Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

1 84 LIB. VII. IN DEC ALOGUM.

supremae potestatis imperio. Quem errorem renovavit Nicolaus Galecus Boemus, ad Concilium Basileense pro sua natione legatus. Hic error humanae societati, daeeivili commercio maxime infestus est . Multi enim reperiuntur improbi, qui pacem, & tranquillitatem publicam perturbant, dc pervertunt Ergo, ut pax ista, quies , dc mutua inter homines communicatio consistant , necessaria est scelestorum punitio, & si obstinati sint , ac pervicaces, etiam Occisio. Alioquin regimen

humani generis prorsus corrueret. Altius ratῖonem arcessit D. I homas opuscivo. Quod licitum es Deo, licitum est ministris cius . Constat autem quod Deus non m eat , cum sit auctor Deum, infigendo mortem propter peccatum . Rom. VI. Stipendia peccati mors. Ergo nec minister eius . Porro quod Deus iubeat impr .borum moriatem, patet ex sacra Scriptura Exod. xx II. Maleficos non patieris vivere. Qui eoi

rit cum iumen:o. morte moriatur. Qui immolat diis, occidetur.

IV. Tertius error suit Circumtellionum, qui lateidium ut licitum defendebant. uapropter, veluti striis acti, praecipites e rupibus , dc praeruptis montibus se se sponte dabant. mortem levi praetextu sibi consciscebant, ut martyrii palmam a sequerentur. Istorum meminit Augustinus Lib. de hae res cap. lκIX. Quis tantae i saniae auctor fuerit, nec Augustinus, nec Philaster, qui pariter de hac scribit haeresi, edisserit. Error ille damnatus est ab ipso praecepto . Non occides . Si enim vetitum est alterum occidere, profecto & semetiplum : sicut enim non habet homo dominium vitae alterius, ita nec suae. Neque pluribus opus est, ut veritatem naturae lumine notam, ac naturali inclinationi consentaneam suadeamus. V. Quartus error est eorum qui docuerunt licitum cuilibet subditorum esse TDrannum occidere . Tyrannus nuncupatur ille qui aut absque iure dominatur Iasubditos , aut ultra iustas , dc praefinitas dominii sui leges potestatem exercet. Istius erroris inventor sertur, teste Gersone, Ioannes Parvi. Quam sit error iste dc divinae legi contrarius, & humanae societati perniciosus , nemo non videt . Quoniam hoc Tyranni nomen non Principi modo , .verum etiam cuilibet dominium habenti.in familiam , in pagum aliquem , aptari solet . Quapropter maritus in uxorem plus iusto severus, paterfamilias rigide domesticos tractans, dc ceteri ciuia modi Tyranni nuncupantur. Licitum ergo erit uxori maritum, domestico patremfamilias occidere . At, quemadmodum iudicare, quisnam Tyrannus sit, an secus, non est alicuius privati; ita neque eiusdem occisio . Quae confusio in Republica, quae perturbatio, si ad subditos attineret Tyranni notam cuilibet imperanti inurere , illique necem inserre l . . 'VI. Postremus error tribuitur Scoto, qui in IV. dis. xv. quas. ikr. de secundo , iis tantum in casibus occidendos homines docet qui in divina lege sunt expressi cuiusmodi sunt homicidae , blasphemi , adulteri dcc. Quoniam , inquit , in legem superioris nullus inferior aliquid potestatis habet . Superior autem, nempe Deus ἐ

312쪽

DISS. VNI C. DL HOMICIDIO. 181

solum in casibus expressis in Scriptura dispensavit super hominum occisione. Ergo in his, & non in aliis casibus licita erit hominum occisio. VII. Hanc Scoti opinionem, ut fidei infestam, & temeritatis plenam, damnant

Salmanticenses tract. xxv. eap. I. punct. I. num. s. cum aliis Theologis, Bannez ,

Salonio, Trullench, Bona cina, Sayro, ceterisque communiter. Adversatur quippe communi Patrum, & sacrorum canonum auctoritati . Quid enim frequentius in

iure canonico quam malefactorum occisio κκI II. quaest. I. de occidendis, cap. Miles, cap. Hon fora, pluribusque aliis in locis. Rationem evidentem Irodit Angelicus. Supremae potestati commissa est boni communis cura, & custodia. Ergo illa omnia de medio tollere iure valent Principes quae huic bono communi noxia sunt; quemadmodum permissum est medico putridum membrum abscindere , ut eorpus ipium servet . Malefactores sunt publici boni , & humanae societatis

perturbatores . Licita ergo illorum occisio . Audiamus D. Thomam a. a. quaest. Ixiv. art. 3. Occidere malefactorem licitum est , inquantum ordinatur ad salutem tο- tius communitatis . Et ideo ad illum solum pertinet cui committitur cura commuis nitatis conservandae I sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum , quando ei commissa fuerit eura salutis totius corporis . Cura autem communis boni eommissa es Principibus habentibus publicam auctoritatem : is ideo eis solis Liacet malefactores occidere, non autem privatis personis. Sententia haec communis est . VIII. Ex doctrina Angelici labefactata manet altera sententia Salonis , Sori , Trullanebi, dc aliorum , qui docent , praeceptum Decalogi , Non occides , vetare dumtaxat iustorum, ac innocentum occisionem . In cuius confirmationem adducunt Scripturas textum : Insontem, is iustum non occides , quia aversor impium :Exod. κκm. Haec quoque opinio falsa est. In laudata auctoritate solum prohibetur vel ipsis Principibus innocentem. , atque insontem occidere : quia nec supremae potestates interficere quemquam licite valent , nisi servato iuris ordine; &nisi prius praecesserint flagitii perpetrati evidentissima argumenta : atque adeo insontes, dc innocentes occidi vetantur. Quod autem privata auctoritate vetita sit malefactorum occisio , etiam patet : quia privatis haud est commissa boni coni munis custodia. Privati enim. semper peccant, si occidant malefactores sine Principit m iussu, aut sine necessitate defendendae propriae vitae .

IX. His delibatis, notio homicidii promenda , quidque suo mandato Deus prohibeat, explicandum. Homicidium definiri solet Iniusta hominis Ocelsio, sive haec sat publica , sive privata auctoritate. Rei quippe sunt homicidii vel ipsi Princi pes, si iniustam imperent occisionem . Quae autem fit privata auctoritate , semper iniusta est, nec uitate inculpatae defensionis sublata . Triplex homicidium distingui solet , voluntarium , necessarium , sortuitum . Voluntarium , quod dolo .

313쪽

LIB. VIL IN DE CALOGUM.

maloque animo occidendi committitur. Necessarium, quod a lege publiea, vel a defenson s iure imperatur. Fortuitum, quod praeter intentionem accidit. X. Hine colligitur , homicidium esse omnium scelerum quae in proximum perpetrari valent , gravissimum : privat enim Vita , quae est terrenorum bonorum maximum. Quod etiam ex gravitate poenae a Deo inflictae constat. Dicitur enim Matth. xxv I. Omnes qui acceperint gladium , gladio peribunt . Item in ipsa lege Mosaica homicidium morte plectebatur. Exod. XXI. Qui percusserit hominem , v lens oeciderJ , morte moriatur . . . Si quis per industriam occiderit proximum suum , M per infidias , ab altari meo evelles eum , ut moriatur. Poenae severissimae , &plurium annorum spatio diuturnae, quas sacri canones ab homicidis publice subeundas insigunt , notae sunt , di omnibus perviae . Concilii Ancyrani can. xxo. perpetua totius vitae poenitentia statuitur pro homicidio voluntario . Successu' temporis haec perpetua scimitentia ad plurium dumtaxat annorum spatium sumo ma Ecclesiae benignitate contracta est. Quid plura Ut palam faceret mater E clesia, quantum ab homicidiis abhorreret, septem aut quinque annorum poeni- ,

tentiam vel iis ipsis itinposuit qui per imprudentiam homicidia perpetrassent, ut ex eodem Ancyrano Concilio , & ex epistolis M. Basilii, dc Gregorii Nyssent .

atque ex Zachariae , & Alexandri II. summorum Pontificum decretis colligitur . Lex Mosaica ipsa exilio mulctabat in voluntarios homicidas, qui ad refugii civitatem se recipiebant usque ad Pontiscis obitum. Si consanguinei hominis occisi extra eiusmodi civitatem. refugii occisorem interficiebant, nullas dabant poenas. XI. Praeceptum huc, occides, non modo prohibet exteriores actiones o cisionis, mutilationis , verberationis &c. verum etiam quamcumque interiorem

Voluntatem nocendi proximo sive ope , sive consilio . Reus homicidii fuit Da-Vid, eo quod iusserit in ea exercitus parte Uriam poni ubi saeilius succumbens interiret. Homicidii participes sunt socii ex quorum societate audacior fit homicida : item illi qui homicidas laudant, irritant, ad se recipiunt, aut ipsis arma

porrigunt. 'XII. Nec solum manu , lingua , consilio , verum etiam eorde , pravis desideriis , odio , gaudio de alterius morte , invidia , contumelia , detractione praeceptum hoc violatur. Lex enim christiana animum primum , atque affectiones purgat, ut docet Christus Dominus Matth. v. Audistis, quia dictum est antiquis : 2 ouoccides I qui autem occiderit, reas erit iudicio. Ego autem dico vobis , quia omnis

314쪽

DISS. UNI C. DE HO MIC ID IO. 187

CAPUT III. De eaede facinorosorum bominum a furema potestate praescripta.

λ mortis poena plectendi facinorosos homines Reipublicae exitiosos : ministri enim Dei sunt Prineipes in regimine subditorum, ut ex Angelico dictum est : innuitque Apostolus ad Rom. cap. m. Non fine causa gladium pρrtat : Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agis . Gladium ergo a Deo, qui omnium vitae dominus est, acceperunt Principes in vindictam facinorosorum, ac in bonorum omnium, .& Ecclesiae defensionem , custodiam , atque protectionem . Quae omnia scite explicat Augustinus epist. clor. alias liv. Nee frustra instituta sunt potestas Regis, ius gladii cognitoris , Mutilae carnificis , arma militis, discipsina δε-

minantis, severitas etiam boni patris. Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates . me eum timentur, ἐν coercentur mali, ἐν quietius inter masis vivunt boni r non quia boni pronuntiandi sunt qui talia metuendo non peccant non enim bonus est quispiam timore poenae , sed amore iustitiae verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia , ut is tuta fit inter improbos innocentia , is in ipsis improbis , dum formidato supplicio frenatur facultas ,

invocato Deo sanetur voluntaI.

II. Hinc colligere fas est, quam sit adversa divinae Scripturae , sanctorumque Patrum Theologiae nova Casu istarum quorumdam opinandi methodus . Negant quippe ex Scriptura, aut ex Patribus colligi posse , collatam Regibus, & Principibus potestatem in facinorosos a sed lumine naturali contendunt inferre . cuique privato ius esse occidendi aggressorem , non modo vitae , verum etiam honoris .

Ubi es scripta expressa permissio a Deo, ut Reges, is Respubiscae possint interficere eos ' a est in Seriptura e An in traditione e G ne fidei articulus e Si Dis LMmine natura I eo ducimur , patere ex eodem lumine naturaΓ iudicemus quid cuique privato liceat in occidendo aggressore non solius vitae , veram etiam bonoris , is rei. Hanc propositionem damnavit Clerus Gallicanus anno I7 . ut scandalosam , erroneam, is haereticam , Regibus, is, Rebar publieis iniurissem , vanis ratiociniis , θ' regulis vit m hominum, is, morum decreta subiicientem. Non eget consutati ne, quia seipsa corruit . Textas Scripturae, Patrumque documenta, quibus decla- atur Principibus collata in facinorosos potestas, supra allata sunt. III. Quaest. I. Hae potestate oceidendi facinorosos fruuntur ne Principes clerici pResp. Hane quaestionem discutit Angelicus a. a. qusA lxiv. art. q. & negantem

315쪽

18s LIB. VII. IN DEC A LOGUM.

sententiam defendit. Sermo est de Clericis, iurisdictione temporali in subditos alia cuius civitatis , vel provinciae gaudentibus : nam de privatis Clericis nullus est ambigendi locus. Porro quod Clericis primi generis non sit permissum ius sanguinis exercere .in facinorosos , evincie his rationibus Doctor sanctus . Primo quidem quid sunt electi ad altaris ministerium , in quo repraesentatur passio Christi Oees ;qui cum percuteretur , non repercutiebat , ut dicitur L Petri II. Et ideo non com

petit ut Clerici sint percussores οῦ aut oecisores. Debent enim ministri suum Dominum imitari , secundum illud Ecclefiasiet x. Secundum iudicem populi, sic & ministri

eius. Aha ratio est, quia Clericis committitur ministerium novae legis , in qua non determinatur poena oceimnis , vel mutilationis eoσporalis . Et ideo , ut stat idonei ministri novi testamenti, debent a talibus abstinere. Hoc tamen non repugnat Clericis lege aliqua naturali ; sed tantum canonica , qua eis haec vetantur, ut patet cap. Neminem, cap. Episcopum, distinct. xlv. cap. Clerici. IV. Obiicies. Clerici imitari Deum debent. Deus autem occidit facinorosos, ut dicitur Psalm. cxxxv. Qui percussit AEgyptum eum primogenitis eorum . Moyses quoque a Levitis interfici iussit viginti tria millia hominum ob crimen adorationis vituli : Exod. xxx ii. Phinees, Samuel, & Elias malefactores occiderunt. Respondet Angelicus ad i. Unusquisque debet Deum imitari in hoe quod sibi specialiter eongruit . Unde ficet Deus corporaliter etiam malefactores occidat , non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur . Petrus autem non propria auctoritaιe ,

vel manu Ananiam , On Sapphiram interfecit ; sed magis divinam sententiam de

eorum morte promulgavit . Sacerdotes autem , veI Levitae veteris testamenti eraηt minista veteris legis e fecundum quam parme corporales infigebantur . Et ideo etiam eis occidere propria manu congruebat. Hinc consequitur non posse Clericos , Episcopos, Sacerdotes esse Principum officiales, gubernatores provinciae, exercitus

imperatores absque expressa summi Pontificis licentia, ut habetur cap. Clerici , O Monachi. V. Quando vero Episcopi seu Praelati ecclesiastici sunt domini alicuius civitatis, & provinciae, possunt iudicibus a se delectis ius sanguinis conferre , ut docet idem D. Thomas Ioc. citi ad 3. Praelati Ecclesiarum accipiunt officium Prineipum terrae , non ut ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos , sed quod eorum auctoritate per alios exerceatur. Idque patet manifesta Ecclesiae praxi . Utrum autem iudices laici clem a Principibus ecclesiasticis , habeant potestatem occidendi iacinorosos ab ipsis ecclesiasticis viris , vel a Republica laica , quaestio est , quae morari nos non debet, cum nullius, aut parvi momenti sit. VI. Quaest. II. Damnare ne iudex aliquem valet inauditum , is, non citatum P Resp. Negat absolute communis, & vera sententia . Iure enim naturali cuique defensio sui ipsius debetur . punitio enim publica ad communet bonum, & uni

316쪽

DIS 5 UNI C. DE HOMICIDIO. 28

versalem utilitatem desinatur. Ergo exigit publicam cognitionem, ut omnibus crimitiis notitia, & lacinorosi defensio pateat . Ordinem tamen iuris praetermittere interdum iudex valet', quando nempe scelus notorium est, utpote in publico p puli eonspectu patratum; rationesque graves urgent ut celerrime reus pnniatur . vel ob iustum fugae timorem, aut propter rebellionis pericuIum . Semper tamen requiritur ut delictum sit evidens, nullique dubitationi, vel minimae, obn ium . Maius quippe malum eis quod innocens pereat quam: quod reus impunitus eva-VII. Quaest. III. Eieitum ne Principi es potestatem coxferre cuilibet privato occiden di bonitos, etiam proposito praemio ' Res p. Adfirmat commudis sententia - Hane que potestatem concedere Princeps Valet, antequam sententiam ferat'. Quia hoe ipso quod facinorosus vocatus ad tribunal iudicis fuit . dum se sistere reeusavit , sibi ipsi imputare debet, si non audiatur. Immo voluntarie exilio se subi ieiens .erimina sua fatetur. Praeterea banniti Reipublicae eversores reputantur . Licet eristo Reipublicae se se defendere; atque adeo facultatem impertiri subditis ut eiusmodi flagitiosos poenae capitalis damnatos oecidant. Dominicus Soto Lib. V. de iust. quaest. I. art. 3. inquit ζ n omnibus satis probatur Venetorum mos , qui, eum pamras a patria exules habeant condemnatos , singulis facultatem faciunt ut qui alium in terfecerit, vita, ac libertate donetur. Verum nos dicimus, nemini probari posse istius consuetudinis improbationem: quoniam, cum Reipublicae incumbat onus cuiarandi bonum commune, subditos a facinorosis defendendi, atque pacem, & tra quillitatem servandi; alia via haec implere munia nequitis si hae facultate nouutatur. Siquidem isti publicae tranquillitatis perturbatores allae sortassis capi haud possunt, cum omni arte iudicium effugiant , Sibi et g. imputare debent scelesti homines, si inopinato occidanturis si impoenitentes, &obstinati decedant. VIII. Communiter Doctores licitam minime concedunt hanc bannitorum intersectionem extra territorium, seu dominium Principis; nisi expressa, aut tacita aliorum Principum, in quprum loco occiduntur, consensio adsit. Tum autem praesumitur hie consensus, quoties in occisores eiusmodi bannitorum non animadver

tunt Principes. - .

IX. Haec vera sunt respectu P incipum , qui bonum eommune custodire , &Promovere debent : vera etiam absolute sunt respectu privatorum . At in praxi quandonam accidere dicemus innoxiam hanc occisionem Ῥ- Quis est qui non vindictae, non odii stimulis, sed solius boni publiei amore bannitum occidat Quis probus, honestusque facultate a Principe facta. utetur. umquam Optimum est Principum consilium, iusta sententia, saeuitas eontem legitima , valida , licita ;at in pri vatis istius facultatis executio absque culpa difficillima est. X. Peccarent, reique homicidii Principes. sorent, si quos in exilium pellerent , Tom. IV. T

317쪽

hyo L IB. VII. IN DEC ALOGUM.

aut poenae mortis subiicerent, antequam haberetur certa & explorata eriminum gnitio; si iuris ordinem non servarent , quando gravissime caussae non uia rent illum pro aliquo casu ordinem negligere. Advertunt misitores , minime licere bannitis se se defendere adversus invasores, auctoritate publica munitos: quamquam omnes fateantur, posse illos licite sugam arripere. Haec vera sunt. At quisbannitoriim id sibi persuaderi permittet e , XI. Quaest. IV. Licet ne supremae potestati facultatem fatere filiir, se tribus e urimpune occidant interfectores patrum , fratrumve e Rusp. Adfirmant 'communiter Doctores a quoniam permissum est Principi supremo illis quibus maluerit ministris uti in occisione malefactorum, quos iuridice ad mortem damnavit . Quid ni ergo hane impertiri facultatem poterit filiis, fratribusve interfectorum e Verum vix currere cauta potest cur haec facultas concedenda sit deterinynate solis fratribus , - filiisve. Si enim interfectores parentis, fratrisve essent krastatores viaram, Reipublicae penurbatores; tunc omnibus concedenda facultas soret eosdem reprimendi, & occidendi, sive filii sint , sive non sint. Unicus easus esset excipiendus , nestim si ipsis filiis, fratribusve interfecti vitae periculum ab occisoribus imi u

XII. Quaest. V. Tenetur ne iudex ebristianus tempus eoncedere reo damnato ad mor- tem constendi, atque Der4m Euebaristiam recipieπXi Resp. Adfirmant communiter omnos Theologi :sit ad consessionem quod attinet, res evidens est e nam Praeceptum confitendi tum urget ; contritio autem persecta difficillima est e quare periculo gravissimo aeternae damnationis iudex reum exponeret , si eidem confitendi peccata sua Sacerdot tem s. denegaret. Idque verum habet, etiamsi iudex timeret eripiendi rei periculum de sacra communione dicendum di instat enim . praeceptum divinum tunξ tbmporis e Nisi manducaveritis carnem Filii homisis , . hiberitis eius funguinem , non babebitis vitam in vobis r Ioan. v I. Negare tamen hoc tempus communicandi posse iudices, contendunt non pauci; si timeretur periculum ereptionis rei. Verum haee mihi non prebatur ipinio . Sicut enim hoc periculum non lassicit ad denegandum tempus eonfitendi, ita neque sufficere debet ad impediendam communionem . Non me latet inter utriusque sacramenti necessitatem discrimen. Verum tantam non video diversitatem , ob quam possint iudices negare tempus implendi divinum p ceptum. Quae enim Deu in t pectant, animaeque salutem, praeferenda sunt cete is omnibus. Sed non est diutius immorandum in iis quae vix umquam eontingunt. Dii putant etiam Theologi , communicari ne reus debeat eo die quo suspendendus est e Indecens hoc reputant aliqui. Quamquam non negemus, decentius esse die praecedenti e mmunionem accipere, absolute tamen nil obstare arbitramnr quominus eodem mortis subeundae die sacrosanctum sacramentum recipiatur. πempus congruum unius, aut talterius

318쪽

DISS. VN . DE HOMICIDIO. 1 i

borae praecedere deberet, antequam ad patibulum duceretur , ob specierum sacra mentalium e sumptione . . - - . XIII. Si tamen rei ita perditi , & eontμ maces essent , ut nollent saeramenta

. . . o

suscipere; non propterea teneretur rudex mortis poenam eisdem remittere. Oceu rere casus possunt, ut caritas suadeat unius, aut alterius diei dilationem , quo Dei ministri experiantur, si possint eordis eorum duritiem frangere, atque illos ad poetatentiam linducere. Quod si haec experimenta exitum nullum haberent, sup- id tum Eseeutioni soret demandandum x sibique soli reus imputare deberet suamilam nationem, non iudici, seu Principi, cuius potissimum munus est bonum Reu publicae universale, cui Ossicit rei vita, morsque congruit, spectare.

IV. De . caede innocentis . Utrum iudex debeat Jententiam mortis ferre in eum quem testes evincunt nocentere, si

ipse pri*ata Icientia innocentem agnoscat Τ

Uaestioni de occisione lacinorosorum succedit quaestio de innocentum caede. Dissicillima est controversia isthaec , gravibusque implexa dissicultatubus, quae vix resolvi evidenter potant . Eam expresse discutit D. Thomas a. a. 'quaest. Ixiv. art. . cuius vestigiis nos insiliemus. Et primum omnium , quae certa sunt, ab incertis secernenda veniunt. Convenit penes omnes innocentem directe Occidi non posse. Rationem hanc exhibet Angelicus ex sacra Scriptura depromispiam : Infontem, is iustum non occides : Exod. xx m. eamque se explicat . Res. Publica potestatem a Deo habet occidendi eos qui bono communi noxii sunt. In- nocentes nota modo communi bono non nocent, sed illud promovent. Ergo nullo modo occidi directe valent. Haec sunt Angelici verba. O rim peceatoris fit licita per comparationem ad bonum commiane, quod per peccatam corrumpitur . Vita au tem iustorum es conservativa, is promotiva honi communis. Et ideo nulta modo licet

occidere innoeentem.

II. Obiicies. Deus iussit Abraham ut filium suum innocentem immolaret. Item Viri Samariae interfecerunt filios Achab IH Reg. x. dc filii Israel intersecerunt IMctentes, ut licetur Iosue vr. qui erant innocentes : ds tamen eorum Occisio Deo placuit. Respondet D. Thomas Ioc cit. ad a. Deus habet dominium mortis,--.tar. Eius enim ordinatione moriuntur peceatores , ἐν iust . Et ideo iEe qui maaedato Dei Meldis innoeenum, tiais non pereat; ficis aec Deus, cuius est execurre. Inmce tes qui occi si opponuntur, Dei ordinatione occisi suerunt. . - III. Innocentes indirecte occidi posse , similiter extra eo troversam est . Rex

319쪽

χνα. LIB. . IN DE CALOGUM.

demolirI urbem debet ob bonum commune, civesque rebelles morti tradere . Reis bellibus permixti 7unt innocentes, qui salvari nequeuM . illis peremptis. Licitatunc erit reorum mors, etiamsi illam Occisio consequatur innocentum. Quia illa, non haec, a Rege victore intenditur. IV. Quaest. I. Dranno minanti urbis excidium, nis ei innotens oeci milias tradatae Brita ne traditio est e Resp. Negant omnes, Rempublicam posse directe , & absi lute innocentem tradere Tyranno occidendum : quia iniquitatis Τyranni particeps fieret, eiusque malitiae. Uerum aliam quaestionem postea instituunt , 'utiunpe innocens ipse teneatur Tyranno se sistere occidendum, ut suam Rempublicam incolumem servet. Adfirmat prima sententiar additque, hae positione lacta', posse Rempublicam tunc tradere Tyranno innocentem mactandum, si ipse nollet debitum suum implere se voluntarie tradendo. Quia praecepto caritatis tenetur civis etiam innocens praeserre bonum totius civitatis bono privato proprio . Respublica aurem imperare licite valet ut civis impleat non solum quae tenet ar efficere. lege iustitiae, sed etiam quae debet caritatis praecepto . Hanc opinionem defendunt Bannez a. a. quae s. IXIV. art. 3. Lemus Lib. II. cap. IX. dub. 7. num. 38. Lugo disp. X. βαψ. num. II 3. Diana, Ledesma, & alii. . V. Altera sententia negat, innocentem adstringi aliqua Iege ut se Tyranno Occidendum praebeat; atque adeo non posse Rempublicam illum cogere ut se tra-.- dat eidem: quoniam ha e traditio est intrinsecus, suaque natura maIa ζ cooperatur quippe Tyranni malitiae. Ergo nec innocenti, nec Reipublicae Iicita. Hac ratione nequit Respublica virginem corrumpendam tradere Tyranno , urbis desol tionem minanti, nec sacros libros comburendos , nec sacramenta profananda et quia haec omnia suapte natura mala sunt. Accedit, contrariam sententiam . mi

' Mime sibi constare, quin seipsam perimere. Fatetur, non posse Rempublicam innocentem Tyranno tradere; sed tantum in casu quo nollet ipse innocens se spoli te Tyranno sistere oleidendum. Verum haee illusio quaedam verborum est. Nam vel haee traditio est ab late, dc intrinsecus mala; vel non. Si primum I nec IG. cita est Reipublicae, nec ipfi innocenti. Si secundum; tam Respublica poterit ab-. Blute, di directe innoeentem Tyranno tradere e quae enim non sunt natura sua ' ω , sed aliquo fine honestari queutit, possunt a RepubIica executioni deman dari ob boni unirer salis conservationem . communemque perniciem vitandam Hoe secundum legat adversa opinio. Neget ergo Gportet dc primum. Fundamen- tum oppositae lantentiae nullius est momenti : quoniam falsum est ipsum inno- .. centem teneri se tradere Tyranno Occidendum : quia particeps fieret illius sceleris, ut dictum est. potest solum innocens ob amorem in patrum omittere sui ipsius=desensionem. Potest & Respublica abstinere ab illius protectione . Nec Gnim cum tanto damno adstringitur defendere privatum ciuein. Ea media indbibe-

320쪽

DISS. UNI C. DE HOMICIDIO. 193

re Respubliea valet ad conservationem totius civitatis quae intrinsecus mala non sunt; secus ea quae a malitia purgari nequeunt. Hanc sententiam defendunt D. Thomas De. eis. Dominicus Soto Lib. V. de rust. quo. I. ara. 7. Aragon 2. a. quaest.

I xiv. an. 3. Ioannes a S. Thoma I. a. qus s. lx IV. diis. VII. art. a. eones. 2. Sal manticenses tract. x m. cap. II. punct. q. F. I. num. 34. & alii.

VI. Quaest. II. Lieitum ne iudiei est illam occidere quem eerto scit esse innoeentem. si fecundum asiegata, ἐν probata noeens appareat e Resp. Quae certa sunt , praemitisto. Iudex in hac hypothesi nullum non movere lapidem tenetur, nihilque inteniatatum relinquere, ut innocens liber evadat. Severius examinare testes debet , aecusatores monere de Veritate dicenda , illorum testimonia adversus innocentem

infirmare exceptionibus, sententiam differre. Si absque scandalo potest, debet curare ut innocens fugiat carcerem aperiendo; caussam ad aliud tribunal, si refugium pateat, deserre, & coram illo accusati innocentiam testari. VII. Advertendum etiam, Principem supremum posse absolute liberare in noeenatem e quia valet in hoc gravissimo casu dispensare a lege praescribente iudicium secundum allegata, & probata. mare, si iudex sit suprema potestate ornatus , tenetur liberare innocentem. Haec omnia certa sunt, nullique disputationi subiecta. Controversia est de iudice inseriori, cui nulla pateat via ad liberandum ii

nocentem .

VIII. Triplex circumfertur sententia. Prima absolute negat. Secunda distinguit caussas criminales maiores a minoribus , & civilibus . Negat , posse iudicem in caussis maioris momenti, ut sunt poena capitis, mutilatio membrorum , exilium Perpetuum, damnatio ad triremes, condemnare quempiam sibi manifeste innocentem, tametsi secundum iuris ordinem appareat reus. Adfirmat vero, posse, &debere damnare in caussis minoris momenti, dc civilibus. Tertia sententia asserit absolute, iudicem debere sententiam ferre secundum allegata, & probata. IX. Tertiam hanc sententiam defendere videtur D. Thomas satis expresse 2. 2.qvM. Imri. art. Σ. se inquiens. Iudicare pertinet ad iudicem , fecundum quod θη-gitur publiea potestate : is ideo informari debet in iudieando, non secundum id quod ipse novit tamquam privata persona , seu fecundum id quod sibi innotescit ramquam perso AE publicae. me autem innotessis sibi is in communi, , in partieulari. In communi

quidem per leges publicas, veI divinas, veI humanas, contra quas nunas probationes admittere debet. In parti Iari autem negotio aliquo per instrumenta, is testes, alia

huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudiean o magis quam id quod φθnovit tamquam primata persona. Eκ quo tamen ad hae adiuvari potest ut districtius di qeuitat probationes inductas , ut possit earum defectum investigare . Quod si eas non possit de iure remuere, debet, sicut dictum est , eas iudicando sequi. In hoc eodem articulo obiicit sibi omnia praecipua contrariae sententiae argumenta , eaque dissol-

SEARCH

MENU NAVIGATION