra recreatione elucet. Moderata inter homines seminasque conversatio , ciborum sanitati utilium eo mestura, res uxoria ad actus virtutum spectant; attamen persectioris virtutis est ab eiusmodi actibus abstinentia; ideoque iuramentum, seu votum ab eisdem abstinendi validum est , dc obligans . Porro , ut dignoscere quis valeat, quandonam sub iuramento absoluto non ludendi comprehendatur nec ne ludus moderatus, sciat, sere semper iuramentum non Iudendi fieri ad evitandam iacturam pecuniarum, dc temporis, occasionem iurgiorum, ac rixarum . Quando autem constat de tali fine expressio; planum est tunc non comprehendi . ludum moderatum, dc virtu sum. Ceterum , ut dixi, vix fieri potest ut ludi pecuniarii ad ludum virtuosum reducantur et & ideo in iuramento non ludendi , mea quidem sententia, semper comprehenduntur omnes Iudi pecuniarii, quamvis parva sit pecunia quae Iudo ex ponitur : quia nimis familiare est periculum transiliendi limites moderatae pecuniae, & moderati Iudi . Quamobrem qui iuravit se in posterum non lusurum , ab omni ludo abstinere debet; alioquin periurus evadet . Non negamus, quandoque eiusmodi iuramenta fieri absque debita deliberatione, dc ex impetu animi pertur bati; sed tunc venandum erit, num fuerit sussiciens deliberatio. Concedo dc ego, iuramentum strictioris iuris ese ι eiusque obligationem non extendendam ad res dubias, sed potius coarctandam eta. Verum id intelligendum est manime, qua do materia iuramenti, seu voti sunt actus qui vocantur supererogationis. Quando em iuramentum , seu votum est de vitando periculo amittendi bona tum spiria inali , tum temporalia , a quorum malorum occasione etiam absque iurament Christianus abstinere deberet; tunc, ut ego quidem arbitror, iuramentum Potius amplificandum moderate tamen, dc intra genus materiae iuratae quam coarctandum est. inare minime mihi probantur innumerae illae distinctiones, Ac subtilitates quas ex Sanchea , Palao , de Leandro exscribunt Salmanti censes tram xv II. cap. II. punct. 7. s. q. num. 96. O seq. dc ideo, tamquam inutiles, missias facio; potissimum illas quibus gravitatem, dc parvitatem materiae ex diverso iurandi fino colligentes, statuunt parvitatem materiae esse modo temporis , modo meuniae ia-
.cturam, dc consequenter iurantem nunc venialiter, nune mortaliter peccare iuxta maior
119쪽
maiorem aut minorem materiae iuratae transgressionem 2 quae Omnia supra explo simus , docentes, neque in assertorio , neque in Promissorio iuramento parvitatem materiae reperiri.
III. Quaest. II. An qui iuramentum , seu votum emisit non ludendi , possit alterinummos dare, ut suo nomine Iudat, Di ipse ludo Ustere j Resp. Pigeret sane me ista humanae calliditatis inventa proponere, nisi in utramque partem a Theologis
disputarentur. Communior recentiorum opinio, quam Propugnant Sochez , Lea
der, Fauus, Fagunder, Salmanticenser, Tamburinus, Dorer, & alii, defendit abis solute, posse iurantem talem per interpositam personam ludere, & Iudentem aspiacere e quia propite , & in rigore iurans non Iudit e & eum iuramentum stricte interpretandum sit , non debet extendi ad hune ludum mediatum, & remotum. Haec est unica istorum Auctorum ratio. IV. Iam communi vertitur proverbio, quod qui per alium facit, per se ipsum sacere videtur . Iuramentum stricte interpretandum, potissimum quando res iurata non prohibetur ipsa divina lege, sed est supererogationis; semper tamen interpretatio isthaee secundum regulas bonae fidei , & christianae prudentiae esse debet.
Porro, cum quis, expertus se Iudendo prodigere pecunias suas, patrimonium dilapidare, tempus terere , rixas & iurgia excitare , iurat se in posterum non Iusarum , ut eiusmodi mala declinet, non evitat haec omnia . cum per interpositam personam ludit: nam pecuniae, & patrimonium prodiguntur, otiose tempus insu mitur, dc iurgiorum rixarumque periculum est. Verum, inquiunt adversarii , haee omnia nihil obstant: quia non est attendendum , an finis iuramenti concurrat, sed an sub materia promissa comprehendatur. Immo repono ego, ex intentione,& sne iurantis interpretatio iuramenti colligenda est. Materia iuramenti in I dus. Esto: at certe non est ludus utcumque, & ab omni circumstantia seiunctias τeum in hae acceptione sit actus indifferens, di vix congrua iuramenti materies psed ludus, ut est occasio iacturae pecuniarum, patrimonii, di temporis, ut est caussa iurgiorum, rixarum , aut impedimentum vacandi rebus divinis, di consulendi propriis negotiis , est reipsa iuramenti materies . Haec autem Omnia Contingunt, Cum iurans per interpositam personam, seu aliena manu Iudit , & propriis oculis ludentes spectat. Ergo est materia propria iuramenti quod communiter fit non ludendi . Distinctio vero qua contrariae sententiae Auctores dicunt ea quae recensui-miis , consectaria finem , non materiam esse iuramenti, & finem externum non eadere sub lege r haec, inquam , distinctio similis est alteri qua non pauci Votum . paupertatis servare sibi blandiuntur, si pecunias non propria, sed aliena manu ad . arbitrium expendant, vel in alieno scrinio conserventa Quae sane distinctiones nogae mihi sunt, di merae ea villationes, ortae sin ex animo decipiendi quod praesumere nefas effet certe ex praepostera affuetudine revocandi ad regulas abstractas,
120쪽
& metaphysicas morum .raecepta. Saepissime finis legis non cadit stib Iege, quando est omnino extrinsecus; secus, si est intriuiscus, & constituit materiam ipsius Iegis, ut in praesentia contingit. V. Similiter dicimus, hunc iuratorem non posis alterius nomine ludere. Etiam in hae hypothesi distinctione utuntur laudati Theologi. Aiunt namque, si finis tuis
ramenti fuerit vitare iacturam temporis, ut possit Deo vacare , suisque rebus alia tendere; tunc nequit vel alterius nomine ludere. Si vero finis fuerit declinate i miram pecuniarum, Occasionem rixarum , & iurgiorum ἔ dicunt posse eum tune Iudere. quin transgrediatur iuramentum et quia in ludente alienis pecuniis huiusmo di contingere minime solent. Sed hanc distinctionem ut ineptam reiicimus ; eum ipse iurans iuramentum suum cum tali praecisione, seu distinctione non eopulave rit. Siquidem in absoluto iuramento non ludendi omnia recensita incommoda inatelliguntur cavenda o di quamquam frequentiora sint in ludo propriae pecuniae quam alienae; attamen, quoties ludi sunt pecuniarii , assuetis eiusmodi ludis fami liaria sunt descripta mala; quae ut declinarent, sacramenti sese munierunt vinc
Io . Dicendum ergo nobis videtur, talem iurantem neque proprio, neque alieno nomine absque iuramenti transgressione posse ludis vacare. VI. Quaest. III. An iuramentum non ludendi eum taίου persena , aut in tali domo.
.el tali genera Iudi, validum sit e Resp. Si hoc iuramentum, vel votum si de re omnino indifferenti , quemadmodum absolute est ludus cum tali persona , vel in tali domo ; iuramentum, seu votum ad nihil obligat . Ceterum , si habeat finem honestum, videlicet sugam rixarum . iurgiorum, quorum talis persona occasio esse solet; si talis ludus est caussa amittendi magnam pecuniae summam; si illa domus origo est malorum e tune iuramentum factum evitandi praelata mala, dc pericula validum est; atque iurans sub periurii poena illud observare adstringitur : quia i uia ramentum est de re bopa, & honesta. Adverte tamen, ut iuramentum, seu v tum validum sit, non satis esse illud posse in finem honestum dirigi; sed oportero insuper ut ipse iurans tacite , vel expresse habeat talem finem honestum . Hine iuramenta eiusmodi non ludendi cum tali persona , in tali domo, ex taedio, dcira concepta, & in vindictam talis personae facta, incauta sunt, di invalida . Iuramentum factum in commodum filiorum, vel aliorum , & ab ipsis acceptatum νValidum est, nec potest retractari. Iuramentum conditionatum durat , donec impleatur conditio. Titius filius iuravit se non lusurum, donec pater Roma redierit. Romae moritur pater. Potest ne filius ludere Negat Bonacina dio. x Iv. p. r. punct. I 6. num. 6. Sed vera est adfirmans opinio, quam defendit Tamburinus Lib.III. cap. ID. g. s. num. 64. quia manisesta praesumptio est talem fuisse iurantis ani naum. Nimis materialis est Bonacinae interpretatio. VII. Quaest. IV. An votum , seu iuramextum non mutuandi fit vafisum e Resp.