장음표시 사용
271쪽
tas matris, quae sine gravi detrimento nequit filium lactare. II. paupertas. quae cibos sufficientes ad lac producendum habere non permittit. III. mamillarum se citas. IV. si infamiam mater contraheret, eo quod ignoretur, infantem esse eiusdem filium; vel rationes adstiat ob quas iudicare licet , revera eiusdem non esse filium. Si venialis tantum culpa est, inquient multi , quod mater Iactare filium
negligat; non erat eur tam prolixe rem ageres. Ita ratiocinantur iuniores . Sed repono ego. Culpam committi, certo scio : culpae gradum ignoro . Abstinendum autem a culpis omnibus Scriptura sacra imperat. XV. inaest. X. Peccat ne graviter mater illa qua: ob aliquam ex recensitis eausi,
nequit lactare filium, si negligat bonam quaerere nutricem e Resp. Adfirmant vel ipsi benigniores Probabilistae . Leander dilap. X. quaest. lxxxv Iε. Trullenchus Lib. IV. in
Decal. Bonacina in m praccept. dio. Uri quaest. unici punct. 6. L. L. num. 4. quibus praeivit Navarrus in Mau. cv. x Iri num. IZ Ratio evidens est e quoniam ex ma-Iae nutricis ubere grave detrimentum infans patitur. Gravis tamen negligentia, dcoscitantia sit oportet, ut culpa mortalis contrahatur.
XVI. Qtiaest. XI. Quando mater impotens est filium iactarr, tenetur ne pater impeπ- fas facere in quaerenda numice e Resp. Communis opinio docet, ad patvem hanc euram spectare. Obligatio enim lactandi filios personalis est. Legitima autem impotentia posita, mater immunis evadit; nec tenetur per nutricem lactare filium; sed onus istud ad patrem devolvitur ; quemadmodum i transacto triennio , non mater, sed pater alimenta praestare debet. Tamen, si pater impotens sit, tunc mater adsttingitur per nutricem lactare filium, etiam illegitimum. XVII. Quaest. XII. Tenetur ne pater dotare filiam quae nubere velit st Resp. Adfirmant omnes : quia dos succedit loco alimentorum . Porro allinenta iure naturae debentur : ergo & dos. in , tametsi filia dives esset, & alimentis non egereT ,
nec pater ca praestare teneretur, dotem tamen denegare non posset.
XVIII. aest. XIII. Quid, si indigno nubere velit , repugnante patre ' Resp. Si
maior sit vigintiquinque annorum, tenetur adhue pater eam dotare, quia in mora fuit eam marito tradendi. Quare culpae patris vcrtitur, quod indigno notat . Si minor vigintiquinque annorum sit, & indigno nubere vel id, repugnante patre; hie a dote danda liber est r nisi tanta sit paupertas filiae , ut necessariis alimentis egeat. Tunc enim caritatis lege adstringitur pater prospicere filiae , ne fame pereat : secus, si habeat illa unde se alere queat. XIX. Quaest. XIV. Oecurrunt ne eaussae cur parentes atimenta sitiis denegare v. leant e Resp. inias ob caussas valet pater filios exheredare, ob easdem etiam ali menta subtrahere eisdem valet et alimenta , inquam, congrua statui : nam quae sunt necessaria ad vitam sustentandam , numquam detrahi licite possunt, quia nunaquain licet homines necare. Perirent autem filii necessario alimento sublato. . XX.
272쪽
XX. Quaest. XV. suae, ἐν quot sunt caussae ob quas exheredare filios parentes τalent ρ Resp. Quatuordecim assignantur . I. Si manus filius in patrem iniecerit texcepta caussa necessaria, ut esset defensio sui ipsius, vel patriae , vel proximi . II. Si verba protulerit in patrem, iudicis arbitrio graviter iniuriosa. III. Si in tu dicio patrem, matremve accusaverit ἰ dummodo crimen non sit contra patriam , vel Pr eipem. IV. Si cum veneficis filius conversetur , aut veneficus sit. V. Si parentum vitae insidias struxerit. VI. Si uxorem Patris , aut eiusdem concubinam agnoverit ..VII. Si delatione filii in .iudicio facta grave dispendium pater experiatus sit. VIII. Si pro persona , aut debito patris noluerit fide iubere. IX. Si patrem, aut matrem impedierit testamentum condere. X. Si filius societatem inierit eum mimis, & arenariis, qui pacto pretio has artes exercent. XI. Si sita nube re, dotem praebente patre, recusaverit, ut luxuriosam vitam ducat . XII. Si patrem, aut matrem amentem curare filius neglexerit. XIII. Si captivos parentes
redimere contempserit filius. XIV. Si filius a fide catholica desciverit. Hae quatuordecim caussae recensentur in Authentiea Iustiniani.
De obligatione mariti erga MVorem.
I. A lmo arctum est coniugum vinculum, ut una caro uterque reputetur. D. IIL Thomas a. a. quae . xxv I. art. II. duplicem amoris inter coniuges rationem
exponit his verbis. Gradus dilectionis attendi Imri seeundum rationem boni , is fecundum coniunctionem ad diligentem . Secundum ergo rationem boni, quod est obiectum dilectionis, magis sunt diligendi parentes quam uxor r quia diliguntur sub
ratione principii, ἐθη eminenturis cuiusdam boni. Secundum autem rationem coniunctionis magis diligenda es uxor : qaia uxor coniungitur viro, ut una caro exsens , secundum iEud Matth. xl x. Itaque iam non sunt duo , sed una caro . Et ideo intensius diligitur uxor. Sed maior reverentia es parentibus exhibenda . En sensum germanum in quo intelligendus est textus Geneseos II. Quam ob rem retInquet homo patrem suum, bi matrem , ω adhaerebit uaeori suae : is erunt duo in carne una. Ardens ergo, sincerus, & suavis iit oportet mariti amor in uxorem , quam ut sociam ex suo latere avulsam habere ebet secus ut servam. Subiecta mulier est marito in domus regimine ; at in ceteriit socia est. Ualet eam maritus corripere, admonere, dc post tertiam admonitionem moderate verberare. Leg. Rei ia- dic. f. Soluto matrimonio. Atrox tamen verberatio vetita est marito : quam si in uxorem exerceat, peccat plus minusve iuxta maiorem aut minorem verberati
273쪽
II. Quaest. I. Tenetur ne mar tus alere uxorem ρ Re . Adfirmant omnes' r idque statutum est l. dotis fructus f. de iure dotari. In controversiam vocant, num ali menta praestare maritus debeat uxori quam sine dote duxit. Cui quaestioni ut te spondeatur, distinctione opus est. Si maritus libere duxit uxorem, nulla petita do te ; sibi imputare debet quod date careat. Interdum dos tacite promissa intelligi.tur, quando nimirum uxor dives est : tunc enim , quamvis expresse dos non petatur, reapse intelligitur: quia dos comitatur uxorem, & maritus eam cogere potest ut dotem sibi constituat; alioquin alimenta denegare licite valet. Si uxor divitiis careat, quamquam pater dives se, non possunt denegari alimenta; etiamsi pater praebere dotem recuset. Postremum , si uxor constitutam dotem solvere negligat , potest maritus alimenta denegare , donec solvat, si habeat unde solvat. Debitum tamen coniugale ob dotis defectum negare nequit : quia redditio debiti ex vinculo matrimoniali oritur; alimenta vero doti respondent. III. Quaest. II. Ad ringitur ae maritus anmenta praebere uxori , non soluta debita
dote , Ob obsequia ab eadem sibi praesita ' Resp. Opinio negans probabilior videtur . Siquidem duo uxor praestare marito debet, nempe obsequium ratione societatis coniugalis, & dotem ob vitam alendam. Solutio unius non supplet desectum
IV. Quaesh. III. Quanti uxor a marito fine iusta eaussa recedit, exigere ne asimemta potes ' Resp. Negat communis opinio : quia vi foederis coniugalis obsequi, &inservire marito debet . Porro qui non facit quod debet, non recipit quod oportet. L. Si ea c. de condit. insertis . Seeus vero dicendum , si maritus in caussa fuerit cur recesserit. Caussa iusta recessus esse potest nimia verberatio ; secus moderata. Quare , si uxor recederet a marito Ob moderatam punitionem, alimenta
V. Quaest. IV. Tenetur ne maritus asimenta praebere uxori adulterae Resp. Multi distinguunt, aiuntque , maritum non posse denegare alimenta uxori adulterae in foro exteriori, donee iudicis sententia uxor adultera declarata sit s posse vero in soro interiori, quando certus esset eam esse adulteram; sicuti in hoc casu a tori societate repellere eam potest. Et haec videtur communior opinio. Uxor enim suo adulterio ius amittit ad dotem , & ad alimenta , quoties certo constet eiusdem adulterium . Haec tamen tali moderamine accipienda sunt, ut maritus, iure attento coniugii, id praestare valeat. Ceterum , spectata caritatis lege, si uxor extrema fame laboraret cum periculo gravi pereundi I tunc, quemadmodum ceteri fideles , quin potiori titulo , maritus eidem tantum alimenti praebere deberet, quantum sat esset ad vitam sustentandam . Durante vero lite super divortio faciendo ob adulterium ad tribunal delatum, maritus alimenta, & expensas in soroexteriori solvere tenetur; secus in soro interiori: quia quantum ad privatam se
274쪽
parationem iudex, & dominus maritus reputatur , deprehensa uxore in manifesto adulterio ; sieuti e contrario uxor denegare debitum marito evidenter adultero pol
est . Haec tamen dicta sunt absque praeiudicio eorum quae alibi dicturi sumus dedistinctione fori interni & externi. Quia haec distinctio non adeo frequens est, ut non pauci Theologi existimant. Ob adulterii suspicionem suspendere nequit maritus alimenta, ut propter Oscula o quamvis sit graviter corripienda uxor;& nisi desistat, tune alimenta subtrahenda sunt. Addiderim, spectandam esse Osculorum , & amplexuum conditionem. Nam, si sortuito quis , aut amicitiae gratia uxorem alte Arius osculatus fuerit ἱ prima vice prudens dissimulatio , & correptio sufficiet. At, si oscula lasciva ex circumstantiis deprehensa fuerint; tunc & alimenta denegare.& toti cohabitationem suspendere marito licitum erit. Quando autem uxor maristo I item intentat , ut divortium obtineat ob adulterium ab eodem perpetratum; convenit penes Omnes, uxori subministranda a marito alimenta, de expensas , ne ob harum desectum caussa cadat, seseque defendere nequeat. VI. Quaest. v. Maritas tenetur ne cum uxore cohabitare ρ Resp. Adfirmant omnes. Haee quippe cohabitatio est unum ex praecipuis matrimonii debitis , quod ut mutuo impleant coniuges, patrem, dc matrem deserere debent. In hune quippe finem institutum matrimonium est, ut coniuges sobolem generent. Ad hanc vero generationem necessaria est cohabitatio . Gravis culpa proinde est haec cohabitati nis suspensio , iusta caussa sublata , ut colligitur ex Matth. v. Omnis qui dimia ferit uxorem suam , excepta fornicarionis caussa , facit eam metebari . Haec cohabitatio , non materialis in eadem domo, sed coniugalis in eodem toro sit oporis
VII. Caussae legitimae ob quas suspendi eohabitatio licite valet , sunt sequentes. L Gestio negotiorum familiae. II. Exilium iudicis sententia praescriptum. III. Vitae
periculum . IV. Consensus mutuus ad continentiam servandam, remoto incontiis nentiae periculo. V. Bellum Principis imperio susceptum. VI. Brevis peregrinatio: longa enim, repugnante uxore, suscipi nequit. Non tenetur secum in peregrinatione uxorem ducere et quia dedecet mulieres peregrinari. VIII. Tandem , cum vir sit mulieris caput , ct rector , curare debet ut uxor christianae professionis munia impleat, ut praecepta legis tum divinae , tum ecclesiasticae exequatur . Peccant mariti, dum ieiunia Ecelasiae servari ab uκore non sinunt, veriti ne graciliores evadant, minusque aptae ad reddendum debitum; aut
venustatem deperdant et quidquid in oppositum fabulentur iuniores Calaistae non pauci. Moderata quippe ieiunia ab Ecclesia praescripta nequaquam impediunt temperata matrimonii officia. Porro ob saturandam libidinem non sunt Ecclesiae mania data negligenda. Quare, nisi adsit peculiaris infirmitas , vix evenire potest ut ob debitum reddendum sint negligenda ieiunia praecepta. Quid quod tempore ieiunio.
275쪽
tum eontinentiam iuxta antiquam sanctamque disciplinam servare eoniuges deberent
De obligatione uxoris erga maritum.
I. π π Onorem , dc obedientiam debent maritis suis uxores. Lege naturaIi mnat A lier subdita viro est; iure vero divino uxores honorare, ac revereri maritos, illisque obedire tenentur. Sub viri potesare eris , , ipse dominabitur tui. Genes. cap. III. & D. Paulus ad Colost. LII. Mulieres subditae sole viris, Mutoportet, in Domino e dc alibi : Quae autem nupta es , cogitat quomodo placeat viro.
D. Petrus Epissi I. cap. Dr. Similiter ἐν mulieres subditae sint viris suis ; ut si
qui nou credunt verbo, per mulierum conversationem fine verbo Lucrifiant . Modestae& christianae uxorum conversationi tantam Vim D. Petrus tribuit , ut eam efficaciorem reputet ad emollienda maritorum corda quam ipsam Concionatorum et quentiam. Vi contractus matrimonialis tenetur, nedum ut semina , verum etiam
ut uxor , viro obedire in iis quae regimen familiae spectant 4 Si in rebus gravioris momenti subiici detrectet, letaliter peccat; secus, si res leves sint.
II. Quaest. I. Peccat ne graviter muΓer ροα marito praecipienti ut abstineat a m nis , superstiisque indumentis, is a moribus minus compositis, obedire renuit' Resp. Negat Leander disp. II. quo. x II. dummodo absit contemptus, ct contumaciarquia, inquit, quamvis praeceptum sit iustum, non tamen uxor tenetur illi obedire sub tanta culpa ob materiae Ievitatem . Pro eadem opinione laudat 2 avarram. Saurum, ac Traiaenchum. De more Leander laxiora defendit. In quaestione de peciacato mortali semper prae oculis habenda D. Thomae doctrina est , quod nimirum aleae, periculique plena sit definitio. III. Peccare ergo dicimus uxorem, mariti prohibentis vana, superflaaque Ornamenta, & incompositos mores mandato refragrantem. Quod opponunt, materiam huiusmodi levem esse, sutile est. Neque adfirmari, neque negari hoc absolute potest; sed ex circumstantiarum varietate eolligi debet . Contingere valet maritum talis esse morositatis, severitatis, dc superstitionis, ut honestum , ae decentem o natum uxori prohibere velit. Verum, cum mulieres ad vana pronae nimium sint, frequentius evenit ut earumdena ornamenta, fuci, & vanitates gravem exhibeant marito prohibendi materiam. Hinc frequenti ssime peccare uxores Ietaliter planum est, dum maritis suis, qui haec vetant, reluctantur. IV. Quaes II. Quandonam uxor in domus regimine marito se se opponere licite potes' Resp. Quoties accidit ut maritus mala perpetret, toties uxor contra maria
276쪽
ti praeeeptum licite potest mala omnia pro viribus impedire , seseque mandatis eiusdem opponere. Puta, si maritus bona prodigat in ludos , comessationes , aliaque illicita ; si necessaria item pro alenda familia subministrare maritus recuset;
tunc uxor potest clam accipere ea quae revera requiruntur ad familiam rege dam; & obsistere ne maritus bona dilapidet. Cavendum tamen uxori est ne mainritum ad iram, ad blasphemias, ad rixas provocet . Peccare enim frequenter potest , si nimia sua loquacitate, turgidoque animo dictis sese opponens mariti, illum
irritet, & ad surorem concitet. V. Quaest. III. Quae obsequia praesare uxor marito debet e Reip. Quod uxor teneatur inservire marito ,' omnes fatentur : licet enim sit socia , eth tamen quasi serva; atque adeo familiae servitia exequi debet, ut condire cibos, domum verrere, pannos lavare, discissas vestes resarcire, & cetera id genus Obsequia praestare. Potissmum vero aegrotanti marito singulari asthctu assistere debet . Disputant in utramque partem Theologi , utrum uxor nobilis hare vilia obsequia praestare debeat . Negant Salmanticenses tract. XXIV. cap. unic. punct. 3. F. a. num. 39. Leanderio. II. quo. xv I. SancheΣ , Fagundez, Rosella, aliique penes eosdem. Verum recensita ministeria haud sunt tam vilia, ut nobilem dedeceant uxorem. An nobili tas turpis otii caussa erit An nihiI agere nobilitatis privilegium est 1 Regere sa- miliam , & gubernare domum maritus , & uxor debent : ille ut dominus; haec quasi serva et ille imperando, & quae pro victu, & vestitu necessaria sunt, conquirendo; ista inferiora ministeria exequendo. Maritus , qui domus negotia servis Peragenda committit, brevi familiam destruit. Uxor quae samulabus domestica serviatia remittit, muneri suo minime satisfacit. Utraque tamen opinio conciliari pot- cst , si . dixerimus , uxorem nobilem , divitemque munus suum implere, si servis invigilet , si curet ut res domestica conservetur, di ea omnia sani a servis quae in domus utilitatem conserunt; ipsa vero honestiora ministeria obeat. ΑΕtate hac nostra uxores nobiles frequentissime peccant, quod otio diffluant, quod rem d mesticam prorsus negligant, ut vanitatibus, pompis, ludis, oblectamentis, theatris indulgeant . Quare increpare eas Conlatarius debet ; & nisi quae sunt uxoris Propria, status conditione spectata, exequi paratae sint, ab altari arceantur . Sinta vilibus servitiis exemptae : ideo ne otiolae manus licitae eisdem erunt i Qui non laborat , non manducet , inquit D. Paulus r haecque peccati pcena Omnes Adaestios assicit . Si nobilitas divitiis eareat , ut nimirum servos conducere nequeat,
fatentur omnes, tunc uxorem adstringi servorum ossicia peragere. VI. Quaest. IV. Peccat ne uxor, si cohabitare cum marito, illamque alio migrantem
sequi renuat e Res p. Adfirmant omnes Theologi , tum ob redditionem debiti con iugalis , tum ob obsequia marito praestanda . Maritum alio commigrantem sequi
277쪽
sequatis virum suum, sive in Tito, sive in morte . Quod tamen verum habet, nisi pactum praecesserat ante matrimonium contractum, non mutandi domicilium. Nee enim adest ratio cur pactum istud consistere non debeat, quando plena libertate& consensione mutua initum suerit. Quin occurrere urgentia momenta possunt ob
quae mulier iuste eiusmodi adiiciat pactum . Si tamen necessitas urgeret mutandi domicilium, in hoc casu gravis detrimenti pactum amittere vim obligandi, proba bilius est. Puta , si marito caeli temperies sit minus salubris ἱ si tale domicilium sit eaussa inimicitiarum, vel alterius scandali; si necessitas maioris emolumenti pro
domus sustentatione , & alia id genus motiva occurrant; poterit certe maritus, nullo habito ad pactum respectu, alio transire; eumque tune comitari uxor tenebitur . Ob parem rationem uxor non tenetur maritum sequi cum gravi suae sanitatis detrimento; sicuti nec debitum ei reddere coniugale cum tanto onere adstringitur r& multo minus deberet eum sequi , si adesset sibi periculum peccandi. Quapropter maritum transeuntem ad regiones haereticorum non debet uxor sequi ob periculum amittendae fidei. VII. Quaest. V. Tenetur ne uxor sequi maritam vagum, aut in exilium pulsum e Resp. Vagum virum non tenetur sequi uxor , quae ante matrimonium sciebat ilistum non vagari, aut saltem ignorabat. Maritum in exilium missum sequi mulier debet; quemadmodum mutare domicilium, cogente necessitate, illam debere, dictum est . His vicisstudinibus sese subiicit mulier, dum matrimonium contrahit riure quippe talis coniunctionis cohabitare cum marito debet. QMoties ergo necessitate aut exilii subeundi, aut vitae alendae, alio commigrare maritus cogitur, illum uxor comitari debet. VIII. Quaest. VI. Debet ne uxor b is suis parapbernalibus maritum paverem aleo vest Resp. Probabilior sententia est, pauperem maritum alendum ab uxore bonis sive dotalibus , sive paraphernalibus abundante . Societas matrimonialis hoc debutum clare ostendit. Quid namque magis dissonum naturae quam quod duo tam aristo mutuae societatis vinculo iuncti, in necessitate sustentandae vitae recusent invicem se se iuvare IX. Quaest. VII. Si maritus debita eontraxerit, u3 uxorem ageret, leuetur ne baec. defuncta marito , bonis suae dotis debita eiusmodi Disere, ne creditores defraudentur H Resp. Duplex est sententia. Prima adfirmat, si maritus tempor quo debita contraxit ad uxorem alendam , pauper erat z quia hoc tempore paupertatis maritus non tenebatur alere uxorem, sed uxor maritum. Ergo debita contractat hoc tempore cedunt in utilitatem uxoris ἔ atque adeo haec ex eiusm
di debitis iacta est ditior . Seeus dicendum , si maritus dives erat, ob contrariam
X. Secunda sententia negat. Hane defendunt Salmanticenses tract. XXIV. cap. uvis.
278쪽
ume. punct. 3. num. M. Quoniam , inquiunt , creditores ,' quibus Antonius v. g. ex pecuniis aeceptis mutuo satisfecit , non tenentur illam pecuniam solvere mu tuantibus . Ergo similiter, quamvis maritus inops impenderit peeuniam mutuo acceptam in alendam uxorem , haec non tenetur ex bonis propriis dictam solve re pecuniam . Idque confirmant ex eo quod , licet in marito inope iussaendatur debitum alendi uxorem ob impotentiam, non tamen penitus extinguitur. Accedit, maritum qui mutuo accepit pecunias ad alendam uxorem, verum ius acquisivisse, di earumdem dominum factum fuisse. Ergo debitum personale est, dc extinguitur morte debitoris ; nec ad alios transmigrat. Haec, & nonnulla alia quae in idem recidunt, ad huius sententiae confirmationem adducunt: dc pro eadem citant Samebeet, Molinam, Trullanebum, Bonaeinam, dc alios.
XI. Prior sententia mihi videtur pmbabilior , dc lumini naturali consormior. Dictum est quaestione praecedenti , inopem maritum alendum esse ab uxore. Si paupertas , latentibus Salmanticensibus , suspendit debitum, liber maritus evadit
ab alenda uxore ἱ quin uxor ratione vineuli coniugalis tenetur maritum alere, paupertate premente . At reviviscit in marito debitum, quoties peeunias aecipit vel ipso paupertatis tempore. Quaero , an, si maritus suraretur pecunias expendendas in uxoris alimenta , tenerςtur uxor dives, ditior facta, restituere praesatas pecunias furto sublatas Non puto, eos hoc inficiari. Porro, cum maritus inops pecunias mutuo accipit , suae ad restitutionem impotentiae conscius , revera decipit mutuantem , de reapse furatur . Pecuniis ergo iniustitia acquisitis alitur uxor, quae bonis abundat. Qua igitur ratione exempta erit ne id restituat in quo facta est ditior ν Si iure foetetatis matrimonialis uxor tenetur maritum alere in casu necessitatis; profecto peccat, dum negligens talem obligationem , cogit maritum mutuo accipere pecunias , quibus illa ipsa cum marito alatur . Disti
ctio debiti suspensi, dc non extincti , sed reviviscentis , praesenti quaestioni a inplicata , subtilis quaedam speculatio mihi videtur et quoniam non reviviscit in marito debitum decipiendi mutuatorem mediis pecuniis furto sublatis . Pecuniae
autem mutuo acceptae tempore paupertatis , cum manifesta cognitione imp eentiae ad eas restituendas , quasi sunt rationem induunt . Cetera momenta quae
afferuntur pro secunda opinione , tanti non sunt , ut in iis solvendis diutius im
279쪽
De mutua fratrum, oe fororum obligatione.
R sectu , ut omnes homines , sed peculiari flectione ob arctuin sanguinis
vinculum, extra omnem dubitationis aleam versatur . Quare, si sese verberent, aut contumeliis incessant, non modo contra caritatem , verum etiam contra pietatem delinquunt : quae circumstantia est necessario in consessione exprimen
II. Quaest. I. Treetur ne fratrem frater alerest Resp. De extrema necessitate sermo non est : quoniam Omnes homines tune se mutuo adiuvare debent , ut suo Ioeo dimim est. Loquimur in gravi necessitate . Communis Iurisconsultorum, atque Theologorum sententia est , teneri fratrem prospicere fratri, ut decenter viavat; & multo magis sorori . cui etiam congruentem dotem subministrare debet. Idque statutum est Ieg. Cum plures , g. Cum tutor, f. de administ. tutor. dc DI. Non enim, c. de administr. tutor. Et ex eo confirmatur quod frater fratri in hereditate succedat ab intestato. Ius autem succedendi in hereditate comparatur iuri praebendi alimenta. III. Haec sententia communis est , si sermo si de fratribus & sororibus ex e dem patre & matre genitis; immo etiam de fratribus ex eodem patre, tametsi ex diversa matre Ortis r quoniam isti in iure primis aequivalent , ut eκ est. leg. Cum 'plures constat. Si porro fratres sint uterini tantum, nempe ex eadem matre, sed ex diverso patre; tunc debent se mutuo alere , necessitate grau urgente, dc stater tenetur utique alere sororem uterinam , secus dotare e quoniam his non competit querela de inossicioso testamento , uti ex Molina advertunt Salmanticenses num. 69. & colligitur ex leg. Cum plures . Si tamen frater heres sit.matris, tunc tenetur : quoniam tunc hereditas descendit eum onere dotandi sororem uterinam. Probabilior opinio hoc debitum extendit etiam ad filios ex fratre, aut sorore naistos, quando tanta hi premuntur necessitate , ut nequeant decenter vivere, neque uictum sibi propria industria comparare. IV. Quaest.II. Cclericus licite ne potest ex sui beneficii fructibus alimentat fratri, cui sorori pr.ebere , em etiam dotem e Resp. De alimentis nulla est dissicultas. quando fratres reapse pauperes sint. Fructus enim beneficii in pauperes erogandi sunt . In pauperibus autem iuvandis hie ordo servandus est , ut proximioribus prospiciatur , quemadmodum alibi dixtinus . Cavendum solum ne sub larva paupertatis avaritia latitet. & carnalis affectus ditandi. vel ad mali eum sortem ex
280쪽
tollendi consanguineos. Vera paupertas requiritur, ut Beneficiatus possit sacros reis ditus consanguineis donare . Similiter dotare sororem pauperem Clericus beneficiatus poterit ea ratione qua in alias pauperes puellas dotandas potest reditus beneficii impendere. V. Disputant Theologi, utrum Clericus beneficiatus non solum possit, sed etiam
teneatur sororem dotare ex reditibus benescii. Negant communiter Auctores, quorum sententiam reserunt, probantque Salmanticenses tract. xx Iv. cap. unita punct. q. num. 73. quia, inquiunt, praeceptum eleemosynae non obligat extra casum necessitatis. Alii adfirmant , non solum posse , verum etiam ad id teneri : quia dos est in subsidium alimentorum . Quare, si alimenta praestaris tenetur Clericus praefatus, eadem ratione adstringitur etiam dotem conserre. VI. Utraque sententia conciliari potest . Aut Clericus habet revera superfluos reditus ecclesiasticos in pauperes erogandos , aut secus . Si secundum , disputatio evanescit. Si primum, tenetur eam dotare I dummodo revera dote indigeat. Quoniam tum duo praecepta urgent : primum eleemosynae erogandae I a Perum erogandi eleemosynam proximioribus, seu consanguineis pauperibus. Ergo, si soror Vere pauper sit, eam ceteris pauperibus praeserre debet. Hanc sententiam defendit etiam Leander disp. H. quaest. κ. & est probabilior, mihique vera . Hane doctrinam extendunt multi etiam ad sorores spurias. Quia, inquiunt, si licet Clerico dotare filias spurias, multo magis poterit similem dotem conferre sororibus pariter spuriis. Ad auctoritatem S. Pii V. qui sua constitutione , cuius initium est , suae ordini ecclesiastico, prohibere id videtur, respondent, sanctum Pontificem abrogasse dumtaxat quaedam privilegia quibus facultas CIericis beneficiatis concedeabatur testandi, & donandi bona redituum ecclesiasticonim ς minime vero vetuissene ius naturh impleretur prospiciendi filiis, aut sororibus, sive legitimis, sive spuriis. Quod dictum est de fratribus , extendendum item ad sorores est. Soror enim dives alete, & dotare aliam sororem inopem debet. VII. Quaest. III. Quam obligationem habent fratres in bonorum partitione e Re p. Tenentur fratres omnia bona in communem acervum conferre, si cum aliis portionem habere velint, iis exceptis quae aliquo peculiari iure, sive donationis paternae, sive alio iusto titulo frater aliquis ut propria possidet . verum de hoc ex instituto alibi agetur. III. Quaest. IV. Donatio facta a patre lituo patrimonii pro facris ordinibus suscipiendis, debet ne in collationem, seu in aeervum commanem aderri, si ceteri fratres legitima defraudentur e Resp. Negat prima sententia , eo quod Tridentinum Concilium vetet patrimonii eiusmodi alienationem , Inconsulto Episcopo sejs. xx r. de refor. cap. H. In hoc autem casu Clericus alienaret' suum patrimonium. Tum etiam quia quae a patre donantur filio pro militia exercenda, non sunt in com