Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

coactive quod ad gloriam Dei, dc proximi utilitatem pertineat , ut supra ex D.

Thoma Accit. ad L iam innuimus. Oportet tamen ut proximi utilitas, Deique gloria comperta sit. Sine enim urgenti caussa similes interrogationes, quae necessariae non sunt ad expulsionem, omitti prorsus debent; nisi aliquis peculiaris instinactus oppositum suadeat, inquit Angelicus a. a. quaesLκ art. 2. Nisi forte ex Demati instinctu, veI revelatione divina aliqui Sancti ad aliquos effectas daemonum opera. Done utantur ; fleut legitur de oeato Iacobo, quod per daemones fecit Hermogenem ad

se adduci. Ratio autem clara est. Quando enim cum daemone hostiliter agitur, nulla contrahitur societas, nullumque foedus.

VIII. De fide daemonis responsionibus adhibenda gravis decurrit dissi Itas, an scilicet, si daemon testaretur vi exorcismorum , caussam sui ingressus suis e quod obsessius invalide baptizatus fuerit , fides ei soret adhibenda . Fuso calamo hanc

quaestionem pertractant Salmanticenses tram xx I. cap. unie. pMrct. 6. 1.2. Reseruae utriusque partis tum negantis, tum aientis argumenta. Non censeo opere pretiuAomnia ad examen revocare; sed quae sentio , paucis exponere satius duco . Dico igitur , quando ex consuetis documentis , nempe censu baptizatorum, Sacerdotis baptizantis, patrinorumque constaret, energumenum fuisse baptizatum; nulla prorsus fides daemoni adhibenda esset . Nonne daemon semper perniciem, ruinamque hominum intendit Si hominem invalide baptieatum revelaret , eiusdem salutem Procuraret; quod a daemone expectandum non est. Quid quod eiusmodi revelatio illum baptismi ministrum infamaret Ponimus namque energumenum reapse baptizatum fuisse externo ritu, solumque desectu intentionis ministri baptigatum non fuisse : cuius intentionis carentia, nisi evidentibus signis evincatur, praesumi nullo modo debet. Quis ergo daemoni, mendaciorum patri, fidem adhibebit in hoc cEu, in quo tot argumenta oppositum suadent Nee enim talis revelatio vel levem, nedum . probabilem, dubitationem inducere potest. Utique vi exorcismorum cogitur quandoque ad veritatem confitendam ; sed, quemadmodum non semper daemon paret Exorcistae, non semper egreditur e corpore energument, licet omni studio Exorcista illum ad egressum compellat; sic non semper veritatem interrogatus fatetur . Quando ergo aderit fundamentum adhibendi ei fidem in responsis datis interrogationibus Exorci stae Cum ea quae revelat, indifferentia sunt . nec infa- λnt proximum, nec eorum executio ullum involvit periculum. Iteratio baptismi periculi plena est : quia di sacramentum profanationi, dc ministrum baptiaantem infamiae exponit . Nulla ergo fides daemoni in hac, aut simili responsione, quae in dedecus proximi cedit, quaeve rem suggerit cuius executio periculo gravi obnoxia est. His circumstantiis sublatis , ' poterit ei fides adhiberi; ut quando res omnino innocuas, & indifferentes reserat . Et per haec ad argumenta contrariae sententiae responsio patet . Nec res tanti est, ut prolixiorem exposcat orationem.

222쪽

DIS S. II DE ADIURATIONE.1x. Quid dk.ndum do alapis . flagellis, sputis, quibus Exorcistae quandoqRe uti

solent in adiurandis energumenis Detrius, Si maneas, Abulensis , Ac alii eiusmodi superstitionem sapere docent ia Sancheae, Palaus, Trullenchus, Torre, atque Saliam anticenses tract. xx II. cap. unici punct. 7. s. s. nam. 6. docent, si praefata media adhibeantur ut vim habentia ad daemonum expulsionem, superstitione laborare; secus, si in contemptionem eorumdem daemonum exerceantur. Nam, inquIunt D. Bernardus pede conculcavit energumenum , D. Benedictus, dc S. Hubertus o sessos liberarunt alapis . Multa Sancti peregerunt quae admiratione potius quam imitatione digna sunt. Praeterquamquos multae tunc Occurrere potuerunt circumstantiae sic agendi , quae silentur ; quibusque sublatis, ratio, dc caussa sic agendi subtrahitur. Verum, quidquid de hac re sit, quod ego sentio, est, plura alia suppetere quibus daemones contemni possunt assque periculo imprudentiae, de derisionis ipsius Exorcistae . Alapas ergo , sputa, fiagella , dc id genus similia prudenx

Exorcista numquam adhibeat ; sed tamquam media gravitati, prudentiaeque ad versia negligat 2 verborumque potius severitate, ac orationis, & imperii gravitatγdaemonia, tamquam vilissima mancipia, tractet ia Similiter nobis minime arrident nonnulla alia quorum meminerunt Bonacina , Palaus, Salmanticenses, & alii, nempe nomen daemonis in papyro inscribere, deinde illud comburere in contume- Iiae signum. Puerilia haee, de ministerii dignitati incongrua nobis viLentur .. Rade re vero pilos daemoniaci ad illius liberationem superstitionem sapit. Usus herbatarum medicinalium ad sanandos energumeni morbos licitus est; dummodo absit periculum credendi, eiusmodi medicinas vim habere expellendi daemonesia X. Locus in quo sacer minister munus suum exercere debet, communiter Ec-esesia designatur, in qua sunt Sanctorum reliquiae, cruces , imagines, & augustiGsimum Sacramentum: haec etenim, dc ipsius loci sanctitas ad daemonum expulsionem conducunt, atque ministerio maiestatem conciliant ia Quod quandoque ianuix apertis fieri potest, tum ad roborandam fidelium fidem, tum quia adstantium precibux daemonum virex extenuantuT- tum quia ministerium ipsum publicum est. tum denique quia impii interdum his occasionibus convertuntur Id insuper honi habet istius loci sanctitas, & publica actio, ut ad maiorem: vigilantiam, Cautionem, dc serietatem ministrum excitet Quare summopere conarῖ debet ministen ne dae moniaci curiosa , salsa, dc vana loquantur, nevr adstantium criminR revelentia Frequentius tamen ianuis clausis adiurandi sunt energumeni : curabitque ministerne pueri, adolescentes, dc maxime mulieres adsint; sed solum virr graves , dc religiosi admittantur. Haec sunt quae communiter Exorcista servaroe debet. Ceterum

quandoque & in locis privatis quibusque ,. & publicitus in Ecclesia necessitas excirci Eandi occurrere potest ..

XI. De Moniali energumena longe disputant de Theologi, de Canonis , debeat-

223쪽

1,6 LIB. V. IN DE CALOGUM.

ne extra septa monasterii educi , ut adiuretur . Quidam aiunt I communiter ne gant ceteri. Nos breviter dicimus certum omnino eta, debere illam in monasteario ad crates adiurari . Neque 'enim adiuratio ex immediato contactu Exorcistae pendet. Haec resolutio ex Tridentino eruitur . Siquidem fel . xxv. cap. v. haec habentur : Nemini 'autem sanctimoniaΓum liceat pos professionem exire e monasterio , etiam ad breve tempus, quocumque praetextu , nisi ex aliqua legitima caussa ab ume

po probata, indultis quibuscumque, is privilegiis non obstantibus.

De egressu daemonum e corporibus obfessisrum; quaeme is ius egressus signa. De spectris, larvis, qui e loca, bominesque infestant, ct terrent.

L π π Ltimo loco de daemonum egressu e corporibus pauca dicere oportet. Sunt qui quaerunt , an daemones laetentur, dum humana corpora invadunt. Et hanc quaestionem versant Salmanticenius tract. XX M. cap. unis. punct. ubi docent, daemones laetitiam aliquam experiri, dum in hominum corpora ingrediuntur. Sed

argumentum hoc nimis exile nobis videtur. Quamvis enim videantur daemones laetari, dum hominum perniciem exequuntur, dum illos torquent, dc vexant; attamen laetitia isthaee, cum ardentis invidiae, ac implacabilis Ossii partus sit, in eorum. dem maiorem recidit damnationem , & poenam. Et ob hanc invidiam , & odium adeo difficulter exeunt e corporibus, ct ea qua valent maiore vi reluctantur huic egressiti . IL Omnes daemones exorcisti is adnituntur resistere . Sunt tamen aliqui quidissicilius, sic Deo ob sua impervia arcana permittente, expelluntur, ut eruitur eκ illo Marc. IX. me gentis in nulla potest exire, nis in oratione,=ieiunio . Neque haec maior dissicultas inde oritur quod daemones expellendi sint ordinis superioris ; sed unica istius disseilioris expulsionis caussa est ipsa Dei voluntas , quae maiorem in obsessos potestatem daemonibus concedit ; quemadmodum ex Dei v luntate pendet quod oratio , & ieiunium peeuliari virtute polleant ad eosdem abigendos. III. Signa egressus daemonum e corporibus obsessis varia sunt ; nullum tamen certum est Ac infallibile. Signa autem haec non aliunde petere, communi Viae inhaerendo, possiimus, nisi ab ipso daemone obediente imperio Exorcistae. int, cum daemon mendaciorum, illusionumque parens sit, plura signa sui egressus nobis em hibere potest, & nihilominus in eisdem corporibus Iatenter manere. Signum quoaverisimilius, probabiliusque reparatur, est, si obsessus multos dies, & longum tem Pus

224쪽

DIS S. IX. DE ADIURATIONE. 1 VI

pus, nempe menses , & annos , nihil Omnino patiatur incommodi . Pollant utique daemones in corpore latitare I sed eos diu ibi esse , quin aliqua molestia a Diiciant eorpora obsessa, contingere vix potest. Alia signa sunt sequentia i aspectus hominis nigri, canis, hirci, muscae,.sermicae, aliorumque animalium; ingens v mitus, vel halitus stetidus; magni eiulatus ti clamores reisnantes tumor inusita. tus . in terram collisio , ac deiectis energumeni I ut habetur Marc. rm EMIMmans , O multum discerpens eam, exiit ab eo, is Iactus est sicut mortuus . Haee signa aliqualem ingerunt egressus probabilitatem ἰ sallere tamen possunt . Daemonnes plerumque egressus sui e corporibus signa aliqua produnt; exire tamen etiam sine signis nonnumquam lent. Parum ergo signis fidendum; sed potius diuturna

sanitas obsessi spectanda r si diu ab omni molestia liber obsessus fuerit, mobabit.

quoque erit daemonem discessisse. . . Iv. Dum Exorcistae signa egressus petunt , caveant ne quidquam petant quod nocere energumeno possit . Extinctio candelae, fractio vitri, vasis, vel quid simile solita sunt indicia quae petuntur . Cum vero daemones petunt aliqua sibi eo cedi, antequam egrediantur e corpore, puta ne relegentur in insernum , neve se verioribus cruciatibus assiciantur ; nec semper eorum petitionibus . indulgendum . nee semper resistendum. Nan , si quae petunt , in dedecus Dei, aut proximi damnum quocumque modo cedunt Inui aquam annuendum est. Si autem quidquam quod nec Deo iniuriosum esset, nee hominibus ullo modo noxium, peterent; indulgeri eorum petitioni posset. Sed magna semper cautione opus est, eo quod eum hoste vasto, ac mendaci agendum sit . . U. Uno daemone expulso, omnes simul expelluntur, si ris exorcismorum con-sderetur . Quoniam Exorcista omnium daemonum supremum in corpore residen-vem adiurat, ut istum abire cogat . ceterique suum ducem sequantur . Verum , cum efficacitas exorcismorum a diVina temperetur voluntate , contingere poteshut quandoque , praeter consuetum Ordinem , uno pulse , alii remaneant. Haec mmnia a divina voluntate pendent ἱ ideo potius Veneratione suspicienda quam ratione investiganda sunt. VI. De spectris, seu spiritibus malis, qui non modo lismines obsident, sed i Ca, & domos insestant , pauca dicenda sunt. Et in primis experientia, ac testi bus fide dignissimis compertum est, daemones , seu malos genios , domos, & animalia ipsa infestare , domorumque habitatores vexare, & terrefacere . Plures reis putant vana esse commenta quae de locis, & domibus spectris infestatis circumia feruntur. Plurimi alii nimia credulitate atque facilitate eiusmodi loca spectris , seu larvix obsessa multiplicant . Porro, ut quisque extrema cavere possit, id priamum pro certo habeat , daemones non modo posse , sed reipsa quandoque in domibus inhabitare, hominesque habitatores vexare. Innumerismomissis testibus ι- Tom. IV. N i ii unum

225쪽

nnum Augustinum producam , qui inter miracula quae, ut mundus crederet, sacta sunt, recenset daemonum tum e corporibus, liun e domibus expulsionem Lib. II. de Civit. Dei eap. VIII. Unam . aut alteram expulsionem ab ipso narra-

eam reseram. Vir Tribunitius Hesperius cinquit Augustinus qui apud nos es. b. bet in Trejitorio Fussaleo fundam Cubedi appe utam , ubi cum afflictione anima

num , is servorum suarum domam suam spirituum malignorum vim noxiam peν- peti comperisset , rogavit nostros , me absente , Presisteros , ut aliquis eorum ilispergeret , cuius orationibus cederent . Perrexit unus , obtulit ibi saeri eous ris Christi, orans, quotum potuit, ut cessaret ilia vexatio . Deo protinus miseram te cessavit. Acceperat autem ab amico suo terram sanctam de Hierosed mis auis

tam , ubi sepustus christus die tertio resurrexit ; eamque suspenderat in tubietit suo , ne quid mali etiam isse pateretur . At , ubi domus eius ab ilia infestati ae purgata es , quid de ilia terra fieret , eogitabat , quam diutius in cubicuso Buo νι. verentiae causa habere nolebat ire. Et paullo infra . Sanati sunt i Be ἐν alii , i albus dicere longam esset . Hipponensem quamdam virginem scio, cum se oleo terunxisset , mi pro illa orans Presister institis eraι lacrymas suas , mox a dammata fuisse sanatam. VII. Non est ergo ambigendum de facto . Solum dissident Doctores , cuiusnam

naturae sint spiritus illi qui nocturno tempore strepitus magnos edunt , catinos commovent absque ulla laesione , chartis Iudunt , atque scenicas repraesentationes

peragunt. Itali istiusmodi spiritus follattas vocant, Latini lemures, & larvas, Hispani tractos . Galli tuops, & garous . Igitur aliqui contendunt, eiusmodi spectra

osse animalia quaedam irrationalia, di corporea , ex aere corrupto in tenebric sis locis genita et quae opinio attribuitur P. Fuente la penna Capuccino . Set hi commentum communiter exploditur, tamquam vanum, & omni fundamento destitutum . Illud impugnant Salmanticenses tract. xx M. eam unici punct. 9. Verum adeo sutile est, ut superfluum sit tempus terere in eiusdem consutatione . Sunt

ergo eiusmodi larvae , seu spectra veri daemones , seu spiritus nequissimi, qui omnia peragunt ad hominum perficiem . Et haec sententia certa apud Cath licos . Quare relata opinio P. Antonii de Fuente la penna censura plectenda est VIII. Cur eiusmodi larvae quaedam loca prae aliis infestent , nulla certa ratio afferri potest , praeter divinam voluntatem sc disponentem . Frequentius comm rantur in locis deisnis, paludosis, specubus, cavernis, altis arcibus, & ubi homicidia perpetrata fuerunt . Quare aliqui dicunt, ideo in praefatis Iocis frequentius commorari , quia de peccatis atque plurimis sceleribus ibidem commissis laetatitur . Aliquando loca sacra infestant daemones , ut impediant , aut interturberit opera pia, ct sancta. Frequentius tamen infestant imprubos, homicidas, haereti-

226쪽

DISS. IX. DE ADIURATIONE. i yy

cos, pauperum oppressores , similesque . Noctu Potius quam interdiu loca ins stant: quia tenebrae aptiores ipsis videntur ad terrefaciendos homines, & ad sua opera exercenda. Appellantur enim ab Apostolo Ephes vi. vers. Ir. Mundi rectο-

res tenebrarum baram.

IX. Eodem modγ adiurantur daemones domos dc similia loea infestantes . aedaemones vexantes, & obsidentes corpora . Usus quoque reliquiarum , crucis saniactae signum , dulcissimi nominis IESU, dc Maris invocatio , ieiunia , preces, &alia pia opera plurimum conducunt ad daemones ex eiusmodi Ioeis pellendos . Qitare tamquam superstitiosa reiicienda sunt remedia illa quae , corporea cum sint, in spiritus agere nullo modo valent. Ethnici tabis nigris utebantur ad pelialendos lemures , seu Iarvas . Hanc superstitionem narrat Alexander ab Alexania dro Lib. III. genialium dierum east. x II. & Ovidius Lib. V. Fast. Superstitionem p riter sapit, re stultitiam usus armorum ad eiusmodi expulsionem adhibitus , vel effuso sanguinis 4 unoce tam puerorum I quemadmodum Peregita Hebraeos , I gitur Naim. CV

227쪽

LIBER SEXTUS

IN DE CALOGUM

QUARTUM PRAECEPTUM

TRACTANS i

nora patrem tuum, ω matrem tuam:

Exod. cap. XX. Vers. o.

DISSERTATIO UNICA.

TErtium Decalogi mandatum explicabimus in Libro de quinque Ecclesiae

praeeeptis. Quartum in praesens interpretari aggredimur. Tria prima Decalogi mandata Dei cultum spectant, & ad primam tabulam pertinent , hominesque imbuunt, qua ratione Deum colere , adorare , revereri, precari deinbeant . Septem sequentia mutua hominum ossicia praescribunt, & moderantur :quae peragenda sunt, praecipiunt; vetantque cavenda . Quoniam vero inter m-ximos primum locum parentes a quibus geniti sumus, tenent ; ideo primum lacundae tabulae mandatum parentum in filios. filiorumque in parentes ossicia imperat . Parentum nomine non modo carnales genitores , sed & parentes spirituales, ut Pastores , & ceteri superiores , ut Principes , Magistri, Domini, Tutores, Curatores, hisque similes veniunt. Materia facilis est, quam paucis per- .. stringemus .

CAPUT I. Propositiones damnatae, oe laxae adversus quartum

praeceptum.

I. Ei Uperioribus Libris incredibilia vidimus commenta a quibusdam Probabilistiso excogitata , ut primae tabulae sacra mandata humanis appetitionibus ac commodarent . Bellum nunc meditandum Occurrit quod primo secundae tabul mandato intentarunt, ut sequentes declarabunt propositiones.

228쪽

Propo sitiones damnatae.

II. Lisitum est absisto desiderio cupere mortem patris , non quidem ut malum patris , sed ut bonum cupientis , quia nimirum ei obventura est pinguis hereditas . Iv. Innocentii XI. III. Lieitum es filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate patrato propter ingentes dimisias inde ex hereditate eonsecutas. xv. Innocentii XI.

Propositiones laxae.

I. si Titius, ut eligat matrimonii statum , etsi consulere parentes teneatur , nissis causa iusta illum excuset; non tamen tenetur eorum acquiescere consilio, e si iam sine illa. Torrecilla Tom. I. Sum. tris. m. di . II. sec. I. Num. 29. DI.348. Diana, dc alii. II. si Etsi parentes teneantur eorrigere, & diligere filios, & domini servos; non . ita famulos suos . Torrecilla Tom. I. Sum Dract. U. pari. II. cos. NI Id. Num 4 I. DL 699. Sanchea, & alii. III. is Alii contra affirmant, immunem esse tune a culpa gravi illum qui pa is rentibus suis exoptat mortem ob bonum aliquod temporale ipsi inde secutuo rum , nempe ut quamprimum in hereditatem succedat, vel ut liberetur a duisse ra eorum custodia . Quia huiusmodi desiderium de morte parentum tunc nonis tam eth desiderium de malo illorum quam de bono inde secuturo : ergo non ri habet malitiam precati , cum illam habere non possit , nisi finis illius malusis sit; cum tota species actus inefficacis ex sine desumatur. Leander a SS. Sacramento trarii. I. viis. H. quae s. iv. Castropalaus, & alii. IV. is Licet matri mortem filiarum optare, eo quod ob deformitatem, vel ino is piam non possit eas iuxta suum desiderium nuptui tradere. Et idem esse di is cunt, fi ob illarum causam male tractaretur a marito , posset illarum mortem is optare, ut ab illo damno liberaretur. Castropalaus Tom. I. tract. vi. diis. IV.

punct. I. num. II.

V. is An cum indignis possint filii licite contrahere, patre, vel genitrice dissenisse tiente . . . Fateor probabile esse ae tutum quod possint. Tamburinus Lib. V. in Deean cap. II. 1. 3. num s. 'CA DisitiZod by Gorale

229쪽

LIB. VI. IN DE CALOGUM.

CAPUT II. De pietate fliorum in parentes.

A lere parentes adstringuntur. Est autem eiusmodi. Honara panem illam, is matrem tuam , ut B Aauaevns super terram quam Dominus Deus tuas dabit tibi . Exod. xx. Qui nos genuerunt, primi omnium, secundum Deum, patris nomen sibi vendicant. Post Pastores, & Sacerdotes , qui sacramentorum administratione ad vitam spiritualem , aeternamque nos regenerant , ut inquit Apostolus Paula I. ad Cor. Iv. Ham in Chνisto Iesu per Evante fium ego vos genui. Tum ii suercedunt qui civile regi mea moderantur, & mutuum commercium, ac societatem dirigunt , ut Prineipes, ct Magistratus Reipublicae administratores. Quarto loco Tutores , & Curatores , quorum procurationi , & regimini res nostrae subiectae sunt, de a quibus nosmetipsi moderamur, patris praerogativam iure obtinent. ει- stremum seniores, qui non tam an tum multitudine, quam virtutis, di sapientiae splendore sulgent ι ut dicitur Sap. IV. Senectus venerabicti est , non diuturna , neque ansorum numero computata. cani autem fuat sanos rimisis , is aetas sae. Euris vita immaeulvia . Haec omnia totidem lare verbis tradit Catechismus On-eilii Tridentini pari. Titi uum. 3. II. Peculiaris porro virtus qua parentes honoramus, pietas est, quae cuiuscumque status personas , ordine servato, veneratur , iuxta diversam excellentiam ι- marum . Lubet exscribere doctrinam D. Thomae , qui de more principia prodixi quibus Me divinum mandatum nititur, a. a. quael L cI. art. i. Homo incisuν diversimode aliis debitor , fecundum eorum diversam excellantiam , , diuersa bene eia ab eis fuscepta . In utroque autem Geus summam obtiari Iac- , qui , excellentissimus est , is est nobis egendi , is gubernandi primam principium . Secundario ureo nostri esse, O gubernatiavis priaeipia sunt parentea, ἐν patria, a quibos, is tu qua niat, ἐν Marisi fumus . Et Idea pia Deum est rimo maxime debitor paren'ribus , is patriae . Unde But ad religionem peνtinet ea tum Deo exhibere ; ita secundari. gνadu ad pietatem pertinet exbibere ea tum parentibus , is patriae . Inrvisa autem parensum includitaν euisus omniam coasanguineorum ζ quia eιiam conis sanguinei ex hoe dicuntur , quod ex eisdem parentibus processeruηι , ut pate .per Philosophum in VIII. Ethie. In cultu autem patriae intelligitur cultus omnium com civium , is omnium patriae amicorum . Et ideo ad hos pietas principialter se eπ- rendit . III. Ossicia autem quae debentur parentibus, plura sunt. Primum, ut sincero

230쪽

DISS. UNI C. DE HON PAR.

summopere post Deum amore eos prosequamur . Imaginem huius amoris nobis

resert Ioseph AEgypti Prorex , qui suo patri Iacob advenienti in AEgyptum obis viam ivit. --ο Ioseph curru DΦ, ascendit obviam patra suo ad eumdem lacum rmidensque eum irruit supeν eouum eius , is inter amplexus flevit Gen. xlv x. S eundum ossicium honorem exhibet , cuius m aginem prodit Salomon , qui par ter advenienti matri assurrexit, eamque in solio ad dexteram suam sedere fecit . Surrexit Rex in occursum eius , adoravitque eam , is j it super throxum suum :positusque est thronus matri Regis , qua serit ad dexteram eius. III. Reg. cap. Ir. Tertium ossicium est obedientia , qua illorum mandatis parere obstringimur ut explicat D. Paulus ad Ephes. v I. Filii, obedite parentibus voras in Domino : boeenim iustum est . Honora patrem tuum, ἐν matrem tuam , quod est mota

in promisso e , sit bene fit tibi, is D DUus super terram Iistri ad Co-Ioss. Di. Filii, obedite parentibus per omnia ἰ hae enιm placitum es s Domino. Et quamvis insita nobis a natura sit haec in parentes reverentin ι nihilosecius voluit Redemptor noster , quemadmodum aliarum, ita & illius virtutis exemplum praebere e quippe non solum aeterno Patri obediens usque ad mortem fuit, verum& hic in terris sanctissimorum parentum Mariae, & Ioseph mandatis obtemperavit Erat subditus illis. Rationum momenta quibus filiorum in parentes obsequia excitari valent, recenset D. Ambrosius Lib. II. in Lucam Mitri inlure debes pudoris iniuriam , virginitatis dispendium , partus peνιculum matrr Ionga fastidia , matri longa discrimina , cui miserae in ipsis votorum fructabus maius peroietilum est : is cum ediderit quod optavit, par u absolvitur , non timore. Iridanxios patres loquar pro filiorum profectu, is multipsicatos alsenis Ubas census . iactaqae agricolae femina posterorum aetatibus profutura e Nonne pro bis Obsequia saltem oportet rependi e Quartum ossicium filiorum erga parentes preces spectat quas offerre Deo pro illorum incolumitate, & salute debent, ut tranquillam illis Deus vitam impertiat, utque bonis tum caelestibus, tum terrenas eosdem cumulet, ae in maxima gratia sint, & honore apud homines I ut tandem Deci , ae Sanctis qui in caelis sunt, commendatissimi fiant, inquit Catechismus Tridentini Concilii . Eorumdem virtutum imitatio est etiam singulare honoris ornamentum . Quintum ossicium in eo situm est, ut filii parentum consilia , praesertim in gravioribus negotiis , exquirant , puta in matrimonio ineundo , vitaeque statu deligendo die. m. t IV. Potissimum denique. honoris filiorum erga parentes argumentu et uptias illis serre cum in spiritualibus, tum an temporalibus necessitatibus. Igitur, si in iis quae ad salutem spectant, ignorantes sint, instruendi sunt : si peccatis obnoxii si pravae consuetudinis ligamine astricti fuerint; summa reverentia, 'dexteritate curandum est ut resipiscant, ut sacramenta frequentent, ut ad meliorem

SEARCH

MENU NAVIGATION