Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

- ω -

164 LIB. V. IN DE CALOGUM.

IV. Certum quoque de fide est, periurium genere suo peccatum mortale esse , & valde grave : est enim contra secundum praeceptum primae tabulae, dc consequenter contra religionis virtutem in materia pertinente ad divinum honorem .

Nam sicut iuramentum est actus religionis, ita periuriam est vitium illi oppositum . Porro inquit Angelicus loc. cit. art. 3. Quidquid de sui ratisne pertinet adeontemptum Dei, γ' peccatum mortase . Periurium autem de sui ratione importateontemptum Dei. Unde periurium ex fui ratione est peccatum mortale. V. Posito quod periurium sit peccatum mortale , quaerunt Theologi, quanta sit illius malitia; quam esse gravissimam omnes latentur. Quare a. a. quaest. I. granis

de scelus appellatur ; dc post blasphemiam , ae idololatriam est gravius omnibus

peccatis quae committi possunt contra religionem e quia propius Dei honorem laedit. Difficultas est, an periurium sit gravius Omnibus peccatis quae commini possunt contra proximum ἱ dc potissimum comparatio illius fieri solet eum homi. cidio. Plures sustinent , homicidium gravius esse periurio. Durandus in III. dis xxxi κ. qc s. v. Richardus ibid. quaest. IV. Gabriel ibidem quisest. II. aνt. 3. dub. r. Maior quaest. v. Angelus veria Periurium t quia periurium cst contra religionem ;homicidium ver contra caritatem . Verum haec ratiocinatio vana est : quia homicidium est contra iustitiam naturalem , quae virtus inferior est ipsa religio.

. VI. Dicendum est igitur, periurἰum gravius esse ipso homicidio . Ita expresse

docet D. Thomas quodlib. I. art. I S. Gerson I. Part. Alpbabet. xiii. Bit. V. Sylveis ster veria Periurium . Sotus Lib. I. de iustit. qu est. D. art. 3. Turrecremata in cap. Praedicandum a. a. qcies. I. Covarruvias, Guillelmus Peraldus in Summ. viri. Part. II. eap. Iv. ubi duodecim argumentis hanc sententiam nititur pe ualere . Ipsum consule. Sylvius 2.2. quas. xcvm. art. 3. conec 7. duabus rationibus fuam

evincit conclusionem. Prima fundatur in illo D. Pauli ad Hebr. vi. Finis omniam coatroversiarum est iuramentum I idest, iuramentum adhibetur etiam in caussa homicidii, dc ad inquirendam veritatem in tali caussa . Signum ergo est , gravius esse ipso homicidio. Non hine tamen insertur , periurium gravius peccatum esse ipsa haeresi, aut blasphemia, in quarum caussa etiam iuramentum adhibetur; sed solam insertur, periurium esse gravissimum peccatum, etiam in hominum existimatione ι cum in litibus finiendis contendentes ad iuramentum coniugiant , ceu ad supremum iudicem, licet aliquando quaedam possint esse peccata contra Praecepta pariter primae tabulae, ut haeresis, & blasphemia , ipso periurio graviora . Secundo quia iuramentum est contra praeceptum primae tabulae , directe dc proxime contra Deum, & contra virtutem religionis; homicidium autem est contra praeceptum secundae tabulae, di contra humanam iustitiam , quae virtus inserior est.

192쪽

DISS. VIII. DE PER URIO oee. 1 cs

VII. Adversiis praefatam doctrina ni multa opponi solent , quae cum sint praeter institutum mores formandi , praetereo. Omnia tamen scivi possunt, si doctrina D. Thomae intelligatur de malitia essentiali , quae sumitur ex obiecto, aut hone state quam tollit. Periurium suapte natura aufert certitudinem divini testimo

nil, & destruit primum illud principium confirmandi foedera, dc pacta , ae denuque extremam irrogat Deo iniuriam . Quae omnia maximam istius vitii perve sitatem ostendunt. Negari tamen non potest, ut optime advertit SuareΣ Lib. III. eap. 1 tr. homicidium ratione circumstantiarum Periurium in gravitate excedere . Quod ex eo etiam eonstat, quia magis humanae naturae repugnare videtur. Qua re ego verosimilius arbitror, eπ una parte periurium gravius esse homicidio; ex altera homicidium superare periurium . Solet etiam homicidium gravius punit apud homines. An itidem gravius puniendum a Deo sit, incertum est. D. Anic ninus II. Part. tis. X. cap. vo. ex quatuor principiis periurii gravitatem repetit Primo quia Deus eodem contemnitur c secundo quia omni lege vetatur e tertio quia eo proximus laeditur : quarto quia multitudine poenarum plectitur. Terea ia, inquit, quae sunt directe contra Deum , sunt fecundum se graviora quam ea quae sunt contra proximum : quia Deus fine comparatione maior est proκimo. Sed irans gressones praee torum primae tabulae sunt directe contra Deum . . . Ergo eae ordine. Uforum praeeptorum potest esse gravius puriurium quam homicidium feeundum R. Thomam in quodlib. . . . Se , o miseri bomiset cum ita horreant bomisidium a quod horrendum est; periurium, quod gravius es, pro nibiti quotidie incurrunt. V rum tamen est quod considerando gravitatem peccati secundum nocumentum quod i de sequituo communiter , homicidium graviu3 es : luia gravius nocumentum proxiam ι infertur . Et ideo in iudicio humaηo gravius homicidium quam periurium p

nitur ,

CAPUT II. De parnis periurio impositis.

I. Uemadmodum gravissimum est periurii erimen, tum quia nomen Dei potituit, ut Deus ipse testatur Lem xl x. vers. ra. Non periurabis in nomine meo, nec potaues nomen Dei tui: ego Dominus e tum quia humanae societati pernueiosissimum est: ita severissimas poenas, de supplicia periuris Deus minatur. Zachar. cap. v. vers. 3. HAEc est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae rquia omnis fur , sicut ibi feriptum est, iudicabitur; omnis iurans ex hoe similia teν iudieabitur. Et vers. q. Educam illud , dicit Dominus exemituum, ἐν veniet ad domum furis, Un ad domum iurantis in nomine meo mendaeiter et iv eommorabituri .

193쪽

My LIB. V. IN DE CALOGUM.

in medio domus eius, is consumet eam, is ligna eius , or lapides eius . Verum quis absque summo terrore tremendum illud sagellum recogitare potest quo Deus Israelitas punivit ob violatum iuramentum Inducta super omnem terram eorum sterilitate, fame tribus annis illos afflixit. Saulis iuramenti, quo Iosue promissionem factam parcendi Gabaonitia, violatoris stirpem exterminavit, illiusque deis scendentes , excepto Maphiboseth ,. crucifigendos deceptis Gabaonitis tradidit. Sup, plicium narratur II. Reg. xx I. vers I. & seq. Facta es quoque fames in diebus David tribus annis iugiter : is eo uisit David oraeulum Domini. Dixitque Dominus : Propter SauI, , dqmum eiu v I anguinum , quia occidit Gabaonitas . . . Filii quippe Israel iuraverant eis , is voluit Saul percutere eos . . . Dixit ergo David ad Gabaonitas : auid faciam vobis e . . . Qui dixerunt Regi r Virum qui attrivit nos , icti oppressit inique , ita delere debemus , ut ne unus quidem residuus fit de sirpe eius in eunctis finibus Israes. Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut eria e figamus eos Domino in Gabaa SauI ... Et dediι eos in manus Gabaollitarum , qui crucifixerunt eos. Captivitas quoque Sedeciae Regis Iuda, ac Hierosolymorum ruina poena suit violati iuramenti facti Nabuehodonosori. II. Nationes quoque omnes severissimis poenis puniendos periuros statuerunt semper. AEgyptiorum statuta periuros capite mulctari praecipiunt, ut refert Dio. dorus Siculus cap. D. Lib. II. Carolus Magnus adversus periuros tulit hoc decre- tW , capitul. XXIII. Propter periurium quod commisit, dextera manκι auem

retur.

III. Leges tum civiles , tum canonicae periuria plectenda statuunt. De Jegiabus civilibus non una est Doctorum sententia . Quae communia sunt, indicabo . quia res tanti non est , ut longius disputetur . Sermo autem est de poenis eo tra periurium in iudicio , vel extra impositis ipso iure , vel imponendis . AEdvertendum etiam , periuria alia esse contra Deum tantum , alia quae scedus humanum violant.

IV. Periurus qui humana pacta, dc scedera infringit, post latam in illius crimen sententiam, infamiam incurrit, secus ante sententiam . Infamia est laesae dignitatis qualitas , Vita & moribus reprobata, ut eam definit Sylvester verti Imfam. I. I. Triplex est, secti, iuris civilis, ct canonici . Canopic .cst quae per se non inducit impedimentum canonicum indelebile , seu quod tolli non postit. absque dispensatione , sed per Vitae mutationem cum mutatione opinionis apud homines au*rsi potest. Civilis vero infamia dicitur indelebilis, quia sine dispentatione superioris, aufer i nequit . Qitibus positis , prima asseuionis pars manifesta est. Quoniam insa s a iure si dicuntur qui a legibus tales declarantur. At Iegra civiles solum declarant infames violptores iuranatati promissQui confirma tis pastahuz constat ex leg. Si quis maior. cod. de transact. ubi, h . infamia in stet: '

. tur

194쪽

D S. VII DE PERIURIO εια Ἀστ

tur solummodo ob violationem pacti iuramento firmati . Nullibi vero sertur pro iuramentis salsis in assertionibus de praeterito, vel de praesenti , ut docent Suareae

Lib. Im eap. κα nam. I . Castropalaus diis. I. panct. II. Lessius Lib. II. cap. xl ri. dub. I . num. 74. Quod vero haec infamia non contrahatur, nisi post sententiam , patet eκ eadem leo Si quis maior. Hinc insertur , Ob periurium assertorium non incurri infamiam ipso iure , ut colligitur ex leg. Iulius Titius, is de bis qui nο- tantur infamia, ubi sermo est de testimonio in iudicio. Et quamquam uti. cap. de tempor. ordinationum expellatur ab ordine notorius infamis ; non intelligitur ipso iure expulsus, sed declaratur eκ pellendus. V. D. Thomas a. a. quaest. xcv III. art. q. ad 3. docet, quod non solum qui pe- erat iuramento promittorio, sed etiam qui reus essi periurii assertorii, per iudicis sententiam declaratur infamis. Cuius sensus est, non quod lex civilis re ipsa hanc poenam statuerit adversus periuriam assertorium ; sed quod iudicis arbitrio etiam talis periurus declarari possit infamis. Concludit vero Angelicus . Ideo autem magis reputatur infamis ipso iure qui frangit iuramentum promiFotium olemniter factum, quia in eius potestate remanet , postquam iuravit, ut det suo iuramento veria. ratem ; quod non eontingit in iuramento assertorio . Dicit ipso iure; idest, a iure poena lata est. Ut autem quis reipsa eam subeat, necessaria est iudicis sententia , . quemadmodum mihi videtur VI. Nullus periurus privatur ipso iure beneficiis acquisitis ante iudicis sententiam; privatur tam ea beneficiis acquirendis periurus infamis infamia iuris. Priam a pars communis est, ut testatur Suarez Ac. cit. num. 6. Et ratio est, quia nulla lex afferri potest quae talem infligat privationem. Secunda quoque pars, nempe periurum per iudicis sententiam declarari infamem, & privari beneficiis obtinendis, communis est; ita ut, si ei collatio fiat, nulla sit. Immo addit Covarruis vias apud Castropalaum loci esti nullam insuper eme collationem factam virtute litterarum apostolicarum periuro infami infamia facti r quia Ponti sex nota inte dit conferre sua beneficia eiusmodi personis. Non desunt tamen qui contendant . non esse ipso iure periurum privatum beneficiis obtinendis. Sed prior opinio probabilior est, & in foro externo sola vera

VII. Tettis qui salsum testimonium semel dixit in iudicio, vel veritatem negavit, salsi reus usticitur. Si Clericus sit, deponi debet, & in monasterium includi, ut ibi in paenitentia vitam agat . Id colligitur ex eo. Si Episcopus so. distinct.

eap. Presbyter 8 i. distinc . Si iurator falsus laicus fuerit, poena deportati s seu exilii puniri debet, eiusque bona publicari. Si servus, morti tradendux est. S. quis adversus reum in caussa capitali peieraverit; eadem qua puniretur reux poena plectendus est, ut docent Barbosa de potest. Dis allet. i. Farinacius in praxIII. P. quaest. lxvra . num. 22O. Addit Vero Covarruvias de pactis L P. 1. 8. num. 6.

195쪽

. 168 LIB. V. IN DEC ALOGUM.

testi salsum dicenti extrahendam esse quintam dentium partem ἱ quam poenam executioni mandatam fuisse testatur. Qui vero testem ad iurandum falsum indu xerit, eadem qua testis periurus pinna plectendus est , ut statuitur Ieg. r. iit. defastat. leg. a. Regia tit. 7. p. 7. effectu tamen subsecuto, hoc est si .falsum iu raverit. Quae omnia communia sunt apud Iuristas, & Canonistas,& etiam The

logos, quos inter consule Suarea Lib. III. cap. xx. VIII. Potissima falsi testis poena est, quod numquam amplius in testem admi tendus sit, ut statuitur cap. Quicumque u I. studes. I. ἐν cap. ParUuli Ax M. quaest. v. ubi decernitur, quod qui semel peieravit est, nec testis sit , nec ad sacramen tum accedat, dc neque in sua, nec in alterius cavisa iurator existat. Debet tamen iudicis sententia repelli. IX. Quaeri solet, quodnam periurium requiratur , ut periurus puniri iure V Ieat, & a testimonio in iudicio serendo repelli. Duplex reperitur sententia . Sylvester veta. Iuram. a. quaest. III. AZOrius Lib. II. cap. XI. quo. 6. Valentia M a.diis. VI. quaest. v D. punct. 3. dist. I. sustinent, sufficere periurium notorium notori tate facti, quando scilicet notum evidenter est, aliquem verba iurisiurandi falso eum vera deliberatione, & cognitione dixisse. P. Sanchez cum aliis Lib. III. eap. ID. propugnat, non sincere quodcumqtie periurium ad repellendum periurum a serendo in iudicio testimonio; sed necesse esse periurum de illo periurio convinci, di damnari in iudicio : additque , periurium non debere esse iniuria, vel metu extortum; aut a reo de propria caussa in iudicio commitam. X. Opinio quae probabilior mihi videtur, docet, sumere periurium absque iniuria extortum, vel in iudicio, vel in solemni pacto, dc promissione , vel publicam infamiam, quod talis homo soleat peierare quocumque modo. Hanc opinionem docet Suareae Lib. III. cap. XX. num. 2α & ab ea non distat Sylveiter . Quoniam , licet ad infamiam iuris requiratur sententia iudicis, qua periurus declare

aur talis I ad infamiam tamen iacti lassicit publica opinio, qua talis habeatur

XI. Verum haec omnia soro externo deserviunt. Pauca dicamus pro soro letterisiori , e quibus Consessarius regulas aliquas imponendae periuris poenitentiae eruere possit. Sciat ergo, sacros canones easdem serme pro periurio ac pro adulterio, &homicidio poenas imponere. Et merito : nam, si periurium gravius est ipso adulterio, & homicidio; congruum est ut pari, sin maiori, supplicio plectatur. D.

Basilius in canon. 64. epist. ad A biisebium undecim annorum poenitentiam Cum abstinentia a communione periuris imponit. Periurus undecim annis non erit Com- unionis particeps, duobus annis defleus , tribus audiens , quatuor substractus , anno ualeo eonfistenι, ἐν tum communione dignus habebitur . Ceteri canones minus quidem severe agunt, te i tamen comparate ad nostrorum temporum benignitatem

satis Disiligod by Corale

196쪽

satis severe, ut colligere licet ex cap. Quicumque VI. quaest. I. Quicumque scisus peieraverit, quadraginta dies in pane ἐν aqua, is septem sequentes annos paeniteat, is numquam fit fine paenitentia, O numquam in testimonium recipiatur . communio ueω tamen post baee percipiat. Si ad illa verba, ἐν numquam fit sine poenitentia, animus intendatur, compertum erit quanto in horrore habebatur tunc periurium , &quanta severitate illud puniri consueverat. D. Carolus Borromaeus in quarto Concilio Mediolanensi inhabiles declarat omnes periuros ad sacros ordines . Et in quarta parte Actuum Ecclesiae Mediolanensis, ubi ministris sacramenti poenitentiae poenarum imponendarum regulas praescribit, allatum canonem frequenter repetit; atque eadem poena non solum periuros, sed etiam eos qui ad peierandum inducunt, amigendos esse declarat his verbis : Qui co elgit alium , ut falsum iuret , quadraginta dies in pane, is a qua, b septem annos in paenitentia erit.

CAPUT III.

De interpretatione iuramenti.

I quia plura iuramenta quae hic explicari solent, iam inter disputandum reis

soluta sunt; tum quia in tractatu de voto idem argumentum discullum fuit. II. Prima regula sit illa quam tradit S. Thomas a. a. quaest. lxxx I x. art. 7. ad 4. Iurans fine dolo obligatur secundum intentionem iurantis; iurans vero eum dolo, δε- cundum sanam intellectum eius evi iuratur. Item in III. dist. xxx Ix. quaest. I. art. 3. quaest. I. Iuraus fine dosi in foro eonscientiae non obibatur, nisi secundum suam intentionem; sed in foro contentios, ubi intentio ignoratur , obligatur secundum quod ver ba communiter accipi solent. Itaque iuramentum promitarium , in quo potissimum interpretatio locum habet, semper accipiendum est secundum intentionem iuram eis, quando iurans bona fide agit. Si dolose locutus est, iuramentum interpretandum est iuκta rectam, prudentemque intelligentiam illius cui fit iuramentum. ΙΙΙ. Secunda regula. Quando de intentione constat, iuramentum nulla indiget interpretatione; quando intentio adeo comperta non est, communis sententia docet interpretandum esse iuramentum in favorem iurantis; maxime si dolus absit, servata semper proprietate verborum. Iuramentum enim onus grave est, dc odio sum; atque adeo, quoad fieri potest, restringendum. IV. Tertia regula. Multae conditiones subintelliguntur in iuramento promissorio, etiamsi non exprimantur. I. Sisuperiori macuerit. II. Si res in eodem flatu permam

serit, seu si non fuerit insigniter mutata . Si enim promisisti nuptias eum iuramento puellae diviti, bonae famae, sanae &c. si haec pauper, malae samR , infir

197쪽

1 o LIB. V. IN DEC A LOG UM.

ma evadat, eam ducere non teneris. Idem dic, si sornicaria extiterit. III. Si inibῖ

fervetur promissum, iuxta reg. s. in o. Frustra sibi quis fidem postulat ab eo femorericui fidem a se praesitam servare recusat. IV. Si potero : quia ad impossibile nemo

tenetur. V. Si licite implere fas erit et quoniam iuramentum non est vinculum inia quitatis. V. Quarta regula. I. In donatione, si alter ingratus non existat. II. In fideiussi ne, si priueipalis excutiatur. Hinc qui fideiussit , non tenetur solvere , nisi prius principalis debitor non excutiatur, seu urgeatur ad solutionem. III. Si is cui facta promissio est, eam acceptaverit , aut tacite non remiserit. IV. Si iuravi dare tibieentum usque ad certum tempus, subintelligitur, nisi iudex interdixerit. U. Si inrotibi reddere granum, intelligitur eiusdem bonitatis. VI. Quando iuro tibi fidelitatem, vel quod non ero tibi contrarius, subintelligitur, nisi ius meum , vel meo. rum pete do, & defendendo. VII. Nisi ille cui iuravero, me abibi verit VIII. Speis ciales conditiones in iuramento non subintelliguntur , nisi exprimantur sed tam tum generales , dc communes, ut sunt illae quas indicavimus rVI. Quivia regula. Iuramentum personale est, nec transit ad heredes ; etiamsi non solum pro se quis iuraverit, sed etiam pro aliis. Obligatio tamen contractus iurati ad heredes transit. Quare, si iurans solum ratione iuramenti Obligatur, he. res ad nihil tenetur. Sed de hoc iam dictum est supra. VII. Sexta regula. Iusiurandum quod fit alicui in dignitate constituto , transit ad illius successores, quando nomen exprimitur dignitatis; secus , si tantummodo nomen per Πae exprimeretur : tunc enim succetari in dignitate renovandum esset iuramentum. E contrario, cum dignitatis nomen exprimitur , licet successsiris

nulla iacta sit mentio, succestaribus quoque iactum eta intelligitur, ut communiuitenet sententia.

VIII. Sotima regula. Q ii iurant stare sententiae compromista in arbitros , ut certa die illam desiniant, si dies definitus prorogetur, prorogatur ne iuramentum Adfirmant Suarez Lib. II. cap. xxxv I. Bonacina disp. Ivia quaest. I punct. I 6 num. 8. Quia , prorogato termino compromissi, non initur novum pactum; sed pactum iam sa-clum ad novum diem protenditur Hinc iurans solutionem debiti infra talem terminum, at a creditore terminus prorogetur, iuramentum persiliit . Oppositum docent Sanchez Lib. III ev. xv M. uum. 23. AZorius Lib. XI. ea v m. quies. κ . Castropalaus tract. XI v. disp. II. punct. ΙΑ. num. 3. COvarruvias de pactis I. p. initionum. 6. Haec opinio probabilior videtur : quia compromittentes diem signant eo m-

promissionis, iurantque stare sententiae infra eumdem diem latae. Ergo, transacto die, iuramentum cessat. Nam, transacto die, iurisdictio arbitri desinit ; nisi compromittentes illam prorogent. Ergo, dum dies finitus prorogatur, fit nova co ventiis ergo novum iuramentum neressarium est. Aliter dicendum esset , si com- pro

198쪽

promittentes iudici arbitro facultatem impartirent diem designandi, dc prorogandi : tune etenim iuramentum quoque prorogaretur z quia tunc ex prorogatione termini novum compromissum non esset , di consequenter nec novum duramentum seret necessarium. IX. Nee ossicit, debitorem iurantem debiti solutionem intra definitum termi num iuramento astringi, etiam prorogato a creatiore termino. Nam ratio diseri minis evidens est e quia prorogatio termini non extinguit obligationem solvendi debitum, sed terminum adiicit ad sollicitandam solutionem; at prorogatio terminὶ in compromita obligationem finit, re aufert a iudice arbitro iurisdictionem , ut dictum est. X. Qui iurat stare sententiae sub certa poena, non obligatur utrumque praestaiare; sed, soluta poena, sententiam appellare valet, ut aliqui sentiunt . At proba. bilius est eum ad utrumque teneri z quia Poena ad maiorem additur confirmatio.

XI. Qui iurat non expellere conductorem sive domus, sive agri, posset illum e2pollere,, si iste integrum biennium pensionem non solveret : quia in praefato iuramento subintelligitur haec conditio, si conductor solverit pensionem. XII. Iurans solvere pecuniam sbi mutuatam, poterit intra biennium exceptionem Opponere non numeratae Pecuniae z quia sub ea conditione iurasse praesumit in nempe s pecunia sibi numerata suerit. Contra, si iuraverit & pecuniam seaeeepisse, di eiusdem solutionem se facturum, non poterit exceptionem oppo

XIII. Qtii aliquid absenti sub iuramento promisit, non tenetur, donec ipse, vel aliquis Ioco illius aeceptaverit: quia promissio suapte natura revocabilis est, usquedum firmata per acceptationem fuerit. Naturam lautem conditionis iuramentum appositum sequitur. Si autem iurasset se non revocaturum promissionem, non a eo facile permitterem revocationem absque dispensatione e quidquid dicat Castr

palaus.

XIV. Quando urbanitatis gratia iurasti, non ingredi primum, non occupare Primum locum, subintelligitur, quantum in te est . Quare, si sotius roget, re instet, ad vitandam molestiani, & fastidium poteris primam tenere sedem , quiass periurus. Sed ab eiusmodi iuramentis abstinendum est. XV. Octava regula. Iuramentum nuinquam cedere debet in damnum tertii; δc relate ad hoc principium semper interpretandum est . Ratio est 2 quia iuramentum quod alteri damnum infert, illicitum est. Hine, si iurasti servare alicui secretum, quod alteri nocet, non teneris servare; sed illis revelare poteris qui prol- esse, di non obesse possunt, ut communiter Auctores sentiunt. Item , si iurasti creditori te non recessurum a loco, nisi prius debitum illi solveris; vocatas a su-

Disiligod by Cooste

199쪽

1 L LIB. V. IN DE CALOGUM.

periore, quando solvere non vales, ad superiorem accedere debes : quia Iuramen

tum tuum iurisdictioni superioris praeiudicare non potest. Quod ita intelligendum venit . quando absque illius consensu tacito, vel expresso iuramentum .praestitisti . eo quod in tali Ioeo resideres absque eius licentia . Secus dicendum , si ex illius codsensu ibidem permaneres et quia tum superior iuramento praesumitur consen-ssse. XVI. regula. Iuramentum dubium, pro lege, non pro libertate interpre

tandum est, ut de voto diximus; licet Probabilistae sentiant oppositum . Latius intractatibus de conscientia , & probabilitate hoc dispicietur. AZorius Lib. II. cap.vi tr. 6 est. r. pro nostra opinione laudat Sylvestrum, Rosellam, Abbatem, Archidiae num , ct ipse non dissentit . Sed Sylvester ambigue loquitur loco laudato ab Aetorio e ibi namque non tam de iuramento dubio, quam de dubio animo se se obli

gandi sermonem habet. Ceterum alibi Sylvcster, nempe ver. Dubiam, ubi tutis rem in dubiis sententiam cligendam esse docet, hanc opinionem consequenter de sendit. Eam conceptis verbis docet D. Thomas in IV. dist. xxxv m. quaest. I. artia. quaestiunc. I. ad 6. Si autem dubitet, quomodo se in vovendo habuerit , debet imitorem partem eligere, ne se discrimini committat. i XVII. Dubium super iuramento multiplex esse potest. Primum dubitare potes an iuramentum emiseris : deinde an habueris intentionem iurandi : tertio an ea dat super materiam aptam et quarto an fuerit executioni mandatum . Si primo modo dubites, ut iam dixi, Probabilistae omnes te ab obligatione iuramenti ab

solvunt e quia, inquiunt illi, in dubiis possessio libertatis praevalet. Si qua est in universa Theologia Morali opinio false, haec falsissima est, iuri naturali. dirino

200쪽

DIS S. I. DE PEREIURIO G e. i 3

CAPUT IV.

De iurisiurandi cessatione. uuot modis iuramentum cesset . uuae iuramenta Deo facta irritari, relaxari,

mel commutari possint.

I. Uatuor modis iuramentum , quod alioquin validum est , cessat . Primo Q superioris absolutione, secundo commutatione, tertio remissione creditoris, quarto relaxatione iudicis. Explicantur vocabula. Iuramentum relaxari, seu, ut Canonistae, & Theologi loquuntur, dispensari dicitur, cum eiusdem vinculum dissolvitur; seu, cum iurator vinculo iuramenti eximitur auctoritate superioris , qui est aut Romanus Pontifex, aut Episcopus, aut alius ecclesiasticus Praesectiis . Commutatur, cum materia super quam iuratum est, tollitur, & alia sub eodem iuramenti vinculo, eidem substituitur. Remittitur iuramentum , quando is in e ius gratiam iuratum est , obligationem tollit ; ut si Paulus , cui sub iuramento promisisti centum aureos , tibi omnem obligationem remittat. Rescinditur tandem, & etiam relaxatur, ac inane redditur , seu irritatur , cum illius vinculum solvit is sub cuius potestate est qui iuravit ; ut si servus, filius , uxor quidquam iure iurando promittant alteri in iis quorum mariti, domini, genitores dominium habent, seu in iis in quibus subsunt marito, domino, patri. II. Iuramenta Deo facta votorum naturam imitantur . Quare qui facuItate potiuntur irritandi vota, valent quoque iuramenta irritare, ut inquit D. Thomas a. a. quo. lxxx I x. art. s. ad 3. ubi patri , & marito eamdem potestatem tribuit in iuramenta, ac in vota filiorum, & uxorum respective. Ratio est manifesta. Quia potestas irritans in dominio landatur super iuratorem , aut materiam iuratam. Qui autem habet potestatem & dominium sive in personam, sive in materiam, ius habet ne persona , aut materia eiusmodi alteri obligetur quocumque vinculosve iuramenti, sive voti. inlinam autem sint ii qui irritare valent, susus dictum est in tractatu de voto.ὲII. Similiter qui habent potestatem ordinariam dispensandi vota, Vel commutandi, possunt itidem iuramenta Deo facta commutare, & dispensare. Idque convenit inter Theologos. Di mentiunt autem , cum de potestate delegata sermo est. Castropalaus tradi. IV. disp. m. punct. r. num. 1. sustinet . delegarum privilegium dispensandi in votis extendi quoque ad iuramenta . Idem sentit Suareae Lib. VI.

cap. xiv. num. I9. & Lesus Lib. II. cap. xl II. dub. I 1. num. 6 quia, inquiunt, v ta , & iuramenta maximam habent assinitatem , & in communi hominum existumatione sere eadem reputantur. Alii dicunt, iuramenta quae sunt accessoria voto, eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION