Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

164 LIB. VI. IN DE CALOGUM.

iv. hi; ἡ imen de Christianis dicendum. Hi in iusto bello capti captivi fiunt,

ut obsides detineantur, donec aut Pecunia soluta, aut pace mutua facta, in libertatem restituantur. Si tamen suppetias, armaque praeberent infidelibus in Christianos belligerantes; non secus ac infideles, servi sunt et ut colligitur eκ eap. Ad liberandum de Iudaeis. Item Christiani ab infidelibus iusto bello capti , illorum servi gentium iure fiunt . Advertendum tamen, quod bellum sit revera iustum . Nam bellum puta Turcarum, Maurorum, ut plurimum iniustum est : terras etenim Christianorum vi, & fraude, aliisque iniquis modis invaserunt, di iniuste reatinent . Si in eiusmodi bello Christiani capiantur, licite sugere valent , quia iure servi non sunt. Ita Caietanus a. a. qu es lxv I. art. S. Valentia Tom. III. disp. v. quas x. punct. 6. Leander dio. r. quaest. xii. & plures alii. Dum Christiani servi fugiunt a Turcis, Saracenisque, minime licitum illis est infidelium bona surari . Tantum dumtaxat surripere eisdem Valent licite, quantum necessarium est ad MIendam in fuga vitam : quia tum in extrema , seu quasi extrema necessitate reis putantur e quo in casu non solum a dominis, verum etiam a quibusque necessa ria alimenta surripere valent. Scio , plures Theologos , Caietanum , Molinam , Lessum, Leandrum, dc alios docere, praelatis servis licitum esse, quanta possunt, bona dominis infidelibus surripere, eo quod tacita christianorum Principum voluntate compensationem exercent damnorum quae intullo bello dicti infideles inserunt Christianis; idque confirmare exemplo populi Israelis , cui Dominus Deus dixit Exodi cap. xi. ut auferret AEgyptiis vasa argentea , dc aurea. At, quod Theologi, alioquin graves, hanc sententiam doceant; non propterea ea mihi secura evadit. Exemplum Israelitarum non videtur ad rem . Expretae quippe Deus, qui absolutus totius mundi dominus est, Israelitis bonorum translationem praecepit. Absque illo peculiari mandato crimen sucti perpetrassent Iudaei . Simile ergo mandatum Dei expressum nobis ostendant Auctores illi; dc tum illis assentiemur, licere servis bona dominorum infidelium surripereis V. Q aest. I. Servi iusto belu eani, sive ebristiani, sive lodeles , scite ne 'arripere fugam varienι e Resp. Negant plures gravesque Theologi . Navarrus in Man. cap.

xv M. num. IOD Aragon. 2- a. tract. de dom. quos. de obiecto dominis. Molina Tom. I. is xxxv II. num. I. aliique plures, quibus acccdere Videtur S. Antoninus III.P.c p. VI. s. q. Eorum ratio est, quia capti bello iusto, sive Christiani sint, sue i fideles, revera ossiciuntur servi dominorum e ergo iugientes, invitis dominis, peccant. Qui enim alterum iusto dominio privat, eo invito, peccat. Donlini iusto Pollent in servos suos dominio. Ergo servi tua suga spoliantes suos dominos dominio quo fruuntur, peccant peccato iniustitiae. VI. Altera sententia oppositum sustinet hac ratione. Ius gentium , Vr euius i vecta haec servitus cst, non aliter acceptatum suit, nisi liac adiecta conditione

292쪽

ut cuique liberum sit sugam, si possit, arripere. Et in huius rei confrmationem varias allegant Ieges. In instita de reta divis. F. Item ea quae de hostibus , haec habentur : Liberi homines eapti in beEo iusto in servitutem nostram reducantur ; qui tam an , si evaserint, ad suosque reversi fuerint , pristinum flatum reeipiant .Similia leguntur l. I. rit. 29. p. 3. Accedit praxis universalis, & mutuus nationum consensus . Ex Historia Romana captivos illos transfugas punitos legimus qui iuramento se te obstrinxerant redeundi ad dominos suos. Ceterum nulli bi legimus aliquem captivorum damnatum, eo quod e servitutis vinculis evaserit. Hanc secundam sententiam defendunt Dominicus Soto Lib. IV. de iust. quaest. II. art. 2. CovarruVias Reg. peccatum P. H. F. II. num. 3. Angles in flor. II. P. quaest. de dom. diff. q. art. a.

Salon 2.2. quaest. III. de domin. art. I. Banneae a. a. quaest. x l. art. I. dub. penust. Ludovicus LOpeE II. P. instruae ea Iri. Sanchez Lib. I. Confit. cap. G dub. 6. num.

s. valentia Tom. III diis. m. quaest. xvi. punct. 3. Cardinalis de Lugo de iusidiis.

VI. f . I. num. 2 r. Lessus Lib. II. cap. v. dub. s. num. 24. Prado Tom. II. cap. XVI.

. quos. II. de dom. num. I9. Leander diis. i. quaest. xv. & alii plures : qui ad argumenta prioris sententiae respondent, captos in bello effici servos, sed hac conditione , ut fugere, si possint, eisdem liceat. Advertunt tamen, tunc solum licitam sugam esse, quando eo se recipere servi valeant, ubi liberi sint , ut est propria patria , aut locus alius non subiectus hostium dominio . Alioquin ad dominos suos attinent, servique remanent, donec pervenerint vel ad domesticos lares , vel ad alium Principatum ab hostium dominio exemptum. Idem dicendum de servis vernaculis, filiis servorum iusto bello captorum : quia non maius dominium habent Victores in hos quam in eorumdem matres. Si ergo matribus licita fuga est, PO-tiori iure licita erit filiis. Fugere pariter licite possunt servi, si a dominis cogantur peccare contra propriam Iegem. Hinc consequitur peccare dominos, si servis in fuga deprehensis pedem amputari faciant in sugae arreptae pinnam. VII. Qiiaest. II. Iusta ne est servitus titulo venditionis e Rei p. Quisque suae libertatis dominus est. Ergo eam vendere potest. Plura adduci possent exempla san- 'chorum hominum, ut S. Paulini , & aliorum , qui ob serventem in Deum , &Proximum caritatem se se vendiderunt. Hanc sententiam docent communiter Ο-mnes. Necessaria tamen est gravis dc urgens caussa, ut licite quis se in servum Vendere Aueat : alioquin peccaret, si ex genio, nullaque necessitate tantum bonum, quale libertas est, prodigeret. Qtia propter nemini licitum est seipsum lucri caussa vendere. Multo minus potest pater filium vendere, ut lucrum percipiat . Si autem extrema fame laboraret pater, tune posset filium vendere; minime ve. ro mater : quia filius est sub patria potestate. Iure tamen Caesareo nonnullae con

ditiones adiectae sunt, ut licita & valida sit venditio. Scilicet primo, ut qui ve ditur, non sit minor viginti annis. Secundo, ut qui venditur ab alio , participet

293쪽

166 LIB. VI. IN DE CALOGUM

de pretio. Tertio, ut venditus sciat se liberum esse . Qiarto , ut qui vendit alium, sciat eumdem liberum esse . Sed hae conditiones non astringunt , ubi ius

Caesareum receptum non est.

VIII. Quaest. III. Licitum ne es emere eum qui egestatis eatissa se tendit Resp. Si vendens seipsum bona habeat, aut praesentia, aut sutura, licita est emptio; secus, si nulla bona habeat. Si bonis omnibus destitutus , & in extrema necessitate re periatur, ita ut necandus a domino sit, nisi redimatur; tunc eleemosynae praece pium urget, & gratis redimendus est. IX. Quaest. IV. oui a se, ves a parentibus legitime venditus est, potes ne licite fugere Resp. Negant omnes e quia servi lacti sunt contracta legitimo. Iniustitiam ergo committerent, si contractum iustum violarent. X. Quaest. V. Nativitas est ne legitimur servitutis titulus e Resp. Adfirmant omnes. Quando filius nascitur ex matre serva, etiamsi liber pater sit , etiamsi ex illegitimo matrimonio natas , servus efficitur : quia filius sequitur conditionem ventris. Sic habetur in a Serv. s. de flatu bom. Requiritur tamen ut conceptus , & partus sit servitutis tempore. Alioquin , si conceptus a matre libera , aut ab eadem editus fuerit tempore Iibertatis, servus non efficitur. Quare Azorius P. II. Lib. II. eap. xxx r. quaest. I. haec eκ Paulo Iureconsulto adfert . Si serva emceperis, O postea manumissa peperit, liberam parit : id enim favor libertatis expostis. Si cribera eonceperit, O, ancilia facta peperit , liberum parit : id enim favor Ebertatis exposcit. Si ancilia eoneeperit, is medio tempore manumissa fit , is rursus facta aη- ei a peperit, liberum parit : media enim tempora sibertati prodege , non etiam noeera possunt. Ubi tamen nulla lex, aut consuetudo obtinet de prolis servitute, satis est quod mater serva si partus tempore, ut filius servus evadat. XI. Quaest. VI. Quodnam erimen es fervitutis iustus tituisse Resp. Sicut leges ob gravia flagitia ultimo supplicio reos plectunt; ita eadem ratione ob mrta crimina libertate reos priWant. Ea porro delicta sufficiunt ad servitutent quae satis sunt

ad extremam subeundam poenam, aut perpetuum carcerem . Crimina Vero quibus in iure servitus debetur, plura sunt. Nam eap. de ludaeis, , sarae. decerenitur, Christianos, deserentes arma ad Turcas de infideles, servos fieri illorum Christianorum qui eosdem eapiunt . Et in eo. Eos qui dist. xxxii. Prineipibus christianis potestas conceditur redigendi in servitutem eos qui matrimonium contraxerint , cum essent in sacris ordinibus mstituti. Et eap. Cum multae xv.qu est. vi Ir. statuitur, filios ex eiusmodi sacrilegis nuptiis natos, servos effiei illius Ecclesiae cui addictus initiatus erat. Aliis legibus est sancitum, libertos servos fieri allius domini cui post manumissionem suerunt ingrati . Item raptores virginis vim passe, servituti esse subiectos statuitur. Isti autem qui ob flagitia iusta seu- . tentia sunt servi, nequeunt licite fugere. Addunt tamen aliqui Thecini licitameiti

294쪽

DIS X. UNI C. DE NON PAR . 26

esse fugam, si servitus sit adeo severa, ct dura, ut vita ipsa periculo gravi o noxia sit r quemadmodum iuste damnatus ad triremes licite. fugere potett. Si autem haec secunda fuga licita sit, cur non Zc primae Si iura absolute spectentur , non occurrit ratio quae suadeat licitam eiusmodi sagam . Si porro quidam taeitus consensus Prineipum, di Reipublicae attendatur , Probabilitate non caret laudata opinio. XII. Quaest. VII. Servorum vita, ἐν mors est ne in dominorum arbitrio conflatuta e Resp. Explicatis variae servitutis generibus , illud nunc in disputationem venit . quonam dominio potiantur domini in servos suos . Ad propositam quaestionem eommuniter Theologi respondent, dominos nequaquam habere ius ad vitam, de necem servorum : quoniam eiusmodi imperium sibi Deus reservavit r quia ipse Ius vitae, dc mortis dominus est. I espublica potest utique concedere tale ius , si bonum publicum id exigat . Romanis licita erat servorum occisio . Veram a quia levissimas ob eaussas domini vitam servis eripiebant, legibus enercita fuit. illorum potestas sub Antonino, & Iustiniano Imperatoribus: ut colligitur F. O iUit. de bis qui sum sui, veI aheni iuris. Quare nunc non licet dominis vel mutilare ,

vel poena atroci punire servos suos. Possunt tamen eos moderate punire ad coris

reptionem. Si timent illorum fugam, possunt eos in facie signare; dummodo m deramine Idhibito id fiat. Valent eos in earcere clausos detinere, ne fugiant , dc ut ob admissa gravia delicta puniantur. In exilium perpetuum nequeunt eos eiucere, quod 'haec poena supremae potestati reservata sit. XIII. Quaest. VIII. Dominus oecidens servum, tenetur ne aliquid restituere interfecti heredibus j Resp. Negat Leander disp. I t. quaest. RI. ubi plures laudat pro sua sententia. Ratio est, quia dominus occidens servum, licet peccet peccato honucidii, nulli tamen iniustitiam facit, nisi sibi soli. Ergo nemini restituere quidquarn tenetur. Addunt Auctores istius sen tentiae , vitam ablatam servo reparari non posse. Pro bono autem irreparabili nulla fieri debet restitutio.

XIV. Tametsi sententia isthaec probabilis absolute sit , mihi tamen falsa ed .

Convenit namque penes omnes, dominum potestatem seu imperium non habere in servorum vitam, Zc necem. Vita ergo servi est a domini hirisdictione exempta. Usus tantum vitae, nempe labor, industria, frumisque illius , ut ita dicam, fundi ad dominum spectant. Vita bonum est pretio summo dignum. Qui bonum hoc eripit, iure repugnante, iustitiam Iaedit. Ergo ad compensationem tenetur . Ratro Leandri, dc aliorum,' vitam nimirum superioris ordinis bonum esse , atque adeo irreparabile, ut ego quidem arbitror, inepta est. Si reparari nequit ad se qualitatem, reparanda est eo quo potest meliori modo. Neque divina offensa, expectato gravi illata, reparari ad aequalitatem valet. Liber nς propterea erit pae nitens ab ea compensatione quam reddere Valeti' Αecedit quod servus , quamdiu

295쪽

os LIB. VI IN DE CALOGUM

vivit, capax est manumissionis. Potest enim suis praeclaris gestis , potissimum si

virium, animique plenus sit, adeo bene mereri de domino , ut manumittatur Plures occurrere modi possunt acquirendi libertatem . At adempta vita, omnis spes corruit. Praeterea vita creptione maximam iniuriam servo dominus irrogat ,& afflictione summa assicit ciusdem consanguineos, & parentes . Haec mala adversus omnia iura dominus suo homicidio parit. Elgo ea compen sare tenetur iuxta prudentum arbitrium. Ita ego sentio, ractiora, ct veriora libens auditurus . Qui vero alienum servum Occidit, aut me brdm eidem amputat , duplicis restituti

ni, debito obstringitur, & domino scilicet, & servo : quia utrique iniuriam intulit, & damnum. XV. Quaest. XI. Tenentur ne domini fervis alimcnta tum corporalia, tum . spiria tualia praebere e Resp. Adfirmant omnes: idque leges statuunt de corporis alimentis. Alimentorum nomine, ut dictum est alias, victus, vestitus, ct habitatio veniunt. Nullus occurrere casus potest in quo dominus eximatur ab onere alendi servos. XVI. Idem de alimento spirituali animae dicendum. Quod si hoc seipsis praestare domini nequeant, curare debent ut a probis ministris imbuantur sacrarum te guna, religionisque notitia. Quare peccant domini, si negligentes fuerint in servo . rum suoruna educatione, moribusque sormandis. Haec est doctrina lumine naturali nota, quamque inculcat D. Paulus I. ad Timoth. v. Si quis suorum , ' is monme domesicorum, curana' non habet , Iidem negavit , is est infideli deterior. Quare peccant , & quidem letaliter', domini, si praestare negligant ut servi christiani addiscant divinar sdei rudimenta, si omittarv eorum pravos mores corrigere. Quod si pervicaces servi resipisceta nolint , eos domo pellete tenentur , ne domesticos alios insciant. Servorum matrimonia impedire nequeunt, ut colligitur ex cap. Si quis tiber xx IX. quaest. II. ubi decernitur, servos valide , & licite matrimonium inire , etiam invitis dominis, si consulti dare licentiam recusent. XVII. Quaest. X. Tenentur ne domini de servorum delictis, is eontractibus e Resp. Si servi delinquant in iis quae domini iussu peragunt, domini rationem reddere tenentur : secus, si peccent in aliis contra dominorum voluntatem. Similiter iis servorum contractibus obnoxii domini sunt Ruos iussu eorumdem servi perficiunt, aut in corumdem utilitatem peragunt; secus, si servi contractus aliquos ineant in proprium commodum. Si domini crudeles, saevique in serVOs deprehendantur, cogendi sunt ut eos vendant.

XVIII. Quaest. XI. Competit ne servis adversut dominos actio eivilis in foro exteriori e Resp. Plures assignantur eaussae ob quas servi diem dicere dominis valent; ut si pecunia sua se redemerunt, si dominus tabulas suppresserit testamenti in quibus libertas eis dabatur, si servi manifestaverint dominorum crimina in patriam, in Principem. XIX.

296쪽

XIX. Quaest. XII. Quaenam est fervorum erga dominos obligatio e Resp. Honorare dominos, non modo probos, verum etiam improbos. servi debent, ut admonet S. Petrus I. Epis cap. D. Servi, obditi estote in omni timore dominis , non tantum bonis is, modestis , sed etiam discolis . Eisdem obedire tenentur , quemadmodum filii parentibus , in omnibus iis quae legi naturali , divinae, vel ecclesiasticae non repugnant . Aliquando tamen praecepta Principum , aut Ecclesiae non ita severe obligant, ut omitti nequeant ob obsequium praestandum dominis : quemadmodum in Libis de Ecclesiae praeceptis dicetur. XX. Quaest. XIII. Tenetur ne servus dominum comitari euntem ad fornicandum e Resp. Leander disp. iv. quaest. V m. adfirmat , si commode denegare servus nequit tale obsequium : pro qua sententia laudat P. Sanchez . Verum opinionem hanc, ut falsam, nimiumque laxam, alibi reprobavimus. Fatentur adversarii, comitatum hune noxium esse, dc vitiosum; at ipsum contendunt servorum commodo, & utulitate honestum, licitumque fieri. Quae ratio sutilis est & ehristianae Taleologiae adversa. Sed, cum alibi hoc ostensum sit, acta iterum agenda non sunr. XXI. Quaest. XIV. Servi in extrema necessitate constituti tenentur ue se privare nere sario alimento, ut dominis eadem necessitate pressis iEud subministrent e Resp. Adfirmat Navarrus : quia dominium quarumque rerum ad servos spectantium est penes dominum . Dominii quippe servi capaces non sunt . Igitur, cum semper res ad dominum suum clamet , consequitur alimenta praebenda esse domino extreme indigenti, etiamsi fame perire deberet servus. XXII. Contraria sententia mihi est probabilior. In extrema necessitate iure naturae bona communia sunt . Leges civiles , quae servis dominium adimunt, minime obligant, dum ius naturae aliud iubet . Domini itaque alimentorum sunt se vi, extrema laborantes fame : idcirco prius sibi quam dominis prospiciendum. Si tamen dominus vir esset Reipublicae valde utilis, si Reκ esset, aut Princeps; tunc ordo caritatis postularet ut servus ob bonum commune praeserret vitae suae domini vitam e quae enim sunt altioris ordinis , anteponi iis debent quae inferiorem ordinem spectant. Bonum autem commune altioris est ordinis quam bonum pri-

-Vatum.

XXIII. Debent etiam servi dominos suos defendere . Numquid cum periculo

vitae propriae t Distinguendii m. Si domini temere pericula amittendae vitae subeanr, ad nihil servi tenentur. Si pericula sint necessaria , debent servi Pugnare Pro d minis. Verum , si gravissimum siε propriae vitae amittendae periculum, tunc non videtur servus adstingi iacturae propriae vitae , ut dominum servet : quia, ut dictum est , propria vita praeserri debet vitae alterius. Si tamen servus expresso pacto conductus esset ad defendendum dominum, etiam cum propriae vitae periculo; tunc famulus adstrictus esset exponere propriam vitam pro domini defensione.

Opus

297쪽

iro LIB. IN DE CALOGUM.

Opus tamen est ut defensio licita sit, dc necessaria . Nam sicarii eonducti a dciaminis ad inimicitias, odiaque privata fovenda, ad vindictas , & homicidia permistranda, gravissime peccant ἱ atque tenentur inita pacta rescindere & ab ilIorum

servitio recedere. .

XXIV. Quaest. XV. Tenentur ne servi res dominorum conservare e Resp. Adfirmant omnes. Disputant solum de onere restitutionis . Plures in hoc distinguunt duo famulorum genera. Primum est illorum quibus domus cura commissa est; ut sunt ianitores, cubicularii, custodes vasorum , pecuniarum &e. Hos ad restituti nem teneri adfirmant, si ob eorum gravem. negligentiam bona dominorum furto sublata fuerint a furibus , tam domesticis , quam extraneis. Secundum genus est illorum qui ad invigilandum rebus domesticis non sunt conducti . . Hi tenentur ad restitutionem , si cum possint , negligant impedire furta. extraneorum.; secus, si non impediant furta domesticorum . .

debet, nisi liquidum, exploratumque sit debitum . 'Famuli igitur quorum custodiae bona domestica demandantur , dubio procul ad restitutionem tenentur , si negligant impedire surta eorumdem bonorum; quin communiter tali expressb. pacto iulis a domino bona traduntur . Alios . vero. famulos , qui ad. xxtranea. serUitia conis

ducti sunt, & quibus nulla bona. sigillatim custodienda traduntur non video evidentem rationem cur teneantur ad restitutionem nisi praesumantur aliqua pacta inter eosdem & dominos . . Tamen peccarent gravissime contra caritatem, . si valentes impedire surta, idipsum omitterent. XXVI. Quaest. XVI. . Teceant ne servi furantes bona dominis suis , Ωι res eumrias.&c ὶ Resp. . Si. surentur. bona. in quantitate gravi ; dubio procul peccant moris taliter, & ad restitutionem. tenentur . . De surtis ciborum distinguendum . Si dominus avarus sit, . omittatque ministrare servis suis: congrua alimenta p. tunc servi non peccant , si tantum. furentur quantum satis. sit congruae ipsorum sustentationi. Idem de vestitu dicendum ; si hunc quoque praebere dominus. debeat, dc praestare omittat ob avaritiam. Contra, si furentur, ut ingluviei, commessationibus , Iudisque indulgeant, ut splendidius , quam ferat servorum conditio , se se induant Stum certe peccant, & ad restitutionem. tenentur . Item , quando mos est ut seria vis certa congruaque mensura ciborum tribuatur, si hac accepta , servi quidquam ciborum furentur, invitis dominis I peccant pro quantitate materiar, dc ad restitutionem. adstringuntur. Circa quantitatem gravem.surti alibi dicetur. Quod maior quantitas requiratur in . servo. surante ad peccandum letaliter, ut plures contendunt, non est res certa . . Admitto , Dequenter in servis ablationem aliquarum rerum furtum non esse , quamvis id surtum esset in extraneo. At semel posito quod servi revera committant furtum res domini accipiendo, non video cur maior

298쪽

tor in istis quam in aIiis quantitas requiratur ad constituendum peccatum mor

tale.

XXVII. Quaest. XUII. Utrum quidquid acquirit servus, aequirat domino ρ Res Dominicus Soto Lib. IR do ivst. quo. II. art. 2. cum aliis distinguit servos emptitios, qui se vendiderunt, & servos bello iusto captos. Primis omne dominium adimit ; &, quidquid acquirunt , sive ludo , sive donatione , sive alio titulo , domino eos aequirere docet . Secus secundi . Haec distinctio arbitraria est, nulla lege fulta ; immo legibus expresse contraria . Quare communis sententia statuit , servos , tam emptitios ., quam bello iusto captos , nihil penitus sibi , sed omnia aequirere dominis. id elare colligitur ex legibus tum civilibus, tum ecclesiasti cis; quae, nulla facta servorum distinctione , omni destitutos dominio servos de et arant. Monachis servos comparat Innocentius IV. cap. Cum olim a. de Privi I. Sisvum , is Monachum in eo esse pares inquit quod neuter alicuius νei domi nium habet . Monachum autem nullius dominii capacem esse constat . Ergo quemadmodum quidquid acquirit Monachus , acquirit Monasterio ; se quidquid acquirit servus acquirit domino . Accedit, servorum vitam esse sub iurisdictio ne dominorum quantum ad Omnes operaS , labores , ct fructus . Porro qui est dominus soli , potiori iure dominus est eorum quae solum iconsequuntur . BO-na quae servi acquirunt, sunt consectarium , dc accessorium principalis sortis ,

seu vitae eorum , in quam domini iure Piniuntur . Ita docent D. Thomas a. a. quoes. xxx II. art. g. ad 3. Abulensis eap. VI. in Matth. quaest. Ivi. Sylvester verta Donatio , Azorius II. Part. Lib. II cap. xxxVI. Lugo Lib. I. de iustit. disput. m.

Dct. 3. numeri φ . Salmanticenses tracti XXIV. cap. uni . puis. 7. numer. III. aliique .XXVIII. Animadvertendum tamen arbitror , servos non ita Comparari Monaiaehis in rerum dominio, ut sint omnino pares ; sicut credunt non pauci Casurustae, putantes, tantum pecuniae ludere, & expendere posse Monachum, quantum servos e quod abludit a vero . Servi ergo in pluribus disserunt a Monachis . Et

primo aliquarum rerum servi dominium acquirere Valent , nemine fere refragante . Nam, si a dominis mutilentur, atrociter percutiantur, congruis alimentis defraudentur , ius habent ut resarciantur ; dominique tenentur praefata mala com

pensare . Ratio est, quia domini ius non habent in vitam, membra, aut famam servorum . Unde, si eos in his laedunt, ad restitutionem tenentur . Si autem restitutioni adstricti domini sunt, ut communiter satentur omnes : ergo servi ius habent ea recipiendi . Pariter, si dominus aliquid servo donet, dominium rei da tae in servum transire videtur . Potest dominus donare potest servus accipere . Leges quae deelarant, dominio carere servos, in favorem dominorum id faciunt .

Ergo, quoties domini huic lavori, di privilegio renuntiant, toties servi ius pri

299쪽

i , , L Id. VI. IN DE CALOGUM .

stinum acquirunt. Nonne domini manumittere servos valent Ergo potiori iure eisdem aliqua donare, cum eisdem pacisci, dc contractus inire possunt. Non ita ergo severe de servorum , ac de Monachorum dominio sentiendum est. Lege

Thomam Hurtadum refol. mori pari. II. tract. V ID. cap. X. refol. 97. dc apud ipsum Sanchez, Molinam, & alios, qui in pluribus casibus servis dominium tri.

buunt . Nec ipse repugno ἰ quoniam leges civiles non ita rigide sunt interpretandae in conspectu iuris naturae, vi cuius liber est quilibet homo a servitute alterius . Quare nobis minime placet opinio Salmanticensium , Lugonis, dc ali rum, qui servos Monachis omnino comparant in rerum dominio . Hoc enim a perte falsum censemus . Nam certum est servum , consentiente domino , Iudere , dc acquirere sibi bona posse ἱ secus Monachum , etiam consentiente Praela to . Accedit, servum, citatis Auctoribuli fatentibus , acquirere pecunias posse adis redimendum pluribus titulis , ut habetur L i. st . de officio Praefecti verbis, 3cl. Vix ff. de iudiciis . Primo, si servus dono pecunias accipiat ea conditione , ut se redimat. Deinde, si .peculium dominus donet, eodem se redimere valet . Teriatio, si testator aliquis heredi suo onus imponat, ut servum quempiam redimat . Tandem servi alimentorum , quae definita mensura a domino tribuuntur, quidpiam parcius vivendo reservare sibi, & vendere possunt et atque tunc istius pretii domini fiunt. Ex quibus omnibus insertur , servos in pluribus a Monachis etiam quoad rerum dominium disserre . Quae hactenus dicta sunt , defendunt Molina disp. xxxviii. Sanchez Lib. I. cous csip. I. d b. I. num. IO. Leuius Lib. II. cap. 1 v. dub. . FagundeE Lib. VII. is De ac cap κ I num. 3. Leander disp. iv. quo xxvii. dc plures alii penes ipsum. XXIX. Quaest. XVIII. Ancilia, eorum qu.e reeipit ab amam, aequirit ne dominium P Resp. Negant Auctores prioris sententiae ob rationes adductas. Sed contraria opinio probabilior est . Quoniam usus illicitus corporis muliebris non cadit sub dominium domini : ergo quae ancilla mulier tali usu recipit, sibi , non

domino, comparat . Ita docent Sanchea Lib. I. cons. cap. I. sib. I. num. 3. Lean

der di p. Iv. q&U. xxv m. 8c apud ipsum Rebellus , Malderus , Diana , Fagun-dez, dc alii. Et vera est opinio.. XXX. Quaest. XIX. Cuius sunt.bona quae habebat servus ante estivitatem , quaque post mortem relinquit ἰe Resp. Quae ante captivitatem habebat servus in patria , aut alibi, servo remanent, eiusque heredibus ἱ quae secum habebat, d mini fiunt. Qui enim in servitutem redigitur, in domini ius transit cum omnibus quae secum habet . Neque enim solum corpus a victore capitur, sed corpus

cum omnibus rebus eidem annexis . Ea bona vero quae post mortem servus relinquit, si dominium illorum servus habebat , quia illa iustis titulis, ut parsim nia , ludo , donatione , hereditate , acquisierat, non fiunt domini , sed heredum

300쪽

DISS. UNI C. DE HOR PAR. 273

servi ; atque de iis testari semus valet. Bona vero quorum usum revocabilem servi habebant, domini sunt.

CAPUT XVI

De obligatione dominorum erga famulos, ct istorum

erga dominos. i. . h. . b his E;. 1.m . & legalem , datur altera quM , ut distμm 'δ

appellatur eonductitia . Haec famulorum est qui ad certum tempus operas suas locant alicui, iusto pretio pacto . Vulgo etiam isti vocantur servi; sed abs Iute liberi sunt . Differunt ab operariis r quia hi in dies labores suos locant ad certa opera peragenda I famuli autem obsequium, & servitium locant ad quodcumque operis genus. Uerum haec levia sunt. . II. Quaest. I. An iustum salarium tribuere famussis domini debeant tum fanis , tum infirmis ' Resp. De cura dominorum in famulos , ex iis quae dicta sunt de dominis in servos , patet. Salarium iustum laboribus respondens deberi famulis , adfrmant omnes . Disputant vero , num solvendum sit etiam famulis aegrotantibus Aiunt plures Iurisconsulti ; sed negant communiter Theologi : quia . in promissione absoluta excipiuntur casus fortuiti . Famulus locavit industriam suam ad annum integrum. Si infirmetur , per ipsum stat, tametsi absque culpa , ne operam suam praestet. Ita docent Salmanticenses tradi. XXIV. cap. unis. punct. 7. f. s. num. I 33. Leander disput. v. quaest. IV. REOrius II. Part. Lib. II. cap. XXXIX. quaest. v I. Bonacina de eontract. disput. m. quaest. VII. punct. q. num. II. aliique . Hinc

sumptus quos dominus in curam aegroti famuli impendit, exigere ab eodem valet. Communiter tamen docent Auctores, dominum teneri lege caritatis ad ea alimenta praestanda famulo quae eidem praeberet, si sanus esset . Potest etiam dominus ad hospitale mittere famulum, ut curetur . Caritatis tamen lex urget ut famulis indigentibus potius quam alii' provideatur. III. Queiaest. II. Si famulus qu. loeavit operas suas ad annum, expleto semestri , Da spoηte discedat , tenetur ne illi dominus dimidiam anni mereedem Divere e Resp. Negantem opinionem defendunt plures Iurisconsulti . Et quidem in soroexteriori reapse famuli qui absque. dominorum culpa recedunt a semitio, plectuntur mercedis privatione. In soro autem interiori Theologi distinguunt. Si domi nus grave damnum patiatur ob discessum famuli, liberum volunt a mercedis is lutione. Si vero nullum grave detrimentum dominus subeat, Salmanticenses Ae.cit. g. 3. num. I 32. cum Azorio , aliisque docent , non esse solvendam integram illius dimidiati anni mercedem, sed paullo minorem arbitrio prudentis viri. Tom. IV. S IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION