장음표시 사용
181쪽
datur habitus aequisitus mentiendi Isti duo habitus iurandi, & mentiendi in eo dem homine , in eadem lingua coniuncti, quorum unus alterum roborat, ad Pe iurium viam non aperiunt Nonne in solo habitu mentiendi includitur mendacii gravis periculum Qui enim absolute aflaetus est mentiri, aeque in re gravi, ac levi mentiri solet . Nonne in solo habitu iurandi includitur periculum periurir Quamvis ergo actus iurandi fine necessitate verum, & actus mentiendi forent etiam solummodo veniales culpae ; nihilominus in morali acceptione, & iuxta prudentum existimationem, ac secundum Scripturas, & Patres replent hominem iniquitate , ob intima mentiendi graviter , falsoque iurandi pericula. Et, si qui praefatos habitus, potissimum simul iunctos, evellere non conentur; quis tales Rstatu peccati mortalis eximerst audebit Quoniam sub mortali cavere tenentur periculum proximum peccandi mortaliter . Quod vero reponunt Calaistae , hoe periculum esse remotum ; & periurium, si contingat, per accidens evenire ἱ est effugium iam supra a Patribus explosum . Qui enim contendit simul copulare attentionem iurandi semper verum cum frequenti iuratione, & cum habitu memtiendi, chimaeram, & hir cervum componere studet. Calaistae nunc fragilitatem
humanam exaggerant , nunc eant attenuant, prout ipsis arridet z nunc aiunt , tantam esse vim consuetudinis iurandi, ut homo desperet eam vincere; nunc o, trudunt, tantam esse humanae mentis, & cordis etiam mendacis penetrationem ,
atque vigilantiam, ut & mentiri semper sine iuramento, di iurare semper sine mendacio valeat. Atque adeo statuunt, homines non teneri gravi obligatione letalis culpae ad istorum habituum expulsiones ; sed posse eum sola veniali culpa in praefatis habitibus perseverare. Sit ne haec doctrina antie vangelica , ceteri iudicent. Hane Calaistarum sententiam impugnant etiam Valentia ru a. insput. I. u . VII. punct. 3. Petrus Ledesma pria. AI. cap. v. dab. D dicto 2. Bonacina ἀν
XVI. inam sententia . Conquetudo iurandὸ deliberate , is indiscriminatim si verum , fve fassum , constituit iurantem in flatu peccati mortalis : unde tenet
sub culpa mortali eamdem evellire . Haec est communis sentantia , quam docent sere omnes recentiores. Suarea Lib. III. eap. 6 num. 6. ω g. Petrus Ledesma ιν Eat. XI. cap. V. dub. q. Valentia 2-2. disput- v I. quaest. v M. punct. 3. Vega Tom. II. Δι m. cap. XVI. casu I4. Sancheae Lib. III cap. v. num. Ir. Castropalaus , Fagum
dea, Trulleiach, Salmanticenses, Leander, & communiter alii. Ratio evidens est. Eiusminti consuetudo eaussa est proxima frequentissime peierandi. Ergo iurator toties peccat, quoties advertit se tali teneri prava consuetudine, & non curat eam expellere'. Quaerunt, num in tali consuetudine constitutus peccet, etiam dum Verum iurat . Distinctione opus est. Si deliberate, & advertenter verum turat ἔ non peccat. Si inadvertenter, seu inconsiderate iurat, etiamsi per accidem verum iuret; A. in Diselligod by Goost
182쪽
DISS. VII. DE APTIS AD IUR . ets3
ret; peecat: quia in hoc secundo casu iurat vi pravae consuetudinis, quae suapte natura aeque ad periurium ae ad iuramentum impellit. XVII. Quinta sententia. consuetudo iurandi inconsiderate, seu inadvertenter eir ea rei iuratae veritatem constituit iuratorem in flatu peccati mortalis; is sub mortali culpa tenetur uiam extirpare . Communiter omnes. Quoniam praelata consuetudo exponit iurantem proκimo periculo peierandi: cum enim negligat advertere, verum ne, an falsum sit quod iurat, frequenter salsum iurabit. Quod si eon. tingat verum iurare, id per accidens est, quia dicta iurans consuetudo atque sal stati, ae veritati exposita est. Idem prorsus dicendum de consuetudine illa iuran di sine consideratione, an iuretur, vel non iuretur. Eadem quippe ratio utriusque est : nam etiam inconsideratio, an iuretur, vel non iuretur, exposita veritati, &falsitati est ; ideoque proxima periurii occasio. XVIII. Sexta sententia. Consuetudo passim iurandi eam debita confideratione, at
non iuretur nisi verum, non constituit hominem in statu peccati mortalis i nec eambomo sub letali culpa vitare tenetur. Hanc sententiam communiter docent recenistiores. Suareae Lib. III. cap. VI. num. q. Sanchez Lib. III. cap. v. num. P. Bonacina dissipui. Iv. quaest. I. punct. I 3. num. 2. Leander tract. I. quaest. III. Prado Tom. II. cap. xxx II. quas. v m. num. II. Caltropalaus tram XIV. disp. I. punct. s. num. a. Trullenchus Lib. II. cap. I. cub. 2O. num. q. Salmanticenses tractat. AVD. cap. II.
punct. F. F. I. num. I 3. Siquidem , inquiunt , consuetudo isthaec malitiam capit ab actibus; sed actus iurandi sunt solummodo peccata venialia : ergo consuetudo pariter venialis erit, seu constituet hominem passim iurantem in statu peccati venialis, secus in statu peccati mortalis . Additque Sanchea, quod, licet praefata contuetudo aliquando praecipitet in aliquod iuramentum incautum, in absque consideratione debita veritatis, immo & ipsius iuramenti ; nihilominus talis inconsideratio, seu inadvertentia non est censenda voluntaria in caussa. Tandem quia , eis aliquando pertrabat in peuurium mortale. non dicitur proximum , ἐν morais peierandi periculam : concludit benignus Theologus. XIX. Haec sententia, si Probabilistarum auctoritas spectetur, non modo probabilis, sed communis videtur . Ceterum, si istorum auctoritas cum Scripturarum& Patrum auctoritate conseratur , salia omnino est. Ut ex cap. IV. constat, se quentia iurandi consuetudinem , consuetudo periurium inducit. Consuetudo lara di, & debita attentio, studiumque veritatis confirmandae simul componi nequeunt. Deus ipse, qui humanae naturae vires comprehendit, Patres experientia edocti imstantur, assuetudinem iurandi periurium parere; hominemque frequenter iurantem plenum esse iniquitate . Haec testimonia evincunt , ipsam consuetudinem malam
esse,& periuriorum caussam. Si vigilantia , si attentio, & studium veritatis confirmandae satis forent ad periuria cavenda i nou assuetudinem , sed inconsiderantiam
183쪽
tiam iurationis Deus vetaret. Adeo autem inculcat, & tam severe prohibet ne homo assuescat iurationi, quia tanta est humanae lingua: facilitas errandi , tanta humanae mentis imbecillitas, ut nulla cura, nullum studium lassiciat ad evitandum periurium, si adsit iurandi consuetudo. Quapropter Scripturae, Patres, & Co cilia iacilitatem, & frequentiam iurandi vetant.
tieenses Loe. citi inquiunt et Quare non es maior obligatio extirpandi bane eonsuetudinem, praeeio scandalo, is aliis extrinsecis circumstantiis , quam vitandi actus ex quibus procedit. Eiusmodi ratiocinandi methodus, praeterquamquod evidenter Scripturae sanctae adversatur, infinitorum malorum caussa est 2 quia hinc frequentissimas errandi occasiones lectores accipiunt . Passim statuuntur hypotheses metap sicae, quae in praxi chimaericae sunt . Laudati Patres separare a consuetudine iurandi scandalum nesciverunt. Consuetudo iurandi publica est r neque enim homines iurant soli, privatim, in cubiculis ἱ sed in communibus humanis colloquiis , coram filiis, iuvenibus, ct cuiusque status, atque aetatis personis. Quare inseparabile & in divulsum a iurandi eonsuetudine scandalum est. Cedo. Cur in compitis , ossicinis, in foro, in domibus, ac in omnium sere ore iuramenta resonant Unde tanta divini nominis profanatio Non sane aliunde quam a consuetudine iurandi. A senibus iuvenes, a parentibus filii iuramenta audiunt, & vel nolentes perdia scunt. Tu passim iurans ad veritatem mentem intendis. Haec attentio 4nterna est. Qui te audit, eam non videt; & malam de te opinionem concipit. A te malum discit; bonum non discit. Tu ad iurandum alios tua externa iurandi consuetudiis ne provocas. Ipsi sine debita consideratione iurabunt. Ergo haec consuetudo tum ratione periculi prolabendi in periurium , tum ratione scandali , quod ab eadem seiungi nequit, iuratorem constituit in statu peccati mortalis et atque ad eam Pro virili evellendam sub gravi culpa tenetur iurator
A uctores consuetudinem iurandi . Quoniam nunc sermo est de eo quod in praxi contingit. Casu istae id sbi gloriae vertunt, quod doctrinam practicam. α casus Obvios pertractent. Deinde, ut opiniones nimium laxas propugnent, ad metaphysicas praecisiones confugiunt , dc metaphysicas notiones scrutantur . Isthuc pertinetratio quam pro eorum sententia adserunt. Licet enim concedamus, habitum speciem suam ab actibus capere, attamen in praesentia ratio isthaec vana est. Nam consuetudo iurandi malitiam accipit a periurio , cui perpetrando , teste Scriptura sancta, viam aperit. Quamquam ergo habitus metaphysice consideratus suam notionem ab actibus mutuetur ; in genere tamen moris, & in executione, prout nunc accipitur, non modo ab actibus, sed etiam, ac potissimum , a periculo iterandi periuria suam suscipit pravitatem. XXII.
184쪽
DISy. VII. DE APTIS AD IUM Us;
NXII. Hane nostram sententiam, scilicet consuetudinem iurandi voluntarie re tentam constituere hominem in statu peccati mortalis , atque sub gravi culpa ad eam extirpandam illum teneri, docet expresse Sotus Lib. de cavendo iuramentaram abusu eap. xo. Sed, ut supra dixi, evidenter eruitur ex Scriptura, & Patribus. Neminem enim futurum existimo qui , si serio animo expenderit Scripturarum. Patrum, Conciliorumque canones adversus iurandi consuetudinem, audeat assere re, absolvendum esse poenitentem, nolentem talem consuetudinem pro viribus ex pellere. Quare , tametsi rationes satis validae non forent ad evincendum iurato rem, consuetudine iurandi obstrictum, esse in statu peccati mortalis, atque peccatum mortale distinctum committere ἰ nihilominus ob gravissimum periurii perieu Ium, Scripturarum, Patrum, & quotidianae experientiae auctoritate confirmatum. Theologi omnes, & Consessam deberent non modo suadere, quod omnes praestate eredo, sed astringere eiusmodi iuratores ad evellendam omni conatu consuetudinem, scandali, aliorumque malorum plenam. XXIII. Quaeres, an iuramenta quae ex prava iurandi consuetudine proveniunt, abfque plena tamen deliberatione emissa, sint peccata mortalias Magna contentione , dcfuso calamo hane quaestionem Versant Salmanticenses, SancheΣ, & alii Probabilistae. Primum omnium statuunt, sermonem nunc esse de iuramentis indeliberatis. quae vi ipsius pravae consuetudinis iurandi verum, & falsum indiscriminatim emi tuntur. Si enim, inquiunt Salmanti censes num. Is' habens iurandi consuetudinem iuraret, non vi consuetudinis , sed ex repentinae irae impetu, aut ex immoderata assectione ad aliquam rem, ut contingere solet in non assiretis iurationi; tunc conis suetudo non accusabit, nec excusabit, ait Sancheae num. 22. quia tunc consuetudo non est caussa inadvertentiae. Haec positio, quam veluti certam statuunt, ut minus, dubia est . Nam perraro, contingit eos in repentinis iurare qui iurationibus non sunt assueti : ZE hoc quisque in se ipso experitur . Hine ortum duxit illud axioma : In repentinis operamur ex habitu . Deinde quis hoc discemere poterit, videlieet consuetudini addictum hominem modo ex consuetudine , modo ex ira, aut ex nimia assectione ad aliquam rem iurare Quare mihi probabilius videtur, Cum qui consuetudine iurat, semper peccare dum absque deliberatione & adve tentia ad veritatem, & falsitatem iurat. Quia assueti iurare deliberate verum, &falsum, aeque sortassis peierarent, si adverterent, ac dum non advertunt. Sic namque praesumendi ratio adest. inare in istis non inadvertentia, & inconsideratio est eaussa iurandi; sed consuetudo culpabiliter retenta, quam comitatur quandoque
inadvertentia. Ita docet Caietanus a. a. quaest. x m. art. 3. in fine. Navarrus cap. XII. num. 6. Medina Lib. I. cap. Iv. g. 4. Valentia disp. v I. quaest. vo. punct. I. Sayrus in Clara Reg. Lib. V. cap. v. num. Ita Sylvius a. a. quaest. xcvm. art. I. con
cl. 6. ubi de alios laudat. Quae Salmanticenses ibi ex Augustino producunt, ad
185쪽
rem non faciunt : alibi enim Iocuin habedi, de quibus longior erit sermo. Concedunt tamen vel ipsi Salmanticenses, in assuetis iurare verum, & falsum , eiu modi iuramenta indeliberata , in dubio saltem praesumenda esse a consuetudine
oriri, tamquam a caussa. XXlV. Secundo ut certum ponunt, consuetudinem non esse per actum contrarium interruptam. Nam, si consuetudo per essicacem dolorem fuerit abolita, haeeiuramenta indeliberata, seu sine advertentia emissa , Voluntaria non sunt nee iast, nec in caussa , seu consuetudine iam interrupta . Et de hoc nulla est dissi
XXV. His positis, prima sententia docet, iuramenta indeliberata . quae emittit iurator prava consuetudine devinctus iurandi sive verum, sive falsum, & tu Ipabiliter retenta, non esse peccata mortalia in se , sed solum in caussa . Hanc te sendunt VasqueΣ I. a. quaest. xe Iv. cap. II. I. Curiel I. z. quaest lxxv. dub. 2. F. a. concI. 3. Sancheae Lib. III. cap. v. num. 27. ubi pro hac sententia Iaudat D. Th mam, Durandum, Richarduin , Paludanum , Bonaventuram, Scotum , Antoniis num, & alios. Sed salso e nam D. Thomas , Antoninus , Paludanus, Richardus docent, inadvertentiam seu inconsiderationem excusare eum qui absolute ex lapsu linguae falsum iurat ; sed nec advertit se iurare , nec an iuret verum vel salis sum : quod nemo negaverit. Necessaria est enim libertas ad peccandum aut directa, aut indirecta. XXVI. Secunda sententia propugnat, eiusmodi iuramenta non modo in caussa. sed in seipsis peccata esse mortalia in consessione necessario exprimenda . Hanc docet D. Thomas a. a. qMest. Ixx Ix. art. 3. ad 3. Θ qu es. es. art. q. , I.2.ρlXXVI. art. 3. ad 3. ἐν quaest. lxxv I I. art.' ἐγ de mac quaest. H. ad II. & alibi. D. Thomam sequuntur communiter Thomistae , & etiam extranei. Ratio Clara est. Nam eiusmodi iuramenta, licet voluntaria, & libet a non sint directe, sunt tamen Voluntaria, & libera indirecte , seu n1 caussa , nempe in consuetudine libere, &culpabiliter retenta. Porro hoc lassicit ad peccandum . Nec enim semper est necessaria libertas directa. Hinc qui praevidet se in ebrietate sornicaturum , seu aliquid mali facturum, vel omissurum aliquod praeceptum, peccat, nedum cum cauiasam, nempe ebrietatem , ponit. sed etiam , dum reipsa contra legem operatur. Iuramenta autem, de quibus sermo est , ex se sunt peccata mortalia I solumque excusari possent ob desectum libertatis : sed libertas adest, eo ipso quod sint Iib ra in consuetudine : ergo in seipsis peccata sunt. XXVII. Salmanticenses tract. xv II. cit. cap. o. g. a. num. Is r. inter has duas extremas sententias mediam viam ingredi contendunt hae distinctione. Homo, dum iurat, vel ita absorptus, & distractus est, ut non advertat nec ad iuramentum. nec ad veritatem rei iuratae. vel ita tantum distractus, ut licet advertat se iura
186쪽
DIF S. VIL DE APTIS AD IUR. is
re, non tamen advertat ad malitiam iuramenti, nec ad veritatem indagandam. Si hoc secundo modo iuramentum accidat ; docent, iuramenta eiusmodi indeliberata, non modo in caussa, sed & in seipsis peccata esse. Verum , si primo modo homo iuret; talia iuramenta nec in se, nec in sua caussa sunt peccata.
XXVIII. Haec distinctio vana est , & omnino sutilis . Nam iuxta c munem
sententiam aeque culpabilis est inconsideratio circa rei iuratae veritatem, ac circa ipsum iuramentum; seu aeque peccat qui omittit investigare veritatem confirmanis dam iuramento, ac qui omittit advertere, an iuret nec ne . Quare ipse SancheκLib. III. cit. cap. v. num. Iq. docet, tam consuetudinem iurandi inadvertenter circa rei iuratae veritatem, quam consuetudinem iurandi in advertenter , an iuretur necne, constituere hominem sub peccati mortalis statu ; atque sub mortali eulpa teneri iuratorem ad eam extirpandam . Si ergo iuxta Salix anticenses inadvertentia circa rei iuratae veritatem, prosi uens a prava voluntaria consuetudine , constituit iuramenta praefata criminosa tum in se, tum in caussa ; eadem ratione inadve tentia, an iuretur nec ne, dimanans ab eadem prava consuetudine, constituet i ramenta praelata peccata tum in se, tum in caussa: quod ait Sanchea loc. cit. num. i . ni biI discriminis fit inter inadvertentiam ad iuramentum, is ad ipsius veritatem, cum utraque fit aeque voluntaria in sua causa, nempe in conoeetudine iurandi inadverte ter , ἐν utraque aequali periculo incidendi in perivria exponat, ἐν utrique casui aceidatis veritas rei iuratae. Haec opinio, ut dixi supra num. i' communis est I licet ΑΖ rius Lib. XI. cap. m. quaest. III. oppositum docere videatur.
XXIX. Verum PP. Salmanticenses hane distinctionem invexerunt, ut doctrinam lectoribus instillarent quam exscripsere ex aliis suis Salmanticensibus Auctoribus Cursus theologici speculativi , ubi Tom. IV. de peccat tract. xi II. d put. dub. 6 num. IO ' docent, facta criminosa, ut adulteria, homicidia, & similia , perpetrata in ebrietate libere volita , & in eadem praevisa , esse reipsa peccata tum in se, tum in caussa; secus vero, si haec peccata sint verbalia, seu consistant in verbis ut periuria, ct blasphemiae r quia , inquiunt, eiusmodi blasphemiae , & periuria, sunt sonus tantum materialis, & dum ab ebrio proseruntur , considerantur, ac si PrQlata essent a psittaco. Haec doctrina mihi non probatur. Eadem quippe libertas , & voluntas quae lassicit ad constituenda crimina quae factis constant , satis quoque est ad constituenda criminosa periuria , & blasphemias , quae verbis Perpetrantur. Ceterum hane doctrinam ad iustam criticen exigam in tract. do peccati . In praesentia satis sit dicere . PP. Salmanticenses , qui morum scientiam docent non plene assecutos fuisse mentem suorum Salmanticensium Auctorum Cursus the Iogici. Etenim isti asserere videntur, blasphemias, dc periuria ab ebrio, aut dormieno prolata, non esse peccata; secus, si proserantur ab homine assileto iurationi, sui compote, sed distracto. Haec sunt verba Salmanticensium laudato Tom.m tractx ID.
187쪽
' di m. v. dub. 6. s. q. num. Do. pag. 78. se si ille qui ex prava consuetudine pro reis periuria, actu dum ea profert, non est plene sui compos; non peccat mortaliis ter . . . . Si vero qui periuria profert, actu est plene sui compos, alio tamen dis. si tractus; talia 1eriuria sunt obiective mortaliter peccaminosa r quia su distra-- ctio non tot it ab eis quod sint formaliter verba humana , is periuria simpliciter. si Unde Dustino quod ex consuetudine , tamquam ex ea a simplicite voluntaria, is procedant, imputari debent in scius, vi simpliciter periuria, is vi pereata momis talia formaliter. XXX. Conserat nune lector hanc doctrinam cum doctrina Salmanticensium M talium; & continuo colliget, Patres istox falso in sui subsidium afferre auctoritatem antiquorum Salmanticensium. Siquidem Salmanticenses Morales loquuntur de
homine non ebrio, non dormiente, non mentecapto, sed sui compote, alio tamen abstracto, & ita absorpto, ut non advertat, an iuret nec ne; aut, s advertat adiuramentum, non tamen advertat ad illius malitiam, vel veritatem. Deinde conia tendunt, solam inadvertentia in efficere ut consuetudo in tali homine non sit eauiasa periurii. Priores vero salmanticenses rotunde decernunt, selam distractionem non tota re quod praelata iuramenta sint periuria sormaliter. Et haec in praesentia sunficiant et fusius quippe in tractatu de preeatis utrorumque Salmanticensium hac de re
uomodo poenitens in eo egione pravae consuetudinis
iurandi, ω Confessarius in illius auolutione fegerere debeant.
I. D Aucis hoe eaput expediam . Audisti multitudinem distinctionum quibus in-
λ voluta est consuetudo illa iurandi quam absolute , & sine ulla distincti ne Scripturae , & patres damnant. Non absimili verborum involucro circumscribere non pauci solent obligationem eiusmodi consuetudinis manifestandae in tonsessione. II. Prima sententia docet, eum qui periurat, qui fornicatur, qui blasphemat exeonsuetudine, non teneri manifestare Consessario circumstantiam consuetudinis, eo quod neque peccatum distinctum, neque alterius generis circumstantia sit. .uam sententiam, tamquam laxam, ex Tamburino , & Sporer capite superiore explosimus. Quid enim laxius hae Tamburini propositione Lib. II. method. cap. III. 1. 3 num. 2I. Qui ex inveterata eonsuetudine advertenter iurat falso , fatis ne es dicere. GemeI iuravi falsumi an potius necesse erit etiam addere, id fuisse ex mala consuetudine fDiuitiaco by Oo ulc
188쪽
DISS. VII. DE APTIS AD LUR. isq
dine st Respoη detur non esse necesse ... Idem diei ara semeI bae oecassisne dicam, de ἐπ- veterata consuetudine fornieandi, blasphemandi, ἐν uterorum similiamur par enim ea ratio. Non est huius loci eiusmiodi de eonsuetudine laxas opiniones refellere. Alibi hoc pro dignitate praestabitur . In praesentia sufficiat illas Iectoribus indicasse. Nec enim fieri potest quin commoveantur , dum audiunt, non debere aegrotum spiritualem propriae infirmitatis statum, & diuturnitatem Nedico Dei vice desun genti manifestare . Nonne Christus ipse patrem pro filio infirmo rogant in faniatatem, interrogavit: Quantum temporis es ex quo Me ussi aeriit e .ab infantia, respondit Pater. III. Secunda sententia adfirmat. eiusmodi consuetudinem , seu habitum manifestandum esse. Patres sal manticenses Loc. est. f. 3. num. I 63. utramque sententiam
conciliare contendynt. Si enim, inquiunt , consideretur actus periurii, ut affectus circumstantia consuetudinis , tunc non erit confitenda consuetudo iuxta primam sententiam. At, si sensus sit, eum qui periurium, aut pollutionem committit ex consuetudine, debere, praeter peccatum quod modo fecit, exprimere culpam quam perpetravit vel dum consuetudinem admisit, vel dum eamdem adultam retinuit, omittendo illius expulsonem ; sub hac consideratione tenetur manifestare consuetudinem; licet, tum primo se in periculum peccati coniecit, non commiserit m eatum ab ipso peccati periculo distinctum , si moraliter coniungantur. Omnis enim qui peccat, prius se coniicit in periculum , seu occasionem peccati; ut qui fornicatur, prius sornicandi occasionem inquirit . At, si occasio , sive consuetudo seiungatur ab ipso actu peccati, dc consideretur ut eaussa proxima , & impellens ad peccandum, & ut voluntarie retenta; tunc in omnium sententia est peccatum distinctuna ab ipsis actibus, & consequenter in consessione detegendum. IV. Hane doctrinam absolute non improbo. Ex una parte vera est, quatenus statuit occasionem confitdidam esse, quia caussa proxima peccandi est ; dc peccatorem qui eam negligit evellere, in statu peccati mortalis constituit. Nee alio insensu quis umquam obligationem confitendae consuetudinis defendit . At ex illa parte qua primae lententiae veritatis sucum praetendere conatur , salsa est. Quid refert quod sub aliqua metaphysica, vel arbitraria acceptione non sit manifestan. da in consessione peccandi consuetudo; quando reipsa, & absolute confitenda est
Quid refert quod prior opinio sub tali acceptione vera sit; quando absolute, &reipsa salsa, noxia , dc scandali plena est Siquidem absolute docet, Occasionem
V. Hae in hac materia sunt regulae certae quae a nemine negari possunt, maxime post propositionem damnatam ab Innocentio XI. de qua suo loco . Prima rogula . Qui in prava consuetudine versatur peierandi, tenetur eiusmodi consuetudinem Confessario manifestare. Idem dicendum de eo qui assuetus est passim iurare
189쪽
struentem , & exhortantem iuratorem ad linguae suae custodiam, serm. xxv I. deverb. Apost. sub. fin. Trae ceteris cautus esto. Pius ad hoc intentus em quam ad aίia. Maior eonsuetudo maiorem intensionem flagitat. Non ait Augustinus, Ne eum vexes,
si despei et emendationem ἱ sed subdit : DOmabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis ;timebis, si Christianum te esse cogitaveris. Vam tantum mali habet iuratio, ut qui ZApides colunt, timeant falsum iurare per lapides . Tu non times Deum praesentem,
Deum viventem, Deum mentem, Deum manentem, Deum in contemptores viadicanis te .... .ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne fine ea a me Deus baee Loqui compulerit. . . Quo vero parvus sit fructus sudoris mei, si Om es qui misi ace&maverunt, elament is contra se, ne fasum iurent adversum se , si tot bomiues qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus co uetudinem suam, is admoneana se hodie, eum ad domos suas venerint, eum consuetudinem suam lapsu linguae repetiis verint admoneat proximus proximum : Hste es quod hodie audivimus, boe est quia obstricti fumus. Audi rationem, seu modum, quem praescribere debes , ut iacilius se emendent, ut non animos despondeant , sed correctionem conentur . 'Non fiat hodie persequitur Augustinus cerae eum recens sermo es. Expertus loquor e non fiat hodie , pigrius fit eras . Si is cras factum non fuerit , minus laborat qui eus odit: adiuvatuν enim eo uetudine superioris Dei. Triduo moritur pestis, de qua Luboramus; ν gaudebimus de fructu vestra : quia magno bono abundabitis , si tam magno maloearebitis.
XI. Consessarius nullam negligat industriam, nullumque remedium omittat, quoad emendationem eonsuetudinis iurandi suos inducat poenitentes . S. Carolus Bomromaeus IV. Part. praescribit ut Consessarii suis poenitentibus, hute vitio assuetis, imponant aliquam poenitentiam illico post iuramentum prolatum peragentam. Itaque iuxta varietatem dc personarum, & circumstantiarum instrue iuratores qui emendari cupiunt qui enim nolunt corrigi, reiiciendi sunt ut, quoties in iurationem inciderint, quid ele osynae pauperibus erogent, ut linguam mordeant, ut terram osculentur, crucemque lingua efforment, ut notent singulis diebus quoties prolapsi fuerint , ut Pater , & Ave recitent, ut a vino in prandio abstineant. Haec, dc similia remedia praescribe. Si assuetus iurare ex eorde aliquo eorum ustassuerit, cito se se emendatum experietur. DI S-
190쪽
DISSERTATIO VULDE PERIURIO, INTERPRETATIONE, ET DISPENSATIONE IURAMENTI.
CAPUT I. id sit periurium , an semper sit peccatum mortale, oe quanta sit eius gravitas.
I. IT VER A periurii notio est in hoe sita, quod aliquis iuret id quod scit
vel putat esse falsum . Quare inquit D. Thomas a. a. quaest. Nora I. π art. I. Periurium definitur esse mendacium iuramento firmatum . . . irpropter hoc a falsitate praecipue specificatur perversitas iuramenti qua periurium diaeitur : ἐν ideo falsitas est de ratione periurii. Quod de periurio presse accepto inistelligendum est. Tripleκ namque distingui solet periurium. Primum est, cui deiacit veritas. Secundum, cui deficit iustitia , dum quis rem illicitam, vel prohibia tam iurat. Tertium, cui deficit iudicium, dum quis temere sine iusta caussa iurat. Haec duo posteriora improprie; & lato modo periuria nuneupantur, de quibus dictum est dfert. r. In praesentia de solo periurio primo modo accepto, seu proprie tali, cui veritas deficit, sermo nobis est. II. Circa iniquitatem periurii non desuerunt haeretici qui lieitum illud asseruerint, ut de Apostolicis refert Prateolus verb. Apostolicr; cuius haeresis meminit quoque Bernardus serm. lxv. in Cant. & Augustinus Lib. eonti mendari eap. I. II. ἐν xv III. is x Ix. refert Priscillianistas , defendentes scitum mendacium, reconsequenter etiam periurium : quibus familiare illud erat : Iura, periura, ster tum prodere noli. Quo in luto haesisse Flagellantes haereticos, refert laudatus Pra-
III. De fide est, periurium illicitum esse, ut ex Seripturae textibus quos supra dedimus , & communi Ecclesiae eatholicae , & omnium eatholicorum Doctorum sensu constat. Si enim omne mendacium suapte natura malum est; quanto ma gis periurium , quod mendacium confirmat Et ideo inquit D. Thomas loci eicari. a. periurium manifeste est peccatum refigioni contrarium , exius es Deo rete