장음표시 사용
211쪽
omnia tradit Angelicus a. a. quaest. IX. art. 3. Adiuratis qua quis utitur ad ἐν iaminalem creaturam , potes inletali dupliciter . Uno modo ut adiuratio referatuν ad ipsam irrationalem ereaturam secundum set, se vanum esset irrationalem creaturam adiurare . . . Alio modo per modum compulsionis , quae refertur ad diabolum, essi in nocumentum nostrum utitur irrationabilibus creaturis; is talIs est modus istiurandi in Erestra exorcismis , per quos dAEmonum potestas excluditur ab irrationa-
Exorcismorum usus femper fuit in Ecclesia . Eorum de memeacitas ad expellendos daemones et oe num res ina nimes mirtute polleant in eo idem daemones
I. Uoniam frequens est in Ecclesia exorcismorum usus, Iubet ea omnia tam viter perstringere quae necessaria sunt ad Exorcistae officium peragendum. Quamvis enim fusci calamo plures materiam hanc tractaverint, non propterea supervacaneum erit quae praecipua sunt explanare. II. Antiquissimus est in Ecclesia exorcismorum usus. Vario tamen ritu pro temporum diversitate Exorcistae daemones pellebant . Nam in veteri lege, teste iam to Epiphanio cap. III. contra Ebionaeos , nomine invocato TETRAGRAMMA-ΤON daemones adiurabant Iudaei . Eos siquidem exorcismos ad expellendos daemones adhibuisse, colligitur ex ipsb Christo Domino, qui Iudaeis sibi improperam tibus, in Beelzebub daemonia eiicere , respondit Luc. x I. Si ego in Beerat bub eii eio daemonia , filii Φυνi in quo eiiciunt 2 De Salomone quoque Iosephus m. IV.
. antiquit. cap. IV. refert , exorcismos contra daemones illum exercuisse : quos D. Thomas quaes. v I. de potis artis. IO. ad 3. supponit , dum ait : Si Salomon exorci os suos eo tempore fecit quando erat in statu saliatis , potuit esse in illis exorci is mis cogendi daemones ex virtvte divina. Et, ut breviter dicamus, quemadmodum in quocumque statu daemones hostes semper suerunt humani generis, sic in quocumque statu homines potestate abigendi daemones donati fuere ; quamquam, ut dixi, variis sermulis, & ritibus eamdem exercuerint. Christus ipse modo unam , modo alteram sormam servavit in daemonum expulsione . Nam aliquando digitos immisit in aures surdi, & muti, ut illum sanaret. Marc. VI I Verc 32. Adducunt ei surdum, cu mutum . . . , apprehendens eum de turba δε--fum , misit digitos suos in auriculis eius . . . is ait illi , EPHTHETA . quod est adaperire : b flatim apertae sunt aures eius, ἐν solutum es vinculum finguae eius. In expulsione aliorum daemonum sola locutione ustia est. Apostoli nomen Christi
212쪽
DIS S. IX. DE ADIURATIONE. 18s
Iesu invocabant. Ast xv I. vers. I 8. Praeeipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea : is exiit eadem hora . Ecclesia Christi Iesu invocationi alias preces adiecit quae in ritualibus libris habentur. III. De exorcismorum ossicacitate fuse disputant Theologi. Alii ex opere operato, alii dumtaxat significative effectum operari contendunt. Ut inanes subtilitates
vitemus, dicimus cum D. Thoma, exorcismum reipsa per modum impetrationis , seu moraliter , effectum expulsionis daemonum operari . Ita docet Angelicsts III. Part. quaest. lxx I. art. s. Dicendum , quod quidam dixerunt , ea quae in exoret ouuntur , nibu sisere , sed sium significare . Sed boe patet esse falsum per hoc
quod Eecclesia in exorcismis imperativis werbis utitur ad expetundam daemonis pote-sa em : puta eum dicit : Ergo maledicte diabole , exi ab eo ire. Et ideo dicendum est , quod aliquem effectum habent , disserenter tamen ab ipse baptismo . Quemadmodum vero in baptismo , sic etiam extra , exorcismus suum producit ensectum af IV. Quaeres, an exorcismi semper, is infamibifiter suum producant effectum ' Res
Adfirmant non pauci, & potissimum Salmanticenses tract. xxo. cap. untc. punct. . num. 22. Quoniam eo ipso quod exorcismi ex opere operato suum effectum operentur, inserunt illum semper, & insallibiliter producere. Et ad oppositam, manis stamque experientiam reponunt, quandoque totum, quandoque partem effectus eXOrcismos parere, seu vel expulsionem totalem, vel, ut ipsi aiunt , vialem : dc hac distinctione conciliare utramque sententiam contendunt. Sed clarius responde iur, exorcismos non semper suum producere effectum , nempe expulsionem daemonum, ut experientia mani sella constat vel in ipsis Apostolis, qui puerum dae-hioniacum liberare, adhibitis exorcismis, nequiverunt, Matib. vir. & quotidie videmus exorcismos, per ministros Ecclesiae adhibitos, suos non parere effectus. Nee urget quod opponunt Salmanticenses, videlicet exorcismos producere effectum ex Opere operato, atque adeo debere semper effectum parere; quemadmodum sacra metata, quae semper, sublato obice, effectum producunt, quia eκ opere operat 'a sunt. Non, inquam, haec urgent e quoniam , quicumque sit signiscatus horum
Verborum ex opere operato, omnes concedent essica citatem exorcismorum inseri rem esse essicacitate sacramentorum : atque adeo paritas corruit. Dicamus ergo ,
exorcismos divina virtute suos parere effectus, quando, & quo modo divinae placuerit voluntati. Deus enim quandoque ob sua inscrutabilia iudicia , occultasque caugas effectum suspendit exorcismorum. Deinde frequenter peccata ipsius . EXOr- cistae effectum impediunt : licet enim, ut dictum est, sanctitas ministri necessaria absolute non sit; attamen in praxi, & tapa conducit ad sinem, & saepe illius desectus eumdem finem remoratur. Peccata quoque obsesIorum frequentissime in caussa sunt cur exorcismi daemones non expellant. Quod autem exorcismi , his
213쪽
impedimentis non obstantibus, producant expulsionem illam vialem, quam am-gnant Salmanticenses, ut salvent exorcismos producere effectum ex opere operato; res arbitraria est, nulla nixa fundamento Nec res tanti est, ut surae facienda sint verba r
V. Neque semper necessum est ipsos exorcismos secundum sermulas ab Ecclesia praescriptas adhiberi ,. ut daemones e corporibus pellantur; sed haec expulsio fieri
potest aliarum. rerum usu. Primo possunt daemones abigi sola nominis IESU in voeaιione ut habetur Marc. xv Iia In nomine meo daemonia eiicient a & Luc. I x. Traeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia L ἐγ prohibuimus
eam, quia non sequitur nobiscum ia Secundo crux Christi instrumentum praecipuum est quo homines uti solent ad expellendos daemones , qui ad signum crucis i fronte impressum tremunt, & horrent. Quoniam in eo. conspiciunt suae cladis, 2 Christi victoriae splendidissimum monumentum .. Tertio reliquiarum, usus plurimum ad abigendos daemones valet, ut ex ipsis Apostolorum Actibus cap. XI x. vers. II.& Ia. colligituria Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli; ita ut etiam super languidos deferrentur a eorpore eius sudaria, semicinctia , is recedebant ab eis languores,. is spiritus nequam egrediebanturia Tandem res sacrae, seu benedictae , ut sunt agni cerei , & aqua lustra is r quorum in lagandis daemonibus virtus pluribus. exemplis probari posset. Ipsa Ecclesia, dum solemni ritu praefatam aquam benedicit, testatur eam potissimum ad fugandos daemones , & pellendos morbos destinatam esse. Inquit enim in suis precibus : Creatura tua, m steriis tuis serviens , ad abigendos daemones , morbosque pellandos, . Ginae gratiae fumat effectum. VI. Quod spectat ad res inanimes ,. plura opponi solent documenta , qua ea
rumdein Virtutem ad expellendos daemones prodere videntur .. Nam L. Reg. ς p. xv I. David citharae sonitu a corpore Saul malos spiritus abegit. Tobis UI. narratur iecoris piscis fumum ossicacem suisse ad extricandum omne genus daemoni rum . Iosephus Lib. IV. Antiquit. eap. xx.. resere se vidisse quemdam Iudaeum Eleazarum, sanantem, praesente Vespasiano energumenos . eorum naribus radicem a Salomone indicatam, ac intra annulum inclusam applicando ia Plinius quoque Lib. xXVIII. bist. naturia asserit, urinam equi mixtam aqua serratae daemones expellere . Denique nonnulli eamdem virtutem adscribunt pluribus herbis, nempe salvis, mistae 'barbae Iovis, foliis famburi, postgio, aliisque Idemque testantur de fumigationibus quibusdam , v. g. cornae caprini, galbani, assae faetida ..
VII. Verum haec omniae nugae sunt : nulla namque corporea res in spiritum a-gere quidquam sua pie natura valet. Ut ad exempla adducta congruam exhibeamus responsionem , scias velim,. daemones duobus potissimum modis vexare energamen .. Primo, mediis qualitatibus naturalibus ,. activa applicando passivis , qui- hiis corpora movent.. Secundo per se ipsos cor, viscera, fauces, linguam L cetera qua,
214쪽
DIS S. IX. DE ADIURATIONE. ,εν
que eorporis membra coarctando, dilatando, torquendo Plus minusve, prout Deus permittit. Si hoe secundo modo daemones energumenos agitent , nulla res sensibilis quidquam virtutis habet ad eorum expulsionem . Si primo modo daemones humana eorma vexent; evenire potest ut quis adhibendo 'aliquod ex reeensitis sive herbarum, sive aliarum similium rerum naturalium, mediis, humores eor aris humani temperare, qualitates, quibus utuntur daemones, expellere , & eonis quenter indirecte daemones abigere Valeat. Hinc est qua Tobiae vi. dicitur, se mum iecoris illius piscis habuisse essicacitatem extricandi daemonia , quatenus' mi nuebat impotentis libidinis ardorem, quam accendendo Asmodaeus septem priores Sarae viros occiderat. Qua ratione ergo iussitus illius iecoris Venereos ignes extin guebat, & ad castitatem corpus aptabat, dicebatur daemones extrieare. David quoque dum harmonico citharae sonitu minuebat Saulis melancholiam , qua utebatur daemon ad vexandum Saulem, dicebatur pellere spiritum nequam. Si plura eupis, consule AbuIensem I. Reg. quo. xj. cap. 01. Quod spectat Salomonem lege D. Thomam os x. de poteηα armo. ubi dicit , illum , quando erat Deosdelis, virtute divina daemonia abigere potuisse. Postquam vero a Deo recessit.si daemones expulit , magica & superstitiosa arte id peregit. Ideireo superstitiosa sunt quae narrat Iosephus de suo Iudaeo Eleazaro. Ad alia exempla responsio patet ex dictis : nam vel superstitione laborant facta illa, vel naturales morbi na- aurali medicamine curati fuere. Haec Omnia obvia sunt apud omnes Auctores.
suo modo in energumenis demones inbabitem , quove innumero, oe qua potestate dominentur in eos; oe an peccata quae daemonum impulIu perpetrant
XT Eritas fidei est daemones aliquando in hominum torpora Intrare ἰ dc ibi
V anhabitarer nam Matib. xv M. Luc. V ID. I x. Marc. V. vo. dc pluribus a
Ins in locis legitur, Christum Dominum ab obsessis corporibus daemones expulis. se. Experientia pariter compertum est, energumenos peregrinis linguis loqui, quaedam mirabilia operari, quae, cum humana virtute fieri nequeant , daemonum vi tibus essici consequens est. II. Porro ut daemones dicantur inhabitare id homine, & homo arreptilius, seu daemoniacus dicatur, tria requiruntur. Primo quod daemon invadat , & ingrediatur corpus obsessi.. Exterior namque assistentia haud est satis ut energumenusquis dieatur. Idque constat ex Evangelio r nam Marc. v. dicitur : Exeantes Diriis
215쪽
tus immundi introierunι in pereos . Secundo requiritur ut ingressus iste sit immea diatus, seu ut daemon, non media aliqua re naturali perniciosa, vexet obsessum morbos, Ac infirmitates inducendo ; alioquin maleficiati dicerentur obsessi, quod salsum est; sed ipse daemon per seipsum debet obsessum vexare , ut daemoniacum illum constituat. Tertio requiritur ut daemon habeat potestatem manendi in coropore obsesso tamquam in domicilio, illudque torquendi tum interius, tum exterius :quam potestatem cum fion habuerit daemon qui intravit in Iudam , hic daemoniacus non fuit. Haec omnia communia sunt, dc obvia. III. Disputant Theologi , per quam corporis partem daemones in corpora in trent. Cum daemones puri sint spiritus, per quamcumque partem ingredi in cor pus valent e quia omnia corpora, di quascumque corporis partes penetrare possunt. a de caussa nihil quod corporeum est, resilare spiritui potest. Verumtamen est quod communiter dicitur, nempe daemones intrare in corpora per os, ct nares. Hinc orta est illa consuetudo qua homines oscitantes signo erucis os muniunt, ut ingressum daemonis impediant. IV. In qua hominis obsessi parte daemones resideant , non una est Doctorum sententia. At, cum quamlibet corporis partem pervadere valeant spiritus immundi, consequitur in qualibet corporis parte , sive in capite, sive in brachiis, sue in digitis, sive in tibiis, residere eos posse. Definire autem quam praecise partem occupent, difficile est. Ex effectibus quandoque id colligi potest. Si enim alicui membro, puta linguae, brachio, pedi, peculiarem molestiam inserant; ibi eos residere verosimile, non tamen certum est. Penes cor, quod est principium huma narum actionum, daemones in energumenis habitantes residere , communior OPLnio est. Hic animadvertas velim, diverso modo daemones in energumenis, ac Mnimas in corporibus residere. Anima namque, quoniam totum corpus vivificat .
tota est in toto corpore, & tota in qualibet parte, dc omnibus partibus coniuncta esse debet. Secus daemones, quia sunt in corpore tamquam motores in loco: hinc pro libito valent vel in qualibet parte, vel in toto corpore latitare. Differt quoque residentia daemonum in energumenis ab assistentia Angelorum custodum rquia isti custodiunt corpora nostra, removendo exteriora impedimenta , & bonas aperiendo vias; illi vero intra ipsius corporis quantitatem operantur. V. In controversiam revocari solet , cuius ordinis sint daemones qui homines seu energumenos vexant. Nam, sicut plures Angelorum bonorum, ita etiam ma-Iorum ordines sunt, eo quod singuli specie differant : idque ex Scriptura colligitur: dicitur enim Matth. xxv. Qui paratus est diabolo, ἐν angelis eius. volunt itaque aliqui, eκ infimo tantum ordine esse daemones intrantes in corpora humana. Ceterum communis sententia docet, cuiuscumque ordinis, infimi , medii, & superioris, daemones corpora ingredi humana. Et hoc ex Scriptum deducitur : siquide m. . - Diqitigod by Cooste
216쪽
DIS S. II. DE ADIURATIONE. 1 3
dem Apostoliis Paulus inquit ad Ephesios vi. Vuoniam non est nobis collactatio ad versus carnem, ἐν sanguinem , sed adversus principes, is potestates , adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiriιualia nequitiae. Principes autem , & potestates ordinis sunt superioris. Quo autem dissicilior est eorum expulsio, eo illos esse altioris ordinis volunt. Hinc daemones illos de quibus Christus Matib. xv D. dixit: Hoc genus daemoniorum non elicitur nisi per orationem , is ieiunium, superioris fuisse ordinis creditur. Verum coniecturis innituntur opiniones istae. VI. Non unus, sed plures spiritus mali in uno eodemque homine inhabitare
Tint, ut constat ex Luc. vi II. vers. 3O. IntraPeraut daemonia musta in eum: &cap. x I. vers. 24. Cum immundus spiritus exierit de bomine, ambulat per loca inaquosa, quaerens reqVtem . . . tunc Tadit, is assumit septem alios spiritus Deum nequi jes se , is ingressi babitant ibi. Idem colligitur ex 4Marc. xv I. Neque. alicuius momenti sunt tricae illae ex Philosophia petitae ; nempe non posse in eodem loco plures spiritus reperiri; cum sint ibi per operationem : nam vel operantur circa diversas corporis partes, vel partiario agunt, vel eorum actiones specie disserunt. Hinc sequitur plus torqueri, & pati energumenum pluribus daemonibus obsessum, quam si uno solo teneretur captivus. Verum quia nihil agere valent, nisi iuxta modum praescriptum ab infinita Dei sapientia ; idcirco potest contingere quod Deus uni daemoni potestatem concedat ut se solo plus torqueat energumen umquam si plures in eodem habitarent . Communiter loquendo , quando pinres ita obsessio daemones sunt, quilibet suum munus exercet ab altero Histinctum ; ita ut
unus in uno, alter in alio ordine torqueat et quare, uno expulso, ceteri restant Anovaque in eorum expulsione dissicultas est superanda.
VII. Signa ex quibus arreptilii, seu energument, & daemoniaci cognosci valent, .plura sunt. Primum, si peregrinis linguis loquantur , si scientias quas numquam
didicere, calleant. Secundum, si occulta revelent, & secreta quae humana virtute sciri nequeunt, aut aliud quid faciant quod naturalem hominis facultatem exiscedit. Tertium est stupor omnium membrorum ἰ quod tamen certum non est . artum, quod pariter certitudine caret , est terribilis & truculentus vultus. Quintum, quod itidem Incertum est, sunt ingentes vires, quae humanas excedere videntur. Sextum, si voce inusitata energumenus loquatur et coniecturam tamen non excedit. Septimum, dum renuit nomen IESU proferre, Samaos invocare ares sacras venerari. Octavum, cum energumeni conturbantur, & agitantur, duin ministri adiurationes, seu exorcismos peragunt. Nam alii sub manu Sacerdotis tangentis caput energument, extremum patiuntur frigus, quod per humeros, re nesque, ceu ventus, percurrere solet. Alii cerebrum constringi, alii inflammati
caput sentiunt. Alii intestinis doloribus torquentur, alii faucibus lassocari sibi videntur, alii stomachi convulsionibus, alii ventus . inflatione laborant : quae omnia
217쪽
gravissima sunt indicia obsessionis. Duo tamen prima fgna, si vera sint, certa
quoque sunt argumenta, homines tales Vere esse daemoniacos . Cetera omnia uria gentia utique, ut diximus, indicia; secus certa argumenta sunt, corpora a daemo nibus obsideri. Quod autem energumenorum tormenta spectat , plus aut minus suam daemones in eorum corpora exercent tyrannidem, dc Levitiam, nunc ea ad terram alliderdo, nune in ignem praecipitando, nunc speciem hominis immutando, nunc membra Contrahendo. prout magis aut minus Deus ipse 'permittit. Quae
omnia quandoque se ipsis essiciunt , aliquando mediis instrumentis quibusdam . Neque enim sabularum loco habenda sunt quae de quibusdam energumenis naris ranius, videlicet seminas arreptilias, non semel exorcismorum Vi , modo per pudenda emisisse e corpore serras denticulatas, di in fragmenta divisas , clavos fer. reos unius sere palmi longitudinis, triangulares, ct aduncos; modo per os acus , subulas, vermes laetidos, busones horribiles evomisse. Viri siquidem fide digni narrant, te propriis oculis haec conspexisse portenta; & Micubi ipsa instrumenta visenda servantur. Deus tamen, qui omnia suaviter disponit , ita temperat daemonum saevitiam, ut supra vires energumenorum eos torquere non sinat. Si enim liberi forent daemones; omnes ad unum necarent, ac .universum humanum genus
de medio tollerent. Sed Deus ob sua inscrutabilia iudicia permittit utique daemo. nes in homines saevire; terminos tamen definit ultra quos progredi nequeunt. VIIL De peccatis obsessorum animadvertendum est, quod, licet daemones omnes sensus tum eκ ternos, tum internos hominum commovere, di agitare possint, nul lam tamen in hominum voluntatem, aut intellectum Vestatem habent. Quando ergo daemones per violentiam compellunt linguam energumeni blasphemare , obscena Verba proferre, vel inducunt eosdem ad alia mala perpetranda sensibus externis λ eiusmodi peccata energumenis non imputantur , quia deest eisdem ILbertas. Item, quando daemones ita perturbant phantasiam, di sensus internos, ut arreptilii malum pro bono apprehendant; tune etiam peccata non imputantur energumenis, quia non sunt ab illis libere volita, quemadmodum neque stultis actiones pravae adscribuntur. Quod si daemones dumtaxat suasionibus, ac suggesti nibus, tametsi vehementibus, alliciant voluntatem, quin internos sensus Perve eant ἱ tunc peccata energumenis ipsis imputantur, quia libere volita sunt. Sie
peccavit Saul, dum tentavit lancea David configere e quia lotum ex suggestione daemonis; di alioquin ex deliberato, invidoque animo illum Occidere molitus
218쪽
DIS S. IX. DE ADIURAT IONE . etsi CAPUT U.
Ratio quam in adiurandis energumenis debent ferυare Exorcistae : quae pr.ecipere, quaeve Durrogare , oequam fidem adbibere daemoni debeant.
α arduum est, ut vix explicari valeat. Apostoli Luc. x. vers. II exultantes dicebant : Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobiέ in nomine tuo. Ut autem rationem , modumque exhibeam ab ecclesiastico ministro servandum in daemonum expulsione, primum omnium explorare summa diligentia, & cautione debet Exoreista, num m corpore hominis daemon inhabitet. Quod si obsideri a daemone hominem sibi constiterit, antequam conflictum aggrediatur, arma induat spiritualia, quae porrigit Apostolus Paulus Ephos. v I. vers. II. Induite vos armaturam Dei, ut post iis stare adiersus is dias diabοβ. vers 14. State ergo succincti lumbos vestros in .eritate, induti Arieam iustitiae . vers. r6. In omnibus sumentes sextum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et gastam salutis assumite, im gladiam Dirisus, quod es verbum Dei. Per omnem orationem, is obsecrationem orantes omni tempore in spiritu , ἐν in isto vigilantes in omni instantia . Quod paucioribus verbis Christus Dominus indicaverat Marc. I x. vers. 28. Hoc genus in nulla potes exire nisi in oratione, ieiunio. II. Primum omnium ergo vivae fidei scuto sese minister muniat, deinde armaturam spei a flamat, & postea sacramentali poenitentia detersis conscientiae sordibus, caritatis ignem accendat, iugi oratione divinum imploret auxilium, atque severo ieiunio carnem comprimat, ceterasque subigat spiritui appetitiones. His eis. dem armis energumenum munire studeat : in actibus fidei , & spei continenter
eum exerceat, atque sacramentis tum poenitentiae, tum eucharistiae eumdem rob
ret. His praesidiis fultus manus conserat , & adversus spiritus nequissimos bellum intrepide aggrediatur . In hoc conflictu animus omnino impavidus , & audens, omni abiecto timore, plurimum conducit ad victoriam. III. Secundo praecipere minister daemoni debet ut a torquendo desistat r deinde interrogare ea omnia quae ad illius expulsionem condurere sibi visa fuerint. Si enim Deus potestatem ministris suis concedit daemones expellendi , consequenter illis concedit facultatem utendi iis omnibus quae ad talem expulsionis finem viam sternunt. Caveat tamen ne quicquam quod necessarium non sit ad finem exput sonis interroget. Si enim aliqua exposceret quae curiositatem saperent, vel super sua serent, commercium cum daemone habere praesumeretur; quod superstitionem
219쪽
redolet. Tamquam ergo immanissimum tum Dei, tum humani generis hostem In omni verbo eum tractare debet. Nihil deprecando, sed omnia in Dei virtute ima perando, ab eo exigere debet . Divus enim Paulus I. ad Corinth. x. omnem eum daemonibus societatem vetat : Nolo vos feri focios daemoniorum. Praeterquamquod, cum daemon mendaciorum, & salsitatis pater sit, nulla ei fides adhibenda : dc si veritatem quandoque profert , id semper ob aliquem pravum finem praestat , vel ad infamandum, vel ad peecata inducenda. Hine est quod Christus Dominus, audiens daemones aeternam illam veritatem proserentes, Quia tu es Christus Filius Drioimi, iussit illos flere, inquit D. Antoninus II. pari. tit. x II. cap. I. g. . Ut doceis rei nos non inquirere veritatem a diabolo, nec multum curare, quando ipse de se enumeiat ; praeipue eum habeamus testimonium Scripturarum , cui magis eradendum est. diabolo eaptivi tenentvν qui, relicto Creatore, diaboli auxilia quaerunt. xxxv I. quaest. . Episcopi . Selendum tamen , quod aliud est invocare daemonem ad ali id sciendum. vel agendum ab eo ; quod numquam licet r aliud es ab ipso non invocato Occurrente aliquid inquirere propter utictitatem aliorum, maxime quando virtute divina potes eui ad dicendum aliqua vera, ficut aliquando fecerunt Sancti. Caveat ergo Exorc sta a quacumque vana, inepta, & curiosa interrogatione . Et quamquam non o. mnis interrogatio incauta, & imprudens, culpa gravis sit, propte vel impersectam deliberationem actus , aut materiae parvitatem; nihilominus, quia res est periculi plena ob hostis perfidiam, qui vel ipsas bonas interrogationes in malum detorquere conatur; summa vigilantia, & cautione , quoties cum illo bellum gerit Exorcista utatur Oportet . Caietanus a. a. quo. xc. art. I. Optime paucis verbis rem omnem conficit. Dicit enim, nos semper debere tractare daemonem tamquam hostem, vel expulsive, idest, eum ab arreptitiis expellendo ; vel compulsive, uvaelicet illum compellendo ad aliquid dicendum , vel faciendum l, non tamquam sponta neum, sed ut captivum sub vinculo servitutis detentum. Concludit tandem Caietanus : Cum bis omnibus flat quod per ace dans licitum esse potest ab occurrente damone inquiure, is eum eo loqui propteν atiorum titistatem, ut Auctor in GVegata auctoritate dicit, si casus aecidat , quasi tesimonium ab hoste oblato exigens : is tunctamquam eum boste haec agenda sunt. Textus autem D. Thomae, quem indicat Caietanus habetur quaest. xcv. art. 4. ad I. estque eiusmodi r Inquirere aliquid a daemo- sponte occurrente .... quandoque licet propter utilitatem aliorum, maxime quando divina virtute potes compelli ad vera dicenda. Itaque qui longos vanosque sermones cum daemone texeret, qui addiscere mediis his interrogationibus aliquid a daemone contenderet , si periculum foret quod daemon respondendo aliena crimina proderet; dubio procul graviter peccaret. Si vero coactive illum, tamquam hostem, adigeret ad aliquam responsonem inutilem, & vanam; non excederet Culpam venialem.
220쪽
DISS. IX. DE ADIURATIONE . rq 3
IV. Ex his constat licitum non esse praecipere daemoni superiori ut inferiores expellat. Quod tamen distinguendum venit . Si Exorcista peteret a daemone hoc beneficium, expellendi scilicet daemones inferiores; illicitum sane soret, & gravissimum peccatum I sicut peccaret, si a daemone opem peteret ad grandines propulsandas, aliaque incommoda amovenda. Si vero Exorcista daemoni supremo praeiaciperet, tamquam hosti, ut ipse totam suam legionem soras duceret , atque eum omnibus suis sociis e corpore exiret; nullum peccatum , sed actum licitum exerisceret. Praeceptum enim Exorcistae, tum in superiores, tum in inferiores daemones virtute pollet, omnesque tamquam hostes subigit . Superfluum ergo foret praecein ptum illud quo daemo nem superiorem iuberet inseriores expellere. V. Tertio Exorcista compellere licite potest, dc saepe debet daemonem ad manu se standum proprium nomen: quod & secisse Christum Dominum legimus Luc.vIII Quod tibi nomen est j dc dicit ei, Legio. Deinde caussam illius ingressus percontari debet, ut caussa cognita removeatur , & expulsio facilior evadat. Tum quaeis rat, num unus sit, vel plures in corpore Obselli inhabitent , ut perspectum adiurator habeat numerum hostium quibuscum pugnare debet. VI. Quaeres, an Boitum sit petere a Lemane signum egressus fui e corpore , puta ut lucernam extinguat, ut vitrum frangat, aliudve simile j Resp. Dominicus Sota Lib. VIII. de iust. quaest. I II. art. a. in resp. ad i. ari videtur negare id licere his verbis. Supersitiosi mum puto, neque ullo modo ferendum , petere β dsmoue rinum imisimonium Dei unde venit, aut quod numquam is hominem a quo expelZitur, revertatur
Es enim mendax, is pater mendacii: is ideo neque illi, neque suis fit is , is tymmonii, Mia est adhibenda fides . Ambigua sunt illa verba, in testimonium Dei u8ae menit. Nam , si locum indicant a quo daemon Prosectus est , antequam eorpus energumeni ingrederetur I opinio Soti vera esset et quoniam nihil ad expulsonenteonfert notitia loci unde diabolus discessit, ut corpus invaderet hominis. Contra . si indicant locum , idest corpus, e quo daemon adiuratus recedit ; opinio Soti sal sa est, mirumque videtur Virum doctissimum ac diligentissimum potuisse In re tam
aperta aberrare . Quandoquidem Rituale Romanum hane petitionem praescribit. illaque ad eκpulsionem conducit , quatenus tali signo Certus redditur de expulsione minister. Utique mendaciorum pater daemon est . Nil tamen impedit quomianus cogatur Vi exorcismorum veritatem vel invitum sateri. Alioquin, si ratio Sotiqui quam evinceret, nihil a daemone Exorcista petere deberet. VII. Quarto Exorcista permittere minime 'debet ut plura quam necessaria sint, daemon loquatur; quemadmodum supra exemplo Christi daemonem increpantis dictum est; & docet D. Thomas a. a. quaest. κCU. art. q. Quanto magis ergo iocos, de nugacia verba impedire astringitur Ea ergo tantum quae necessaria sunt ad daemonis expulsionem, interrogare debet. Nec tamen illicitum est quaerere aliquid