Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

1 4 LIB. V. IN DE CALOGUM.

eodem privilegio dispensari; secus autem iuramenta quae absoluta sunt, bonumque propositum firmant. IV. Sententia quam probabiliorem reputamus , docet , neminem delegatum cui facultas committitur dispensandi , aut commutandi vota , posse eodem privilegio dispensare, aut commutare iuramenta . Ratio clara est : quoniam iuramenta, devota duo vincula sunt diversi generis; & unum ab alio minime pendet. Nee obstat quod, sublata materia iuramenti, corruat iuramentum; dum autem iuramentum voto adiicitur, commutato voto, tollatur iuramenti materia, & consequente iuramentum ipsum cessare debeat . Haec in rebus physicis valent, non semper in morum regulis . Votum metu factum nullum est : si autem iureiurando firmatum suerit, subsistit iuramentum. Quare, cum obligationes iuramenti, & voti duo sine vincula, eo modo distincta quo sunt votum, & iuramentum; privilegium dispem sandi a voto non includit lacultatem dispensandi a iuramento, ut optime asserit Azorius Lib. XI. cap. x. quaest. Ira. falsumque est quod ait P. Castropalaus tract. κIV. disp. III. punct. I. num. 6. in communi hominum existimatione pro eodem haberi votum, & iuramentum : quin homines votum, & iuramentum duo reputant viniacula. Consessarius ergo privilegium impetraturus dispensandi in voto, quod sit iuramento firmatum , exponat iuramenti conditionem , ut facultatem ab utroque

vinculo dispensandi obtineat. V. Pontifex irritare potest iuramenta de alienandis bonis Ecclesiae iurisdictioni subiectis, de renuntiando beneficio, de non augendo Canonicorum numero . Nec istius irritationis caussa exigitur iuxta pluses ; sed satis est quod nolit superior illam concedere materiae sibi subiectae . Verum nota , aliud esse superiorem possieremittere, & irritare iuramentum in materia sibi subiecta sine caussa; aliud vero absolvere, & dispensare aliquem a vinculo iuramenti r quod iuria omnes sine iusta caussa fieri nequit. Ego probabilius iudico , nullum iuramentum sine rationa-hili caussa nec irritari, nec dispensari ab eo posse.

VI. Episcopus in sua dioecesi potest irritare iuramenta In materia sibi subiecta;

ut si quis iuraret non acceptare praebendam, aut servire Ecclesiae. Praelatus regularis iuramenta Religiosorum, maritus iuramenta uxoris, dominus iuramenta se vorum, parentes filiorum, rutores impuberum iuramenta irritare valent, dum facta sunt in materia sibi subiecta. Pariter remissione, seu donatione creditoris iura menti obligatio cessat. VII. Quid, si iuramentum factum si principaliter in honorem Dei, cuius tamen obligatio in favorem creditoris cedit 3 E g. pietatis intuitu sub iuramento promisisti pauperi eleemosynam; poterit ne pauper obligationem remittere Si nullum pauperem determinasti, certum est iuramentum remitti tunc non posse : quia nullus pauper , seu creditor est qui obligationem remittere queat . Si pauperem

202쪽

DIS S. VIII. DE PERIURIO O c. I s

determinasti, tunc pauper creditor remittere iuramentum valet, nolendo iuramentum acceptare . In qualibet enim pronaissione , etiam iurata, subintelligitur eonditio acceptationis . mis enim intendit invitum cogere ad recipiendum bene fictum VIII. Pontifex nequit iuramenta homini facta relaxare , nisi adsit iusta caussa relaxationis; immo nec commutare sine iusta caussa valet. Iusta porro caussa du plex. Altera bonum commune, altera poenam creditoris respicit . Tunc maxime dispensatio bonum commune spectat , cum iuramenti observatio bono communi adversatur; ut si iurasses non denuntiare , non accusare &c. Quamquam haec &similia iuramenta potius suapte natura nulla sunt: & idcirco ab habente auctoriatatem quasi episcopalem relaxari possunt . Quae ludo vetito perdidisti, ae iur mento promisisti lvere, relaxationi subiecta sunt. Immo, cum leges prohibeant tum eiusmodi ludos, tum solutionem pecuniarum; iuramentum nullum est, utpote de re turpi.

IX. Altera caussa ob quam iuramentum relaxari potest, est indignitas, seu tum pitudo illius in cuius favorem praestitum iuramentum fuit e vel quia delictum commisit, vel quia inique iuramentum extorsit. Quod aliquando delictum privet aliquem iure acquisito, res evidens est r potest namque aliquis ob delictum puniri, & bonis propriis spoliari. Potiori ergo titulo privari poterit iure super promisissione iurata acquisito. Hane relaxationem concedere possunt Pontifex, Episcopus aut qui quasi episcopalem habet auctoritatem . Idemque dicendum de iuramento inique extorto. Si tamen metus quo extortum est iuramentum , levis fuerit; alia qui volunt iuramentum relaxandum non esse in foro externo I concedunt vero in soro interno. Alii in utroque soro relaxandum esse docent. Si metus revera levis fuerit, & caussae alioquin iustae subsistant pro iuramenti observantia , non videtur relaxandum . quia levis metus pro nihilo reputatur. X. Disputari solet, utrum eiusmodi iuramenta relaxari possint post perpetratum periurium. Dissident tum Theologi, tum Canonistae. Sanctus Antoninus II. Part. tis. X. cap. v I. eas. s. plures distinctiones ex canonistis Doctoribus refert. Sed breviter dico , si adsint verae caussae dispensationis, periurium commissum non tollere facultatem in dispensante . inare, si rationabilis relaxationis ratio Occurrat, non Video cur in utroque soro tum interno . tum externo non debeat iuramentum

relaxari.

XI. Iuramenta apposita contractibus in quibus dolus incidit, relaxari ab Epist po possunt; ut iuramenta quae fiunt ab impuberibus, licet doli capacibus r quamvis probabilius sit eiusmodi iuramenta nulla esse , eo quod cadant supra contrais ctus a iure vetitos. Si autem eiusmodi iuramenta a puberibus facta fuerint, non poterunt ab Episcopo relaxari, nisi laesio occurrat enormis. Laesio enormis dicitur quae

203쪽

1τ έ LIB. V. IN DEC ALOGUM.

quae est ultra dimidium iusti pretii r quia , licet puberes iurent se non rescissuros

contractum ratione minoris aetatis, non idcirco tamen renuntiant beneficio dispensationis, posita laesione. Quod si minores iuraverint se non recessuros a contracta nec ratione aetatis , nec ratione enormis laesionis; absolvi nequeunt a iuramento

ob enormem laesionem , sed solum ob enormissimam. Laesio enormissima appellatur quae quadruplum , aut triplum excedit iustum pretium . Haec autem laesio, sive enormis , sive enormissima locum solummodo habet in contractibus reciprocis, seu, ut aiunt, onerosis, in quibus occurrit , Do ut des ; Deio ut facias. De hoe consule D. Antoninum De. est. cas 8. Aliqui contendunt, contractum restindi non posse, si iuramento praestito geminatus suerit contractus, seu obligatio. Quadi opinio minime mihi probatur : quandoquidem geminata obligatio non tollit , sea auget ius petendi .relaxationem iuramenti , ct rescissionem contractus , quando enormissima laesio contingat; nisi tamen deceptor supplere velit laesionem, iustum rei pretium aequando. XII. Dissident adhuc Auctores , an necessaria sit iuramenti relaxatio , ut quis possit agere, & tentare rescissionem contractus ob enormissimam laesionem. Prima sententia sustinet , laesum haudquaquam indigere relaxatione et quia in iuramento semper ineluditur tacita conditio , Servabo fidem contractus , nisi enormiter, vel

enormissime laesus fuero; consequenter non censetur iuramentum extendi ad casus enormissimae laesionis. Quae ratio, si de soro interno sermo sit, Videtur satis manifesta. & valida . Secunda opinio asserit , necessariam esse relaxationem , ut quis ad contractus rescissionem procedere valeat ob enormem laesionem , si sit minor; ant ob laesionem enormissimam , si sit maior : quod in foro exteriori locum habet, ubi iuramentum non cessat, nisi constet de enormi laesione . Ut autem is, hoe tribunali pateat enormis laesio, probari debet. XIII. Ut iudex relaxare iuramentum licite valeat, non lassicit dubia cognitio; sed requiritur saltem probabilis notitia de iniustitia contractus r quoniam in casu dubio non praesumitur iniustitia . Quando iniustitia evidens est , contractus reipsa est nullus. Itaque, ut Episcopus relaxare iuramentum valeat, satis est eum habere notitiam probabilem, quae per summariam informationem haberi potest; etiamsi unitus tantum testis deponat . Requiritur tamen citatio partis, in cuius saevorem iuramentum praestitum est, quando relaxatio seret in integrum, seu quando relaxatio extingueret omnem obligationem, & contractum rescinderet , atque iurator liber ab omni obligatione declararetur . Secus diciendum , si relaxatio iuramenti concederetur dumtaxat ad effectum agendi. Tune enim nulla iniustitia fit parti contrariae; cum solum relaxatio iuramenti viam aperiat ad ostendendam in tribunali contractus Iniustitiam : in cuius probatione si iurator desecerit, expensas solvet, & tamquam calumniator punietur. Atque haec Opinio probabilior apparet.

204쪽

DIS S. VIII. DE PERIURIO oee. 1 r

i NIV. Cum dicimus, superiorem remittere iuramentum , & relaxare posse, ad- , . vertendum est, superiorem tacularem non posse proprie relaxationem iuramentii impertiri. Actus namque istius relaxationis spiritualis est , quia iurameacum vinisculum religionis est. Iurisdictionis autem spiritualis Princeps saecularis capacitatem non habet . Valet tamen partis nomine Obligationem remittere : quia Princeps cogere subditum potest ut iuramenti obligationem remittat : quo nolente, ipsemet Princeps consensum supplere poterit. In hoc tamen casu requiritur ut prius probetur turpitudo ex parte eius qui recepit iuramentum I dc ostendasu rem promissam ad iudicium saeculare pertinere. Si enim dubitatio sit, an turpitudo intervenerit, aut res promissa ad tribunal laicale spectet I tunc potestas saeeularis nequit iuramentum remittere . Adverte tamen, quod, si Clericus iurator sit. soliusuperior ecclesiasticus remittere, aut relaxare iuramentum valet. Si iurator Iaicus est, tam saecularis, quam ecclesiasticus iudex iuramentum remittere potest, quia eausia est mixti fori. Porro, sive iudex saecularis sit , sive ecclesiasticus , ad absolutam remissionem, aut condonationem iuramenti semper necessaria est citatio partis r quia absoluta remisso contractum dissolvit . Si autem remissio iuramenti sit solum ad effectum agendi necessaria , partis citatio necessaria non est. Tandem iudex saecularis, & civilis auctoritate potitur interpretandi iuramenta adiecta materiae fori civilis: quoniam legislator civilis ius habet interpretandi huma- . nas dispositiones suorum subditorum, in quos leges ferre, & rogare valet. Quare qua ratione interpretari testamenta , contractus, & alia Promissa valet , eadem quoque interpretari iuramenta his dispositionibus apposita potest. Quin non pauci addunt, iudicem saecularem posse cognoscere nullitatem relaxationis iuramenti ab ecclesiastico iudice concessae. Si nullitas, vel iniquitas relaxationis evidens fuerit,& manifesta, ac probatione non egens s admitti haec opinio potest; secus, si nullitas dubia foret.

XU. Si de superiore ecclesiastico sermo sit, legitimi iudices sunt Episcopus, Capitulum Sede vacante , dc quilibet Praelatus iurisdictionem quasi episcopalem ha--bens, atque adeo etiam Vicarius generalis ipsius Episcopi, qui caussarum cogniti nem habet : quae cognitio esse nequit absque facultate praefatae relaxationis; dummodo tamen legitimus iudex sit contractus iurati , & relaxatio pro soro extemno petatur. Si enim iudex legitimus non sit, contractus iurati reIaxationem concedere nequit.

XVI. Quaeri etiam solet , quinam Praelatus , aut iurantis , aut Ioci, aut illius . cui iuramentum factum est , relaxare iuramentum valeat . Communiter Auctores docent, iudicem ecclesiasticum loci in quo contractus initus est, posse relaxationem concedere , si pro soro externo petatur : quia contrahentes talis loci serum sortiuntur ratione contractus: secus vero, si pro soro conscientiae relaxatio postu-T . IV. M letur:

205쪽

x 8 LIB. V. IN DE ALOGUM.

tetur r tune enim solus Praelatus iurantis pro soro conscientiae, vel ad effectum agendi, relaxationem concedere debet. oniam dispensiuio si nomine ipsius Dei ide eonsequenter dispensans superior sit oportet illius cum quo dispensat, in quela iurisdictionem exercere debeat. Si vero relaxatio fuerit, non pro soro conscientiae, di ad effectum agendi tantum, sed absolute ad rescissionem contractus, & ad exi mendum iurantem ab omni obligatione; ille solus iudex, & dispensator esse pote. rit euius erit reum citare : quia ad hanc absolutam dispensationem partis eitatio necessaria est. Quare Episcopus iurantis non poterit iuramentum relaxare, si parseitanda sit extra dioecesim ς poterit vero , si pars suerit illius subditus, ct intra territorium : quoniam ultra territorium citatio fieri nequit absque consensu Su. perioris eiusdem loci. Quae hucusque perstrinxi, communia sunt apud Aucto res ; ideo brevitati studens Iocorum citationes neglexi, quia pretium operae nco

206쪽

DISSERTATIO IX

A DIURATIONE

IUramento assinis adiuratio est, & a D. Thoma post iuramentum inter existernos religionis actus recensetur. Tanti Doctoris vestigia prementes, de eadem disputationem instituimus. Illam paucis expediemus, eo quod plura dineussa iam sunt in differtatione de superstitione: quae, ne actum agamus, hic prae-etermittenda censemus. In Praesentia ergo explicabo quid, & quotuplex sit adiuratio : deinde quae res adiurari possint: tum quid superstitionis immisceri adiurationi

contingat

C A P U T . I. Vera adiurationis notio, oe eiusdem diυisio . Sit ne τοIlionis actus; oe quie sinit pro illius Leito usu

conditiones.

I. R Diurare quandoque idem sonat ae aliquem ad iurandum inducere, ut colisum. ligitur ex Gen. xxiv. Pone manum ruam subter femur meum, tit adiuremu : ubi vers. Jλ. sequitur z Tofvit ergo servus manum sub femore. Abraham domini sui, is iuravit illi super sermone hoc . Idemque habetur cap. xlvo. & Iosue II.& v. Et sub hae acceptione a iuramento non differt ; solumque praepositio ad quamdam Vehementiam, & firmitatem iuramento addit, seu exprimit. II. Veram adiurationis, de qua nune nobis sermo est, notionem colligimus ex Angelieo Doctore a. a. quaest. xe. art. I. Itaque adiuratio est obtestatio divisi nomini , seu rei saerae , qua quis urgetur Uri imperio , vel obserations ad aliquid D ciendum, 'via omittendum . Adiurare fie explicatum idem valet apud Latinos, ac apud Graecos exorciEare, de exorcismus est adiuratio, & adiurator exorcista diciis tur . Necessum haud est ut divinum nomen expresse contestemur ; sed satis est os homines sanctos, Vel sacras res interponamus. Quemadmodum enim iuramen io Deum veluti praesentem vel in se, vel in suis creaturis , in quibus peculiari modo fulget, adducimus ad confirmandam Veritatem; sic in adiuratione eumdem eontestamur , ut illius amore , aut timore quispiam. moveatur ad id quod petimus praestandum.

207쪽

18o LIB. T IN DE CALOGUM.

III. Haee adiuratio alia est deprecativa, alia imperativa; alia insuper privata , Ita solemnis; alia tandem propria , alia impropria . Deprecativa est, cum aliquid petimus ab ipso Deo, illius misericordiam, aut merita Iesu Christi, vel Sanactorum contestantes e qua adiuratione saepe utitur Ecclesia : & D. Paulus eadem usus est ad Rom. x II. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exahibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam, Deo placentem . Imperativa est , dum per divini nominis contestationem subditis quidquam praecipitur ; uti secit Paulus I. ad Thest. v. Adiuro vos per Dominum, ut legatur Epistola baec omnibus sanctis fratribus . Adiuratione deprecante uti licet erga superiores, aequales, α inferiores. Adiurationem vero imperantem dumtaxat erga inferiores, in quos p testatem habemus, adhibere licite possumus . Solemnis adiuratio est quae perantis tur secundum praescriptum Ecclesiae per ministros peculiariter designatos ; privata vero hac solemnitate caret, di a quocumque fieri potest . Tandem propria dicitur quae Deum invocat, aut Sanctos, quatenus relationem ad Deum exprimunt sim propria vero ea est quae Sanctos invocat secundum propriam illorum excellenistiam , merita, & dignitatem. σIV. Adiuratio presse accepta actus est religionis, ab aliis eiusdem religionis actibus distinctus. Et in primis quod pertineat ad religionis virtutem, patet ἔ quia per adiurationem summum Deo exhibemus honorem, dum illius auctoritatem interpo.nimus, tamquam Omnipotentem apud homines, ad postulata consequenda . Hoc autem officium est religionis . Quod autem ab aliis actibus distinguatur , etiam ostenditur. Nam ab oratione secernitur per hoc quod oratione quidquam a Deo postulamus ἱ per adiurationem non a Deo aliquid petimus , sed propter Deum quidquam poscimus ἱ quod 'longe diversum est. Quin non semper petimus, iudi saepe Dei virtute imperamus : quod quana distet ab actu orandi, nemo nori vudet. Cum iuramento utique assinitatem quamdam habet et quia sicuti iuramentum adhibetur ad tribuendam assertioni firmitatem , ita adiuratio fit ad dandam eH-cacitatem iussioni , aut postulationi. Ceterum ab eodem differt ἔ quia in iuramento Deus adducitur ut testis veritatis ι in adiuratione autem ut obtestum am ris, aut terroris illi quem adiuramus , ut permoveatur ad id agendum quod postulamus. Et quamquam istius actus praeceptum , sive naturale, sive divinum , non detur ; ratione tamen ossicii contingere potest ut minister Ecclesiae teneatur adiurationes adhibere , praesertim ad daemones ab humanis corporibus expellendos a

pe veritatem , iustitiam, & iudicium . Adiurator ergo per verum Deum , secus per salsos, adiurare debet, sinceroque animo aliquid impetrandi . Requiritur quoque ut res impetranda licita sit . Et tandem opus est ut fiat necessitate urgen-

. - te

208쪽

DIS S. IX. DE ADIURATIONE. 18 i

te , de eum debita reverentia. Si desiit prima conditio, idest si adiuratio fiat per falsos deos, non per verum Numen, Peccatum grave est. Desectus aliarum conis ditionum levem culpam inserunt. VI. Quid dicendum de paupere ficto, qui, contestato Christi nomine, divitem impellit ad sibi erogandam eleemosynam In primis certum est, non solum adia iustorem debere animo sincero Deum contestari; sed insuper oportere ut rauis imiti contestationis vera sit. Quapropter P. Suarea Lib. IV. cap. IV. num. r. sin, net, praefatum pauperem peccare mortaliter, dum fingit necessitatem, Ac nomen Dei assumit, ut suae fictioni pondus credibilitatis adiiciat; seu ut iacilius, quod ficte quaerit , assequatur . Addit tamen , culpam gravem tunc solum perpetrari . eum fictio gravis est , seu dum in re gravi fictio adhibetur , secus in re levi .

Quin probabile subdit esse eiusmodi circumstantiam adiurationis non addere maia litiam gravem, specie distinctam ab ipsa fictionis iniustitia . Manifestum namque est, iniustitiam committere hominem qui nulla indigentia pressus fingit se pa

perem, ut proximum inducat ad erogandam sibi eleemosynam r quod ut facilius assequatur, adiurationem suae petitioni adiicit. Quare salso Leander tract. I x. disput. v. quaest. U. dc Castropalaus tram xv. dio. Iv. punct. I. num. I. citant P. Suaree tamquam absolute docentem, eiusmodi pauperem peccare mortaliter contra religiovem I cum solummodo dubitanter, dc in utramque partem probabiliter disputet. Citatus. vero Castropalaus absolute contendit , pauperem hunc peccare mortaliter . Sanchea Lib. II. cap. xl D. solam culpam venialem esse propugnat. Idem docet Leander sic. eit. dc alii. Quod mihi probabilius videtur, est, eum qui ex pro G se se pauperem fingit, ut abundantes eleenaosynas conquirat, dc in hunc finem ex animi sententia Deum obtestatur, dc continuis adiurationibus proximum urget ad eleenaosynas, ultra peccatum iniustitiae , committere peccatum adversus religionem. Divinam namque maiestatem, & auctoritatem graviter contemnit ἐeaque ceu instrumento abutitur ad iniustissimas suas petitiones executioni mandandas . Nec obstat ratio P. Sancheae , quod eleemosyna, ut a divite procedit bona sit: quoniam adiuratio adhibetur ad firmandam, seu roborandam petitionem iniquam .

, C A P U T II. sui adiuratores, quiete adiurati esse possint,

I. Eus, Angeli, dc creaturae rationales omnes adiurare valent, si de adiura-I tione privata sermo sit. Et primo Deus per sui amoris contestationem creaturas ad agendum allicere potest . Angeli quoque, sive boni, si ve mali, dc Tom. IV. M i i i ho

209쪽

homines possunt Dei nomen obtestari, vel Sanctorum merita proponere, ut amore, vel timore illorum ad postulata exequenda quempiam inducant. Adiurare em o valent, cum in hac obtestatione adiuratio sita sit II. Adiurare solemniter, secundum praescriptas ab Ecclesia sormulas, solis mini stris ab Ecclesia consecratis convenit . quales sunt insigniti gradu Exorcistae . Alii sim fideles valent daemones adiurare privatim, non publice , ct solemnitet.

potestatem concessisse Deum fidelibus suis, clare colligitur ex Marc. v I. Vers. II. Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur. In nomine meo daemonia eiicient Ece.

Idque Christi discipuli experti reipsa fuere, dum dixerunt: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo . Quibus ipsemet Christus respondit Luc. m. vers 19. Ecce dedi vobis potestarem ealcandi supra serpentes, ἐν scorpiones,' per omnem virtutem inimici : ἐγ nibia vobis nocebit. Hine insertur , Christum sis desibus suis privilegium impartiisse expellendi in fide nominis sui daemonia a, energumenis. Ex his vero fidelibus Ecclesia quosdam consecrat, & destinat ad publice, di solemniter hanc adiurationem exercendam , qui ideo Exorcistae nun

cupantur . .

III. Quaest. A n haec potestas fit in omnibus aequalis e Resp. Potestas quae vi ora dinis Exorcistatus habetur, aequalis in Omnibus est, quemadmodum potestas consecrandi , quae habetur vi Presbyteratus, in omnibus aequalis est. Potestas vera quae inter gratias gratis datas recensetur , inaequalis est, ut experientia constat ;eamque Spiritus sanctus, prout vult, di cui vult, distribuit. Hinc oculis conspicimus Exorcistarum alios emacius, alios inessicacius, alios tardius, alios celerius energumenos liberare. Neque haec excellentia a maiore conscientiae puritate absolute pendet: nam scimus gravissimos peccatores prophetasse , ut Cayphas, &futura revelasse, ut Balaam . Quapropter dicitur Matth. v M. vers. aa. Astili i dicent in die ilia e Domine , Domine , nonne in nomine tuo prophetavimus , , in no mine tuo daemonia eiecimus, ἐν in nomine. tuo et istutes mastas Delmus ' Et tangconfitebor illis : Quia numquam novi Eos : discedite a me qui operamini Diquitatem . Idque ex pluribus aliis Scripturae sacrae locis colligitur . Quamquam vero hoc absolute verum sit , communiter tamen vitae sanctitas plurimum ad arcendos daeis mones valet; & potissimum virtutum theologicarum excellentia ad hanc consertexpulsionem, fides nempe viva , dc firma, spes constans, caritas ardens. Qua de caussa haeretici potestate pellendi daemones destituti sunt : & licet Lutherus, Calvinus, eorumque gregales id saepius tentaverint, numquam tamen sunt assecuti . Patratio namque miraculorum in veritatis confirmationem tendit. Haeretici autem hostes sunt veritatis. Quare communiter Doctores in Exorcistis plures requiri praerogativas docent. l Praecipuae autem sunt conscientiae puritas, quam Exorciis sta sacramento poenitentiae comparare sibi debet, antequam adiurationis munus

210쪽

obeat, orationis serventis assiduitas, sensuum, & carnis castigatio ieiuniis, alitiaque laboriosis operibus, profunda animi demissio , firma spes victoriae a solo Deuauxilio expectandae . His praesidiis munitus poterit Exorcista manux cum hoste

conserere

IV. Omnis, & sola ereatura intellectualis adiurari potest-Item Meus ipse pisi est adiurari & per seipsum, dc per Sanctos suos . Quamvis enim Della a semetipso distinctuς non sit , nihil tamen impedit quominus a repraesentatione suae bonita lix validius moveri possit . Quod vero a nobis adiurari , adiuratione quidem

deprecativa , valeat , res certissima eit , ut cum. D. Thoma communiter docent

Theologi : dc Ecclesia quotidie, propositis. Christi meritis, atquci ipsius Dei infinita clementia, ipsum ad postulata concedenda movere intenditia V. Quod vero omnes, dc solae creaturae intellectuales adiurari possint, certum pariter est Et in primis de Angelis bonis , dc hominibus per se patet e quia omnes homines , sanctique Angeli Dei contestationdi permoveri possitnt ad asse tiendum postulatis, eaque implenda is Adiurari ergo possunt adiurationo depreca

tiva. Daemones vero adiurari possint non deprecativa, sed imperativae adiuratione . Licet enim ratione naturae superiores nobis sint I ratione tamen obstinatae italorum rebellionis erga Deum subduntur nobis, non ablolute, sec ob auxilium divinum, per Christi merita nobis collatum ad arcendos hos immundos spiritus, ne

nobis noceant, ut docet Angelicus a. aia quaest. xc. artis a. Possumus ergo dαmones adiurando per virtutem divini nominιs , tamquam inimicos repellare, ne nobis no

ceant spiritualiter . vel corporaliter secundum potestatem divinam datam a Christo, secundum illud Lue. X. Ecce dedi vobis occ. Non licet tamen eos adiurare adiuratione deprecativa ,. vel ad aliquid perdiscendum , aut obtinendum ab eis vel eorum ministerio. Omnis quippe adiuratio quae aliquam societatem, seu commer cium cum illis praesert , illicita est,. ut subdit idem Angelicus ibidem e risu tamentheitum es eos adiurare ad aliquid ab eis addiscendum, veI etiam ad adquid per eos obtinendum e quia boe pertineret ad aliquam ocietatem eum ipsis babendam : nise forte ex speciali instinctu , veI revelatione divina aliqui Sancti ad aliquos effectus do monum operatione utantur ; muti legitur de beata Deobo , quod per daemmes f eit Hermogenem ad se adduci iaVI. Quod autem solae creaturae intellectuales adiurari vaseant, non indiget Pr batione quia illae solae creaturae adiurari possunt quae verba percipiant adiurati nis L Porro solae creaturae ratione praeditae valent adiurationis verbλ percipere iaNec obest quod Ecclesia exorcismos adhibeat contra bruchum , locustas , grandines , aliaque bruta ratione destituta : quia salsum est eiusmodi animalia, sta irrationales creaturas directe adiurari; sed spiritus invisibiles, seu daemones, qui eius. modi creaturas. movere solent ad hominum nocumentum, adiurantur is Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION