장음표시 사용
251쪽
XV. Vis, & coactio pluribus fieri modis valet. Non enim necesse est ad vim inserendam ut parentes pugione districto iugulum filiarum petant , aut ut mor
tem minentur. Ut tamen dicantur eas cogere, necesse est ut interveniat vis, remetus cadens in virum constantem, seu qui natura sua animum puellae flectat . Quantitas autem metus qui cadit in virum constantem, non absolute , sed com parate ad conditionem Personae quae cogitur, Ponderanda est. Minor metus suri cit ad cogendam puellam quam adolescentem, dc mulierem quam virum . Con tendunt plures, hanc excommunicationem parentes non incurrere , si metu tan tum levi eas cogant. Uerum difficidi est limites istius coactionis certo praescribe re. Peccare parentes Valent, quin excommunicationem incurrant. Si enim preei-hus, promissis, aliisque blanditiis allicerent filias ad ingrediendum monasterium t peccarent usque contra caritatem at, ut & ego arbitror, non incurrerent e communicationem et quia blandiment , dc preces vim revera non inserunt , atque
XVI. Quid, si parentes dicerent puellar : Nisi monasterium ingrediaris, domi in secretiori cubiculo dies tibi ducendi erunt : neque enim dos tuo statui congrua suppetit ad matrimonium ineundum' Distinguendum est. Si parentes revera im potentes sint ad dotem constituendam filiae , nullam ei vim , aut iniuriam ire, gant, dum eidem denuntiant, talem Vitae rationem servandam, quae puellam virisonem decet. Secus dicendum, si pater dives, avaritiae aestu percitus, ut sibi do tem reservaret, ad caelibatum sive monasticum , sive domesticum cogeret virginem et tunc enim illum peccare, non est ambigendi locus. Non ideo tamen emcommunicationem incurreret e quia quod nolit filiae dotem dare ad matnmonium contrahendum, non propterea eamdem cogit ad monasterii ingressum.
monasticam professionem cogunt 8 Resp. Docent plures, eamdem rationem esse filiorum, ac filiarum. Propositum quippe Tridentini fuit consulere libertati omnium qui professuri sunt vitam monasticam. Ergo aeque subiacent excommunicationi qui cogunt filios, ac qui cogunt filias. Quod confirmari ex eo potest , quia poenae
constitutae in raptores mulierum extenduntur etiam ad mulieres quae homines rapiant. Negant communius alii et quoniam Tridentinum exprimit dumtaxat eos qui cogunt mulieres. Siquidem fess. xx Iv. de matri cap. IX. quia Voluit comprehendere tum mulieres, tum viros cogentes quempiam ad matrimonium , id perspicue expressit. Igitur, cum in nostra quaestione excommunicationi subiiciat eos dumta xat qui mulieres cogunt, caussa non apparet cur poena huiusmodi ad viros etiam extendi debeat. Neque est eadem utriusque casus ratio. Frequenter enim , dc facile puellae, ac mulieres metui, dc coactioni subiacent , raro autem viri . Porro
leges quod frequenter accidit spectanis secus quod rarum est, dc in Blitum. Quod
252쪽
in eonfirmatione opponebatur, disputationi est obnoxium. Negant enim huius se eundae sententiae Auctores, pcenas constitutas in raptores mulierum , extendi ad mulieres raptrices virorum . Regula iuria est, Poenas esse restringendas. Haee seis eunda sententia videtur probabilior. XVIII. Hinc colligas velim, non quemcumque timorem levem illatum puellis satis esse ad centuram hanc incurrendam ἱ sed necessarium esse timorem gravem qui reipsa vim ingerat. Gravitas autem istius timoris ex personae conditione , altilque circumstantiis a viris prudentibus eoiligenda est. Quare non placet opinio Leandri, qui disp. vi. quas. xxi. negat cum Bona ina, Ac Tanebeet, subiaeere cenis, surae huic illos qui gravi timore perterrefactas filias cogunt prosteri statum m nastieum. Falsum quippe reputo, gravem timorem vim, & coactionem non ia- cutere, potissimum puellis, & mulieribus . Hauc porro censuram incurrunt non parentes modo, verum etiam cuiusque generis , dc conditionis personae quae ad monasteriorum ingressum vi mulieres urgent, effectu tamen secuto et essectu enim non succedente, nulla contrahitur censura; quamquam tot admittantur peccata quoties vis insertur . Effectus autem secutus dicitur . si puella ob vim ingress fuerit monasterium, aut habitum susceperit, aut professionem emiserit. XIX. Quaest. IX. Excommunicationem praefatam incurrunt ne parentes qui filias eεγηι ut monasteria ingrediantur, mn ut statum monasticum amplectantur ; sed ut ibidem sub oeste laterii vitam dueant Z Resp. Adfirmant plures Theologi , Navarrus . Filii ius. Suarea, Diana, dc alii. quos refert Leander disp. v I. quies. xx Iv. quia Concilium anathema inurit omnibus qui coegerint aliquam virginem ad ingrediendam monasterium , via ad habitum suscipiendum, HI ad emittendam professionem . Satis ergo est ad censuram incurrendam unum ex his tribus enumeratis . Negae Leander ista cit. dc pro hae negante opinione laudat Navarrum , Pelli Exarium . Porteli. Suarez, dc Sanchez. Haec opinio videtur probabilior. Propositum quippe Concilii eo spectasse existimatur, ut nulla vis inseratur ea intentione, & eonsit io. ut statum roeligiosum invita eligat mulier. Et, quicumque eam ad hoc coegerint, ut vel monasterium ingrediatur , vel habitum saerum induat , vel professionem emittat, omnes subiicit anathemati. Ceterum, si parentes filiam etiam invitari cogant ut monasterium ingrediatur, veste taculari retenta, eo sincero , dc vera ci, pioque animo, ut ibidem in timore Domini educetur. ut a mundi periculis severius custodiatur, usquedum nuptui apta evadat , absque ullo ad Religionem profitendam respectu, non apparet ratio cur anathemate sint configendi . Fac filiam in paterna domo degentem pluribus expositam periculiS, parentes aut aetate grandaevos, aut natura ineptos, vel pravis moribus inquinatos , minus idoneos esse ad custodiendam filiae castitatem, eamque, utpote naturae pronioris ad Leeuli
blandimenta, sub severiori disciplina continendam. Quia dixerit, aut peccare, aut , Tom. IV. P cen-
253쪽
coisuram incurrere illos qui vel invitam in monasterio collocaverint , eo ingentio sinceroque animo, ut isthic in tuto posita sancte educetur; integraque eidem re licta iacultate ut eum delitat statum quem sibi congruentiorem fore putaverit a Jgo sane neque criminis, nec censurae reum damnarem illum qui hoe sancto eo silio virginem, quantumvis invitam, in monasterio includeret. Si licite in pater na domo inva cubiculum occludi potest, ut illius pudicitiae , & morum integrit ii prospiciatur e quidni licitum erit eamdem in monasterio educandam, custodiendamque locare Parentum ergo intentio spectanda. Mirandum est , Dianam , FiLstucium, ceterosque Hobabinistas, qui leges tum divinas, tum naturales, v I manifestas, nimium relaxant, in lege poenali adeo severos esse, ut puellarum Iibe tali faveant. Sed istorum opinio falsa est. XX. Casus in iure expressi, in quibus cogi mulier potest ad monasterii ingressum , sunt sequentes. I. Quando mulier votum edidit Religionis ; si tamen de eo certo eonstet. II. Si, elapso post initum matrimonium bimestri,& impedimentis. sublatis, renuit matrimonialem copulam. III. Si post quinquennium, & non ante, dicat, se ficte professam, aut metu coactam, aut ante aetatem praescriptam. IV. Cb crimen, ut si damnata ad carcerem, oblatam conditionem libertatis hoc pacto ut Religionem profiteatur , acceptet I aut si adultera tradita a iudice ad mortem. similem Religionis profitendat facultatem libere acceptet. His in casibus cogi ad Religionem suscipiendam mulier potest, quin decretum Concilii violetur. Numquam tamen cogenda est, ut invita profiteatur; sed constitutae poenae mulier
rea est, si acceptatam conditionem sponte exequi recuset. XXI. Quaest. X. Excommanitationem dιctam incurrunt ne parentes , νetrabretra fiam η It eligioniι ruressa e Resp. Adfirmant omnes e quia verba Concilii exploratR sunt. Simili quoquae anathemati subiicit eos qui sanctam Cirginum , via a Faram macterum Nolantatem veli accipiendi, wI voti emutendi, quoquo modo fine iusta caussa impedierint. Verba haec interpretatione non egent. XXII. Quaest. XI. Incurrunt ne excommunicationem mirentes qui impediunt Remia , seu mulier monasterium ingrediatur, novitiatam suseipiat 3 Resp. Negat Leander disp. TI.' quaest. xxvi I. dc apud eumdem Sanchez Lib. IV. in Decal. cap. IV. num. 6. Quia, inquiunt, decretum poenale, excommunicans impedientcs professionem, non debet ad eos extendi qui impediunt aut ingressum in monasterium , aut novitiatum. Idque ex eo confirmant quod Tridentivum, dum excommunicat cogentes tum ad ingressum, tum ad professionem, utrumque declarat, bisque repetit .
Hac opinio mihi improbabilis est, & contraria unice probabilis . Perspicua quippe sunt verba Tridentini excommunicantis eos qui virginam, veIa Fartim munerum vaduntatem teli accipiendi, vel voti emittendi, quoquo modo fine iusta cavssa impedierint . Dicit Leander cum Sanchea, Tridentinum supponere', mulierem esse novitiam s
254쪽
cam, S ab emittenda professione impediendam: dc hoc impedimentum , mulie rem avertens a prosessione, subiacet excommunicationi ς secus obstaculum remo tum, quale illud est quod impedit ingressum in monasterium , aut novitiatus susceptionem. Gerrae sunt interpretamenta haec, & videntur manifeste pugnare eum textu Concilii. Tridentinum enim Concilium non dicit, Qui impedierit prosessionem; sed eos omnes excommunicationi subiicit qui quoquo modo volantatem teri accipiendi, vel voti emittendi impedierint e non, inquam, dicit, Qui impedierint veli susceptionem, aut voti professionem ; sed qui voluntatem veli aeripiendi quo usmodo impedierint . inii puellas ab ingressa in monasterium,. vel ab ipso novitiata
retrahunt, reapse Voluntatem accipiendi veli, aut voti emittendi impediunt. Si Tridentinum excommunicaret dumtaxat eos qui professionem impedirent; commentum Leandri, & Sanchea fucum quempiam haberet, quo tegeretur. Verum, cum Tridentinum excommunicationem in eos contorqueat qui maluntatem veli accipiendi remorantur, concidat necesse est huiusmodi interpretatio. Hanc nostram opini nem defendunt P. Suarea Tom. V. in m P . dis xx III. De. 3. Bynacina Tom. I. disp. II. de eviom. quaest. v I. puaci. num.& alii , quos citat ipse Leander.-Quid, si quis impediret votum tantum ingrediendi Religionem e Neque hunc ego
ab excommunicat ne praefata immunem assererem, ob verba Tridentini dicentis ravi voluntatem veli aeripienda, veI voti emittendi quoquo modo impedierint . iis
inficias iverit, non impedire voluntatem veli accipiendi qui votum illud accipiendi impedit e ina in votum veli accipiendi plux est quam simplex deliberata vo Iunia&illud accipiendi is Si ergo qui voluntatem impedit, excommunicatur I potiori ture Prosecto anathemati huic subiacet qui votum profitendae Religionis , seu veli suscipiendi impedierit. Scio Suareκ, de Bona cinam, qui in priori sententia nobiscun
sentiunt, contrariam huic nostrae opinionem desendere; sed . utrum sibi in hoc constent, aliorum esto iudicium iaXXIII. Quiat. XII. Tereant ne parentes qui filias suas fucis diliniri ad turpem is
aliis amorem aecendendum, ἐν cum procis eonversari permittunt e Resp. Puellas pigmentis, & fucis se ornantes ad pravum finem peccatum grave committere, dubium non est . Eodem ergo crimine constringuntur parentes qui pro viribus ab hac culpa filias non retrahuntia Si ad illicitos amores, tactus se obscaena colloquia, suspectam conversationein admittant amasios; peccant parentes, qui, quatenus VR Ient, eas non impediunt L Si fucus ,. ornatus , di cultus filiarum. . non sit graViter immodestus , neque valde ad concupiscentiam alliciens, neque in pravum finem
directas I non erit mortalis culpa r atque adeo nec mortaliter peccare Parentes,. talem ornatum, & fucos permittentes, docent communiter Auctores. Quoniam.
inquiunt, non maius peccatum perpetrant illi ac filiae his vanitatibus operam dantes. Siquidem qui consentit in crimen sterius , non plus peccat quam auctor ilia
255쪽
Iius. Haec autem regula mihi omnino non probatur , nec parentibus convenit Quoniam parentes superiores, atque custodes domesticae disciplinae sunt. Iure igiatur naturali, dc divino adstringuntur edocere filias modestiam, vereeundiam , pudorem . Parentes experimento didicere, quot malerum caussae sint immoderati mulierum ornatus. Illas non latet, muliebres sucos, luxum, nuditatem , & eetera lenocinia ingentem parere animarum iacturam. Filiae haec omnia ignorant, ct vanitate, animique levitate ductae his ornamentis indulgent. Ideo gravius ter te mulisto parentes peccant , dum illas sic ornari permittunt . Quid, si parentum exemia plo, matrum praecipue, ad has munde pompas , di diaboli artes impellerenturi Quis tum exprimere parentum scelus posset Severius ergo Consessarii eorripiant tum patres , tum matres quae dissimulant Vanum filiarum Ornatum , quae eas a procis frequenter, familiariterque visitari sinunt, quae denique negligunt i Ilas intremodesti, pudici , dc verecundi ornatus limites continere. Quod si, praeter negi, gentiam correctionis , dc educationis , offendiculo eisdem sint morum pravitate; non desinant poenitentiae ministri tanti sceleris horrorem illis patefacere , parentes huiusmodi a sacramentis arceant, usquedum resipuerint, partesque suas expleverint . XXIV. Peccant quoque parentes qui cum suturis sponsis filias suas familiariter colloqui, dc conversari permittunt, si sciant, aut gravibus coniecturis suspicentur, colloquia esse obscaena, tactosque impudicos ab eisdem mutuo exerceri. Non defuere Theologi qui docuerint , amplexus dc oscula inter sponsos suturos nullum esse peccatum, aut solium veniale. Pro hac opinione citantur Caietanus, Navaris rus, Valentia, Sa, Sanchea , Lopea, dc alii plures. Leander diis.vri quae .xxx m. cum Caietano, dc Saneheae respondeo, sponsos non peccare nisi venialiter, si oscumla, dc amplexus exerceant ob solam delectationem sensibilem eiusmodi actus consequentem , secluso periculo copulae ,. aut pollutionis , vel consensus in eiusmodi actus. Addit vero ex se, ut quid longe probabilius, ne venialiter quidem spon os delinquere, si osculis , dc amplereibus mutuis fruantur, ad benevolentiam , am remque reciprocum fovendum, respectu habito. ad suturum matrimonium. Nimiam haec omnia laxitatem redolent, do christiano homini, tamquam pudoris de castitatis offendicula, vitanda sunt. Commentum est, Et chimaera separario delectationis carnalis ab osculis, de amplexibus mutuis, quibus sponsi utuntur . Si eiusmodi benevolentiae signa inter sponsos ac sponsa gravi carerelit periculo; ud quid Scriptura tam se re praeciperet nec aspiciendas, nedum non osculandas esse virgiues Numquid sponsorum conditio , aut futurum matrimonium concupiscentiam minuunt , dc libidinem cohibent in hoc dulce sponsorum nomen , dc suturi matrimonii promistio interiorem animorum coniunctionem , maiorem familiaritatem, amicitiamque teneriorem pariunt. Hinc vero delectationes carnales, luxuriae motus coasequi quis negaverit - XXV.
256쪽
XXV. Perpetrant denique parentes duplex peccatum, eum turpia verba, dco scaenos sermones proserunt, cum maledicta, & imprecationes effundunt, cum i tamenta, ct blasphemias eructant coram filiis, cum ludis vetitis tempus terunt. eum luxui , di vanis pompis indulgent : quoniam his pravis exemplis in caussa sunt cur filii haec omnia addiscant , & paterna auctoritate audaciores effecti, ea dem sere ut licita faciant . Quare Consessarii genitoribus istis disserae debent ab solutionis beneficium, donec ad bonam frugem redierint, di tot filiorum scandala
CAPUT VII. De potestate qua parentes pollent filios
I. Uaest. I. Debent ne parentes non verbis modo, verum etiam poenis filios eor- risere. ἐν punire ' Resp. Frequenter Scriptura inculcat parentibus, adhibendam esse virgam in filios : Qui pareis virgae, odit fiam Ibum ; qui autem diligit iliam, instanteν erudit: Prov. x ID. versas Virgae nomine disciplina significatur. ut idem Salomon explicat cap. II. Stultitia colligaιa es in corde pueri : virga dissiplinae fugabit eam . Parentes igitur non solum adhortationibus , instructionibus, & persuasionibus imbuant filios, sed virgam etiam adhibeant; ut si verbis, de consiliis obtinere nequeunt effectum, poenis additis assequantur. Quod idem Salomon innuit cap. xxDI. Noli subtrahere a puero 'disiplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, ἐθε animam eius ab inferno ita rabis. Et Ecclesiasticus eap. xxx. inquit : Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo . Haec sunt divina documenta quae parentibus fili rum punitionem praescribunt. Verum parentum alii, earnali filiorum amore obcae cati, ab eorumdem punitione abstinent, verentes ne mortem illis inserant, aut illorum sanitati noceant; ae si Deus, qui verberandos filios iubet, quique parentes filiis donavit, de a quo vita, sanitas, & mors pendent, ignoraret, moderatam Pu Mitionem . nihil nocera. corpori , animae vero valde proficere : alii ira perciti non disciplinae, sed furoris virgam in filios exercent. Cum isti, tum illi peccant. II. Quaest. II. Quo que extendi licite potes parentum potestas verberandi fidos 'Resp. D. Thomas a. a. quaest. Ixv. an. a. regulam statuit quae satis est ad resolvendos omnes casus qui occurrere in hac materia possunt . Nemo iure punire alium valet, nisi illi sit subiectus. Quo porro maior est potestas, eo est amplior punienis di facultas . Summa Principes fruuntur potestate in civitatum , provinciarumque
regimine : & ideo ultimo plectere supplicio subditos possunt, aut membrorum Tova. IV. P iij mu- Dissiligod by Cooste f
257쪽
mutilationem praecipere. Paterna potestas ad regendam familiam limitata est, nec in filiorum vitam tollendam, aut corpus mutilandum extenditur . En verba A gelici lac. citi ad a. Maior potestas maiorem debet tabere coactionem. Sicut autem civitases perfecta communitas ἱ ita Princeps civitatis babet perfectam potestatem coercendi. Et idu potest infigere parnas irreparabiles, scilicet occisionis, vel mutilationis. Pateν ati tem, is dominus, qui praesunt familiae domestieae, quae est imperfecta communitas , babent perfectam potestatem coercendi secundum leviores poenas, qua non inferunt irreparabiis nocumentum. Et huiusmodi es verberatio. Verberare ergo patres possunt filios; secus mutilare corporis membra , aut vulnera gravia infligere, multo minus Occidere, ut omnes docent. Solum addunt aliqui , posse parentes 'licite filios occidere, tamquam ministros publicae iustitiae, quando nempe post latam sententiam mortis a iudice traduntur filii parentibus, ut hi mortis sententiam exequantur. Sic docre Leander diis. vi I. quaest. v. pro qua sententia citat Dicastillum, Molinam. Verum dc haec opinio quamdam prodit deformitatem pietati contrariam. Nec prudentes iudices umquam occidendos filios parentibus tradunt. verberare ergo dumtaxat filios possunt , dc debent parentes , iusta occurrente caussa I moderate tamen, ecnon irae impetu, sed caritatis zelo. III. Quaest. III. Possunt ne parentes licite coniicere filios in earrerem , aut parra atroci plectere. Resp. Distinctione opus est. In carcerem perpetuum solus ille comiicere potest qui publica potestate fruitur, ut Princeps. Inseriores vero, ut parentes, domini &c. possunt ad tempus, urgento correctionis necessitate, filios in ea
cerem trudere, ut resipiscant. Ita docet D. Thomas a. a. quaest. lxv. art. 3. Dca
cerare aliquem, vel qualitereumque detinere es illicitum , nisi fiat Deundam orae nem iustitiae, aut in poenam, aut ad eautelam alienius mali vitandi. Nequeunt eIL parentes, ut iudices, sententiam perpetui carceris in filios ferre : quia hoe est praeter illorum potestatem. Valent autem, ut patres, filios in vinculis, in carcere ad tempus custodire, ut eos eorrigant , cohibeantque ab aliquo perpetrando flagitio. Possunt domo pellere, Principi tradere ad militiam, non tamen perpetuam, sed temporariam, ut illorum emendationem essicaciter procurent, animo eos liberandi, simul ac respuerint. Lege Molinam TO IV. tract. III. diis. II. nam. I 8. Leandrum disp. v II. quaest. v I i. & alios ibi citatos. Antequam tamen parentes ad haec extrema remedia deveniant, omnes prius mitiores poenas exequi debent. IV. Peccant letaliter parentes , si poena atroci in filios animadvertant. Poena atrox est poena mortis, mutilationis, gravis vulneris, flagelli publici . Item percussiones, dc verberationes adeo graves, quae exponerent filios periculo Vitae, aut alicuius membri amittendi, vel notabiliter diminuendi . Duplex peccatum peccarent eiusmodi parontes, & crudelitatis, de scandali in filios, qui parentum exemplo facillime saevirent in alios. Si parentes animo tranquillo, & Omni commoti
258쪽
ne sublata corrigerent filios, numquam excederent iustae correctionis limites. Uerum frequentissime parentum alii filios male moratos Verberare negligunt carnali affectu dacti: alii furore abrepti non correctionem quaerunt, & curant caritate,& emendationis xelo; sed odium, & vindictam effundunt, explentque . Haec e trema declinate, & mediam tenere viam dissicile est. Sola caritas, & rectae eon scientiae integritas haee extrema devitare docent, & intra moderatae correctionis fines linguam increpantium, & manus verberantium cohibent.. V. Quaest. IV. Subiacent ne parenter excommunicatioηi , fi filios Claricos correctionis eaussa verbere ty Resp. Excommunicatio lata est east. Si quis suadente γα κm. quaest. iv. in eos qui Clericos percutiunt. Et primum omnes docent, posse parentes verberare filios Clericos in minoribus constitutos ordinibus ad correctionem quin excommunicationem incurrant. Potestas haec parentibus concedῖtur ev. Cum Voluntate de sentent. exeom. F. vltimo . De Clericis in sacris constitutis dissident Auctores. Negat Molina Tom. IR disp. lv I. Quoniam laudatum cap. Cum voluntate concedit parentibus solam punitionem filiorum qui sunt minoribus tantum o dinibus insigniti. Plures pro hae sua opinione laudat. Dominieus Soto Lib. V. de usi quaest. II. art. 2. sub finem docet, Praelatos posse verberare subditos , etiam in sacris constitutos, ut patet ex dist. xj. Idem de parentibus docet Sylvester Verta Excom. v I. g. 4. Laudatus vero Sotus advertit consequentiam a Praelatis ad parentes non esse adeo exploratam : eo quod illi publicam, secus isti, habeant potestatem. Subdit tamen , condemnandum haud esse magistrum , & multo minus sin-quio ego parentes, qui filios etiam in sacris constitutos corrigendi caussa verbeis rant, amote correctionis ducti, & moderationem servantes; neque illos propterea excommunicationem incurrere. Quoniam in rap. I. de femem ex m. absolute Parentibus saeuitas conceditur corripiendi filios Clericos , nulla iacta distinctione. Tum quia pater non remere verberat, dum amore correctionis percutit. Neque vi sacrorum ordinum filii paternae potestati subducuntur. Quare cavere dumtaxat Parentes debent ne temere , idest absque iusta caussa , aut 4mpellente ira, filios ecterent. Gravior quoque debet esse caussa, dc exploratior, quae moveat ad Co ripiendum filium Clericum in Deris quam in minoribus constitutum. In correctione enim respectum ad gradum, aetatem , conditionemque personae corripiendae baberi prudeatia iubet. Si vero parentes, ira perciti , non correctionis zelo Clericos filios sive in sacris, sive in minoribus constitutos percutiant; excommunicationem
VI. Quaest. U. Licitum ne parentibus est mos vendere, aut in pignus dare, extrema fumis necessitate urgente' Resp. Adfirmat communis sententia. Et hoe colligi posse videtur ex Scriptura : nam Iudaei ad extremam redacti inopiam, cum divites avari nollent auxilium praebere , filiorum , & filiarum venditionem decreverunt, ut
259쪽
habetur. Esdrae Lib. II. cap. v. Et erant qui dicerent : Filii nostri , ἐν filia asse
mustae sunt nimis. Accipiamus pro pretio eorum frumentum, ἐν eomedamus, is mi vamus. Ius quoque civile patribus talem tribuit Potestatem. Lib. I. dc II. e. de Pa tribus qui si os suos distraxerunt &e. Haec tamen consuetudo haud obtinet apud Christianos . Res est quae in praxi Viκ contingere apud eosdem valet: ideo lon giore non eget discussione . Si plura cupis, lege Dominicum Soto Lib. IV. de itis. quaest. II. Molinam Tom. I. de ius. disput. xxx ID. num. M. Sanchea Lib. I. eonficeap. r. dub. I 3. Leandrum diis. V1 I. quaest. XLV. dc alios plures ab eodem citatos, qui addunt, parentes posse filios vendere , non modo ob famis necessitatem , verum etiam ob aliam similem inopiam I puta , si pater .esset O idendus, mutilaniadus, In servitutem adducendus, nisi filium vendat, etiam hoc in easu lieitam filio rum venditionem pro patris redemptione asserunt οῦ quoniam filius est portio quasdam ipsius patris, seu est quid patris. Ergo iure naturae filius tenetur in tanto dissierimine parentibus succurrere minori incommodo quam quod perferre pater deberet. Servitus, quam filius vendendus subire deberet, magnum malum est; at eomparatum morti, quae oppetenda patri esset, leve evadit. Idcirco naturae congruum videtur ut filius sustineat hoc minus malum, quo possit patri in extrema constituto calamitate succurrere. VII. Haec tamen intelligenda sunt de sIiis sub patrIa potestate versantibus; secus de filiis emancipatis, in sacris constitutis, aut coniugatis , qui sui iuris evas runt , ut communiter colligunt Auctpres ex legibus citatis . Patriam potestatem vendendi filios aliqui extendunt etiam ad matrem , extrema fame laborantem. Alii probabilius negant . Denique advertendum , quod si filius vendendus pericu Ium subiret aut oecisionis, aut mutilationis inserendae ab emptore, tune non esset Iicita venditio . Numquam enim licitum patri est vitam eripere filio, ut suam servet. Pater venditum filium redimere tenetut , simuI ae ad meliorem sortem fuerit restitutus , seu cum primum potuerit e & emptor dimittere emptum filium tenetur , continuo ac pretium in emptione solutum sibi oblatum suerit . Filius quippe venditus a patre necessitate presso non evadit servus absolute a sed se viendi tantummodo obligationem contrahit, donea redemptus vel a Patre , vei a quopiam alia fuerit . . . .
260쪽
De obtigatione parentum alendi filios legitimos ,
ω utrum peccent, dum eos exponunt.
I ergo ei subministrare adstringitur quae sunt ad vitam servandam necessaria . Haee tamen obligatio naturalis est in filios sub patria potestate constitutos ; secus in filios sui iuris, qui propria industria alimenta comparare sibi valent. Si enim filii adulti, dc extra patriam Potestatem indigent, tune caritatis, non naturae I ge iuvandi a patre sunt. Quare mortaliter peccat pater qui alimenta filio den gat : violat quippe hoc Pacto legam aut naturalem , aut caritati . aut canonicam. Quid, si filii sint excommunicati, aut in exilium pulsi Etiam tum pater tenetur. Filius namque proscriptus non est minus filius : ideo naturae iure debet a patre ali. Si tamen filius proscriptus habeat unde vivat , poterit pater iustis de caussis eidem alimenta subtrahere . Pariter, si filias excommunicatus persistat ita excommunicatione, iuste pater eidem alimenta suspendet. Absolute tamen etiam filio excommunicato indigenti tenetur pater alimenta praestare, potissimum si non habeat unda vivat, nee proprio Iabore valeat sibi victum comparare . Idem dicendum de filio haeretico, si extreme indigeat: quoniam per haeresim filii praeis rogativam non amittit. Si tamen victum acquirere sibi filius valeat , ad nihil
II. Qiaest. I. uald nomise afimentoνum venias P Respi Potissimum victus , vestiatus, dc habitatio. Sub victus nomine intelligitur cibus, potus, corporisque cultus , seu ea Omnia quae ad alendum corpus communiter homines adhibere solent. Vestitus comprehendit vestes Ianeas, lineas, sericas, iuxta status diversitatem, & s cundum quod homines talis conditionis vestire consuescunt. Habitatio includit non solum domum , verum etiam congruam supellectilem pro cubiculo ad iacendum, pro coquina ad cibos coquendos. III. inaest. IL Sub alimentis eo rebenduntur ne me Dinae, expense in sudiis, in funeribus p Resp. Adfirmat eommunis opinio. De medicinis patet: quia corpori infirmo necessariae sunt medicinae, quemadmodum corpori sano cibus, proportione servata. Spectanda tamen est hominum conditio, eaequa medicinae exhibendae quibus homines talis conditionis uti solent. IV. De expensis quas in studiis, vel artibus addiscendis a filiis pater sacere tenetur, eadem est sententia. Distinctione tamen opus est. Dictum est, patrem debere curare ut filii instruantur in iis disciplinis quae proprium statum decent .