장음표시 사용
151쪽
eommunis. servandi posse legem condere qua declaretur irritum esse iuramentum appositum tali contractui a laico sibi subdito; seu posse Principem impedire', an tequam praestetur, iuramentum, ne Vim habeat, & obligationem indueat. Quandoquidem , sicuti Ecclesia, licet nequeat directe matrimonium clandestinum, qua Sacramentum est, irritare; cum id. solus Christus iacramentorum auctor praestare valeat; potest tamen indirecte, quatenus declarare potest contractum humanum nullum, qui saeramenti dignitate donandus erat; &, hoc eontractu abrogato , sacramentum, sine hoc iundamento consistere nequit , sed irritum remanet: simili modo Princeps supremus saecularis, quamquam facultatem minime habeat irritan- .
di directe iuramentum, quod spirituale cum sit, iurisdictioni spirituali subiacet ivalet nihilominus indirecte illud irritare, quatenus declarare valet nullum contractum, antequam ineatur e quo destructo , necessario consequitur iuramentum ad effectum confirmandi talem contractum, irritum prorsus esse, ac nullum. Ne enim iuramentum confirmare potest quod non est ἱ aut constituere contractum qui, lege eivili inspecta, nullus est; sed solummodo iuramentum confirmare, &roborare valet contractum qui praesupponatur validus. Plane sententiam defendit Sancheae Lib. III. cap. xx II. num. Io.. Molina Tom. I. de iust. disput. cxlax. Lemus Lib. II. eap. xla I. dub. II. Num. sc Bonacina disp. IV. quaest. I. punct. I . Guttierexin. authenticae Geramenta puberum, Castropalaus tract.α IV. disp. II. punct. II.
152쪽
Tam extra, quam intra iudicium : oe quando licitum sit iuramentum exigere : tandem de iurandi
Omnes ratione praediti extra iudicium iurare licite possunt, etiam per procuratorem.
I. Tationis compotes extra iudicium iurare possie , certiss-m n mum est : quod omnium personarum genera recensendo, probatur . Atque primo Deus, rationis fons dc origo , frequenter in Scriptura iuravit. Iuravit Dominus, ἐν non Faenitebit eum : Psal .cix. Ecce ego iuravi in nomine meo magna: Ierem. xl Iv. vers. 26. Per memetipsum iuravi, dicit Dominus e Gen. xxi I. vers. I 6. Illud tamen sciendum, eiusmodi iuramenta, si presse accipiantur , non esse vera iuramenta. Iuramentum quippe religionis est actus, quo inferior alterum superiorem respicit : cuius Deus omnium supremus auctor capax haud est. Neque eius dicta confirmatione aliqua indigent. Iuramenta ergo quae Deus protulit, metaphorica appellantur et quae idcirco adhibuit, ut attentionem nostram magis excitaret, atque consiliorum suorum immutabilitatem abundantius ostende ret. Ita inquit Apostolus ad Hebraeos V i. Vers. II. In quo abundantius volens Deus
Uendere potneitationis heredibus immobilitatem eos ii sui , interposuit iusiurandum rut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum , fortissimum solatium habeamu/ qui confugimus ad tenendam propositam Dem . Quaeri etiam solet , num Deus Per execrationem, nedum per simplicem attestationem, iurare Valeat. Sed eiusmodi quaesita tamquam inutilia reiicimus. Nullibi siquidem in Scripturis reperitur Deum usum suisse formulis execratoriis, dum iuravit. II. Christus Dominus, qui, ut homo, Deo inserior erat, iurare proprie valebat : & aliquando ipsum iurasse , docent Origenes in Matth. xxxv. Innocentius cap. Etsi Christus de iureiurando : quod probabile iudicat Suarea Lib. I. de iuram.
153쪽
or XIV. ns .m eo quod saepe adhibuit eiusmodi phrasim , men amen dira vobiιοῦ Sed probabilius est, praelata verba non habere vim iuramenti, cum solum significent vere, is certe. Neque credibile est futurum fuisse ut tam frequenter eisdem verbis uteretur Christus Dominus, si formulam iurandi continerent ; cum adeo severe nobis prohibuerit frequentem iuramentorum usum. Talem loquendi sormu- Iam adhibuit, ut palam faceret se ex ςerta scientia loqui. III. Angelos non modo iurare posse, sed reipsa iurasse hominibus loquentes pconstat eκ Apocalyp. cap. x. vers. 6. Et iuravit per viventem in ocula secutirem . Secus dicendum, quando invicem se se alloquuntur : quia Angelorum quisque certo scit, alium Angelum mentiri non posse . Superfluus ergo , & otiosus esset iurandi actus. Porro omne id quod otium, ac vitium sapit, sanctis Angelis repugnat. Angelos tamen malos ex pravo fine iurare posse, non videtur negandum. Ne tamen honorem litare Deo, eiusdemque confirmatione indigere, ac illum superiorem agnoscere videantur, perraro eos iurare credendum est. Idem de hominibus beatis, & damnatis, ac de Angelis bonis, di malis dicere convenit. IV. Ex hominibus viatoribus illi tantum vere iurant qui ratione instructi v rum Deum cognoscunt. Hinc pueri ante rationis usum, amentes, furiosi , omnes denique ratione carentes iuramenti sunt incapaces. Pagani, Athei , qui nullum Deum agnoscunt, verum iuramentum emittere nequeunt : quia nullum habent , quem valeant invocare, Deum. Idem de Ethnicis dicendum , qui verum Deum non agnoscunt I salsos tamen colunt deos , & per eosdem iurant. Isti ex eonis scientia erronea adstringuntur observare similia iuramenta, quae ty se vana, dc nulla sunt; quaeve ,' errore sublato per verae fidei susceptionem , prorsus evanes, rent, minimeque servanda sorent . Iudaei , Turcae, ceterique omnes qui verum Deum agnoscunt, tametsi satis imperfecto modo , vinculo iuramenti tenentur: quia revera isti invocant verum unicum Deum in testimonium veritatis; quamvis ipsi hunc verum Deum eo quo decet modo non percipiant.
ui in iudicio iurare valeant, recensentur.
I. π Ure naturae spectato omnes qui iurare valent extra iudicium , possunt iti-X dem in iudicio. Sed, quia iure positivo non omnes qui absolute iurare Valent, ad iurandum in iudicio admittuntur; ideo quae personae a iuramento iud ciali excludantur, quaeve recipiantur, hoc in capite explicandum est. Quod antequam praesto, temperare mihi non possum quin istorum temporum facilitatem iurandi deplorem . Tanta erat apud Ethnicos iurisiurandi reverentia , ut solis ingenuis,
154쪽
DISS. VII. DE APTIS AD IUR. 1Σue
nuis, & nobilibus viris potestas fieret iurandi. Istis solis iuramentum loco atrocis
tormenti erat ad veritatis promendam conseisonem. Plutarchus inter problemata narrat, quod servis, & mancipiis numquam iuramentum deserebatur ; sed ad equeseum rapiebantur, & atroci quaestione veritas ab illis extorquebatur . Liberis vero & nobilibus, quos torquere non licebat, deserebatur iuramentum: quod non mitior poena illis erat quam serVi tormentum. Neque Flamini Diali, neque aliis Sacerdotibus iurare licitum . Sola eorum assertio simplex pro iureiurando habeba tur. Si cum tanta iuratoriae religionis sanctitate conseras nostrae aetatis abusum ,
lacrymas compescere haud poteris. Vel ipsa vilissima gens sine delectu, & cuiuiaque sortis homines, bubulci, agasones, baiuli, Hebraei, & helluones iurare praesumunt. Sed ad rem accedamus. II. Pueri, & puellae ante annos pubertatis non admittuntur ad iuramentum tuadiciale : quis inquit D. Thomas a. a. quaest. lxxx IX. art. Io. nondum habent peria ectu in usum rationis, quo possint cum reUerentia debita iuramentum pr.estare. Quid,
s eonstaret in ipsis peculiari modo emicare rationis Iumen, & sponte ad iuran-dqm se se offerrent In hac positione satis probabile mihi videtur admittendos
esse . Nec iura obstant, quae solum prohibent cogere, ut etiam advertit Angelicus Ioe. eis. pueros ad iurandum. Et clare habetur in cap. Pueri xx II. quaest. v. Hanc opinionem defendit Soto Lib. VIII. quaest. I. art. IO. Suareae Lib. I. cap. X IU. num. s. Contraria plures habet Auctores, Sanchez, Palaum, Bonacinam, Valentiam, Az rium, Fagundea, Leandrum, & alios . Communis tamen opinio est , si admittanis tur ante pubertatem, id est annum quartumdecimum, ad iurandum in iudicio, eorum iuramentum non sacere plenam probationem , sed gravem tantum praesumptionem.
III. Eadem aetas quae sufficit in foro civili non satis est in criminali : nam in
Allo aetas quatuordecim, in hoc viginti annorum requiritur, ut constat ex leg. Inviti f. de testibus L. In testimonium C. Si testes, T. Item in testimonium I v. quis Et communis est inter Theologos, ac Iuristas sententia. Rationem dincriminis assignant : quia , cum maius in criminalibus quam in civilibus caussis praeiudicium afferri soleat; idcirco magis etiam idonei testes ad probanda crimina quam ad testis canda iacta ervilia merito requiruntur . Excipiuntur tameta aliqua caussarum genera . Nam in laesae maiestatis crimine omnes admitti sole qui rationis sunt participes ; ut patet ex Leg. de minori κ. f. de qu. . Ac docent communiter Iuristae. Item ad detegendam veritatem occis domini omnes de familia etiam impuberes admittuntur. Farinacius in criminalibus Auctor gravis de reis
sitas quaest. lvi i I. num. 29. & Decianus Lib. IX. erimina . cap. XIV. num. I. res
runt , duos pueros ad evincendum delictum uxoricidii satis mille . Ratio est , ne delicta enormia impunita remaneant . Et hac ratione crimina nefanda , quae disii
155쪽
dissicillimae sunt probationis , probari possunt per testes minores anno vices1-
IV. Mulieres, iure civili inspecto . ad omnes caussas sive criminales, sive eivi tes , testamento excepto , admittuntur , ut testimonium iuratum dicere possint; quemadmodum patet L. Ex eo. f. de testibus : & est communis sententia. Ius ta men canonicum easdem repellit a testificando an caussis criminalibus propter fra gilitatem sexus, & ingenii mutabilitatem I solumque eas admittit in illis casibus in quibus admittuntur personae infames . A dicendo tamen testimonio in civitili caussa, etiam adversus Clericum, non repelluntur. cap. Quoniam, eap. Iam ii iis, de testibus &c. V. Excluditur a iuramento iudiciali inimicus illius contra quem testimonium serendum est : quia praesumitur inimicus co tare malum de suo inimieo, ut deci sum est in eap. Accusatores , in cap. Omnes m. quos. V. , I. 3. f. de testibus. Excipiuntur tamen crimina laesae maiestatis, haeresis, & simoniae. Porro non quaeque inimicitia satis est ad constituendum inimicum testem ineptum ; sed iuxta communem sententiam requiritur inimicitia gravis, seu capitalis. Qtiar nam autem dicenda sit inimicitia gravis & eapitalis, nequit absolute doniri. Ex eo facile e gnosci poterit , quod inter eos praecesserit grave dissidium , lis magni momenti, iniuria enormis, & en aliis circumstantiis eam indicantibus. Ceterum talis decisiota iudicis arbitrio relinquenda est. VI. Periuri quoque omnes repelluntur , tamquam testes incapaces . Dissicultas solummodo est, quinam periuri a iuramento iudiciali arceantur. Nam alii appellantur periuri noti notorietate facti , qui nempe facto ipso se produnt tamquam periuros, quia communiter peierant . Alii dicuntur periuri noti notorietate illνir , idest iudicis sententia declarati tales. Et in hoc dissident Theologi. Alii eos solos periuros a iuramento iudiciali excludunt qui sunt per iudicis sententiam rei periuriorum damnati; contra alii satis esse defendunt ut sint facto ipso agniti tamquam periuri. Utraque opinio sua fruitur probabilitate . Haee secunda mihi magis probatur. Nam , ut aliqua persona possit appellari infamis, lassicit ut eius infamia publice, seu reipsa communiter cognoscatur , licet iudicis sententia non praecesserit. Hinc infames etiam tum infamia facti, tum infamia iuris, repelli a iurame to in iudicio serendo solent. VII. Criminum socii non admittuntur ad iurandum in iudicio : tum quod pronum si desiderare socium in supplicio habere; tum quod sperare potest socius se
CVasurum poenas, atque impunitatis privilegium assecuturum, dum alium accusat cap. veniens x. de testibus is, L. D. eod. de aecusationibus, estque communis. Pl ra tamen sunt crimina excepta , ob quorum gravem malitiam, quia bono communi insidias directe struunt, probantur per testimonia iurata ipsorum criminis s
156쪽
DISS. VIL DE APTIS AD IUR . in
elorum. Crimina isthaec sunt sequentia , haeresis, laesae maiestatis, adulterationis monetae, sodomiae, maleficii, & cetera id genus, quae in detrimentum boni communis vergunt. Socii testimonium semiplenam probationem facere plures volunt; ita ut, duobus sociis crimen sub iuramento testantibus, possit iudex reum damnare. Verum consuetudo opposita communior est : proinde praxi tribunalium standum . Nisi alia adminicula accedant, non videtur satis tutum in re gravissima reum damnare ob solam , & nudam sociorum attestationem . Ceterum, quando plures sunt socii , facillime alia occurrunt adminicula , vi quorum iudex valeat
VIII. Personae viles, di inopes , quas pecunia corrumpi facile passe, suspicari licet, a iuramento iudiciali excluduntur . Quando tamen persona inops honestast, & spectatae virtutis, de qua prudens suspicio haberi non possit, habilis est adserendum iuratum testimonium in iudicio, ut communiter sentiunt Auctores. IX. Dici non admittuntur ad iurandum contra Clericos in iudicio, quando processus est criminalis, ut decernitur cap. De cetero de testibus , is east. Ipsi Apostoli, is eap. Testes tr. quaest. vis. ubi ii omnes qui Sacerdotes nequeunt fieri, a serendo testimonio adversus Sacerdotes repelluntur. Contra, si processus civisis sit,
admittuntur, ut traditur eap. Quoniam de testibus. Admittuntur quoque in exceptis criminibus, quae supra recensuimus . . X. Sacerdotes in iudicio iurare non debent, nisi ob gravem necessitatem : quia eorum dignitas tanta est, ut non permittat facilem dubitationem de iis quae asse- . runt. Ea autem solum confirmari iuramento postulant quorum veritas in dubium Venit, ut optime docet D. Thomas a. a. quaest. lxxx xx. art. Io. Non enim indiget dictum hominis eOnomatione, nisi quia de eo dubitatur. Hoc autem derogat dignitati personde ut dubitetur de veritate eorum quae dicit . Et ideo personis magnae diagnitatis non eonaeenit νurare. Propter quod dicitur II. quaest. I in cap. Si quis Prenbyter, quod Sacerdotes ex levi ea a iurare non debent. Tamen pro aliqua nectimiate, veI magna utilitate Bellum es eis iurare, is praecipue pro Diritualibus negotiis., pro quibus etiam iuramenta competit praestare Domnibus diebus, quibus es spiriat alibus rebus vaeandum. Non autem tune iuramenta praestanda pro rebus temporaliabus, nisi forte ex magna necessitate. Causta autem pro quibus potissimum Sacerdotes iurare Valent, sunt in his versibus, quos resert Glossa vers. Necessitate cap. I. de feriis, contentae. Pax, is fama, fides, reverentia, eautio damni, Defectus veri Ni poscunt magna caveri. Haec iuramenta praestare Valent Clerici absque Praelatorum suorum licentia , ut constat ex eap. Ex rescripto, is Pervenit, de iureiuri Tres tamen excipiuntur casus in quibus nequeunt Clerici in manu Iaici iurare absque Episcopi, & Episcopus
157쪽
absque Papae licentia. Primus est, quando iurant Clerici coram laico, tλmquam superiore a quo coguntur, ut habetur cap. Nullus xx II. quaest. v. Quando autem iurant coram laico qui superioris vices non praeseri, licentia iurandi non indigent. Secundus est , quando iurant de calumnia r quia hoc iuramentum praestare nequeunt, nisi is ad cuius tribunal litem peragunt , sit superior. cap. Nos κκI I. quaest. vi 1. Ultimus est , quando iurant in actu iustis candi tune enim nequeunt iurare in manu laici, nisi de licentia Episcopi'. Dum Sacerdotes iurant , satis est ipsis tangere proprium pectus. cap. Si quis Presbyter, - M. quaest. v. Aliquae tamen graves caussae reperiuntur, in quibus statutum est, Episcopos , & Sacerdotes saera tangere, dum iurant. XI. Consanguinei ascendentes, & descendentes illius in cuius favorem tessimonium iuratum dicendum est, repelluntur a tribunali r quia sic decernitur Pl. 3. 6 de tesibus , is cap. Similiter 3. quaest. v. cap. Absens 3. quaest. rx. Consanguinei quoque collaterales, & amnes usque ad quartum gradum in inve , repelluntur a iuramento iudiciali ; ut ex citatis capitibus colligitur. Si tamen libere se se osse
rant, admittuntur. In criminibus admittitur frater contra fratrem, si separate vivant; secus, si sub patria potestate sint absque divisione legitimae, & hereditatis.
In hoc casu nequit unus pro altero testificari, neque mulier pro marito, aut Conistra o In laedere vero matrimonii admitti solent parentes in testes ; nisi sorte propter filiorum commodum videantur de veracitate suspecti , ut habetur in cap.
Super eo de tesibus , ubi mater testimonium ferre parata tir favorem filiae , quae iactabat promissionem sibi iactam a viro se nobiliore , divitiisque copiosiore , repulsa est propter suspicionem de veritate prodenda in filiae sa-vorem. Domestici quoque, tum in criminali , tum in civili caussa expelluntur a iuramento iudiciali. Domesticorum porro nomine veniunt uxor, filii, servi, dc liberti, famuli conductitii , aliique familiares. Singuli tamen alicuius Collegii, &Universitatis testes esse possunt in caussis quae non ad singulos , sed ad Uni versitatem spectant, aut Collegium; ut communiter omnes docent.
XII. Pagani, Iudaei, omnesque s dei catholicae hostes reiiciuntur a serendo testimonio adversus Christianum , & Catholicum , ut decretum est in cap. Ipsa pietas xx I II. quaest. Iv. ubi haec habentur ex D. Augustino accepta : Qui divina testimonia non sequuntur, pondus humani testimonii perdiderunt . Praeterquam quod otidiversitatem religionis tam inveterato odio ardere adversus verae religionis proseia fores solent , ut facillime periurium in eorum proserre possint detrimentum, ut habetur cap. Cum Iudaei , cap. Licci de testibus. Excipiuntur tamen crimina laesae. maiestatis tum divinae, tum humanae, dummodo homines isti sint.& habeantur inter ipsos Paganos, & Ethnicos ut probi & honesti, ac integrae famae. XIII. Iurantes in iudicio vi plurium legum debent esse ieiunt. Cap. Honestum
158쪽
DIS P. VII. DE APTIS AD IUR. ins
fix II. quaest. v. ω cap. Placuit IV. et Lot. Verum leges istae iam pridem obsoleverunt, si praecepti rationem spectemus. De consilio in iuri urandi reverentiam optimum erit hanc conditionem servare , quoties in iudicio testimonium iuratum serendum erit. Tempora quoque excipiuntur quibus iuramenta iudicialia vetantur; ut a Septuagesima usque ad octavam Paschae I ab Adventu Domini usque ad Epiphaniae octavam. Item in quatuor anni temporibus, in diebus dominicis, Litaniis maioribus, in diebus Rogationum iurare , nisi de concordia & pacificatione, pr hibitum est, ut constat ex east. Decrevit xx . quo. V. Quae omnia consuetudine contraria praevalente abrogata sunt . Hinc tamen colinas velim , quam sancte olim colebantur tempora Domino sacra, ct in quibus redemptionis mysteria potissimum celebrabantur.
CAPUT III. Utrum inducere quis po fit alium ad iurandum, quem existimat peieraturum, aut per falsos deos
I. CAEpius dictum est , iuramentum non esse eorum quae absolute appetuntur , sed eorum quae propter necessitatem tantum desideranda sunt . Quare quiitreat, aut quivi iurandum alium inducit falsum, semper peccat mortaliter . Ut tamen quaestio proposita clarius resolvatur , certa ab incertis secernenda sunt. I. Certum est, semper peccatum esse inducere alium ad falso iurandum , aut iurandum per salsos deos r quoniam actus isti sunt mali intrinsecus , & nulla possitnt ratione honestari. II. Nulla culpa est, iusta occurrente caussa , exigere iuramentum ab illis quos tibi non certo, nec probabiliter constat esse peieraturos. Si dubitas, dubium deponere debes : quia in dubio nemo praesumendus est malus . III. Certum est, peccatum esse mortale exigere iuramentum a peieraturo , aut iura isturo per falsos deos , nulla existente caussa I sive paratus, sive non paratus ille sit iurare. IV. inando iuramento deficit solum iudicium, & iustitia, tunc exigens iuramentum peccatum idem perpetrat ac iurans; sive iste paratus sit, sive secus: quia in eiusmodi iuramentis nulla occurrere iusta caussa potest , quae excuset a malitia. Aliquando iurans tantum excusari, raro tamen, potest ἱ ut eum sibi sit pius adfirmanti verit tem, fides ab altero non adhibetur, & sua interesse prudenter iudicat iuramento , alioquin absolute non necessario , firmare veritatem; tune iurando non peccat : at exigens, quia citra rationabilem necessitatem postulat,
II. Tota ergo dissicultas est , quando iuramento descit veritas , & rationabilis Tom. IV. I caun
159쪽
caussa urget, an scilicet tunc licitum sit exigere, vel suscipere iuramentum a peieraturo , vel iuraturo per falsos deos . Qui exigit iuramentum , aut est persona
privata extra iudicium; aut publica, ut iudex, vel actor in iudicio . De singulis
III. Calaissae recentiores plures , di implexe satis , & adversus expressam Sam torum sententiam, hanc quaestionem resolvunt. Obiter hic animadvertas velim , , Casu istas non paucos frequenter obstrepere , Patres non tractasse hodiernas qua stiones r quas si versavissent, inquiunt, in recentiorum sententias concessissent. Contra , cum Patres conceptis verbis quaestiones tractant, & re Ivunt, religi ni minime sibi vertunt ab illorum doctrina recedere. Quod quam verum sit, ex dicendis constabit. IV. Quaest. I. An persona privata exigere iuramentum fiuite possit ab eo quem certo vel probabiliter scit esse peieraturum, etiam gravi urgente caussa e Resp. Conclu sto.
nem negantem apertissime docent Patres. Augustinus serm clxxx. alias xxv m. de-
verbis Apostol. cap. x. Ea ipse qui exigit iuramentum, multum interest, fi nescit Ulum falsum iuraIurum, an scit. Si enim ne sit, is ideo dicit, Iura mihi, ut fides
ei fiat, non audeo dicere non esse peccatum', tamen humana tentatio es. Si autem
scit eum fecisse, novit fecisse, vidit fecisse, is cogit iurare, homicida est. I Ze enim suo periurio se perimit; sed iste manum interficientis , expressit, is pressi.
V. Fusius hoc ipsum confirmat Augustinus ferm. cccum. alias x. I. qui est secundus in decollatione S. Ioannis Baptistit ex additis a Parisiensibus in ultima editi ne, ubi historiam narrat suis auditoribus cuiusdam civis Hipponensis ob exacti nem iuramenti a peieraturo a divina iustitia severissime flagellati . Inquit ergo: Scribite in cordibus vestris quod dieο . Illa qui hominem provocavit ad iuratio nem , is scit eum falsum esse iuraturum , vincit bomicidam . Quia homici a corispas occisurus es, illa animam I immo duas animas, is eius quem iurare provocavit, is fuam. Scis verum esse quod dieis, is falsum esse quod illa dicit, is iurare com pellis ' Ecce iurat, eue peierat, eeee perit : tu quid invenisti j Immo im tu perilsi, qui de illius morte te satiare voluisti. Fuit bis homo qui am simplex, innocens, Bene fidelis, a multis vestris, idest Hipponensibus, immo ab omnibus cognitus, Tutusomeni vocatus. Tutum eri quis vestrum non novit , qui cives est is p Ab tuo audivi Quod dico. Nescio quis negavit ei GI quod commodaverat, veI quod ei debebatur ό ' o minis fidei se commisit. Commotus provocaevit eum ad iusiurandum . Iuravit irae , se perdidis r sed isto perdente, illa penitus periit. Dicebat ergo iste Tutasomesi homo gwmvis , is fidelis , ipsa ηοcte exbibitum se fuisse H iudicem , is cum met O imPetia ,
atque terrore se pervenisse ad Praefidentem excessum quemdam, ἐν admirabilem vi Wiam eui parebat oscium fimiliter excelsorum, iussum fuisse perturbatum retro r vocari , is, inteν rogatum fuisse bis verbis οῦ Ωκare provocasi hominem ad iurationem, quem sciebas
160쪽
DISS. VII. DE APTIS AD IUR. 131
falsum esse iuraturumst Respondit illa: Negavit mi, rem meam. Responsum est illi'
Et nonne metiar erat ut rem tuam, quam exigebas, perderes , vuιυn animam hominis
sius falsa iuratione perimeres e Prostratus iussus est eaedi. caesus est tam graviter, uι in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum est lin, postquam emenis datus est e Pareitar isnoeentiae tuae : de cetero eave ne faetas. Fecit quidem illa grave peccatam, ἐν emes tus est; sed multo gravius pereatum faciet qui post istum meum sermonem, O istam meam admonitionem , ἐν exbortationem tale aliquid fecerit. VI. S. Raymundus in Sum. Lib. I. tita de iuram. & periun pag. 89. Quid de EA qui prουοeat ad iurandum eum quem scit falsum iuratarum, vel exigit, det recipit ab eo iuramentum veritaia contrarium , is scienter e Resp. secundum Gelasium , is Augustinum, quod tacis vincit homicidam : quia homicida eorpus oecidit, is iste annmam, imino duas animas, ἐν eius quem iurare provocavit, ἐν suam . 22. quo. V.
Si quis provocaverit, is tribus capitulis seqq. uuod autem dictum est , quod vincithomisidam, intelgigas in damno dato r quia maius damnum est in am spone unias animae quam infinitorum eorporum. 24. quaest. II i. Si babes. Adias gravius peccat homicida I 3. dist. Duo ista mala.
VII. D. Thomas 2.2.quaest.xcvm. artis Et fi quidem asquis pro se ipso exigit iuramentum tamquam persona privata, distinguendum videtur, ut Augustinus dieit in sermo, de periuriis. Si enim nescit eum iuraturum falsum, ἐν ideo dicit, Iura mibi, ut fides ei fiat, non est precatum; tamen est humana tentatio, quia scilicet procedit ex quadam infirmitate, qua homo dubitat alium esse verum dictarum. Et hoc es illas iuramentum de quo Dominas dieit Matth. v. Quod amplius est, a malo est. Si autem scit eum fecisse , scilicet contrarium eius quod iurat , , euit eum iurare, homicida est. Iluenim suo periurio fe interimit; sed iste manus inter lentis impressit . D. Antoninus huic Augustini, Raymundi, & Thomae sententiae accedit II. Part. tit. X. Cap. VII. s. 3. Si privata, inquit, persona exigis, hoe faeiens, quia dubitat de veritate loquentis; ἐγ ideo, ut fit magis tartar, exigat, non peeeat; sed humana tentatio est. Si autem seir, via eredit probabia ter illam falsum iuratarum, peccat mortaliter, quia datini occasionem rcinae in hoe e u . Haee eadem veritas eruitur ex Concilio Matisconensi Anno 38 i. in quo haec habentur. Item pari convenientia pluerit, quia in iniverso populo multi preeatis involuti sin dicuntur, qui ambitionis instincta sunt periuriis irretiti, ut si quis eonvictas fuerit , alios ad falsum testimonium , vel periuriam traxisse, sui quacumque eorruptione fossicitasse, ipse quidem inque ad exitum ποπ' eo munieet I bi vero qui ei in periurio eonsensisse probantur , post ab omni funt testimonio probibendi, ἐν Deundum legem infamia notabuntur. VIII. Praeter laudatos Patres, hanc sententiam, quae de inducente ad iurandum hominem peieraturum, seu de exigente ab eodem iuramentum sic statuit, docent
Alensis III. Fart. qu . xxx r. memb. 2. arr. 6. D. Bonaventura in III. dist. κκκ IX.