장음표시 사용
241쪽
effundere in catholicam religionem , dc seducere alios Catholicos non perten
V. Quaest. IIL Tenentur ne fidit e Refigione egredi, ut parentes gravi necessitiste pressos alunt e Resp. Triplex est Theologorum sententia . Prima docet , debere filios , petita, de non obtenta licentia , e Religione egredi ad alendos parentes gravi necessitate pressos ; sive necessitas haec praecesserit, sive consecuta sit Reli. gionis ingressum. Secunda distinguit: assirmat, si necessitas professionem Religio
nis praecesserit , negat, si fuerit subsecuta. Tertia absolute negat. VI. Antequam sententiam meam prodo, adverto, penes Omnes convenire, posse filium e claustro egredi ad sublevandam evidentem extremam parentum , immo proximorum quorumcumque miseriam. Si enim videas domum vicini ardere , aut proximum quemque animam agere; Omni Iege adstringeris, etiam si Claustralis sis. opem serre. in, si necessitas urgeat, poteris, non petita licentia, Ossicia cariti,tis implere . Petere vero licentiam debes , necessitate non urgente . Si negetur, non desistere propterea ab officio debes . Si ambigua sit haec extrema necessitas.
PraeIati iudicio standum. Quibus positis VII. Dico , haud licitum esse Religioso claustra deserere , ut parentibus, gravi
dumtaxat necessitate laborantibus, succurrat. Haec sententia est D. Thomae, qui paucis verbis universam quaestionem perstringit, sive sermo sit de necessitate praecedente, sive de consequente prosessionem. Haec itaque habet a. a. quaest. I. ari
ad A. Aliud dicendum es de eo qui es adhue in saeculo constitutus , aliud de eo qui iam es in Religione professus. Illa enim qui es in saecvo eonstitutus, fi habet parentes qui Me ipse sustentari non pessunt, non debet eis relictis Religionem intrarer
quia transgrederetur praeceptum de honoratione parentum di quamvis quidam dicant, quod etiam in boe easu licite posset eos deserere, eorum evram Deo committens. Sed si quis recte confideret, boc est tentare Deum, cum habens ex humano conficto quid egeret , periculo parentes exponeret sub spe divisi auxilii. Si vero fini eo parentes vitam transigere possent, licitum esset ei desertis parentibus Refgionem intrare : quia filii non tenentur ad sustentationem parentum , nisi ea a neetistatis , ut dictum est. Illa vero qui iam est in Religione professus, reputatvr iam quasi mortuus mundo. Unde non debet occasione fustentationis parentum exire elaustrum, in quo Christo consepentur, bse iterum saecularibus ηegotiis implicare. Tenetur tamen, salva sui Praelati obedienIia, is, suae Religionis statu, pium sudium adhibere, qualiter eius parentibus subveniatur. Hanc suam sententiam confirmat Angelicus hae ratione . Si filius mortuus esset, parentibus succurrere minime postet. Atque vi religiosae professionis mortuus saeculo est. Ergo eis subvenire minime adstringitur Religionem deserendo. Sic enim scribit quod lib. I II. quaest. v r. art. 2. Postquam aliquis es iam in Rcligione professus, est mortuus mundo : unde per spiritualem moriem deobligatur a cura impendenda
242쪽
parentibus, sicut etiam de obligaretur per mortem corporalem : is ideo non peccat , nec contra praee tum Dei agit, fi in clausero remaneat sub praecepto Praelati fui , parentum ministratione praetermissa . Est enim factus impotens ad reddendum deburum ministerium absque propria eulpa. Debet tamen, quantum potest, fama ordinis obedientia, satagere ut per se, vel per alium fuis parentibus subveniatur , si in nece state fuerint eonsituti . Idem docet quodlib. X. quaest. V. art. I. Praeceptum ergo subveniendi parentibus adstringit filios, quatenus illud implere valent . Certe furari non tenentur, nee possunt, ut parentes iuvent in graWi necessitate . Porro per professionem seipsos tradiderunt Deo, seu Religioni propter Deum. Quemadmodum ergo , si matrimonii ligamine devincti essent filii, uxorem deserere non deberent, ut ad paternam domum accederent, Scriptura ipsa docente r Relinquerhomo patrem Iuum, matrem, tyi adhaerebit uxori D.e : Gen. I a. ita, & potioriture non debent spiritualem sponsam, Religionem nempe, derelinquere, ut ad lares regrediantur paternos . Tenentur tamen industriam curamque adhibere, ut, salva ordinis obedientia, & ex Praelair licentia , auxilium, ac suppetiae parentubus, quoad fieri potest, conserantur. Hanc D. Thomae sententiam sequuntur D.
Antoninus III. Par. tis. xv I. cap. o. s. I. Caietanus a. a. quoest. clxxx I. artis. 4. ad 4. Salmanti censes Iractat. xx Iv. cap. tinita nu n. I4. & plures alii ab istis lauia
dati . VIII. Duplicis contrariae sententiae argumenta nuIlius sunt roboris . Quare tempus terendum non est in iis reserendis, & dissolvendis. Solummodo animadvertendum occurrit, Praelatos cautos admodum ac solertes esse debere in facultate facienda subditis exeundi extra claustra ad parentes iuvandos. Quamvis enim i terdum praelatam licentiam licite impertiri valeant ἱ tamen rara est tanta nece- stas, qua adstringatur Claustralis e Religione egredi, ut parentibus suppetias serat. Quin addo, numquam debere Praelatos licentiam subditis concedere exeundi extra claustra , caussa succurrendi parentum inopiae ; sed alia via, vel ex bonis Ordinis, vel ex piorum fidelium eleemosynis Religiosorum parentibus succurrere gravi necessitate premente debent. inandoquidem egressiim Religiosorum o laustro innumera consequuntur mala, & quandoque scandala ; cum Claustrales interdum libertate obtenta flagitiose abutantur. Quodnam, quaeso, est illud c*uObium quod non alat in dies duos & plures pauperes Id ergo suppeditet Religiosorum parentibus, qui sunt pauperes, di potiori iure iuvandi. Si aequa lanceres eXpendatur, Vix umquam occurret iusta exeundi ratio . Forte vero non infrequens est ut Religiosi praetextum. pietatis alendi parentes obtrudant , quo liberae extra claustrum evagationi indulgeant, suisque cupiditatibus faciant satis. Quare eaveant Praelati a facilitate permittendi eiusmodi egressus ; sed potius caritate summa curent ut Religiosorum parentum inopiam alia via , quam filiorum o
243쪽
coenobiis egressu , sublevent . Illud etiam animadvertendum est , debitum istud pietatis patrem, & matrem dumtaxat spectare; secus statres, sorores, cetemsque consanguineos, quos aliqui imperiti nomine Parentum comprehendi credunt. Poriam caussa sublevandae istorum inopiae haud turbari Religiosus debet ; neque ulialo modo suae Religionis munia deserere , ut suas curas intendat in illorum te
IX. Addo insuper, coenobia teneri ad alendos parentes Religiosorum qui bona sua Religioni, antequam eidem nomen darent, erogarunt . Siquidem cum eisdem bonis, ad quoscumque illa pervenerint, transit onus alendi parentes . Qui enim laniit commodum , eum & Onus sentire aequum est . Et hac ratione, si paremtes monasterio dono gratuito bona sua largiti sunt , filios alere monasterium
debet .X. Quaest. IV. Filius habeηs I beros, is parentes in aequali constitutos nec state, quibus Decurrere prius debet ' Resp. Salmanticenses Iractat. xx Iv. cap. unic. n. mer. 2I. respondent , praeserendos in subsidio parentibus eo filios et idque evincere contendunt D. Thomae auctoritate. Ut id quod sentio , sincere edisseram, doctrina D. Thomae non adeo manifeste lavet huic sententiae, ut ipsum absolute ab eadem stare, dicere valeamus. Quin addo, S. Thomam in contrariam potius co cessisse opinionem. Textum D. Thomae a. a. quoes. XXVI. art. s. exscribam, ut lector ipse sententiae probabilioris arbiter sedeat . Gradus dilectιonis ex duobus pellis
fari potest . Uno modo ex parte obiecti ; ἐν secvndum hoc id quod habet maiorem νationem boni , est magis diligendum , ἐν quod est Deo similius : is se pater es magis diligendus quam filius , pria Dificet patrem diligimus sub ratione priscisis
quod habet rationem eminentioris boni , is Deo fimilioris . Atio modo computatur
gradus dilectioniι ex parte tuus diligentis r is se magis diligitur quod es coniunctius : ἐν secundum hce filius es magis diligendus quam pater , ut Philos dicit in VIII. Eιbis. Primo q idem quia parentes diligunt filios ut aliquid sui exsentes ἔpater autem non es aliquid filii : is ideo dilectio fecundum quam pater diligit FI - , similior est dilictioni qua quis difigit se ipsum . Secundo quia parentea magis sciunt aliquos esse βοι flos quam e converso . Tertio quia ritus est magis propinquus parenti , utpore pars exscns . quam pater filio , ad quem babet babitudinem principii . Quarto quia parentes diutius amawertint . Nam pater statim incipit di- Ilere filium ἱ filius autem tempore procedente incipit diligere patrem . Dilectio autem, quanto es diuturnior, tanto es fortior , secundum illud Eceles Ix. 2 an dere- 'linquas amicum antiquum : novus enim non erit' smilis illi . Hactenus Angelicus . Diversa ergo ratione habita, parentes filiis , A filii parentibus praeserendi sunt. Si honor, reverentia, & Obsequium spectentur, parentes praeseri e propriis liberis filii debent . Quantum vero ad benevolentiam, di amorem teneriorem, filiorum
244쪽
amor antecellit. Hinc absolute insert Angelicus ad i. quod propter bor parentibus a filiis magis debetur bonor; filiis autem mui debetur eura provisionis . Haei a solo te extra dissicultatis aleam sunt posita. At quaestionis propositae cardo in eo vertitur, cui istorum in aequali necessitate Potius sit providendum. Et in hoe ea-su videtur D. Thomas praeserre filiis parentes . sic enim ad 3. respondet : Quia pater eo aratur ad uos in habitudine principii, sicut Deus, ad patrem proprie pertinet ut ei a Mis honor impendatuν ; ad fidium autem ut eius utilitati a parentibur provideatur : quamvis in articulo necessitatis filius obligatus fit ex beneficiis susceptis ut parentibus maxime provideat . Summa dominae angelicae haec esse videtur. Proprium est filiorum honorare, revereri, & colere parentes; parentum vero providere filiis, eosque alere: ita ut absolute, nulla positione facta, parentum proprium sit alimenta filiis praebere; at, urgente necessitate, maxime parentibus providendum es. Cur quia parentes sunt priores veluti creditores . Prius filius debitum erga patrem quam erga filium contraxit. Posterius debitum primum non infria-git . Beneficia quae a patre filius recepit , antecedunt debitum quod in generatio ne filii contraxit. Prioris ergo debiti solutio posterioris debiti solutionem antecedat oportet. Haec mihi videtur & doctrinae D. Thomae, & rationi consor mior opinio. Verum quia perraro hoc accidit, ideo a severiori discussione abstineo. Eorum haec sunt in quibus quisque abundare in sensu suo valet , cum pro neutra
parte evidens militet ratio. XI. Quaest. V. Si creditores, is parentes sint in extrema neeessitate , quibus pro videndum prius erit e Re . Praeserendos creditores docent Navarras in Manuat. cap. xv I M. num. 6 Armilla verb. Ressi num. 27. Medina de rein qu . m. &alii. Ratio istius sententiae est, quia creditori res debetur duplici titulo, & iustitiae, cum illius res sit, & caritatis, cum extrema necessitate laboret. Opposita sententia est probabilior , quam defendunt Salmanticenses sic. citi num. 23. Ratio clara est. In extrema necessitate omnia sunt communia. Falsum ergo est quod titulo iustitiae in hac positione res creditori debeatur . Ex alia parte melior est
tonditio possidentis . Ergo filius tunc prius sibi , & parentibus quam creditori
subvenire debet. Pro hac sententia stant Sotus Lib. IV. de ius. quaest. v II. art. I. Caietanus a. a. quaest. lxta. art. I. ad 3. REOrius Lib. XII. cap. v m. qu L P. Paludanus in IV. dist. xv. quaest. II. art. 1. & alii.
XII. Obligatio alendi parentes non modo adstringit filium legitimum , verum etiam naturalem, & spurium; cum utrique iure naturae iuncti parentibus sint ,& eadem pietatis ratio ambos urgeat. Alere filii debent non modo parentes, sed etiam avos, & proavos, qui nomine Parentum respectu descendentium venire s lent. Caussae, cur filii denegare alimen a parentibus potant , eaedem serme sunt ac illae ob quas exheredare filios parentes Valent et videlicet prima, si parentes
245쪽
venena praeberi filiis curaverint: secunda, si pater agnoverit uxorem filii; aut mater cum marito filiae rem habuerit o tertia, s a condendo testamento pater filium abduxerit: quarta, si a mentes filios curare payer neglexerit : quinta, si veneno in amentiam labi filios aliquo modo tentaverit : sexta, si captivitati suta ducere filios parentes omiserint: septima, si parente, suerint haeretici. & filii Catholici. Alimenta tamen necessaria ad vitae sustentationem numquam sunt neganis da parentibus , etiam haereticis , nisi dum licitum est in eosdem arma stringere ;ut dum prodere patriam pertentant, aut haeresi religionem pervertere, & Cath
CAPUT VI. De ogkiis parentum in filios .
I. Uemadmodum mandatum quartum Decalogi praecipit filiis ut parentes . honorent, diligant, venerentur ; ita adstringit parentes ut alant , educent , custodiantque filios, ne quidquam illis mali accidat. Peccant siquidem parentes, si ob eorum negligentiam parvuli filii claudi , infirmi , sive in corpore , sue in anima, evaserint. Laborare pro filiis parentes debent, ut congrua patrimonia illis parent , sicut Apostolus docet II. ad Cor. xii. Non enim debent finiparentibur thesaurietare, sed parentes s iis . Huic debito satisfaciunt parentes aut patrimonium filiis acquirendo, aut filios aliquam artem vel professionem docendo. Et hoe secundo modo sorte securius illis providetur. Pecuniam enim, & annuos reditus, amplaque patrimonia ludis, di meretricibus prodigere cito valent . artem, vel scientiam dilapidare nequeunt. Quae tamen valeant, circumstantiis ecstatus dignitate servatis.
II. Catechismus Concilii Tridentini potissima parentum in filios incia explἰ-Cat his Verbis par. III. de 4. praecep. num. 21. Et quemadmodum divina lege Ducitum es ut parentibus fim honorem habeant , ut pareant , vi obsequantur I - ρα- rentum propria incia sunt, atque munera Et sancti is disciplinis , ac moribus μhos imbuant , ἐθque Optima dent .ivendi praecepta ἰ ut ad religionem instructi, parati . Deum sancte , inviolateque venerentur ; quod a parentibus Susannae factum
legimus . Itaque Sacerdos parentea commoneat ut se Bberis magistros praebeant virtutis , sequitatis, eontinentiae, modestae, ἐν sanctitatis e triaque praesertim declinent , in quibus offendere saepe eon everunt . Primum, ne quid acerbius in Mios aut Io- quantur , out saluant e quod Apostolus in epistola ad Cois Ues ita praeeipit : Patres nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant . Vam periculum es ne fracto , abiectoque animo fiat , dum omnia timent. Quare
246쪽
illad prHipiar ut nimiam severitatem effugiant , malintque liberos eorrigere quam ulcisci. Saepius tamen, ut idem Catechismus statim subdit, nimia lenitate delinquunt parentes quam austeritate in filiorum educatione . Illi vero qui severius fialios tractant, ultores potius quam correctores sunt. Fere semper iracundia perelati, dc furore abrepti in filios excandescunt, & frequentissime duplex metatum peeeant, scilicet quod ira abripiantur, dc quod filios non modo non corripiant , sed illis potius scandala sint, suoque pravo exemplo eos iracundos, agrestes, viatiososque reddant. Dissicillima ars est filiorum recta educatio. III. Plura doeumenta exhibet divina Scriptura quibus docentur parentes artem educandi filios. Primum in divinae legis cognitione eos instruant , inquit Moyses Deuter. cap. xI. Ponite haec verba mea in cordib si is in animis vestris, is fuse pendite ea pro sano in manibus, is inter oculos vestros collaeate . Doeete filios ve-fros, ut tua meditentur . Quando sederis in domo tua, is ambulaveris tu vis, is accubueris, atque furrexeris dcc. Hoc ossicio perfuncti sunt parentes Susannae, ut testatur Daniel cap. xi M. Parentes ullus , cum essent iusti , erudierunt filiam Pam secundum legem Mosi . Lubet exscribere documentum , quantumvis prolixum, Ecclesiastici cap. xxx. Qui docet filium suum, laudabitu in ilA, O in m dia domesticorum in il gloriabitur. Qui doeet filium suum, in etelum mittit Mimiacum , is in medio amicorum gloriabitur in EA . Mortuus es pater eius , is qua
fi non est mortuus : similem enim reliquit sibi post se . Quae subdit idem Ecclesiasticus , sunt maxima animadversione digna . Quippe non solum verbis docendos filios iubet ; sed & verberibus plectendos incalcat ; atque ne domestici regiminis potestas illis conseratur , admonet . Lacta fictum , is parentem te faciet .... 26 n corrideas uti ne doleas , is in novissimo obstupescent dentes tui. ωn des illi, potesatem in iuventute . . . , Curva cervicem eius in iuventute , is unde latera eius , dum infans es, ne forte indaret, is non credat tibi : is erit tibi dolor animae . Doce filium tuum, is operare in ilis , ne in turpitudinem Ulius .ffendas. IV. Documenta Patrum hoc de argumento plurima sunt, dc obvia. Pauca ex
Chrysostomo delibabo . Hom. ix. in Epig. I. ad Timoth. inquit : Heli propter filios
periit . Illos quippe cum aerius coercere debuisset , verbis tandίm lenibus. monuit .
Quapropter dum illis molestus esse severa increpatione recusat, Agos, is seipsum una perdidit. Audite h.ee patres, τυνο ae filios in disciplina, is eorreptione Domini erudite summa cum diligentia . Est enim iuventus ferae . plurimisque indigetiUittitionibus , is magi ris . Si igitur illis ab ipsis satim initiis , atque a prima
aetate leges optimas imponam 1 , minimum ρὐbac laborabimus ἱ verum consuetudo
isto mirtutis in legem transbit . Legatur sanct ps Episcopus bom. xx r. in Epist. ad Ephes , Lib. m adversus Vituperatores vitae monasticae cap. ID. Iv. vi. Θ
247쪽
xviii. Lege etiam Natalem Alexandrum Lib. IV. stri. 2. ubi prolixas. in hanerem Patrum auctoritates comperies.
V. Potissimum autem parentum in filios ossicia eo spectant , ut illos in divinae legis mandatis , fideique articulis summa diligentia imbuant , informentque, ad
honestatem , pietatem, & sinceritatem excitent. Hoc primum omnium illorum mentibus imprimendum, Dei videlicet, proximique amor. Hunc in finem inculiseent, omnes homines natos in mundo , atque a Christo Iesu redemptos esse, ut mundana nihili iaciant, sed caelestia anhelent ; ut vitam suam ad Christi exemplar consorment, carnem cum concupiscentiis suis crucifigant; adversitates, calamitatesque animo Erti tolerent. Duo sunt religionis nostrae praecipua capita, a Iterum credendorum , agendorum alterum . In explicandis fidei articulis segnities non adeo frequens est ; neque in iis addiscendis tanta dissicultas , sive relucta. tio. Non enim articulorum fides, si absolute spectetur . valde appetitionibus incommodat. Frequentissima tum parentum, tum magistrorum, & Parochorum s cordia , ae negligentia est in explicatione praeceptorum quae praescribunt vitam nostram ad Christi vitam conformandam ; tribulationum , angustiarum, dc pers cutionum tolerantiam ς paupertatis , humilitatis cultum , inimicorum, & pauperum dilectionem . Verum, quod plorandum magis est, non modo negligunt parentes harum virtutum semina in filiorum serere cordibus , mentibusque a mundere earumdem lucem; sed vitia opposita iisdem cum nutricis lacte instillant, tum verborum , tum actionum exemplis . A parentibus filii discunt iurationes supera suas, & vanas , blasphemias sacrilegas , obscaenas cantiones , adagia impia , vel impudica. Α parentibus ambitionem , fastum , tu Xum , vanitatem , mundarum gloriam , superbiam , avaritiam , ceteraque vitia si ii quotidie epotant . Insita a natura sunt virtutum semina, ardent in teneris animis pietatis igniculi, qui . antequam pueri rationis lumine uti valeant , pravis parentum moribus eAtinguuntur; ut in Tusculanis quaestionibus scribere Ciceronem memini ..Sed istius sapientis Ethnici in similes parentes increpationem lego act. rv. in Verrem post modium , ubi sic Verrem alloquitur e Tu ne, eum te, ae tuam vitam nosses , in Sicialiam tecum grandem praetextatum filium ducebas e ut, etiam fi natura puerum a paternis vitiis , atque a generis similitudine abduceret , eonsuetudo tamen eum, im disciplina degenerare non sineret . Fae enim fuisse in isto C. Laelii, M. Catonis materiem , atque indolem et quid ex eo boni sperari , atque esset potes , qui in patris luxurie M vixerit , ut nullum umquam pudicum , neque sobrium eonvivium vide-νit e cui in epulis quotidianis , adulta aetate , per triennium , inter impudicas mulieres , ἐν intemperantes viros versatus fit e Vibia umquam a patre audiverit , quo pudentior, aut melior esset e Nibu umqvam patrem agere viderit , quod eum imitatus esset, non, id quod turpissimum es , patri similis putaretur e Quibus in resbus
248쪽
DIS V. UNI C. DE HIN. PAR . 2 Q
uon Dium Mo , veram etiam Reipublicae fecisti iniuriam. Susceperas enim liberos , non solum tibi, sed etiam patriae , qui non modo tibi voluptati , sed etiam qui aliquando usui Reipublicae esse possent . Eos instituere , atque erudire ad maiorum instituta , atque eivitatis disciplinam , non ad tuas turpitudines , debuisti . Est , inerti, atque impina , tr improbo parente, navus, is pudens , is probus mus rbaberet aΓquid abs te Respub. muneris . Nune pro te Verrem substituisti alterum
civitati r nisi boe forte deterior es, fi fieri potest , quod tu eiusmodi evasi non in
hominis luxuriosi, sed tantum in furis, ae diviseris disciplina educatus . Haec tria depraedicet Concionator, dum de 'filiorum educatione ad populum sermonem habet. Patefaciat, parentes peccare in Deum, in Rempublicam, se ii societatem humanam , in ipsamque naturam , dum imbuere filios ad solvendum pensum debitum Deo, Reipublicae , dc naturae instruere negligunt. Duo sunt suprema peccatorum genera quae parentes perpetrant in filiorum educatione : primum omissionis, alterum commissionis , ut vocant. Negligunt eos edoeere quae ad illorum statum pertinent contendunt illos educare in iis quae pareatum potestati non subiacent, ut in status aut religiosi , aut coniugalis electione. Si rei familiaris interest ut caelibes vivant , caelibatum servare debent. Si Sacerdotium domestici negotiis adversatur, ab altari abducuntur ; coguntur vero illud ascendere, si rex familiaris id postulet. Verum de his plusquam satis. QSi aestiunculae nonnullae solvendae sunt. UI. Quaest. L Tenentur ne parentes eurare ut iis artibus filii instruantur quae eo rum salvi eonveniunt 8 Resp. Adfirmant communiter Theologi , parentes teneri , ut filii instruantur iis aut scientiis, aut artibus, quae eorum statui capacitati, de conditioni, atque familiae patrimonio congruunt. Quare parentes nobiles, & divites
debent curare ut filii erudiantur in optimis disciplinis scientiarum , respectu habito ad illorum indolem, & prosectum. VII. Quaest. II. Quae sunt disiptinae praeeipuae tu quibus erudiendi sunt filii a prirentibus j Resp. Primum omnium, ut dictum est, debent eos docere quae cultum Dei spectant, ut Symboli articulos, Decalogi praecepta, signum crucis, vitia capitalia , & cetera crimina , a quibus cavere debent , probe cognoscant . Postea. debent curare ut erudiantur ita 1cientiis, vel artibus iuxta cuiusque status diversi.
VIII. Quaest. III. Peceant ne parentes, si ausigant filiorum instructiovem in aesciminis, seu artibus eorum statum decentibus 3 Resp. Peccant dubio procul, si quae illorum statum spectant, docere ipsos omittant, vel curare ut ab aliis doceantur. Non modo ergo peccant, si segnes sint in filiorum spirituali educatione; verum etia in si negligant civilem instructionem, quae eos utiles sibi , dc societati constituant . Generant enim filios non sibi tantum, verum etiam Deo, dc Reipublicae. Porro,
249쪽
si illorum informationem in artibus civili societati , ct propriae sustentationi riseessariis omittant , peccant dc ita societatem, sive Rempublieam, quam utili cuve privant, & in ipsam naturam, cuius lege astringuntur ita educare filios , titvaleant & victum sibi comparare, dc Reipublicae inservire.. IX. Quaest. IV. Parentes qui a Religionis ingressu filios abdueunt, peccant ne graistiter Resp. Si aliquo terreno fine filios a stata religioso suscipiendo distrahant parentes, procul dubio Peccant; secus , si iusta cauta moti id praestent : e. g. si iudicent filios Religioni suturos ineptos, aut nocuos , si sustentandae domui, de
custodiendis, alendisque sororibus necessarios esse arbitrentur . Ut tamen sibi a peccato securius coeant, consulere parentes viros doctos, piosque debent.
X. Quaest. V. Quomodo se gerere parentes debent in dirigendis filiis qui amphesi Religionem volant ρ Respia In primis Religionis amplectendae disciplinam, more ne perquam diligenter scrutari debent ia Si Religionis disciplina laxa sit, a talis Religionis ingressia retrahere eos debent omnino Quaenam porro disciplina laxa reputanda sit, & nos alibi dixisse meminimus, & cuique serio investiganti adeo pervium eli, ut nostra discussione non egeat . Quid haec ad parentes inquies is Quid haec ad parentes Non ne parentes in filiorum matrimoniis primum omnium ducendae sponsae natales, consanguineos, mores, stirpem, & plura alia usque ad su perstitionem sub examen revocant Et in gravissimo seIigendae ac suscipiendae Religionis negotio caeci, dc stupidi erunt 3 Quid, si filii in uxorem deligerent virginem loquacem, effrontem, impudicam, suspectae samare An non id impedirent pro viaribus parentes uidni ergo nota vetabunt, si eam ingredi Religionem velint in qua ob collapsam regularem disciplinam grave imminet aeternae salutis periculam e Frequentissime in hoc parentes peccant : quoniam, si illorum interest ut ,
relicto patrimonio, filii. religiosum institutum amplectantur, non Inodo non retrahunt, verum etiam illos instigant, impelluntque ad ingressium. Si vero rei d mesticae interest ut in saeculo degant ,. omni arte a Religione distrahunt : dc sic tum seipsos,. tum filios ita maximum aeternae damnationis discrimen coniiciunt. XI. Quaest. VI. Quandonam eensemur graviter peccare parentes, dum filios a Religionis iuressu distrabum e Respia H SuareE Tom. III. de Retig. Lib. Via cap. rx. num. s. docet, non 'peccare mortaliter parentes, si absque vi , de fraude , sed solum precibus, dc promissionibus avertant filios a Religione suscipienda; nisi preces essent importunae. Hanc eamdem sententiam docet Tamburinus Lib. V. in Decal. cap. II F. s. num. 7. Contrariam sententiam defendunt Dominicus Sotta Lib. IV. de inst. Θ iur. quaest. VI. art. 3. ad 2. NaorruS in Mania cap. x II. num. 44. qui pro eadem sententiae citat D. Antoninum, Paludanum, Sylvestruin , Angelum , Tabie-rram, Sayrum, qui pariter laudat Ledesinam, Petrum Navarra, Aragon, Salon. dc Gregoruim de Valentia. Leander vero disp. VI. quaest. xv I I. allegat Miranda
250쪽
.XII. Paucis exponenda Veritas est. Parentes qui dolo, fraude, vastitie detinent filios, ne Religionem amplectantur, omnium consensione peccant mortaliter; &tenentur desum, ac fraudem removere, atque curare ut filium deceptum in pristinum statum revocentis .
XIII. Peccant quoque graviter, si id praestent precibus importunis, quia hae mquivalent dolo, dc fraudi. Tandem probabilius est eosdem graviter peccare , si reapse filios a Religione retrahant etiam sine fraudibus, precibusque importunis. In eiusmodi quippe facto non tam animus, quam effectus spectari d8bet. Maius utique erimen perpetrant illi qui vastitie, astutia, & precum importunitate filios suos abducunt a Religionis ingressu; ad effectum vero quod attinet, perinde est, sive id uno, sive alio modo fiat. Porro effectus iste, impedimentum nempe suscipiendae Religionis, grave natura sua detrimentum inseri dae filio, & Religioniamplectendae. Quid refert, utrum pravo, aut simplici animo colaphum fratri tuo infligas e Nonne semper peccatum est, quia fratris iniuria e Peccant ergo parentes letaliter, quando deliberato animo, carnali affectu, nullaque iusta caussa ducti, reipsa filios a Religione abducunt. Haec est sententia quae mihi videtur daeverior, dc communimis
XIV. Quaest. VII. Feceant ne mortaliter parentes qui cogunt invitas Miαι monasteria ingredie Res p. Non modo peccant, Verum etiam excommunicationem incur runt a Tridentino in eos inflictam fess. xxv. de Reg. ea xv I o. his Verbis . Anathemati S. Ssnodus subiicit omnes, cy fingulas perstras , cuiuscumque qualitatis , ve conditionis fuerint, tam Clericos, quam Dicos, saeculares, veI Regulares , atque. etiam quasset dignitasse fungentes, si quomodocumque coegerint aliquam virginem , veI viis duam, aut aliam quamcumque mulierem invitam, praeterquam in easibus in iure empressis, ad ingrediendum monasterrum, vel ad suscipiendum habitum cuius umque Resiagionis , vel ad emittendam professionem ς quique consilium, auxilium, vel favorem de aerint quique scientem, eam non sponte ingredi monasterium, aut habitum fuscipere , aut professionem emittere, quoquo modo eidem Mui meI praesentiam , veI confessum , vel auctoritatem interposuerint. Simi5 quoque anathemati subiicit eos qui sanctam viris ginum, ves aliarum mulierum voluntatem, veli accipiendi, vel voti emittendi, quoquo
modo fine iusta caussa impedierint- Eaque omnia , is finguia quae ante professonem HI in istis professono fieri oportet, ferventur non forum in monasteriis fabiectis Dis
m, sed is in aliis quibuscumque . Ab bis tamen excipiuntur mulieres quae Paenitem es, aut convertita appellantur, i, quibus coUitus es earum serventur. XV.