Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

LIB. V. IN DE CALOGUM.

Absque ulla controversia eiusmodi sive votum, sive iuramentum nullum est. Mu tuari namque est actus misericordiae , dc caritatis I ct quandoque ex praecepto ad mutuum dandum obligamur. Ergo iuramentum abstinendi a tali actu non est de re honesta, & licita; dc idcirco invalidum . Idem omnino dicendum de iuramen to non fideiubendi. Ut autem clarior sit resolutio , sub variis circumstantiis eonia siderari potest praelatum iuramentum. Nam, si absolutum sit, dc fiat vel ob Dei honorem , aut ob propriam utilitatem I patet esse invalidum, dc nullum : quia repugnat tum consiliis, tum praeceptis evangelicis ἱ dc consequenter non potest in Dei honorem cedere . Si iuramentum fiat ob vitandam gravem iacturam proprii patrimonii, & filiorum , ac propriae familiae damna , quae solent esse caussae ad

eiusmodi iuramenta inducentes, quaeque finem honestum constituunt; quia urgente necessitate proximi, praeceptum quoque urgere potest mutuandi, ideo iura me tum absolutum non mutuandi etiam ob dictum finem, non obligat saltem in omni eventu, quia adversaretur maiori bono , videlicet succurrendi proximo constituto in gravi necessitate . Si vero iuramentum fiat in gratiam tertii, post istius aeceptationem obligat , nec retractari valet; secus ante acceptationem. Denique hoe iuramentum considerari potest ex parte formae, qua concipitur. Nam, si iuras te mutuo non daturum pecunias , nec fideiussurum absque praevio examine , de accepto prudentum, amicorumque consilio; iuramentum validissimum est : quia non. reiicit Omne mutuum , nec quamcumque fideiussi mem , sed tantum incautam, &imprudentem . Saepe enim corruunt , vel maxima damna patiuntur familiae ob

fideiussiones praecipites dc incautas. oties ergo quis iurat abstinere a mutuo, dc fideiussione absque hoc examine & consultatione ἱ iuramentum optimum est, ct astringit iurantem. E contrario iuramentum fideiubendi, dc mutuandi omnibus indiscriminatim invalidum est, & vitiosum : quia includit prodigalitatis vitium , α mprudentiae , nisi sit alia conditione circumscriptum . Validum vero foret, si iurans esset absolutus dominus suorum bonorum , filiis dc necessariis heredibus destitutus, atque iuraret in honorem Dei mutuare , & fidei ubere . Hac enim ratione omnia bona sua pauperibus distribuere posset. Similia iuramenta fidei ubendi , mutuandi, distribuendi bona sua in eleemosynam pauperibus, ita interpretanda communiter sunt, ut executioni mandentur minori, quoad fieri potest, detrimento,& periculo ipsius iurantis. Circumstantiae tamen omnes bene sunt ponderandae. VIII. Ultimo loco spectanda est persona quae iuramentum emittit non mutuandi, non fidei ubendi. Nam, si Clericus sit, dc iuret non fideiubere pro laico , validum est : quia Clericis in sacris vetitum est fideiubere pro laicis , excepta necessitate, ut colligitur cap. Te quidem x r. quaest. I. is cap. I. de fideiussoribus; ubi tamen prohibetur Clericis frequentia fideiussionis . Hodie vero fideiusso facta a Clerico pro laico valida est : oc Clericus solvere tenetur de patrimonialibus bonis,

122쪽

DISS. VI. DE ALIM. IUR. OBLIG. sa

ut etiam, ut vult Sylvester verb. Fidei s. qtiae'. m. de redditibus beneficii; de quibus tamen disponere pro arbitrio nequit, cum administrator, non dominus sit, ut suo loco dictum est. IX. Quaest. V. An iuramenta facta a mereatoribus non emendi auctiore pretio , em non vendendi viliore , viaida sint e Resp. Invalida esse communiter sentiunt omnes. Quoniam nee in Dei honorem , nec in proximi utilitatem cedunt. Q ut itaque talia edunt iuramenta, servare eadem minime astringuntur.

De iuramento contra atiud iuramentum . Item de iura mento non accWandi, non denuntiandi , atque de iuramento nimis prodigo.

I. Uobus modis potest secundum iuramentum priori iuramento esse contra L rium, scilicet vel in actu iurandi, vel in materia iurata . Exemplis rem declaro. Iurasti te numquam sub iuramento quidquam promissurum , vel superi re inconsulto, vel absque scriptura ζ deinde absque his circumstantiis scripturae , vel consultationis iuras, dc promittis aliquid licitum, & honestum . Hoc secundum iuramentum illicitum quidem est; validum tamen & Obligans, quoties materia promissa, ct iurata licita est, & honesta. Iurasti Deo servare castitatem edeinde promittis sub iuramento te ducturum puellam in sponsam. Hoc secundum iuramentum , contrarium priori in re iurata, est illicitum simul, & invalidum . Violare siquidem id quod voto, aut iuramento promisisti , semper illicitum est ,& prohibitum. Ita docent communiter omnes. Advertunt tamen, debere Primum iuramentum obligare eo tempore quo secundum iuramentum emittitur, ut istud invalidum sit. V. g. iurasti te ducturum Rosam : deinde sub iuramento promittis te ducturum Caeciliam. Secundum iuramentum invalidum est, quia tempore quo

factum suit, durabat primum . Quod autem initio invaΓdum es, tractu temporis non convalescit, in 6. reg. 2 con firmatur, de reg. iuri Contra vero, si primum iuramentum cessavit, quando emittitur secundum , manifestum est secundum obli

gare .

II. Quaest. I. illo tiones facta contra pνiora iuramenta validae sint e Re . Iurasti te non venditurum campum, non mutaturum testamentum , non duci rum Bertam in matrimonium et deinde eampum vendis, testamentum mutas , Beriam ducis. Sunt ne validae dispositiones istae i Quid, si iuramento firmatae essent i Iuramentum invalidum est , quia est de re illicita . Ceterum dispositiones civiles validae sunt. Quoniam per iuramentum tibi minime abstulisti facultatem

cDisitigod by GOrale

123쪽

y LIB. V. IN DE CALOGUM.

vendendi, & commutandi quae antea vendere, oc commutare iure poteras; sicuti . si iurasti te ieiunaturum, non idcirco tibi eripuisti comedendi potestatem; sed is luna iuramentum comesturam illicitam reddit. Licet ergo secundum iuramentum contrarium priori in re iurata invalidum sit; non tamen invalidae sunt dispositi nes civiles, quae a libera potestate disponentis pendent. Haec tamen intelligenda sunt, dummodo potestatem reapse habeas disponendi de rerum venditione , Accommutatione . Iurasti equi tui venditionem, dc re ipsa Petro illum vendidisti ,

dc tradidisti . Hune eumdem equum curi iuramento vendis Paulo . Haec secunda venditio nulla est : quia vi prioris venditionis, & traditionis equus ablatus esta tuo dominio . Iuxta hanc communem doctrinam plures alios consimiles easus resolvere poteris. III. Quaest. II. An iuramentum non accusandi , non denuntiandi , invaΓdum fit e Resp. Iuramentiun universale non accusandi , nec denuntiandi invalidum est :quia saepe urget praeceptum accusandi , & denuntiandi delicta potissimum quae cedunt m damnum publicum . Et, quamquam bonum etiam sit de honestum quandoque non accusare ἰ non obstat tamen quominus iuramentum universe sactum non accusandi si nullum: quia, cum iuramentum universaIe includat mnes casus , eo ipso quod plures sint illiciti , totum corruit et malum enim ex quocumque desectit . Iuramentum de accusanda, vel non accusanda aliqua dete minata persona valebit , vel non valebit , prout caritas, de prudentia suadebit , aut dissuadebit obligationem accusandi . Hac ipsa ratione iuramentum accusand universe omnes absque ulla exceptione nullum est. Saepe enim accusatio caritati, prudentiae, & iustitiae adversatur. IV. Plures solent moveri dissicultates super hoc iuramento de accusando ante , vel post delictum, de super intelligentia illius cap. emadmodum. F. Illud de iureiurando, ubi Innocentius IIL declarat iuramentum generaliter factum de non accusando uxoris erimine , non esis obligatorium : quia contingere potest quod mulier sit infidelis, & nolit cohabitare absque iniuria Creatoris, quo in casu i netur vir illam accusare ; secus , si delictum uxoris esset adulterium . Verum non est cur in eiusmodi quaestionibus tempus teramus. Illud solum addendum . plurima iuramenta denuntiandi, vel accusandi aliorum crimina frequenter fieri animo vindictae; Bc idcirco non obligare , utpote de re illicita . Quod si vindicta

gravis suerit, duplex erit peccatum dc contra caritatem erga proximum, dc contra religionem, eo quod nomen Dei assumitur ad confirmandum vindictae proposit Mn. Hine iuramentum puerorum accusandi socios apud magistros , iuramenta

Parentum, Ec dominorum puniendi filios, dc servos invalida sunt, dc culpabilia

communiter, quia iacta animo vindictae; quae tamen eum gravis esse non soleat. ideo non excedit culpam veniaIem . Quod si haec iuramenta emittantur anim

124쪽

evangelicae correctionis, appareatque spes boni eventus; valida tunc ege possunt . Sed non ita frequenter haec Occurrunt.

V. Quaest. III. An iuramentum prodigum ob finem ιurpem sit validum e Resp. Duplici in sensu resolvenda est praesens quaestio . Primum an iuramentum qui quam donandi meretrici ob copiam sui corporis sit validum Secundo an iura mentum istud, quatenus prodigum, sit pariter invalidum 3 Ad primum quod at tinet, omnes concedunt, promissionem iuratam factam meretrici ante perpetra tum flagitium debere rescindi. cum sit illicita . perpetrato vero delicto , implendam esse adfirmant, eo quod tunc pretii solutio licita sit. Quod non contingit in donatione simoniaea , quae semper illicita est, sive ante, sive post collationem gradus ecclesiastici. Haec omnia communia sunt. Ego tamen dicerem, fornicat rem teneri ad dandum pretium meretrici Post perpetratum crimen , non vi pro. missionis factae ante perpetratum delictum , quam nullam dicerem , sicut & iuramentum sed vi iuris consurgentis post patrationem criminis . Res tamen tanti

non est, ut contentionis lanem ducamus.

VI. Circa secundum plures Theologi docent, promissionem iuratam quae prodiga sit, valere pro illa parte qua iusta est; secus pro parte excessus, quo essicitur prodiga, sicut & iuramentum . Molina Tom. II. diis. cclxx I. & Sanchez Lib. III.

cap. I κ. num. 2' docent, promissionem iuratam prodigam integram valere secundum omnes partes: quia, licet culpam commiserit qui prodige donare iuravit ;ipsa tamen impletio promissionis iuratae licita est. Haec opinio mihi falsa est raram promissio vere prodiga semper est culpabilis, non modo quando fidi, sed e iam quando impletur. Prodigalitas namque vitium est. Ergo illius quoque execuistio peccatum e it. Igitur evidens est, promissionem huiusmodi, saltem prout est prodiga, nullam esse. Ceterum mihi absolute, & secundum omnes partes nulla est dicta promisso iurata, quae vinculum iniquitatis esse nequit. Si itaque absoluate prodiga est, absolute pariter nulla erit. Quare utramque opinionem reiicimus, nempe primam, quae docet esse validam hanc promissionem pro ea parte qua prodiga non est; & secundam , quae integram promissionem validam defendit . uoniam promissio absolute prodiga, tota vitiosa est r ergo tota nulla est. Nec verum est quod ait P. Sancheg, culpam committi, dum prodige promittitur; secus dum executioni mandatur ipsa prodiga promissio . Falsum est hoc apertim- me : quandoquidem prodigalitas est absolute vitiosa . . Ergo & quando promittitur, dc quando impletur promisso, culpa contingit. Perperam vero adducitur exemplum mercedis quae datur meretrici. Nam solutio pretii ex iustitia meretrici debetur; nee quidquam malitiae in se involvit; licet malitiam, seu actus culpabiis Ies praesupponat.

125쪽

LIB. V. IN DEC ALOGUM.

iuramento metu, iniuria extorto.

mento ex metu levi prosciscente nulla est dissicultas, quia penes omnes validum est. Circa iuramentum ex metu gravi tota est quaestio, quae agitari potest spectato iure naturali, canonico, & civili. II. Prima sententia docet, nullam esse iuramenti gravi metu extorti obligatio nem sive in foro interno, sue externo. Et hanc sententiam docuerunt plures Iurissae, Vincentius Abbas, Alciatus, Felinus, Lopez, Rotandus, Tam inius, quos citat SancheE Lib. IV. de matris. disput. xx. num. 3. aitque hanc Opinionem esse probabilem. III. Secunda opinio defendit, iuramentum metu gravi extortum validum qui dem esse in soro conscientiae, dc obligare sub mortali ; secus in foro iudiciali ex. terno. Hanc defendit Valentia disput. v r. quaest. vii. punct. q. f. s. dc Fachinaeus

IV. Tertia, quae communis est penes omnes Theologos , potissimum si ius naturale, & pontificium spectetur, docet, iuramentum gravi metu extortum abs Iute validum esse. Hanc expresse docent D. Thomas a. a. quaest. IXAx Ix. artis. I. Caietanus, dc Sylvius ibi, Soto Lib. VIn quas. I. an. 7. Navarrus in Man. ea

XII. num. I4. Covarruvias de Dons. II. Part. cap. m. Molina Tom. L tractat. rr. disp. cxl In Suarea Lib. III. cap. xv I. nam. I 8. Sancheae Lib. III. in Decri. cap. XI. num. I . Lemus Lib. II. cap. xl II. dub. 6. GuttierreE de iur. I. Part. cap. IVD. - . I 8. Diana Part. VIII. tract. VII. resΛ s' Aetorius Lib. I. cap. x I. quaest. XI I. dc ,

ut dixi, communiter omnes Theologi . Atque nunc sermo est de metu per iniuriam illato : nam si iustus foret metus, nulla esset difficultas. Ratio evidens est :quia metus, etiam gravis, non tollit quin iuramentum illud sit voluntarium, deliberum . validum ergo erit iure naturae . Iure quoque canonico validum est, ut colligitur ex cap. Debitores , ubi Alexander' III. decernit eos qui iuraverant solutionem usurarum, cogendos esse ut Domino iuramentum exsolvant. Huc quoque

pertinet quod docet Innocentius III. cap. Ad audientiam , de bis, quae vi. Quod confirmari potest ex Angelieo . Hoc iuramentum comitantur iustitia , dc iudiacium; nee in deteriorem recidit exitum . Porro quicumque cinquit Angelicus iurat aliquid se jactarum, obligatur ad id faciendum, ad hoc quod veritas impleatur a si tamen alii duo comites adsint, scilicet iudicium , iusilia. Et in respon. ad 3. subdit, quod in iuramento quod quis coactus Deit , duplex es obtigatio . Usa quia dem

126쪽

dem qua obligatur homini, cui aliquid promittis r is talis obfigatio tollitur per eo Eionem : quia illa qui vim intulit, hoe meretur ut ei promissum non fervetur. Alia autem est obligatis qua quis Deo obligatur, ut impleat quod per nomen eius promia fit ; is talis obligatio non tollitur in foro conscientiae r quia magis debet damnum temporale fustinere quam iuramentum violare. Potest tamen repetere in iudicio quod

solvit, veI Praelato denuntiare, non obstante quod eontrarium iuravit e quia tale tuis ramentum vergeret in deteriorem exitum et esset enim eontra iusitiam publieam. Rο-

mani autem Pontifices ab huiusmodi iuramentis homines absDeνunt , non quo δε- eernentes huiusmodi iuramenta non esse obligatoria , sed quo buiusmodi obligationes

ex iusta causa relaxantes.

V. Deiles quandoque solent esse Praelati in relaxandis huiusmodi iuramentis ; prudentia tamen opus est. Nam, si ex dispensatione scandalum, vel iniuria retiagionis christianae immineret, ut si infideles reputarent nullam esse apud nos iurisis iurandi religionem; tunc dispensatio concedenda non soret. VI. Obiicies r. Simplex promissio metu extorta non obligat : ergo neque iuramentum promissionem confirmans et accessorium enim sequitur principale . RespNegatur consequentia. Promissio simplex, quae iure naturae valida est, iure positivo fit invalida ob coactionem. Sed nullum ius positivum canonicum invalidum declaravit iuramentum eoactum. Nec exigitur pro istius valore quod promissio valida sit; sed satis est quod eius executio sit licita . Immo in iuramentis coactis promissio minime consideratur tantum abest ut sit quid principale, & iuramenis tum accessorium sed ipsum iuramentum per se consideratur: nec extorquetur ad confirmandam promissionem , sed ad invocandum Deum in testem rei futurae aia sertae . Denique promissio fit homini, qui iniuria illam extorquet; iuramentum fit per Deum, & ob illius reverentiam servandum est. VII. Obiietes a. Votum metu extortum, sicut & matrimonium, invalida sunt :ergo dc iuramentum . Item Pontifex in eap. Quamvis de pactis in vi. declarat pacta quae non vi, aut dolo firmata sunt, servanda esse : ergo, si vi, aut dolo firmata fuissent, servanda non essent. Resp. Ad primum negatur consequentianam votum, & matrimonium coacta. d larata sunt positivo iure nulla ; quae alioquin iure naturae , non secus ac iuramentum , valida sorent, eo quod modo eodem libera sint, & voluntaria. Sed iuramentum nullo iure declaratum est nullum . Adde , matrimonium esse nullum , etiam si iuramento firmatum fuisset rquia ad hoc ut quis actum iuratum exequi teneatur , debet actus isti: quod est magnopere attendendum esse licitus'; quae autem sunt vetita , licita non sunt . Matrimonium coactum prohibitum est : ideo iuramentum quo illud confirmatur , est nullum, quia est de actu vetito, & illicito. Ad secundum dicitur, Pyntificem declarasse, iuramenta sine vi, & dolo facta, esse valida in utroque laro, tam in- Tom. IV. G term . Disjtjrod by GOrale

127쪽

bs LIB. V. IN DEC ALOGUM.

terno, quam externo. Ceterum quae vi iurata sunt, in foro externo irrha iudica ti solent: quia cogenti per iniuriam alterum ad iurandum in foro externo non datur actio. Quae omnia confirmat ipse Pontifex his verbis : Ut agatur eonfustius .atiferatur materia peierandi, non eis ita expresse dicatur, ut iuramenta non se veni r ubi Pontifex sermonem habet de absolutione quae a soro externo concedi solet . Subdit tameniSi ea non attenderint, non ob hoc sunt, tamquam pro moris

tali crimine , puniendi: quod pariter de exterioris fori punitione intelligendum est: quia Ecclesia , cum in detestationem iniusti cogentis , tum ob commiserati nem illius qui vim , dc iniuriam pertulit, coacta iuramenta punire numquam solet, tamquam periuria, etiamsi servata non suerint. VIII. Quaesti I. An iuramentum coactum, si ius civile tantum spectetur, validum fit e Resp. Probabilissima mihi videtur opinio quae docet, iuramentum coactum , spectato solo iure civili, invalidum esse. Nam magistratus civiles pollere faculta. te statuendi Ieges , & conditiones servandas in quolibet suturo iuramento , res

certa videtur. Nonne magistratus isti reapse decernunt, quinam ad iurandum admittendi, quinam repellendi sint Hac eadem ratione alia onera, seu alia statuta condere valent, quibus declarent, iuramenta quae caruerint conditionibus a se praescriptis, seu quae facta non fuerint iuxta praescriptum suarum legum , nulla esse. Haec omnia certa videntur. Sed ius civile reipsa declaravit, iuramenta coa.cta irrita esse, tum in avibentica Sacramenta puberum , ubi ex preta statuitur, iuramenta per vim, vel metum facta nullius esse roboris r quod etiam cavetur in

M. Non dubium cod. de legibus e item in let. Iuris gentium, s. de pactis, ubi diacitur, quoties pactum a iure communi remotum est, servare hoc non Oportet, nec obligat; neque iusiurandum de hoc adiectum , ne quis agat , servandum . Hanc opinionem tamquam probabiliorem defendit Cailropalaus , qui pro eadem Plures laussat. Haee tamen eruditionis potius gratia dicta sint: nec enim, ad nos admodum pertinent; cum tamquam sententiam certam teneamus, eiusmodi iuramenta iure naturali, & pontificio valida esse. IX. Quaest. II. An qui gravi metu compulsus iuraviι se rediturum ad carcerem , teneatur redire P Resp. Primo certum est, nemine dissentiente, ad reditum iurantem eiusmodi teneri, si carcer iustus sit, etiam si poena mortis subeunda foret . Difficultas est, an, quando carcer iniustus est, dae adest probabilis timor iniustae vexationis, teneatur iurans redire. Negant plures Auctores, Ovarruvias, Plaza , Basilius Legionensis, Guttierro, vasquea, Navarrus, quos citat , dc sequitur Reginaldus Lib. XVIII. Praxis , num. 62. Leander disput. v. quae si xx I. ubi plurimos laudat, Contraria sententia communior est, & mihi probabilior, quam defendant

Toletus lib. IV. cap. xv I r. num. 2. Lessius Lib. II. cap. xl M. diab. 6. num. 28. Sa cheae Lib. III. cap. XI. num. 3. Suarea Lib. II. eap. X. xum. 24. Bona cina Tom. II

128쪽

diis. Iv. quaest. I. punct. s. num. 2. Caietanus 2. 2. quaest. lXXXIX. art. 7. Soto Lib. VIII. qu L I. art. 7. Sylvius 2. 2. quoes. lxxx IX. art. 7. quaesit. I. ad 8. Sporer in

a. praere Decae cap. I. Dct. a. s. 4. & communiter alii. Ratio est, quoniam redisitus adu carcerem ob finem servandi iurisiurandi fidem actus est sortitudinis . veracitatis, patientiae, & religionis. Nec iste censetur se se occidere, vitamque suam 'prodigere; sed solum periculo vitae se se exponere : zd quod non raro ex iusta , di rationabili caussa tenemur omnes. Dicimus tamen, te debere redire ad careerem , etiam cum periculo amittendae vitae , quando , dum iurasti , hoe per

ieulum prospexisti. Quod si, facto iuramento absque hac mevisione , periculum

istud supervenerit, ex mutatione tam gravis circumstantiae ad reditum non teneris .X. Obiicies. Iure caritatis quisque tenetur periculum propriae vitae fugere : e go iuramentum non declinandi hoc periculum, sed potius adeundi illud, raritati repugnat, de consequenter illicitum est: eo vel maxime quod talis reditus tyranno occasionem suppeditat iniquae vexationis: nec fidelitas servanda est iniquo petitori. Resp. Urget utique sugiendi periculum iniustae mortis, alteriusve gravissc mi mali, praeceptum. At, iuramento posito non fugiendi , aut redeundi , cessat fugae obligatio. oniam, dato iuramento , illius observatio actus est fidelitatis , sortitudinis, veracitatis, & religionis . Neque tali reditu tyranno porrigitur iniustae vexationis occasio; sed ille ex sua iniquitate saeviendi antam arripit. Et, licet servanda violento aggressori fides non sit, servandum tamen est obsequium Deo , cuius testimonium adductum suit in iuramento , quo reditus ad carceremsrmatus suis. XI. Quaest. III. An eaptivus apud Tureas , licentia abeundi obtenta , pignore iuramenti pro reditu dato, redire tenea r e Res, Auctores relati pro prima opini ne num. 9. exposita , negative respondent; sed communior, immo communissima sententia adfirmat ob rationet pr.ee. quises. datas. Quibus addi debet scandalum , di dedecus christianae religionis, quod ex inobservantia praefati iuramenti conle-

queretur .

XII. Quaest. IV. An EpiseopuI relaxare valeat eiusmodi iuramenta e Resp. Si i ramentum iustum sit, ut si iurasti custodi innocenti te rediturum , quo in casa vi institiae redire adstringeris ; certum est non posse ab Episcopo relaxari. Imm iurans nequit in simili casu dispensationem petere ; quamvis aliqui Auctores doceant, licite posse Episcopum dispensare , etiamsi iuramentum iustum sit, quando imminet vitae iactura , vel alterius gravissimi mali periculum, Sed haec opinio communiter reiicitur . Quia iudex, & custos ius legitimum habent retinendi captivum , seu carceri mancipatum P cui iuri cedunt ob acceptum iuramenti pi- 'gnus. Ergo relaxatio talis iuramenti laederet praelatum ius ; damnumque iudici

G ii aut

129쪽

1oo LIB. V. IN DEC ALOGUM.

aut domino, aut custodi inferret. Si vero iuramentum extortum iniustum sit, de earcer iniuriosus; tunc certum est relaxari possis ab Episcopo . Advertendum tamen , quod alias diximus , ne eiusmodi dispensationes scandalum, & irrisionemehristianae religionis inserant. P. Uasquee dicit, iuramentum datum custodi redia eundi ad earcerem obligare solum , cum custos bona fide credit iuste captivum detineri in earcere; secus, si didicis iniustitiae particeps sit ipsemet custos. Fagun-dex, quem laudat Leander disp. X. quaest. xxv I. absolute docet , non astringi iurantem ad reditum, sive custos innocens sit, sive iudicis, & tyranni malitiae particeps . Verum hae opiniones , licet eas probabiles appellet Leander , reiiciuntur communiter a Theologis. Pariter communis Theologorum opinio asserit, captivum dimissum a Turcis, teneri solvere aureos quos pro sua redemptione se daturum iuravit.

XIII. Quaest. V. An qui latroni , su cuique praedatori promisit iureiurando fervandae vita caussa centum aureos , teneatur servare iuramentum e Resp. Omnes Auctores qui docent, iuramentum gravi metu extortum nullum esse , defendunt quoque , praefatum iurantem non teneri promissa iurata implere . Sed communissima opinio oppositum propugnat . Quare omnes qui defendunt iuramentum , etiam gravi metu extortum , validum esse , docent etiam , cum qui iurat latroni se daturum pecunias pro sui capitis redemptione , teneri solvere pecunias iuratas ob rationem dictam, quod iuramentum validum sit : & licet promissio simplex nulla evadat ob iniuriam a latrone illatam , iuramentum tamen ob reverentiam divini testimonii obligat implere piomissa . Quare non recte seripsit M. Tullius Lib. III. ossic. cap. ix. Quod ita iuratum est, ut mens conciperet fieri opor rere , id servandum est ; quod aliter, id si non fereris, nullam periurium est : ut si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nutu fraus es, ne si iuratus quidem id non feceris . Ham pirata non est ex perduellium numero definis β , sed communia bosis omnium . Cum hae nee fides esse debet , nee iusiurandum commane , Non enim falsum iuraro , peierare est ; sed quod ex animi tui sententia iuraveris, sicut verbis concipi r more nostro, id non facere periurium es. Sche enim Euripides :Iuravi lingua, molem iniuratam gerοι XIV. Hanc Ethnicorum fallacem doctrinam adoptarunt non pauci Calaistas recentes, qui docent, captum a latrone posse sub restrictione mentali iurare se daturum pecunias, fi debuerit, s sibi placuerit, si voluerit. Hane sententiam docet Leander disp. X. quaest. xvi Ir. ubi plures laudat Auctores, quos inter Soto Lib. III. quoes. I. art. 7. Sed tantum abest, ibi docere illum opinionem Leandri, ut immo his verbis eam impugnet. Statuitur regula generesis. Si verba exterius prolata reis Pu intentionis iurantis plano falsa Dat, ides menti eius dissona , universim absque ulla

130쪽

vlla exceptione est peccatum mortale. Id quod praefenti exemplo monstratur , ubi extra. Me restrictisne ruratur, is in mente non habetur absoluta intentio. Neque iurant eaeeusatur per iliam mentalem restrictionem : Dabo, si debeo; aut iuro dare , si debeo .riam, postquam verbis non expcteat, sed verba sunt absoluta, non consonat os menti, sed ficta est iuratis , quia intus non fit ab lute ut explicatur extra . Quem ideo eafum comprehendit sententia Augustini super Naim. xxto. relata cap. Util. xxii. quaest. o. is, ean. In dol. ubi ait : In dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit .suapropter, quantumcumque per vim, θ' iniuriam fuerit iuramentum extortum , factumque ad redimendam vitam, erit mortale periurium. Solummodo Sotus, & ceto ri Theologi docent, licitum esse uti amphibolia Vere externa, quae vi verborum ab extorquente per vim iuramentum percipi possit. Restrictiones vero mentis, ut

sunt illae quas prodit Leander , Dabo fi voluero , si debuero , graviores Theologi eum Soto improbant. Recentes vero Casu istae non pauci Ciceroni inquienti , Non eη , falsum iurare peierare est, adhaerent ἰ solumque addunt falsum materialiter ripsisque placet illud Euripidis, Iuravi lingua, mentem iniuratam gero. Si vera soret

haec quorumdam recentiorum doctrina, numquam eveniret casus quo iurans tenearetur solvere latroni iuratas pecunias et semper enim aut expresse, aut tacita men

iis restrictione suum iuramentum circumveniret. Nam citati Casu istae docent . quod, si capti a latronibus rustici sint & rudes, ignorantes efformare mentis re

strictiones, satis illis sit habere intentionem se se conformandi modo loquendi doctiorum virorum. Sed de his plura suo loco dicta sunt. XV. Quaest. VI. An qui iuravit latroni, vel usurario , vel cuique praedatori , se

non denuntiaturum itus apud iudicem, teneatur servare iuramentum P Resp. Negative respondent S. Thomas a. a. quaest. lxxx IX. art. 7. ad 3. Caietanus ibi dab. ult. Sylvius bis quae s. I. ad 6. Abulensis cap. v. Matth. quaest. cccvr. θ' quaest. cclx. Anis gelus verb. Iuram. F. quaest. x IV. Armilla verb. iuram. 4. quaest. x I. Tabiena vel hi uram . quaest. X. num. II. Bar sa Lib. XV. 1. Eleganter num. 33. Ledeis a Tom. II. tra EL x I. cap. m. dub. q. Soto Lib. VIII. quae s. I. art. T. ad 3. in 3. memb. Aragon.

a. a. quaest. I xxx I x. art. . ad 3. Sanchez Lib. III. cap. xx I. num. II. Non improba

mus distinctionem qua utuntur Sotus, Sanchez, & Aruom, immo eam admittiamus, quoniam est ipsius D. Thomae; videlicet iuramentum non denuntiandi latronem tum esse invalidum, quando latro ita nefarius est, ut bono communi infestus sit, turbetque publicam tranquillitatem, quia tunc urget praeceptum illum denuntiandi. Hoc: expresse docet D. Thomas ad s. Contra, si casus occurreret in quo non urgeret praeceptum denuntiandi, quia latro non esset bono publico exitialis squod rarissime contingere existimo tum iuramentum illi factum non denuntiandi servandum foret. XVI. Quaest. VII. An is ramcntum per iniuriam exadum, quale est iraud quod exige-

SEARCH

MENU NAVIGATION