Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

o, LIB. V. IN DEC ALOGUM.

est i quia libertas solum impeditur a vi extrinsecus facta, minime vero a proprio consensu, quo testator se se vinculo religionis adstringit. Quare iuramentum praefatum validum est, quia per nullam legem irritatur. Nam, licet leges testamen torum revoeationes permittant, minime tamen eas praecipiunt. Ex alia parte, cum testator iuramentum emittit non revocandi testamenti. sui, praesumendum est bono fine ad id induci. Ceterum, si circumstantiae mutarentur , Ob quas expedientiorem iudicaret revocationem ἱ tunc, si evidens non foret iuramentum esse nullum ob gravissimam supervenientem mutationem, poterit dispensationem pete. re ob reverentiam iurisiurandi. VIII. Quaest. II. An iuramentum non propalandi aΓquam artem, seu secretum a Leuius artis , validum sit e Resp. Hanc quaestionem proponit D. Thomas quod H. xir. art. M. respondetque, absolute non communicare doctrinam , seu salubre remedium alicuius experimenti, esse contra caritatem. Quare sim Diteν loquendo non tenetur, sed male fecit iurando .... ἐν ideo iuramentum contra omne id quod est degenere bonorum , es illicitum, is non servandum. Tamen in casu servare tenetur, puta si illa, NI alius susciens medicus praesens esset, is paratus esset eurare , lanuli ilia experimento in salutem eorporalem aliorum. In primo argumento sibi obiicit D. Thomas. Videtur quod M : quia se obligatus non debet facere aliquid quod veris eat in detrimentum illius quod dedit, vel docuit : hoe autem esset, F aliis commuκiearet. Sed oppositio evanescit ex sola doctrina data a D. Thoma in sua responis sone. Dicit namque , quod si absque communicatione secreti experimenti, possit bono publico , & infirmitati proximi succurri vel per alia remedia , 'vel quia ille qui secretum experimentum sub iuramento custodiendum dedit , praesens est, res alius medicus aptus ad curandum infirmum I tunc iuramentum servandum iuret, secus, si bonum publicum ex custodia secreti damnum pateretur.

CAPUT VIII.

De iuramento confirmante contractum .

I. - ΥΤ iuramenti promissor i vis, & obligatio bene intelligatur , semper praeoculis habenda est D. Thomae doctrina, quam eX 2. a. quaest. lxXXIX. προ- tic. 7. ad 3. supra dedimus , duplicem videlicet reperiri possie in promissorio iuramento obligationem, alteram respectu hominis, cui fit promissio ; alteram respectu Dei, cui fit iuramentum . Quando promissio lacta homini suapte natura nulla est, dc ab ipso iuramento valorem non recipit ; iuramentum appostlim Vocatur per se stans; ut contingit in promissione iacta usurario , vel latroni solvendPecunias: quae promissiones nullae sunt, nee ex iuramento validae essiciuntur. Si

Vero

142쪽

vero promisso homini facta invalida sit, vi tamen iuramenti reviviscat, fiatque χ valida, ita ut promissarius ius acquirat adversus promittentem tunc iuramentum λ appositum vocatur confirmans , roboratque ipsam promissionem : atque duplicem inducit obligationem, alteram fidelitatis, & iustitiae, alteram religionis . Primum i autem iuramentum , quod dicitur per se stans , solam parit obligationem religia nis . Quomodo autem iuramentum valeat reddere efficacem promissionem quae alioquin inessi ea x est, & invalida , indicant Doctores communiter respondendo , hoe privilegium habere iuramentum vi iuris positivi ; seu ius postivum in hon rem iuramenti dare robur promissioni quae alioquin invalida erat, & nulla. Cuius autem generis promissiones, & contractus inefficaces, & invalidos iuramen tum roboret, de confirmet, insta dicetur. II. Praecipuus essectus iuramenti confirmantis contractum est ius quod aequirit promissarius adversus iurantem . Siquidem , quando iuramentum est solum per se stans, nulloque modo confirmat promissionem , sicuti est illud quod fit latroni , usurario, aliisque, qui per iniuriam, aut metum extorquent promissionem .s promissarii isti nullam acquirunt actionem adversus promittentem, vi euius diem illi

dicere valeant. III. Quando iuramentum firmat contractum , relavationem nemo alius impertire valet, nisi creditor, in cuius favorem iuramentum datum fuit . Ille enim ius acquisivit eκ promissione sibi iurata; & propterea solus huic iuri cedere potest ,

iuramentum relaxando ; ut pluribus docet Tiraquellus in eap. Si umquam eoae de re vocand. donat. verb. Revertatur num. 78. Θ 79. Verum utique est in contractibus iuramento confirmatis dari relaxationem a iudice, non tamen absolute; sed in eum tantum finem , ut iurans possit agere in iudicio pro contractus rescissi ne r quod tum contingit , quando dubitatio, & lis occurrit , num contractus validus sit, & robur accipiat nec ne a iuramento . Quapropter ex tali relaxatione

nullo modo contractus rescinditur ; sed solum aperitur via ad rescissionem . Hine est quod qui, caussa salso allegata, impetrat id ranaenti relaxationem, vel absolute, vel solum ad effectum agendi in iudicio I tali relaxatione uti non potest ,

quia nulla est; atque damnum quodcumque, dc Omnes expensas creditori restitue re tenetur. Secus res se habet, quando iuramentum contractum non firmat: quia tunc licitum est dispensationem petere a quocumque legitimo superiore . Tune enim cum nullum ius acquisiverit homo, cui iuratum fuit; sed solus Deus, ineuius honorem factum fuit iuramentum : idcirco Praelati , qui Dei vices gerunt , possunt similia iuramenta relaxare. Et haec ratio evincit, sicuti communis habet sententia , Praelatos relaxationem hanc concedere posse , non tantum in iura- mentis per iniuriam, aut metum e tortis, in quibus turpitudo maxima ex partei promissarii reperitur, ut in iuramentis solvendi pecunias usurariis, latronibus, &Tom. IV. H pi-

Dissili sed by Gorale

143쪽

O LIB. V. IN DEC ALOGUM.

piratis ; verum etiam in iuramentis in quibus nulla est turpitudo ex parte recupientis, ut in iuramento solvendi pecuniam in Iudo amissam, die caeca, seu solu tione dilata : qui contractus iure quidem positivo irriti sunt, nullam tamen in iis

agnoscunt communiter Auctores turpitudinem ex parte recipientis . Porro , iure civili inspecto, cum nullum ius acquirat creditor ex tali iuramento , solaque o, ligatio sit ex parte Dei; poterit Praelatus hanc obligationem remittere, iuramen tum relaxando, ne homines tam facile prodigant bona sua. Quae ratio, si satis fuit ut lex rogaretur irritans contractum , satis itidem esse debet ut iuramenti relaxatio impertiri licite possit. Quod si iurans relaxationem petere noluerit, mois mentanea solutione peracta; eamdem statim repetere poterit : eo quod promissarius nullum acquisivit ius, vi cuius solutio facta fuerit; cum unica ratio quae tu rantem movit ad eam solutionem , fuerit iurisiurandi honor, & reverentia. Por ro, si de non repetenda pecunia praecesserit iuramentum, tunc relaxationis bene. ficio uti licebit. Denique iuramentum per se stans cum iurante occidit : iuramentum confirmans ad heredes transit, non vi iuramenti, quod personale est, sed vi contractus confirmati. Haec communia sunt penes Auctores . Lege Guttierez de

iuram. I. Part. cap. lHI. COvarruvias de padi. II. Part. F. 3. num. a. Molina Tom. II. de iust. disp. cl. Vasquea . cun de testament. cap. Ira. dub. 2. num. II Sanchea Lib. III. cap. XXII. IV. Quaest. I. An iuramentum confirmet contractus invalidos ε' Resp. Celeberrima

est controversia isthaec apud Iuristas, Canoni stas, & Theologos. Pro clariore eiusdem intelligentia notandum primo est, nullos contractus iure naturae, aut diviano, aut canonico prohibitos confirmari iuramento posse, ut omnes fatentur. Di ficultas est de contractibus iure civili tum invalidis, tum inefficacibus. ContrastuSinefficaces vocantur illi qui vel ipso civili iure validi sunt, sed infirmi, eo quod possint rescindi, & sas sit contra eosdem reclamare . Huius generis sunt contractus quos minor cum sui curatoris auctoritate celebrat, dc cum iudicis decreto, si de rebus immobilibus fiant. Contractus isti validi sunt; sed inefficaces, & infirmi appellantur , eo quoi minor laesus reclamare valeat, & rescissionem eorumdem petere. Contractus invalidi sunt qui iure civili vetantur , suntque secundum istud ius post celebrationem nulli. Istius generis sunt contractus quos minores celebrant alienando iundos dotales. His positis V. Duae sunt super hac controversa extremae sententiae . Prima sustinet, nullum contractum , sive invalidum , sive inefficacem ita confirmari iuramento, ut vi istius consurgat ius iustitiae , nequeatque iurans , etiam relaxatione iuramenti

impetrata , reclamare. E. g. uxor alienavit landum dotalem : hic contractus est iure civili invalidus. Si iuramentum uxor addat , contractus non evadit validu&in linea iustitiae; ita ut emptor landi dotalis ius acquirat adversus iurantem : sed

144쪽

DIS S. VI. DE ALIO. IVR. OBLIG. Os

sulum consurgit obligatio religionis, Vi cuius, nisi aliud obsit, propter reverentiam iuramenti uxor stare contractui debet. Paucis, iuramentum appositum praefato contractui addit debitum religionis, nullum vero iustitiae ius; sed, ad iustitiam quod attinet, relinquit illum in suo naturali statu.

VI. Secunda sententia e contrario docet, iuramentum confirmare contractus Iure civili invalidos, aut inessicaces; ita ut in eiusmodi contractibus iuramento fir malis duplex obligatio reperiatur, altera religionis, altera iustitiae. Uxor alienavit fundum dotalem : iuramentum apposuit se non revocaturam talem contractum : istius iuramenti relaxationem a superiore ecclesiastico impetrat r adhue stare eontractui debet ex iustitia . Regulam quoque generalem haec sententia an signat dignoscendi . quando iuramentum confirmet contractus , & quando non confirmet. Tunc iuramentum, inquiunt, confirmat contractam, quando illud servando nec iurans, uec exigens iuramentum peccat, secus vero, quoties aut iurans, aut qui iuramentum recipit, peccat; ut contingit in promissione iurata solis vendi pecunias latroni, vel usurario, qui exigendo, & recipiendo pecunias iuratas peccant, quamquam non peccet iurans. VII. Haee secunda communis valde est penes Canonistas, & Theologos. Pr liκum eatalogum Iuristarum, & Theologorum texit Sanchex Lib. III. eap. x M. num. II. laudat namque Glossam, Bariolum, Iacobum de sancto Gregorio, Iacobum Butrigarium, Baldum , Salycetum , Albericum , Corneum , Humbertum de Bonenco , Fulgosum , Monachum , Archidiaconum , Dominicum , Ancharanum , Federi eum , Paulum , Angelum , Cardinalem , Imolam , Alexandrum de Nem , Alciatum , Gozadinum , Campessum , Curtium Iuniorem , Aretinum , Marianum Socinum , Corsetum , Cottam , Guillelmum , Benedictum , Raynutium, Angelum in Summa , Sylvestrum , Covarruviam , Gregorium Lopeg , Antonium Gomea , Minchacam, Antonium de Petrubia , Riminaldum , Orosium , Seraphinum , Pec-cium, Fachineum, Barbosam , Cephalum, Hondedeum, Hieronymum Gabrielem , GuttiereΣ , Peregrinum , Molinam , Rebellum , Emanuelem Sa, Canedum, Mandosium; quorum opinionem & ipse defendit. His addi possitnt Suareκ Lib. II. eo

NXIX. Aetorius Lib. XI. eap. v M. Onnates Tom. I. de contra'. tradi. Iv. diis. XI. θα 6. num. I 3o. Castropalaus tract. x Iv. diis. H. punct. s. g. 3. num. 4. Laurenius Lib. II. tit. xx IV. quae . dcclxxxv M. ROncaglia tract. v m. cap. III. quaest. V. LaD manus Lib. IV. tract. m. cap. VIII.

VIII. Plures ex praelatis Auctoribus non absolute dictam sententiam defendunt; sed distinctione utuntur . Inquiunt enim , iuramentum confirmare eos dumtaxate tractus quos leges civiles ob privatum tantummodo subditorum commodum , dc utilitatem irritos, aut rescindibiles declararunt ; nullo vero modo confirmare contractus ob bonum commune irritos ab eisdem legibus declaratos.

145쪽

116 LIB. V. IN DE CALOGUM.

IX. Quaest. II. Quaenam ex bis duabus opinionibus probabilior sit s Resp. Si auctoritatem extrinsecam , multitudinem videlicet Auctorum , spectes , secunda probabilior apparet. Si rationes, si textus legum consideres , prior praeserenda est . Nos ergo priorem sententiam tamquam probabiliorem eligimus. Hanc valde probabilem appellat SuareΣ : in ea indem maxime propendebat Caltropalaus : eamque defendit Tamburinus Lib. III. eap. III. g. 6. num. p. cui adhaeret Sporer tract. m. in I. praecep. cap. I. sc . a. regul. 3. num. I. Rationes pro hac sententia' mihi va lidissimae sunt. Enimvero iuramentum suapte natura iustitiae robur contractui conferre minime valet. Sunt quippe diversi omnino generis: illud ad religionem, hie ad iustitiam attinet. Neque hanc propositionem in controversiam vocant adversarii, fatentibus omnibus iuramentum per se relinquere contractum in suo statu, e que solum adiicere religionis vinculum . Videndum ergo superest, num ex Iure positivo hane habeat Iuramentum enicaciam , confirmandi scilicet contractus ebiam invalidos, eosque validos, firmosque in genere iustitiae constituendi. Textus quos adversarii producunt, sunt sequentes . CV. Contingat de iureiuνando, eap. Licet mulieres eodem titu . in v I. is cap. Quamvis pactum de pactis eodem Lib. In authentica Sacramenta puberum , cod. Si adversus venditionem , cap. Debitores de uris . Atqui in his textibus nec verbum habetur , quo declaretur , contractu in iure civili irritum per iuramentum validum evadere, & firmum . Quod ut evincatur , ipsorum textuum verba transcribenda sunt. Innocentius III. in cap. Cum contingat de iuram. decrevit, ne via perauriis aperiatur, rao iuramentum fine vi. ἐν dolo praestitum servari sebere. Quod confirmatum est in cap. Licet mulieres de iureiurando in vi. In authentica haec habentur. Sacramenta puberum , spons se super contractibus rerum suarum non retractandis , inviolabiliter eooaiantur . In capite Quamvis pactum de pactas in vi. haec praecipit Pontifex . Quamvis pactu patri factum a filia, dum nuptui tradebatur, tui dote eontenta, nucum ad bona pa-ἔςrna regresum haberet, improbet lex civilis; si tamen iuramento non vi, nec do oproito firmatum fuerit, ab eadem omnino servari debet', cum non vergat in arter ηα salutis dispendium, nee redundet in alterius detrimentum. In recitatis textibus solum habetur, iuramentum servandum esse, uti omnes fatentur . Ceterum cor tractus praelatos , alienationis fundi dotalis, & renuntiationis legitimae , improbatos a iure civili, validos vi iuramenti adiecti fieri, nullo modo asseritur. Si Ia dati textus dicerent , emptorem fundi dotalis , patrem acceptantem renuntiatio nem filiae, aut filiorum super legitima, ius acquirere vi talium contractuum ratione iuramenti; tunc evincerent intentum. Sed, quod iubeant iuramenta invi labiliter iervanda esse, non decernunt, dispensatione iuramenti impetrata , praefatos contractus rescindi nequire; non decernunt dispensationem impertiri non posse , quia cederet in damnum tertii . Ergo ex adductis Lextibus non evincitur .

146쪽

eontractus iure civili irritos in linea contractus , seu iustitiae , vi iuramenti vaut idos effici. X. Alia ratione evincitur sententia nostra . Communiter tum Theologi , tum Canonistae fatentur, magistratum , non solum ecclesiasticum , sed etiam civilem supremum , tali facultate 3ollere irritandi contractum , bonis moribus, de civili

iuri adversum, ut neque iuramenti accessione validus fiat. Quoniam .ineipatu, ea instructus sit potestate necessum est qua valeat abrogare ea omnia quae bono communi repugnant. At, semel admisso quod contractus per leges civiles antia quati , validi fierent virtute iuramentorum . leges istae civiles vanae essent, Ad Principatus reipse destitutus reperiretur potestate irritandi contractus bono eom. muni infestos e quandoquidem subditi per iuramentum validum constituerent eon tractum quem Princeps nullum declarasset per legem I atque ita Principis pote stas elusa prorsus remaneret. Quid, quaeso, subditis nocerent prohibitiones talium contractuum , quando possent alia via, nempe adiecto iuramento , assequi quod directa via pacti, seu contractus obtinere nequeunt Neque hinc insertur, Prin

cipes irritare directe iuramenta, quae soli potestati spirituali subiacent; sed tan

tum indirecte, taliter scilicet irritando conta chas, ut neque accedente iuramento validi constituantur. XI. Hine reiicitur sententia quam retulimus num ' nempe quae statuit, iura mentum confirmare contractus antiquatos per eas leges quae ob privatum subdiutorum bonum latae sunt; secus contractus illos qui per leges ob bonum publicum rogatas irriti declarantur. Hanc enim distinctionem, ut alias fecimus, inanem reputamus; quoniam omnes leges quae verae leges sunt, Ob honum commune conia

ditae sunt; licet quandoque immediate bonum peculiare subditorum inspiciant, ut

supra probatum est, XII. Obiicies in favorem contrariae sententiae. Ideo eontractus inessicaees , se rescindibiles possunt, licet validi sint, rescindi, quia lex ad rescissionem eorum actionem concedit. Sed, accedente iuramento, hanc actionem non coneedunt . Ergo per iuramentum listiusmodi contractus confirmantur. Eadem ratione, quamldo contractus sunt iure civili invalidi , ius canonicum decernit , eos validos ae firmos Per iuramentum constitui. Id confirmatur ex eo quod promissiones tur ias, metu gravi extortas a latrone , leges decernant servandas esse , saltem meamentanea solutione; contractus vero liberos, ut alienationem sandi dotalis, eaedem leges statuunt absolute exequendos esse. Resp. Prima consequentia negatur quoniam ideo lex actionem non concedit ad rescissionem contractus iurati , quia . quando alia non Obstant, vult illum contractum ob vinculum religionis servari et minime vero ob iustitiae titulum, ut in probatione nostrae sententiae dictum est . Ad confirmationem dico, Ieges decernere, contractus coactos servandos esse m

147쪽

ai S . LIB. V. IN DE CALOGUM.

mentanea solutiompe quia eo ipso quod sint coacti, secum deserunt caussam relaxationis, & dispensationis, iniuriam nempe, dc metum : quae sicuti suerunt eausala contractuum, ita sunt manifesta caussa relaxationis concedendae. At, quando iuramenta spontanea sunt, & libera I nulla in ipsis apparet iniuria , nulla coa ctio, nulla iniustitia, di consequenter nulla dispensationis caussa e ideoque absoluate vi relicionis observanda sunt, donec ex alio capite Ostendatur , eiusmodi iuramenta relaxanda fore, di subinde ipsos contractus rescindibiles, aut nullos esse . Nullum itaque iuramentum aliquam inducit obligationem iustitiae, neque ius eonsert illi in cuius favorem factus est contractus, ut valeat astringere iurantem ad contractum servandum; sed tantum suapte natura Vinculum religionis inducit, ex rationabili caussa a superiore dissolvendum.

CAPUT IX.

Utrum obligatio iuramenti ita iurantem amotat , oe in illo jubsistat, ut nullo modo transeat ad heredes; O. an per procuratorem praestari valeat y ω a quo impediri post illius obligatis, antequam praestetur.

I. T Uramentum aut in honorem istius Dei fieri potest, & ita cum voto coim A cidit, de quo libro superiore ; aut in hominis favorem, dc de hoc in prata entia sermo est. II. Quaest. I. An iuramentum factum in favorem hominis ita sis personast. nullam pariat is Decessoribus , sea heredibus obligationem e Resp. D. Thoms a.

a. quaest. xcv III. art. I. ad 6. Dicendum , quod quia iuramentum es actio pς mona-

ir , illa qui de novo fit civis alicuius civitatis, non obrigatur quasi iuramento ad ObscrTanda ilia quae civitas se servaturam iuravit ; tamen tenetar ex eustiam fidelitate, ex qua Obligatur ut, sicut fit Deius bonorum eisitatis, ita etiam fiat pari cep onerum . Duplex itaque in quacumque promissione iurata homini obligatio distinguenda est: altera iustitiae, Sc fidelitatis; altera religionis . Prima ad heredes transire potest ; secus secunda , quae propria est iuramenti . Quare iuramen istum ad heredes nullo modo transit. Ratio evidens est a quia iuramentum esse nequit absque intentione dc voluntate iurandi. Sed heredes iurantis hanc intentionem , dc voluntatem iurandi non habuerunt. Ergo obligatio iuramenti vi iuramenti ad heredes nullo modo descendit , sed tota sistit in ipso iurante . Obligatio vero promissionis, quae subiacet iuramento, ad heredes extendi valet, non Viiuramenti, sed ratione iustitiae, seu iuris, quod pars in cuius favorem sectum est

iuramentum, acquisivit. Ita omnes. -

148쪽

III. Hinc colliges, si Petrus campum sub iuramento Paulo acceptanti vendiderit, & ante traditionem mortuus fuerit , Franciscus heres Petri tenetur exequi contractum , non vi iuramenti , quia ipse non iuravit , sed vi contractus vendiationis . Pariter obligatio iuramenti promissorii transire ad heredes potest ratione alicuius statuti, seu legis, quae etiam sine iuramento obligaret: e. g. si tu iuras solvere tributa Principi, aut civitati, te deiuncto, non tenentur heredes tui sol vere gabellas vi iuramenti tui, sed vi statuti, se a legis obligantis ad tributorum solutionem. Tandem obligatio. iustitiae firmata per iuramentum ad heredes transit: obligatio religionis, quae sola propria est iuramenti, ita afficit iurantem, ut ultra non progrediatur. Qua de caussa licet quis iuret pro se, & successoribus :non propterea succetares tenentur ut iuramenti , sed tantum vi pacti. LV. Quaest. II. As, dum quis admittitur ad aliquem gradum , seu dignitatem , ineuius susceptione iurare omnes Iolent, teneaIur vinculo iuramenti , si Us non iuraverit 3 Resp. Responsio negativa est. Quare Doctores, Canonici, Episcopi , Reges ,

ceterique omnes qui non iurant servare statuta quae communiter ab omnibus solent iurari, vi iuramenti non. tenentur ad ea servanda; tenentur tamen saepe vi

pacti, seu legis, ut dicit D. Thomas de iis civibus qui , iurantibus aliis eiusdem

communitatis, iurare nolunt. Possunt tamen, iusta occurrente caussa , ad iurand- dum cum ceteris obstringi. Sed, quousque non. iuraverint, vi iuramenti non al- stringentur λι via Qxiaest. III. An, si quis iuraverit Dro, se elargiturum pauperi stipem centum a reorum , eo defuncto, teneatur illius beres hoe iuramentum implere 3 Resp. Heres tenetur, non vi iuramenti defuncti, sed vi iustitiae : quia leges tum canonicae, tam civiles praecipiunt ut heres nequeat adire hereditatem, nisi sub conditione implendi iuramenta, & vota quae realia nuncupantur , ipsius defuncti. Argum. cap. Licet devoto, is eo. Si heredes de testam. On ev. Ex parte de censibus, is ex leg. a. f. de pollieitationibus , ubi haec habentur : Qui decimam partem bonorum vovit, A deeesserit ante olutionem, herede. n illius hereditario nomine dicimas obstrictum esse. Voti enim OH gationem ad heredem transire constat. VI. Quaest. IV. An Obligatio iuramenti promissorii transeat ad heredet ilsius mi is ratum est Resp. Adfirmanter respondent communiter omnes : idque colligunt ex cap. Veritatis. de iureiurando, is ex let. Si pactum I v. f. de probationibus, ubi statuitur, iuramentum fidelitatis extendi ad successores, quamquam nulla suerit eorum lacta mentio.. Sic vastallus qui iuravit fidelitatem , aut obedientiam suo superiori, hoc mortuo, sine noVo iuramento, eamdem praestare debet illius successo. ribus; licet eorum expressa recordatio non praecesserit .. Quod intelligitur , dum iuramentum factum suit superiori ut superior est , ratione scilicet d nitatis , seu officit. Frequenter tamen, mortuo eo cui factum eth iuramentum , ob maiorem

149쪽

o LIB. V. IN DEC ALOGUM.

solemnitatem successores praefatum iuramentum renovari volunt . Contra here vasulli, cum investitur, novum fidelitatis iuramentum obstringitur dare e quia Hiuramenti praestiti a decessoribus suis non obligatur. apropter dici solet, iuramentum ex parte eius cui iuratur, esse reale transiens ast heredes, ex parte vero iurantis esse personale. VII. Quaest. v. iuramentum per procvratorem praestari possit Resp. Responsio adfirmans communissima est. Hoc habetur in cap. ult. de iuram. calum. in v I cap. unie. F. Verum de statu Regul. in v I. Nam potes quis per alium facere quod potes per se ipsum. Reg. 63. in v I. Ad rationem iuramenti non aliud requiritur

quam invocatio divini nominis in veritatis sive praesentis, sive praeteritae, sive futurae confirmationem. Atqui Deum invocare in testem quis potest sive propriis ore, sive ore alterius, scriptura aut propria, aut aliena manu exarata. Nec officit, iurationem actionem personalem esse et quia procurator reipsa refert personam sui principalis, eiusque nomine iurat; nec in iuramento praestando aliam a iurar te personam gerit. Et hac ratione matrimonium, quod non minus ac iuramentum, Personale est, per procuratorem valide contrahitur. Hinc, si proeurator salsum iurat; periurus potissimum est dominus, qui ore sui procuratoris peierat : si Procurator scienter, aut dubius salsum iurat, reus evadit periurii , eiusque labeaspergitur; secus, si bona fide iurat VIII. Quaest. VI. Quid requiritur ut procvrator nomine alterius iurei 3 Resp. Procurator meuliare mandatum habere debet ad iurandum in tali vel tali definita materia; nec satis est mandatum generale ad iurandum in quacumque materia indefinita : quoniam iuramenti materia veritas est, sive praesens , ut in assertorio , sive sutura, ut in promissorio. Hanc veritatem alterius nomine testari nequit Π curator, nisi fibi constet certo mandantem principalem cam adfirmare : estque communiS opinio penes omnes. Licet enim aliqui docuerint, lassicere procuratori ad iuramentum de calumnia praestandum, ut habeat mandatum generale Pro mmnibus caussis, & speciale ad iurandum de calumnia, tametsi caussa super qua a randum est, expressa non sit; nihilominus communiter tum Canonillae, tum The logi id negant. Quare, si procurator vi solius mandati generalis , & non peculiaris , in hac vel illa caussa iuramentum praestet, graviter peccat; neque huic iuramento obnoxius est dominus, eum non fuerit praestitum ex eius consensu . Si vero concesserit facultatem universalem ad celebrandos quosque contractus; his

stare dominus tenebitur, si firmi sint, & validi absque iuramento. IX. inlaesh. VII. An obligatio iuramenti impedira possu, antequam praelyetur Resp. Primo nulli dubium est, potestatem e esiasticam posse impedire , seu prohibere ne iuramentum in tali aut tali materia praestetur : quia reipsa Synodus Tridentina fess. xxv. cap. XXVI. de Regul. irritum esse decernit iuramentum quod adiiceret

150쪽

Novitius renuntiationi factae ante bimestre antecedens prosessionem . De sola civili potestate dissicultas esse potest. Sed ex his quae diximus cap. Vo. facile reis solvitur. X. Quae omnes concedunt, praemittenda sunt. Iudex civilis potest cogere subditos ad remittendam obligationem iuratam metu, aut iniuria extortam , quando manifestum est tum promissionem, tum iuramentum fuisse per vim extortum . Secundo potestas civilis remittere valet iuramentum praestitum homini in materia sibi subiecta. Quare relaxare potest iuramentum factum a subdito non acceptandi talem magistratum, aut dignitatem. Iuramentum quoque in materia ei vilis sori quomodo intelligendam sit, interpretari potest. Nullitatem quoque relaxati iuramenti per potestatem ecclesiasticam recognoscere potest, quando evidenter apparet relaxatio nulla, & iniqua, ut docet Sanchea Lib. In cap. XX G. -n. q. ubi

citat Felinum, & Ancharanum. I. aestio ergo est, num potestas civilis valeat decernere , iuramentum tali aut tali contractui appositum nullam habere vim, seu obligationem. Negant aliqui. Sed communis sententia sustinet, Principem saecularem hac frui saeuitate: eo quod necessaria sit haec potestas ob boni publici conservationem; neque praeiudiciiquidiquam inserat ecclesiasticae iurisdictioni. Nam, dum Princeps interdum decemnit, talem contractum irritum eine, nulloque iuramento conῆrmari posse ; nil Iiud intendit, nisi impedire iniustitiam quam in tali contractu deprehendit , ut

contrariam bono communi sui status. Idque ut validius assequatur effectam , statuit iuramentum quod subditi, ut legem civilem eluderent, adiicere possent, nul- Iam habere vim confirmandi talem contractum. XII. Sed hic dissicultatem movent non pauci circa modum quo leX civιlia im pedire Valeat ne iuramentum, antequam praestetur, obligationem inducat . Nam aliqui volunt, Principem posse impedire ne contractus iuramento confirmetur . Ceterum subdunt, iuramentum servandum esse, donec relaxetur : quia iuramentum spirituale quippiam est, soli iurisdictioni ecclesiasticae subiectum. Relaxandum ergo ab Episcopo docent. Alii sustinent, Principis prohibitionem operari dumta-

at ne contractus iuramento firmatus in soro iuris civilis validus sit. Ceterum habere Volunt talem contractum firmitatem vi iuris gentium , & canonici. Alii tandem dicunt, Iegem civilem prohibentem iuramentum appoes contractui, Obligare subditos ad culpam; ae proinde eos, dum iurant, peccare o qua culpa in iurando contracta, iuramentum nullum evadere inserunt. Haec ratio nulla est: quia non raro contingit homines peccare in iurando, & nihilominus iuramentum obligare r quippe, ut quis teneatur iuramentum implere, satis est ut possit absque peccato illud executioni mandare.

SEARCH

MENU NAVIGATION