Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

6, LIB. T IN DE CALOGUM.

νe folet usurarivs Divendi sibi usuras, auι non rescindendi contractum iniustum , validum fit e Resp. Certum est penes omnes, ex simplici promissione solvendi usuras non oriri debitum easdem solvendi : quia senerator nullum ius acquirit ex pro missione sibi facta ; sed peccat eas petendo, dc accipiendo : consequenter nec in promittente obligatio ulla adest illas solvendi. Restat solum inquirendum , an tu rans teneatur ad solutionem vi iuramenti . Negant aliqui , quos citat Leander disp. x. quaest. v Iri. Sed communissima sententia est, iuramentum istud validum esse, & proinde implendum. Idque definitum est in east. Debitores, de iure iuramda. Ratio quoque est manifesta. Quia iuramentum semper servandum est, quoties non vergit in detrimentum salutis aete ae . . Porro solvere usuras non est quid contrarium aeternae saluti. inamvis enim ex parte recipientis solutio usurarum mala sit, dc illicita; ex parte tamen solventis actus bonus est, potissimum iacta promissione : quia pertinet ad fidelitatem, & veracitatem implere promissa, ma. xime iurata. Quid, si promissio fuit illicita, ut quando petisti mutuum, non ne-eessitate eogente, sed caussa prodigendi illud cum meretricibus, in ludis, aliisque

vanis oblectamentis In hac positione negant aliqui validum esse iuramentum , eo quod sit de re illicita. Adfirmant vero magis communiter alii, quia semper pertinet ad veracitatem , & fidelitatem implere promissum : qua ratione utuntur Sanchem Lib. III. ea x I. num. s. dc Castropalaus punct. 3. num. q. At , mea quidem sententia, non consistit. Quia, quando iuramentum promissorium habet materiam illicitam , semper nullum est , ut vel isti Auctores fatentur. At sol tio usurarum absque ulla necessitate tum in promissione , tum in executione mala , ct illicita est. Ergo iuramentum firmans talem solutionem nuntum erit. Quam sententiam defendit etiam Caietanus a. a. quaest. lxxxix. Mi. P. ad 3. dub. I. Valentia a. a. disp. V. quaest. XXI. punct. q. eoncl. 3. & mihi Per

videtur.

XVII. Quaest. VIII. .an iuramentum non repetendi usuras statas fit validum Z Res Ut iam indicatum est, senerator nullum ius acquirit exigendi usuras eX promissione sibi facta illas solvendi. Quapropter, si illas accipit, restituere tenetur . Et hac ratione iurans, impleto iuramento siautionis, statim repetere licite potest pecunias datas seneratori, ut omnes adfirmant. Quaeritur dumtaxat, an, si quis iurasset se non repetiturum usuras, teneatur servare iuramentum istud secundum Adfirmative respondent communiter omnes : quia actus non repetendi usuras licitus est; ae proinde licitum, validumque iuramentum . Poteris tamen a legitiis mo superiore ecclesiastico petere relaxationem eiusmodi iuramenti e quia , si iurasti non repetere usuras, minime iurasti non impetrare dispensationem . Quid, si iurasses non denuntiare, neque impetrare dispensationem Hoc iuramentum, ut diximus supra, nullum est, eo. quod sit de re illicita : Depe enim urget praece- ptum

132쪽

ptum denuntiandi publicos usurarios . Quae diximus de usuris , dicenda sunt de contractu iniusto ratione pretii, nimium exorbitantis a Iustitia. XVIII. Obiicies. Promissio solvendi usuras nulla est et ergo nullum quoque est iuramentum : quia accessorium sequitur naturam principalis. Regula Accessorium, de regalis iuris in vi. is regula Cum principalis f. de regu . iuri Resp. Communis tesponsio mctorum est, accessorium corruere , quando caussa irritans principale concurrit, seu elucet etiam in accessorio; secus, si alia sit principalis, alia accessorii ratio. In praesentia caussa irritans promissionem est iniuria , & turpitudo extorquentis usuras; & ob hanc iniuriam nullum aequirit ius. Haec porro turpitudo, seu iniuria non reperitur ex parte Dei, cui fit iuramentum : idcirco validum est. Hine regula cum prineipalis, non dicit, principali non subsistente, ae-eessorium corruere; sed cum principalis caussa non subsistit , tunc corruere iuramentum. Praeter quam quod iuramentum in nostro casu non est accessorium , seu confirmans promissionem; sed confirmat assertionem suturam. XIX. Qiiaest. IX. An iurans folutionem debiti , pust uti eompensatione quandaraatumdem Mi debeat creditor evi iurature Resp. SuareE Lib. IL eap. xxxv II. His calamo hanc versat quaestionem. Pro opinione adfirmante licitam esse compensationem, refert Bariolum, tui subscribere ait communiter Iuristas. Sententiam V m negativam latetur esse communem Canonitarum , in east. Ad audientiam r. de iureiuran. Ipse vero adhaeret priori sententiae adfirmanti, pluribus tamen adiectis conditionibus, & clausulis, quas neque recensere vacat, neque expendere , quia non iudicamus pretium operae . Opinionem hane adfirmativam defendunt

Sententia negativa mihi probabilior est, & eruitur ex eo. Ad nostram I. de iureiuram & ex east. Debitores, & cap. Si vero, de iureiur. Sed sic evincitur ratio ne. Ideo secundum adversarios licita est compensatio, quia alia via repetere nequit iurans quod sbi debetur; & aliunde non est rationi consonum quod amittere debeat sua, & curare aliena; eum quisque prius propria quam aliena curare teneatur. Atqui iuxta D. Thomam, & tommunem Theologorum sententiam se Vandum est iuramentum, etiam cum iactura bonorum temporalium et quia cinquit Angelicus Ioe. cit. magis debet damnum temporais fustinere quam iuramentum violare. a ratione quisque tenetur tum usurario, tum latroni pecunias iuratas tradere ob iuramenri Deo facti observantiam. Ergo potiori iure servandum est i ramentum Deo iactum solvendi debitum creditori. XX. Respondet Suareae, peroptime servari iuramentum , quia compensatio est quaedam ficta solutio. Ficta scilicet solutiis, non vera, & realis. At iuramentum Veritate, non fictione exsolvitur. Reponit, iuramentum ab intentione modere iurantis. Cum igitur iurans intendit compensatione uti; verbum dandi, veI solvendi

133쪽

ro LIB. V. IN DE CALOGUM.

inquit SuareE num. Io. capax es huius ampis significationis. Si verbum dandi, de solvendi respectu creditoris excipit hanc amplam significationem ; quidni etiam respectu seneratoris 3 Quidni respectu latronis, & pirata: Quia . respondet illenum. 2I. compensatio locum non habet respectu latronis, dc usurarii ante realem

solutionem. Quesandoquidem, si non est debitum, non est compensatio . Latro ve ro, & usurarius nihil debent , priusquam pecunias recipiant . Esto . med subdo :Cur, si verbum dandi, dc Divendi comparate ad creditorem tam amplae est significationis, ut excipiat has subintellectas clausulas, Sι tu mihi prius tantumdem quod debes, reddideνis, foream, si quid tibi debeo et cur, inquam, hoc idem verbum has amplas significationes relate ad latrones, & usurarios non excipiet Fortassis ex doctrina eiusdem P. Suarea dissicile haud soret concedere quod petitur : quia , ut colligere fas est ex tota illius disputatione , principia quibus vertitur haec eius sententia, sunt mentis restrictiones I ideo P. Sanchez , & alii restrictionum mentalium patroni praelatam propugnant opinionem. Quare a fusiore abstinemus impugnatione. Addo solum, ipsum mei SuareE Ac. eit. cap. xxxv I. docere, iuramentum implendum esse in propria specie, minime vero in re aequivalenti : ait enimnum. 4. Qui iuravit laborare in Sinea alicuius , non facit verum quod dixit , etiam iinteresse solvat, vel alium vice sua mittat. Et tamen iuxta communem existimatio. nem magis accedit veritati qui per aliam personam supplet laborem iuratum in alterius vinea peragendum, quam qui solutionem iuratam creditori compensati ne exequitur ἰ quia magis illusus remanet creditor, dum nihil accipit de pretiosbi iurato, quam dominus vineae, qui loco unius alterum recipit operarium. XXI. Ex his constat salsam esse resolutionem casus, quam exhibet Tamburinvs Lib. III. cap. m. 1. . num. 34. de suo familiari Ioanne, qui, cum non posset exissere a suo consobrino centum aureos sibi debitos ex equo illi vendito, totidem aureos mutuo sibi dari postulavit cum iuramento restitutionis; quos tamen minia e restituit, quia compensatione uti se posse censuit. Falsa, inquam, est Tamburini resolutio ob duplicem rationem . Primo quia Ioannes ob solum respectum consanguinitatis noluit per iudicem cogere consobrinum ad solutionem . Quae ratio inepta est 4uxta omnes Theologos ad fundandum ius compensationis., quando aliae non occurrunt circumstantiae. Secundo salsam censeo talem resolutionem, quia reipsa violatur iuramentum. At, inquit Tamburinus ex Bariolo , non est 'censendus periurus qui iuste impeditur ab implendis promissis. Sed iuste impedior solum

re centum tibi, a quo mihi debentur centum. Quae enim , per fidem tuam, aequitas postulat ut, te non solvente mihi debitum, ego ad tuum debitum solvendum impellar Illa aequitas, Tamburine, id postulat quae iuramentum Deo factum servandum praescribit. AEquitas sinceritatis, fidelitatis, Veracitatis, aequitas denique religionis, qua sacrum iusiurandum coli debet, praecipit ut etiam cum de

134쪽

detrimento bonorum temporalium iuramentum impleam . Utique non est periurus qui iuste impeditur ab implendo promisso I sed salsissimum est te iuste impediri ab observantia iurametiti praefati : quia, tametsi vi iustitiae commutantis inister homines non tenearis reddere centum illi qui tibi debet centum , si nihilominus iuramentum intervenerit, adstringeris sacro religionis vinculo implere quod iuratus promisisti. Vide quae dicturus sum cap. seq. num. 8.

CAPUT VI.

De iuramento dolo, etes errore praesito.

I. E iura ento doloso laso calamo supra egimus, quatenus ille qui iurat ἰ seiens ΔΚ volens dolose iurat, vel aequivocatione verborum , vel animo& intentione non iurandi, aut non se obligandi, aut non implendi promissum . Hoc iuramentum dicitur dolosum, quia iurans decipit illum cui iurat . In praesentia sermo est de iuramento in quo iurans patitur dolum, quatenus ignorantia, vel errore ad iurandum illud inducitur quod si sciret, minime iuraret . Id ut

clare explicetur, sequentia sunt notanda . II. Primo, duplex est error, seu dolus. Antecedens alter, qui contractum , seu promissionem antecedit, praebetque caussam celebrandi contractum; ita ut, sublato hoc errore, contractus minime fieret, & illo praecedente fit . Alter concomitans, seu incidens nuncupatur, qui minime ad peragendum contractam inducit sed, eo etiam non extante, contractus iniretur : quapropter hic error non efficit ut contractus sit involuntarius. Rursus hie duplex error spectare valet aut substantiani seu naturam, aut accidentia contractus. Quae autem substantia, quaeve accidentia sint alicuius contractus, ex cuiusque contractus natura peculiari collia gςndum est. uae enim in uno contractu substantialia, in alio, accidentalia sunt In contractu coniugii persona contrahens essentialis , in contractu venditionis 3c emptionis accidentalis est. In donationibus, & promissionibus caussa movens, &finalis ad essentiam pertinet ; in aliis contractibus, ut locationis , commodati , emptionis, inter accidentia reponitur. IlIa ergo erit substantia & essentia alicuius contractus sine qua subsistere nequit ; aecidentia vero ea dicuntur sine quibus consistere contractus valet. Insuper error in contractu aut naturaliter contingere, aut ab ipso contrahente, aut ab alio tertio induci potest. Si naturaliter accidat , error, seu ignorantia nuncupatur; si ex alterius malitia sive contrahentis, sive te tiae personae inducatur, dolus dicitur. Tandem animadvertendum est , duo reperiri contractuum genera. Alii contractus fricti iuris , alii bonae fidei appellantur .

135쪽

ios . LIB. V. IN DE CALOGUM.

Illos iuxta verborum sensum expressam ultimo rigore intelligendos ius praeeipit. ut sunt stipulationes, liberales donationes, promissiones, seuda, & emphiteusis ;hos iuxta prudentum existimationem interpretandos iura permittunt. In his acti uari ex aequo & bono, ob communem fidei, & societatis utilitatem , iudex valet; secus in illis.

III. Quaest. I. , s error, seu dolus antecedens , θ' eoncomitans versetur etrea substantiam contractus, esciat nullum tum contractum, tum iuramentum e Resp. Si error sit antecedens, & versetur circa substantiam rei; in omnium sententia rediadit contractum , & iuramentum nullum : quia eiusmodi error antecedens tollit omnino voluntarium ad valorem contractus , & iuramenti necessarium . Idem dicendum de errore, seu dolo concomitante qui vertitur chea substantiam eonia tractus : quia, licet error concomitans non causset involuntarium ; attamen nee. voluntarium inducit, sed non voluntarium, ut inquit D. Thomas I. 2. quaest. v rart. s. Ad valorem autem contractus, seu iuramenti satis haud est consensus non voluntarius, sed requiritur consensus reapse voluntarius. Ergo error, sive antecedens, sive concomitans, qui circa substantiam rei versatur, nullum reddit tum contractum, tum iuramentum appositum . Hinc qui iuravit se daturum gemismam vitream, & postea deprehendit esse pretiosam , iuramentum eius nullum est. Qui contraheret cum Francisca, putans eam esse Rosam, matrimonium irriatum foret. Nee obstat quod adhuc, errore detecto , duceret Franciscam quia consensus voluntarius requiritur in actuali celebratione contractus, & iuramenti . Posito autem errore concomitante, non habetur consensus voluntarius : quia lutet hie error non caussiet involuntarium, impedit tamen quominus tonsensus sepositive voluntarius. Porro hie consensus positive voluntarius neeessarius est alvatorem iuramenti, & contractus. IV. Quaest. II. An, si erris concomitans versetust e rea qualitatem emtractus , re dat contractum, im iuramentum nultam Resp. Communis sententia defendit, errorem concomitantem qui solam qualitatem rei iuratae, vel promissae spectat , non impedire quominus eontractus sit validus, saltem iure naturae r quia hic erro non tollit quin eonsensus eirca substantiam seu essentiam crantractus sit omnino voluntarius, & consequentet contractus substantialiter seu essentialiter validus . Porro contractus qui secundum essentiam validus eth, non potest ex desectu qualitatum accidentalium infringi.

ἐν iuramentam appositum 3 Resp. Communis sententia est negativa e quia , ut dictum est de errore eoncomitante, error circa qualitates , & aecidentia alicuius contractus, sive antecedens sit, sive eoneomitans , haud tollit quin tonsensus ita naturam, S substantiam contractus sit omnino voluntarius et quo posito , contractus

136쪽

clus validus est : ergo & iuramentum additum : quia hic verum habet quod iuramentum naturam contractus sequatur.

VI. Quaest. IV. An error tarea accidentalia, s caussam det contractat , reddat eo reactum simul, is iuramentum nullam Resp. Plures dissicuItates solent hie move re Auctores, a quibus nos breviter expediemus. Igitur, si qualitas ista volita esta contrahente, adeo ut in substantiam rei redundet, seu afficiat, & constituat ob tectum essentiale illius contractus, nullum reddit talem contractum, etiam iura istum, quia deficit consensus voluntatis. Item, quotiescumque error circa accidenis talia dat caussam contractui, ita ut contrahens positive exigat praelata accidentalia, sine quibus contractum minime celebraret, contractum nullum efficit. Distinctionem P. Castropalai tract. XI v. diis. II. punct. s. num. II. qua statuit, tunc solum errorem dantem caussam contractui, contractum dirimere , quando error i greditur obiectum contractus; secus, si non ingreditur caussam contractus : distinctionem, inquam, istam inanem pro praesenti decisione reputamus. Quia, cunidicimus errorem dare caussam contra tui, non intelligimus solam occasionem excitantem , & allicientem, sed veram caussam moventem voluntatem . Porro tune qualitas ipsa revera ingreditur obiectum contractus, immo est tota ratio volendi contractum, quando ad ineundum contractum voluntatem permovet. Ergo si haec qualitas dans caussam contractui non adsit , neque. adest consensus I atque adeo contractus nullus est. Quod vinum vetus sit, aut novum. qualitas est: attamen, si petenti expresse vinum vetus tu porrigeres recens ἱ contractus nullus esset . Tunc autem dicimus , errorem circa qualitatem , & accidentalia dare caussam contractui, quando contrahens expresse petit eiusmodi qualitates et quod fatetur& ipse Castropalaus num. Ita ubi etiam concedit, tunc iure naturae ire itare conintractum . Quando autem contrahens expresse non petit haec accidentalia, tunc praesumendum est errorem circa illa non dare caussam contractui, nec ingredi illius obiectum; sed inter solas occasiones excitantes error iste collocandus erit.

VII. Ex his collige. Si iurasti nuptias puellae putans illam esse virginem , vel iurasti vendere fundum tali pretio, quo te laesum deinde deprehendis; stare debes contractui; quidquid in oppositum dicat Fagundeet ex Lessio LibaL Gφ.xtra. dub.6. num. 39 Secus, si expresse conditionem virginitatis, aut pretii in pactum deduceres. Siquidem omnes contractus, iuramenta,& vota valida semper reputantur, &sunt, nisi expresse sub conditione talis, vel talis qualitatis suerint effecta. Quia

communiter praesumitur absolutus consensus , quando conceptis verbis pactum de qualitatibus accidentariis non apponitur . Sed iam plura de voto ex errore, &dolo.

VIII. Obiicies. Israelitae dolo decepti iurarunt se non interfecturos Gabaonitas; di nihilominus iuramentum istud validum asseritur Iosue Ix. vers. I9. Iuravimus itIs

137쪽

io 8 LIB. V. IN DE CALOGUM.

Egis in nomine Domini Dei Israel, iri idcirco non possumus eos contingere r sed boefaciemus eis. ReservenIur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur,

si peieranuerimus. Quapropter ob Gabaonitarum Occisionem a Saule peractam Do minus illius domum afflixit , atque septem de illius stirpe viros crucibus assigi

iussit II. Reg. cap. xx I. Dixitque Dominus C Propter Saul , domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas. . . Filii quippe Israel iuraverant eis, voLipSauI percutere eos zeis ... Dixit ergo David ad Gabaonitas e Duid Deiam vobis e. . Qui dixerunt Regi. . . . Dentur nobis septem viri de filiis eius , ut erucifigamus eos Domino in Gabaa Saul. IX. Resp. Si historiam attente expendamus, dolum, & errorem caussam dedisse iuramento, seu foederi iurato certo colligimus. Nam Gabaonitae ealgide rogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres onis imponentes, is utres aetnarios scissos, atque

eonfutos, calceamentaque perantiqua D' ... perrexeruntque ad Iosue ... is dixeruno

ei, atque simul omni Israeli : De terra longinqua venimus , pacem vobiscum facere cupientes . Responderuntqze viri IsraeI ad eos , atque dixerunt : Ne forte in terra Me nobis forte debetur, babitetis , ἐν non possimus foedus inire vobiscum . At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Doe, ait: uinam estis vos, O unde menistis' Reoonderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui. Ex textu fa cto aperte constat, Israelitas conceptis verbis longinquitatem regionis quam inhabitabant Gabaonitae , deduxisse in pactum ineundi foederis . Dolus itaque dedit caussam contractui. Nullum itaque fuit scedus iuratum. X. Praeterquamquod iuramentum illud erat de re prohibita a Deo, qui iusserat

omnes habitatores terrae Chanaam disperdendos P um. κxI II. & Deuter. xx. Et quamvis, cum Israelitae iurarunt , ignoraverint Gabaonitas esse Chananaeos I nihilomunus ignorantia isthaec non impediebat quominus iuramentum esset contra legem Dei, praecipientis occisionem Gabaonitarum. Qua de caussa, cum deprehenderunt Gabaonitas esse de genere Chananaeorum , comprehendere itidem debebant se iuramento non astringi. Sed 'summa iurisiurandi reverentia tam alte eorum insidebat animis, ut iurationem etiam invalidam voluerint observare . Haee interpretatio colligitur ex Augustino, qui quaest. xiii. super Iosue haec scribit. Mentientibus,

quod de longinqua terra ad eos venissent, iuraverunt eis Israelitae : postea Sero quam cognoverunt ibi eos habitare ubi omnes quos invenerunt, secundum Dei praeceptu debelure oportebat ; noluerunt tamen frangere iurationem ζ licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt iurationis eausa , cum possent utique dicere, se tantum

illis iurasse quos eos esse crediderant, ides de longinquo venientes. XI. Postrema D. Augustini verba elare evincunt , iuramentum illud absolute invalidum fuisse : quia dolus , dc fraus Gabaonitarum ei caussam dedit . Quidam dicunt, legem divinam de Chananaeorum destructione univcrsalem non suisse, cum Raab

138쪽

DIS S. VI. DE A LIR. IUR. OBLIG. io 9

Raab, eiusque familia servata fuerit, Iosue VI. Sed, licet aliqua persona privilegio

exceptionis ab illa lege donata suerit ἱ nullum tamen adest fundamentum exciapiendi a laudato praecepto plures & integras civitates, Gabaon, Caphira, Beruth,& Cariathiarim, omnes in regione Chananaeorum aedificatas, dc quibus omnibus Israelitae pacem iuraverunt. Nee verum habet quod subdunt alii, Gabaonitas sce-dus petiisse ineundum eum Israelitis animo veri Dei cultum amplectendi. Nam solo timore perciti ad Israelitas perrexerunt. Timuimus igitur valde, is providi mas animabus nosris , vestro terrore compulsi, Iosue ibid. Quamvis autem sub initium desiderio servandae vitae Gabaonitae ad Israel venerint , postmodum tamen veri Dei cultores evaserunt, ut ex Scriptura ipsa colligitur, docentque Interpretes Masius, Abulentis, & Franciscus Sylvius. LXII. Ut paucis omnia comprehendamus, Israelitarum iuramentum absolute invalidum fuit, utpote cui dolus, & fraus caussam dederant. Sed tanta tunc erat iurisiurandi religio, ut propter invocati nominis Dei honorem existimaverint Israelitae se debere Gabaonitis parcere , illosque a divino praecepto excipere . Domus autem Saul , eiusque nepotes poenam crucifixionis , aliasque calamitates luerunt: quia, licet sub initium mutuum foedus nullum fuerit; attamen temporis decursu, fraude detecta, Israelitae nova confoederatione sese Gabaonitis obstrinxerunt: quam mutuam iuratam fidem Saul violavit, cum Gabaonitas occidit. Idcirco nil mirum,

si illius successores divinae vindictae supplicia perpessi fuere. Hinc satis probabile est Principes Israelitas minime peccasse Gaba Mitis parcendo , etiam post fraudem detectam : quia nullibi legitur, Deum aut puniisse Israelitas, aut improbasse hanc illorum clementiam in Gabaonitas; sed oppositum potius ex Scriptura eruitur, ut

docet Franciscus Sylvius a. a. quo s. lx XIX. art. 7. quaest. II.

CAPUT VII.

tiuandonam iuramentum de materia per legem probibitu, oe de nou revelanda aliqua arte proximo utili, obliget.

I. Ertum primo est, iuramentum de materia per legem naturalem, diVinam,& canonicam vetita nullum esse, quia est de re mala , aut de re impediente maius bonum ; ut si iurares non servare constitutiones plurium sacrorum ordinum, quae ad culpam minime obligant , iurares rem quae, licet revera malis non sit , impedit tamen assecutionem maioris persectionis I & idcirco iuramenatum foret nullum. II. Difficultas est, num iuramentum factum contra leges civiles obliget. Con-

Venit

139쪽

Oo LIB. V, IN DE CALOGUM

venit inter Doctores , iuramentum nullum esse , quando factum est contra legem civilem quae bonum commune spectat. Tunc Vero lex aliqua dicitur communci bonum inspicere , quando lata est universaliter pro omnibus. Ratio est evidens rquia transgressio talium legum est culpabilis mortaliter, vel venialiter iuxta materiae varietatem ; 'iuramentum autem nequit esse vineulum iniquitatis : nullum itaque est, quoties adversatur legi civili bonum publicum spectanti. Praeterea iuramentum in damnum tertii , ut communiter advertunt Doctores , non obligat, east. Cum contingat in fine de iureiuri cap. Quamvis peccatum de pactis in vaPorro iusiurandum contrarium legi inspicienti bonum commune, est in damnum tertii, nempe eommunitatis. Nequit itaque obligare. Hinc iuramenta de extrahenis dis mercibus vetitis extra civitatem, de armis deserendis prohibitis per leges civiales , nulla sunt . Nullum quoque esset iuramentum Clerici renuntiandi privilegiosori, eo quod sit in detrimentum status clericalis. III. Certum itidem est, iuramentum esse nullum , quando est contra legem Civilem quae, licet non sit in commune, sed in privatum civium bonum lata, o ligat tamen sub culpa, ut revera obligare valet, & non raro obligat. Hoc ex diaetis patet : quia iuramentum esse nequit iniquitatis ligamen . Id solum difficultatem ingerit, quando, & unde dignoscere valeamus, legem disponentem de privatis subditorum bonis obligare, aut non obligare ad culpam. IV. Bartolus, quem plures sequuntur Iuristae in lege Si quis pro eo iura . num. 9.F. de fideiussoribus doeet, legem in bonum privatum rogatam , si personas respiciat, obligare ad culpam; & iuramentum eidem contrarium nullum esse; si vero lex lata prohibeat tantum actum, ne sat, vel irritet factum, tune non obligat ad culpam ; & iuramentum contra talem legem validum est. Quam distinctionem, ut inanem, & mere verbalem, merito communiter reiiciunt Theologi . Nam eo

ipso quod lex prohibeat actum, irritetque factum , simul personam assicit, illique

prohibet ne in talem erumpat actum. P. Sanchez Lib. m. eo. In num. 33. statuit, tunc legem non obligare ad culpam , quando directe bonum spectat privatorum, estque in eorum favorem lata; & eonsequenter iuramentum huic legi contrarium,

validum esse, & obligans r quia, cum lex saveat privato civi, minime illum c git ne praefato savori renuntiet. Sed neque hare doctrina consistit . Siquidem illae ipsae leges quae bona civium privata dirigunt , & de iis disponunt , bonum commune spectant. Nam permagni interest Reipublicae , ne uxores dote sua priventur, ne pupilli , & minores damna in contractibus subeant , ne denique subditi Vexationes iniustas patiantur. Et, quamquam non valde ex una parte illius rese rat quod divitiae sint huius, vel illius, dummodo sint penes subditos ; ex alia i men parte in tranquillitatem, splendorem, di bonum Principatus cedit quos bona privata iuste distributa, & e servata sint, & quod illis dentur, & conserventur

140쪽

quibus iure obveniunt. Ideo ipsae leges quae a Principe diriguntur ad sarta tecta custodienda subditorum bona, eo tendunt ut bonum commune Reipublicae promoveant. Hine lex prohibens Clerico renuntiationem patrimonii, licet videatur respieere solum bonum ipsius Clerici, absolute nihilominus spectat bonum communestatus ecclesiastici. Qua de caussa iuramentum renuntiandi tali legi nullum erit. V. Communis Auctorum doctrina in hac materia haec est . Si leges civiles expresse aliquid iubeant, aut vetent, sive directe in lavorem privatorum, sive in

bonum commune, sive obligent ad culpam, sive non; iuramentum factum contra eiusmodi leges, nullum reputatur : quia est de re legitime prohibita , & in bonum publicum Ordinata . Iuramentum autem contrarium iuri legitimi superioris,& eontrarium bono communi, semper nullum est. Si vero leges sint tantum peramittentes, tunc iuramentum Validum erit. Exemplis doctrina clarior fiet. Leges civiles prohibent alienationem iundi dotalis, vetant minoribus contractus, non obtenta a Praetore facultate, ludentibus pecunia credita, ne promissiones ineant, &morientibus, ne testamentum absque praescriptis sormulis, & solemnitatibus conis dant. Quae certe sub culpa non prohibentur; sed tantum ob quamdam rectam subditorum, & Principatus politiam. Si mulieres adversus has leges iurarent alienationem fundi dotalis, minores contractus inirent sub iuramento , ludentes iurarent solutionem pecuniae; vi iuramentorum, quae invalida sunt, ad nihil obligarentur . Contra, quia tales leges permittunt, mulieres stare alienationi factae, minores eo tractibus initis, ludentes solutioni peractae , si mulieres iurarent se non rescissuras

alienationes factas, nec minores revocaturos contractus, nec ludentes repetituros

pecunias; valida forent eiusmodi iuramenta : quia nulla est lex quae praecipiat rescissionem dictorum contractuum. ἀVI. Pro pleniore tamen horum omnium intelligentia observandum est, leges civiles non paucas reperiri quae plura prohibent ob vehementem praesumptionem fraudum, deceptionum, & iniuriarum : quae omnia si revera absint; iuramentum contra tales leges, quae in dicta hypothesi obligare cessant , validum erit, saltem in foro conscientiae . Quare si quis iuramentis si libus contra leges civiles factis stare recusaverit, quia invalida sibi videntur, ob venerationem iurisiurandi relaxationem a legitimo superiore postulet ; si illi tamen expediens vitum fuerit eam impartire. Sed, quod tutius est, quisque abstinere debet ab eiusmodi iuramentis, quae sine necessitate, & nisi in re magni momenti fieri non debent.

VIti Quaest. I. An iuramentum non revocandi testamentum neu mutandi ber

dem institutum, validum fit e Resp. Negant Bariolus in leg. Si quis in prixeip. t sam. f. de legatis . Gomea Lib. III. Taurin. 7s. & alii, quos reseri Covarruvias de testam. II. Part. num. I . quia, inquiunt, institutio testamentorum, & h. redum debet esse libera; libertas autem per iuramentum impeditur . Sed haec ratio nullaest

SEARCH

MENU NAVIGATION