Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

xo LIB. IN IN DE CALOGUM.

se se recipiant frugem : si vero penuria, & rarum temporalium egestate Iaboraverint ι sublevandi, & pro viribus adiuvandi sunt : dum aegrotant, illis inservieα- dum est, ae incumbendum potissimum ut caelestibus subsidiis iuventur, ut divinis reficiantur sacramentis, atque ut Religiosorum exhortationibus , & consiliis ita spem erigantur, & ad luctam invicto animo sustinendam confirmentur . Plurima hoc de argumento scribunt Patres . Pauca isthuc transeribam in D. Ambrosio

Lib. V. Hexameron cap. xv I. ubi exemplo ciconiarum filiorum languidam erga parentes pietatem redarguit. Quam vero rationabilium non excedat pietatem ae prudentiam avis huius clementia, confiderandum; quam nec post exemplum quidem irrationabilium quisqvam nostrum imitari potuerit. Nam depositi patris artus per longaeaeum senectutis plumarum tegmine, aurumque remigio nudatos circumstans Ioboles pennis propriis fovet. Et quid dicam eo alitio cibo pascit , quando etiam ipsa repara naturae dispendia, ut hinc atque inde fablevantes senem fulcro Maram suarum aE -- Iandum exreeeant, is in pristinos usus defueta iam revocent pii patris memira . Quis nostrum lavaνe aegrum non fastidiat patrem Quis fessam senem Dis humeris imponat, quod in isto historia vix credibile babetur e siris, ut pius fit , non bor fervulis maudet obsequiumst At vero avibus non est grave quod pissatis est plenum ; non est oner

sum quod solvitur naturae debito. Hon recusant aves pascerς patrem, quod etiam praeferipta necessitate sub terrore poenarum plerique bominum recusarunt. Aves non scripta, sed n ta lex stringit. Aves ad hoc munus nulla praecepta conveniunt , sed gratiae maturalis oscia. Aves non erubescunt reverendi senis membra portare : es enim vectura pietatis : quod eo que frequenti testificatione percrebuit, ut eo gruae mercedem remunerationis invenerit. Nam Romanorum Uu pia avis vocatur. Et quod vix uia Asperatori Consulto-Senatus delatum dicitur, hoc istae aves in commune meruerant.

De natura praecepti tum ad mantis bonorandi , tum negantis non odio babendi parentes . Laxiores quorumdam Casus arum opiniones refelluntur.

I. π TOC praeeeptum iuris naturalis est , & divini : omnia quippe praecepta I 1 Decalogi ad ius naturae, & divisum pertinent. Diximus , ad Virtutem pietatis mandatum istud pertinere et quod tanten hoc in sensu intelligendum est ,

dum nempe honoramus parentes, qui nos genuerunt , consanguineos , patriam , amicosque. Quando vero nomine parentum veniunt Pastores Ecclesae , tunc ho

232쪽

nor est virtutis observantiae, ut docet D. Thomas 2. 2. quaest. o. art. I. Si verosnt superiores, praeceptum spectat ad virtutem obedientiae . Et si sint benefacto res, mandatum exequimur virtute gratitudinis. II. Hoc praeceptum praescribit dilectionem tum internam, tum externam , prois hibetque odium. Adeo comperta sunt rationum momenta quae istius amoris debitum evincunt, ut supervacaneum reputem illa proponere.

III. Quaest. I. Contra praeceptum non habendi odio parentes pereant ne filii , si grate damnum ex odio parentibus demerent Res p. Convenit penes omnes , peccare mortaliter filios qui parentibus ex odio mortem cupiunt, vel infamiam, bonorum direptionem, aliudve gre e damnum. Si enim letale crimen est eiusmodi mala cuique extraneorum exoptare; quanto gravius scelus erit, eadem parentibus a Gliis, tot beneficiorum vinculis eisdem obstrictis , desiderari 3 Impia haec desideria naturam ipsam penitus confodiunt, & sacratiora societatis vincula infringunt. IV. Quaest. II. Pereant ne filii, si ob finem quempiam utilem, adeundi nempe hereia ditatem, mortem parentibus exoptent e Resp. Negant Probabilistarum plures . Eiusmodi impia desideria absolute pugnare cum primis naturae principiis fatentur omnes; at unius particulae additione recentiore ς aliqui Calaistae iniquitatem omnem adimunt vel manifestis flagitiis . Et ne ego ipfis invidiam, odiumque conssare pro libito videar, illorum verba transcribam. Leander a SS. Sacramento tradi. I. disp. z. quaest. Iv. post relatam sententiam communem Theologorum adversus tantam impietatem, haec scribit. ,, Alii contra assirmant, immunem esse tunc a culis pa gravi illum qui parentibus suis exoptat mortem, ob bonum aliquod tempori rate ipsi inde secuturum, nempe ut quam primum in hereditatem succedatis vel ut liberetur a dura eoruin custodia : quia huiusmodi desiderium de morte pari rentum tunc non tam est desiderium de malo illorum, quam de bono inde se- is cuturo I ergo non habet malitiam peccati , cum illam habere non possit, nisi se finis illius malus sit; cum tota species actus inessicacis ex sne desumatur. Sic

tenet Castropalaus Tom. I. tract. v I. diis. IV. de car. punct. I. nam. II. qui citat pro se Emmanuelem Sa verb. Car. num. 3. Azorium I. P. Lib. III. cap. XII. quaest. II. BOnacinam diis. HI. quaes. iv. punct. vlt. & Ioannem Sanchea diis. D. num.'.

V. Expositis his duabus oppositis sententiis, sic concludit P. Leander. ,, Sed ego respondeo dicendum, qnod ex his duabus sententiis prima sit valde probabilis . M Secunda Tero non minus, is, quia favorabilior est poenitentibiis , illa in cosu occur, renti , ne in peccatum ex fretinitate irruant, est eis . CO NSUL ED. Lle is que dico, quod si quis ABSOLUt E desideret in hunc modum : Εκopto, & se cupio mortem patris mei, non ut malum patris mei est, sed ut bonum meum, is seu eκ caussa mei boni, nimirum quia ex illius morte ego eius hereditatemes adibo : tune sic exoptans minime peccet mortaliter : quia tale desidinum est

ri de

233쪽

Σού LIB. VL IN DEC ALOGUM.

. de bono sine, non de malo. Sic sentit Thomas Tamburimas,. secutus Palaumis Lib. V. in Decal. cap. I. s. s. art. 3 I. & alii Doctores. VI. Haee sunt monstra & portentae omnium. horrendissima, quorum in univerta Ethnicorum morali Philosophia nec leve vestigium occurrit. En Probabilismi ab

ortivos seius, en inauditae laxitatis commenta. Audiamux Augustinum erroneam sententi'In explodentem .. Aliquando bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult etiam Use bona musto. amplius, multoque certius voluntate : nam ii ius maia

voluntas esse numquam potest. Tamquam fi bonus filius patrem velit vivere , quem Deus bona voluntate uvis mori. Et rursus fieri potes ut boe velit homo mala votantate quod Deus vult bona; verut si malus filius velit mori pat , velit hoc etiam Deus . Nempe illi vult quod non vult Deus; iste vero id vult quod vult ἐν Deus Et tamen honae voluntati Dei pietas illius potius consonat , quamvis aliud volentis, quam bulae idem volentis impietas. Tantum inserest quid viue homini ia quid Deo congruat, ἐν ad quem finem suam quisque referat υoAntatem , ut aut probetur ,. aut improbetur . Enchirid. cap. cr. Iure itaque ac merito illam diris devovit Innocentiuς XI. in sequenti damnata propositione . Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris , non quidem ut malum patνis, sed ut bonum. cupientis, quia nimirum es. Obventura est pinguis hereditas. Detestabilior insuper est Leandri, aliorumque doctrina , qua asserunt, licitum esse cupere parentis mortem, non modo adeundae pinguis hereditatis ergo, verum etiam vitandae patris durae cu*odiae ia seu severioris educationis,& disciplinae caussa.. Od quam sit scelestum , quami inhumanum, quam monstrosum, nemo. rationis. compos non videt .. Q uorsum, inquies, tam acris declamatio Z Ut hrnc colligas,. quanta sit his, atque similibus Theologis fides adhibenda. Qui enim praefatas opiniones in publicum obtrudere audent, qui easdem consulendas poenitentibus adfirmant, digni ne sunt ut magistrorum Iocta in animarum regimine habeantur Si enim vel ipsa prima naturae principia evellere, si Vel insita naturae lumina. tanta. tenebrarum. caligine obducere pertentarunt i inseras velim, quae in obscurioribus. controversiis: dicturi sint .. Isti ne sunt illi docti iuniorer, qui sua auctoritate probabiles. eficiunt similes opiniones 3. Nota ergo eo spectat oratio mea, ut istorum Theologorum integritati, illorumque pio. proposito evangelicae viae asperitatem ,. rigoremque deliniendi, atque, humanae infirmitati succurrendi, praeiudicium inseram ; sed ut lectorem errandi, α pereundi discrimini subducam. Eo pertinent verba haec mea, ut te admoueam , ne in rebus dubiis ullam his Auctoribus. fidem. adhibeas , nec quidquam eorumdem auctoritati tribuas. Si enim in tanto, naturae lumine caecutiunt, α paradoxa adeo immania cudere non erubescunt; numquid in dissicillimis quaestionibus veritatem: tibi pandenti Aut ergo ab his libris legendis abstine : vel, si interdum eos legere contigerit, nihil sime examine,, nihil absque severiore critice ab illis suscipias velim, si

234쪽

tna tibi salus aerema eordi est. Haec illis dumtaxat displicebunt qui partium itu

dio praeoccupati non tam communi profectui quam vanae existimationi student. Ceterum arridebunt omnibus aequis rerum arbitris, qui aeternam animarum salu tem privatorum hominum quorumdam iudicio, dc famae praeserendam sciunt. Sed haec hactemis r plura namque dicturi sumus, dum de sexto Praecepto sermo erit, ubi similia Casu istarum commenta profligabimus. II. Non minus impia est altera recentiorum Probabilistarum sententia , quae licitum defendit gaudium de parricidio patris in ebrietate patrato : quam etiam sententiam improbavit Innocentius XI. in hac damnata. propositione r Lieitum esssio gaudere de parricidio patris a se in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias

inde ex hereditate eonsecutas. .

VIII. Quaest. III. vereant ne letaΓter ficti qui torvis pculis aspiciunt parentes, qui que exterius nullam ius amoris signum exbibent e Resp. Qui deliberatoe animo torvis oculis parentes frequenter, & quasi continenter spectant, dubio procul peccant

mortaliter, ut communis tenet sententia. Idemque dicendum, quaudo eos aspero semper alloquuntur z quoniam praeceptum honorandi parentes non modo interiorem , verum etiam exteriorem benevolentiam iubet. Haec autem blando oeulo.

rum aspectu, suavi eloquio, gestu submisso ostenditur. Violant ergo praeceptum

Elii, dum haec exterioris amoris officia praebere parenIibus recusant. Si vero semel aut iterum ex sortuito casu minus amantes, obsequentes, dc submissos parentibus se filii exhibeant, non propterea censendi continuo sunt gravioris culpae rei. Antequam culpae damnentur, eorumdem cum parentibus Vitae ratio, morum consuetudo, ac modus agendi spectanda sunt 3 ut ex his omnibus colligr culpae gravitas, aut levitas Possit.

IX. Qui parentes leviter percutiunt, graviter delinquunt e quia , licet percusso levis natura sua sit, inflicta tameth parentibus enormis evadit. ac impia : iniuriae enim gravitatem omnes ex personae dignitate metiuntur .. Porra nulla apud filios persona, post Deum, paterna dignior. Quin ad letalem culpam satis esse potest minax brachii elatio et quoniam & haec gravem contemptionem prodit , iniuriam parentibus irrogat. Temperare ergo filii sibi debent ab aspera locutione, ab oculorum severiore aspectu, & a quolibet gestu minus submisso, si veIint praece- eptum honorandi parentes implere. X. Licitum est filiis, a parentibus iniuste percussis , tum moderamine inculpatae tutelae se se defendere. Si in ipsa defensione filii parentes percutiant, non peccant ; nisi modum iustae defensionis excedant. A peccato quoque Theologi communiter excusant filios qui parentes armatos in patriam percutiunt, occiduntve et quia amor in patriam praeserendus est privato bono patris. Melus vero perpetrarent

235쪽

,68 LIB. VI. IN DE CALOGUM

NI. Peccant graviter filii quΤ parentibus deliberato animo maledicunt : quolex Scriptura colligitur : dicitur enim Lev. xx. qui maledixerit patri suo , aut matri, moνte moriatur. Porro poena mortis non indigitur nisi ob culpam gravem. Si vero non eκ animo, sed orctenus, & absque scandalo filii parentibus maledicant , venialem culpam perpet Ont. Si scandalum autem Occurrat, culpa erit mortalis. Ex desectu quoque plenae advertentiae venialiter tantum peccare valent. Peccant vero letaliter filii qui verbis contumeliosis parentes contemnunt . aut ad iracundiam graviter provocant : quod accidere potest, tametsi verba non sint suapte natura graviter contumeliosa , quando n pe filii experientia sciunt, talibus ver bis vehementer ad iracundiam parentes provocari. Graviter quoque peccant filii, si parentes ex contemptu recognoscere nolint I secus, si id sacerent ob aliquam honestam rationςm, ob incommodum vitandum, ob erubescentiam fugiendam, aliudve le momentum, XII. Filii nequeunt licite accusare parentes de aliquo crimine apud iudices, quia ἰd omni lege vetitum est . Excipienda tamen sunt crimina haereseos, potissimum publica : de his enim non modo potest, verum etiam tenetur filius patrem accusare. Et colligitur ex ipsa Scriptura, in qua Devt. xxi. haec habentur : Si genuerisbomo Atium contumaeem, b protervum , qui non audiat patris, aut matris imperium, ν coercitus obedire contempserit; apprehendent eum, is ducent ad seniores civitatis illius, is ad poraam iudicii, dicentque ad eos : Filius noster iste protervus, is contumax est . monita nostra audire contemnit , commessationibus vacat , is luxuriae inique conviviis . Lapidibus eum obruet populus civitatis, in morietur. Si pater licite accusare apud iudices filium valet , eodem iure videtur licere filio accusare patrem de criminibus saltem quae religioni, dc fidei adversantur. Bonum enim duvinum, & universale praevalere bono particulari debet. Et hae e est Doctorum communis opinio. id, si haeresis occulta siti Et ipm tunc accusandus est pater e quia praec plum honorandi Patrem caelestem praestat praecepto honorandi patrem carinnalem. Nec est quod opponas, rationem hanc evincere, accusandam lare patrem etiam de quolibet peccato mortali : quoniam cetera peccata directe non spectant destructionem religionis , neque natura sua alios inficiunt , ut flagitium haeresis. Idque confirmari eκ eo valet quod Ecclesia praecipit denuntiationem haereticorum, secus aliorum delinquentium . Si tamen certo filiis ' constet, ab aliis accusandos esse parentes haereticos, abstinere ab accusatione poterunt. Idem dicendum de cri minibus in patriam , in Principem, ob eamdem rationem. Princeps, & patria loco palentum, ut vidimus; habentur : & haec univer talis pat2rnitas praeserenda paternitati particulari est. Quaestionem hanc proponit Marcus Tullius Lib. III. O e. cap. I x. his verbis. Quid, si pater fana expilet, .cuniculos agat in aerarium H Indicet ne mais

sistra:ibuit filius Z P efas id quidem est : quin etiam defendat patrem, fi argvaιur. Non

rale

236쪽

Non igitur patria praestabit omnibus inciis e Immo vero . Sed ipst patriae eondueit pio, habere fidos in parentes. Quid, si Drannirim occupare, fi patriam prodere eo-nabitur patere Suebit ne filius' Immo vero obsecrabit patrem xe id faeiat. Si nisi

proficiet, are abit , minabitur etiam. Ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris. En quam enucleate Ethnici naturae, divinaeque legis mandatum explicant. Non illico ergo vel de his criminibus accusandus est pater; sed admonendus primum, eκorandusque. Si inutilis fuerit admonitio & deprecatio, tum solvendum silentium.

CAPUT IV De obedientia fliorum parentibus debita.

L Uaesh I. Tenentur ne sit obedire parentibus e Re . Nemo est qui id in

vi controversiam vocet. Dubitatur solummodo , teneantur ne semper sub mortali. Cui quaesito communis etiam sententia respondet, hoc praeceptum, quem admodum cetera, non semper obligare sub gravi culpa . Spectandae sunt enim Zegravitas materiae, & voluntas imperantis. Requiritur autem quod materia sit gravis, quod subsit patris imperio, & quod pater matura deliberatione praecipiat. Quare licet non peccare graviter videatur filius , non obediens paζri admonenti, dc consulenti aliquod bonum opus , aut morum reformationem , praeciso contemptu; letaliter vero peccant filii minime obtemperantes patri praecipienti morum emendationem, aut quodvis aliud opus grave quod ad mores, educationem honestam, domesticumque regimen pertineat. Et quamvis negent aliqui , peccare graviter filium transgredientem mandatum patris in domus civili regimine I communior tamen, mihique Vera, opinio est , peccare letaliter filium etiam in hoc casu. Siquidem in civili domus procuratione filii iure naturae subsunt paternae pol stati . Quae ergo ratio excusare eos a letali culpa valet , si in re gravi obedire parentibus recusaverint uare hanc sententiam defendunt vel ipsi benigniores

Probabilissae, Leander tract. r. disp. m. quaest. v. Sanchea Lib. IH cv. xv. num. 23. Bonacina diis. vi. Tamburinus Lib. V. eap. II. 1. a. num. IS. Lessius Lib. II. cap. l. b. 8. num. Q. & alii plures.

II. Quaest. II. Quae sint praeeipua munia quae praecipere filiis parentes valeant; is in quibus filii parentibus obedire teneanture Resp. Potissima sunt, ut a peccatis generatim abstineant, ut ludos sortis, & noxios evitent, ut prava consortia , mma Ia fugiant, ut a luxu, Vanis pompis, a meretricibus, mulierumque frequenti,& familiari conversatione longius absint, ut noctu domo non exeant , ut artem,

professionemque exerceant ut de bonis paternis absque licentia non disponaol. Tom. M. O Haee

237쪽

α1o LIB. VI. IN DE CALOGUM.

Hadie sunt generatim quae praecipere parentes filiis solent. Ceterum , ut Iam dieti mus, & pater praecipere , dc filius Obedire patri tenetur in iis omnibus quae aut animi cultum, aut civile regimen spectant. Antequam tamen damnetur filius I talis eulpae, spectanda sunt plura, ct materiae gravitas, & patris deliberatum mandatum, dc plura alia. III. . In rebus pravis filii obedire parentibus nec debent, nec possunt . Inquit enim S. Lucas Ach. v. Obedire oportet Deo ma is quam hominibus : & D. Matthaeus cap. X. avi amat patrem, aut matrem plusquam me , non es me dignas . Iure ergo filius resistere patri potest, & debet, si praeciperet furtum, homicidium, viOIatio. nem praeceptorum Ecclesiae . Item matri . suadenti iuvenum conversationem, ae cessiim ad comoedias, ludos, saltationes, resistere debent filiae, illarumque manda. ta spernere, congrua semper servata modestia, IV. Quaest. III. Tenetur ne filius obedire patri vetanti ne assumat religiosum M.tumst Resp. D. Thomas respondet 2. 2. e ces. cI. art. . his verbis. Ad pietatem pertinet inlatum, is cultum parentibus exhibere secundum debitum modum. Non au. iem es debitus modus ut plus homo tendat ad colendum patrem quam ad cosendam

Deum ; sed, Mut . mbrosius dicit δερ. Luc. necessitudini generis divinae religionis

tas antefertur. Si ergo cultus parentum abstrabat nos a cultu Dei, iam non es pietatis parentum in ere cultui contra Deum . Unde Hieronymus dicit in epistola ad Hellia rum et Per calcatum perge patrem , pre calcatam perge matrem, ad vexillum eνaeis

evola r Dormum genus pietatis es in hac re fuisse crudelem . Et ideo in tali Osa dis mittenda sunt Oscia pietatis in parentes propter divinum religionis euhum. Si vero embibendo debita inscia parentibus, non abstrahamur a divino euisti , hoc iam persisebit ad pietatem : γ se non oportebit propter pietatem religionem deserere. V. Quaest. IV. Tenentur ne filii Obedire parentibus praeeipientibus refigisaeis iures

.fum' Resp. Communis sententia cum D. Thoma docet , filios minime subdi parentum mandatis in electione status. Quin , si vel ipsi parentes votum edidissent offerendi filios in Religione aliqua , non propterea astringerentur filii Religionem ingredi. Igitur ad electionem status quod attinet, filii liberi omnino sunt, pubemtatem egressi. Licite possunt, invitis etiam patentibus , Religionis statum suscipe.

re, aut omittere , prout divinus spiritus ipsos permoverit. Excipe tamen casum quo parentes, extrema egestate pressi, filiorum ope, auxilioque indigerent. Sic docet D. Thomas a. a. quaest. clxxx I x. art. 6. Dicendum es, quod paνentibus in auressitate existentibus, ita quod e s commode aliter quam per obsequium Niorum subvenπι non possit, non licet filiis, praetermissio parentum obsequio, Religionem intrare. Si vero non sint in rari necessitate, ut miorum obsequio multum indigeant, possunt, praetermisso parentum obsequio, filii Mligionem intrare etiam contra praeceptum paFentum: quia ρs a nos pubertatis quilibet ingenulls tibertatem babet quantum ad ea quae pertinent ad do 1

238쪽

tionem sui status , praesertim in iis quae sunt divini obsequii : magis est obtemperandum Patri spirituam, ut vivamus , quam parentibu1 earnis, ut ovostolus dicit ad Hebr. x Ir. inde Dominus, ut legitur Mattb.VIII. ἐν Lucae I x. reprehendit dissipatum

qui nolebat eum statim sequi intuitu paterus sepulturae z erant enim alii per quos illas opus impleri poterat, ut Chrysostomus dieit VI iaest V. Possunt ne filii licitae, invitis parentibus matrimonia inire e Resp. Istius quaestionis resolutio a pluribus pendet circumstantiis. Absolute filii in ela-ctione status matrimonialis liberi sunt, quemadmodum in electione status religiosi , vel clericalis. Verum quia ab executione matrimonii plurimum pendet familiarunt regimen, & conservatio; ideo filii tenentur consulere parentes, antequam prominsione aliqua fidem suam oppignorent sponsae ducendae, & contra o Dissidium inter Theologos est , teneantur ne filii sub letali culpa, an sub veniali, a parentibus consilium in hoc negotio poscere . Si sermo sit de sponsis eiusdem conditionis ac

dignitatis, contendunt MImanticenses tract. xx IV. eo. I. punct. I. n m. g. Peccare

filios venialiter tantum; secus mortaIiter, si invitis parentibus, dc inconsultis, matrimonium ineant. Quod latius docuerunt Tom. II. tract. IX. east. V r. punct. 2. Han

opinionem defendunt alii plures. Ego eam, ut Iaxam, reiicino Liberi sunt filii in matrimonio contrahendo; at liberi haud sunt a praecepto coIendi parentes. Matrimonium est maximum familiae negotium :-in tanto negotio , inconsulto patre, poterit filius, quicquid sibi libuerit,. eligerer Aliud est quod si Itus sit liber in

matrimonio contrahendo ; aliud longe diversum , quod exemptus sit ab honore, ct cultu patri debito. Dico itaque , peccare mortaliter filios, absolute loquendo. contra praeceptum honorandi parentes, si his inconsultis matrimonium contrahanti quia parentes contemnunt in re gravissima . At, inquis , liberi sunt in matrimonio contrahendo . Audio is Ideo ne immunes ab honore parentibus exhibendo Ideo dicuntur filii liberi in matrimonio contrahendo , quia parentes nequeunt interdicere, neque eorum nuptias impedire. At non propterea amittunt ius obsequiuin submissionemque exigendi a filiis . Peccarent parentes , si ab honestis nu- Ptiis retraherent filios, quia potestatis paternae limites transilirent . Filii vero qui in his negotiis negligunt parentum consultationem , Iaedunt non potestatem, sed dignitatem paternam, quam revereri, & obsequio colere, debent o Possunt utique reiicere Patris consilium , si minue consonum sit eorum honestae deliberationi rquia, ad hoc quod attinet, paternae potestati non subdantur. Subiecti tamen sunt eorum maiestati, si ita loqui fas est ; subiecti sunt legi honorandi parenteς suos . qui honor potissimum elucet in manifestatione tanti negotii o Quid quod in re tanti momenti contemnere sapientum consilia peccatum grave est y Quis inficiasiverit, contractum matrimonialem negotium esse maximum omnium quae homo peragere valet Nisi vero evidenter constet de patris stupiditate , Ievitate, aut O i --

239쪽

LIB. VI. IN DE CALOGUM.

imprudentia, quis illo sapientior respectu filii aestimari debet Quis domestici reex minis peritior Quis aut instructiones meliores , aut consilia prudentiora tum ad optimam familiae gubernationem, tum ad eiusdem filii commodum exhibere potest Peccant ergo filii, quod in re tanti momenti non bene consulant rebus suis, ct parentum consilia negligant. Peccant, quod praeceptum honorandi parentes in re maxima violent. Peccant, non adversus Obedientiam, a qua praestanda in hoc negotio exempti sunt; sed adversus virtutem pietatis, quae debitum honorem , Ireverentiam parentibus offert. Quid quod vel ipsi adversarii docent, peccare filios venialiter, si inconsultis parentibus, matrimonia ineant Cur autem venialis tam tum erit eorum culpa , si materia gravissima sit , & praeceptum honorem exhibendi parentibus primum inter secundae tabulae mandata locum teneat Si vero Parentes iustam habeant dissuadendi matrimonii eaussam , graviter filii Peccarit, qui, hac iusta dissuasione contempta, matrimonium contrahunt. VII. Quid , si filii indignam sponsam in matrimonium , inconsultis parentibus ducant Nec tunc eos peccare mortaliter , contendit P. Thomas Tamburin Lib. V. in Decia cap. D. g. r. num. 3.-6. Verum laxissimam Theologi istius opinionem improbam communiter alii Theologi. Plures Iaudat, & sequitur vel ipse Leander inact. I. dio. ID. quae s. x ir. Res suapte natura clara est..Tenentur enim filii parere genitoribus praecipientibus ne rem inhonestam , & proprio statui indecoram peragant. Dedecet autem magnopere indignam ducere sponsam : & eiusmodi matrimonia plura consequi scandala solent , iurgia, rixae, dissidia, familiarumque gravissima incommoda . . Uerum plura de his in tractata de matri

C A P U T V. De subsidio a filiis parentibus exhibendo , Dectatis tum

animae, tum corporis neresstatibus.

Ili lis dilectionis fructus praecipuus est subsidium spirituale parentibus praestandum, dum necessitate Iaborant. Filiorum itaque est carare ut genitores sacramenta frequentent se ut vitam christiano. homine dignam traducant, ut peccandi pericula caveant ; si viderint parentes his suppetiis indigere . Et quamvis semper spirituali parentum egestati succurrere filii debeant , tamen infirmitatis tempore maiorem adhibere sollicitudinem debent , ut aegrotantes parentes sanctissimis Ecclesiae sacramentis resciantur , ut piis adhortationibus excitentur , ct inflammentur ad serventiores actus contritionis, de amoris divini. II. aest. I. Peccant ne fidi qui parentes abducunt , ne testamentum condant.

240쪽

ehen: Unas largianture Resp. Adfirmant communiter Τheologi omnes . Quare leatalis culpae rei sunt filii qui avertere parentes student, ne de bonis propria industria partis testentur, ne pia legata Pauperibus relinquant; excepto tamen easu quo parentes excederent, & ultra quam illorum patrimonium permittit , legata designarent. Sicuti enim parentes peccarent, si nullo habito filiorum respectu, extraneis patrimonia sua distribuerent; ita delinquerent filii, si impedirent quominus parentes congrua legata, & eleemosynas distribuerent. Neque amplioris , aut minoris distributionis iudices esse possunt filii r siquidem non raro accidit parentes debitis incertis obstrictos esse , ac multa debere , quae restituere nequiverint veris dominis . Ideo, mortis periculo instante , ut meliori qua valent via prospiciant suae conscientiae, & onera iustitiae necessaria, non libera caritatis ossicia impleant, plura bona sua pauperibus, aut piis locis legant . Id ad summum eurare filii debent , ut parentes in testamentis condendis viros consulant prudentes , doctrina , & pietate instructos , atque ab omni cupiditatis specie , partiumque studio

alienos.

III. Gravius pecearent filii , si impedirent ne parentes bona male parta restituerent, aut debita solverent ; item si debita solvenda sibi imposita negligerent, aut eorum disserrent solutionem. Peccarent denique filii, si iusta mortuis parentibus non persolverent. Tenentur enim filii parentum cadavera congrua sepultura donare; funera, ut Christianorum more celebrentur, & sacrifieiorum oblationes

fiant, curare debent.

IV. Quaest. II. Quid in necessitate corporalii parentibus praesare filii debeant ' Resp.

Primum filii alimenta exhibere parentibus gravi necessitate pressis adstringuntur: ad hoc enim naturae lege tenentur. Et quamvis aliqui Iurisconsulti iure dumtaxat gentium velint obligatos filios ad hoe ossicium peragendum ; communis tamentum Theologorum, tum Iuristarum sententia docet, iure naturae devinctos filios esse ad hoc onus implendum. Fortiori quippe vinculo filii iunguntur parentibus, a quibus totum quod habent , accepere, quam parentes filiis . Porro, si parentes omnium sententia alere naturae lege filios debent I potiori iure parentes indigentes sustentandi a filiis sunt. Quod confirmari belluarum exemplo potest. Ius siquidem naturae illud dicitur cuius vestigium in bellu is elucet . Porro bruta ipsa parentes suos alunt in necessitate constitutos, ut de ciconia ex D. Ambrosio dictum est supra . Idque verum habet, etiamsi parentes disparis religionis sint, videlicet sive pagani sint, sive haeretici . Quid, si parentes damnati a iudice sint ut fame conficiantur Hoc etiam in casu aleroe parentes , quatenus eis licet, debent filii. Neque enim iudicis sententia eximit filios a naturae lege . Potiori iure alere eos debent exilio proscriptos . Secus, si sint proditores patriae. Diximus utique alendos esse haereticos parentes, sed hac conditione servata, quod haereseos venenum

SEARCH

MENU NAVIGATION