Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

3α LIB. VII. IN DE CALOGUM.

libertate, sive pro pudicitia sine ulla interficiatur libidine. Obtinebat tum lex publica quae permittebat occisionem sicariorum , stupratorum &c. Hanc legem dispicit Augustinus : di primum statuit , eos procul dubio lege abuti qui, dominante libidine, illam exequuntur . Deinde non videre se testatur quomodo homines imculpate ea lege uti possint. Quoniam lex non cogit, sed permittit occidere. Sed iiai homines persequitur Augustinus lege inculpata quomodo inculpati esse queant,

non video . Non enim lex eos cogat oecidere , sed relinquit in potesate . Liberum eis itaque es neminem necare pro iis rebus quas inviti pusunt amittere, im ob hoe amare non debent. Et post pauca sic concludit . uuapropter legem quidem non ν

prehendo , quae tales permittit interfici ; sed quo pacta istos defendam qui intermeiunt , non invenis . Sanctus quoque Gregorius Magnus Lib. XXXI. Moral. cap. viii. inquit : Plus ius raptoribus debemus metuere, ne semeti os perdant, quam rebus irrationabilibus defendendis is hiare. Plures alios Patres referre Possem, quos praetereo . Hoc dumtaxat assirmare lassiciat , quod assirmare non dubito , nemunem repertum iri qui asserat , occidendum larem , aut sicarium propter divitiarum custodiam . Leges ipsae civiles suris occisionem non permittunt, dum nullum subest vitae periculum , ut animadvertit doctissimus Iurisconsultorum Culacius iutit. digest. de iuri ἐν inst. ad leg. 3. & let. 9. f. eodem , 1. Si qais bominem , ubi haec habentur : Si quis hominem occiderit , capitalem sententiam subeat , nisi pro bare possit quod vitam suam defendendo illam occidit . Addit vero citatus Cui cius : Licet ν elsere eum qui venit feriendi, non occidendi ea a quod ex genere teli cognoscitur l. I. g. Divus, s. ad L. Cornec de sicariis, ut advertit citatus Henricus a S. Ignatio sed non Der occidere . Et eodem modo licet repellare eum qui venit eripiendae possessonis gratia, sed non licet occidere. V. Postremum. Haec sententia confirmari potest ex propositionibus quas adver-lae sententiae Theologi docuerunt , quasque Ecclesia damnavit . Sunt autem sequentes, quas in suo decreto recensuit Innocentius XI, 3io Regulariter occidereposeum furem pro conseret atione unius aurei. 32. Non solum licitum es defcndere defensione occisiva quae actu possdemtis , sed etiam ad quae BM inchoatum habemus, O qude nos possessuros speramus. 33. Licitum es tam heredi , quam rumtario contra iniusti impedientem se taliter defendore ; sicut O ius habenti in C

thedram , vel Praebendam eontra eorum possessionem iniuste impedientem . Quis di- Nerit crudelem , trucem , sanguinariumque non esse modum hunc opinandi , qui eiusmodi theoremata procudere non reformidavit Et tamen benigniores Probabilistae non pavet minime cessant easdem proscriptas opiniones , variis dum axat fucis obtectas, & alicuius vocis additione iacta, propugnare. P. Dominicus Viva., exponens Primam ex tribus relatis opinionibus , advertit cam defendi a Molina , si furto addatur contumelia, ira ut surtum evadat rapina, dc committatur adven

352쪽

las vἰrum nobilem, non plebeium. Et hoc in sensu eam defendit etiam Lugo .concludit P. Viva in propos II. Alexandri VII. uum. Io. Eam denique adoptare videtur idem P. Mua . Viden e Furto unius aurei addatur verbum contumeli sum, quo evadat rapina; & propositio damnata licita st : atque sie vita homi

nis minoris aestimatur quam unicus aureus verbo eontumelioso continctus. Sub

dii P. Viva , quod, si aliquando amisso u nius aurei foret alicui pauperi ingens Ammnum, ut fi artifiei tolutis instrumentum suae artis, quo sublato, non possit suam, ae suorum vitam 'stentare , tunc poterit illud defensione Orci a ovis odire . Et ideo propositis damnata solum vult , id non Licere REGULARITER, esto in Mi-

quibus eireumstant is possi id licere . Plufimi sunt homines qui ingens damnum. subeunt ex iactura unius aurei , non secus ac artifex ex amissione instrumenti Dii. Isti ecundum P. Vivam poterunt occidere furem istius aurei. Sartor unicam habet acum, qua consuendo vestes sibi, familiaeque comparat alimenta. Invaditur a raptore. Ne hoc suo instrumento privetur, raptorem Occidit. Reus ne Eo- micuit etit Nequaquam, iuxta doctrinam P. Vrva. Vita ergo hominis uni aeui. aut alteri infimi pretii instrumento postponenda aliquando erit Regulariter non est occidendua fur ob iacturam unius aures , nimirum si privatio aurei non inserat grave detrimentum . Quin non solum ob amissionem unius aurei , sed etiam cuiusque instrumenti necessa fit ad panem comparandum , licita erit hominis occi- Quid, si instrumenti istius valor tenuis admodum esset, paucorumque Obul Gm Haec omnia materialiter se habent, inquiunt docti iuniores . Necessitas, i Cegestas spectanda est artificis , qui absque illa acu , aut sorbice , aut alio instrumento nequit artem suam exercere . Quis non perhorrescit audiens , licitum esse

ob unicum vilissimum instrumentum effundere humanum sanguinem e Iuniores nostri existimant laxissimae, & sanguinariae doctrinae se satis cavere hoc sum necessitatis illius ῆnstrumenti ad vitam sustentandam . Sub hoc inani pigmento dit taut laxitatem , sanguinis plenam , exquisita subtilitate. Ubinam gentium si mus ' Si fur , aut sicarius eriperet alicui artifici suae artis instrumentum ἱ adeone dissicile foret artifici reperire aliud instrumentum, quo artem suam exerceret RVP. Viva, inquis, loquitur in hypothesi qua nullum aliud instrumentum in v niri posset, & illud alioquin necessarium foret ad vitam sustentandam . Cavillationes istae sunt, & effugia, ut clo blandius laxitas diffundatur. Primum P. TUA constituit thesim absolutam, quod . si iactura unius aurei inserat ingens damnum alleui pauperi , licita sit ipsi desensio occisiva : en ipsius verba : Si aliquando a misso unius aurei foret alicui pauperi ingens damnum : post adiicit exemplum amtificis r ut fi artifici tolgatur instrumentum suae artis ire. tune poterit illas defensione Oee ma custodire . Haec doctrina , ut ego quidem arbitror , parum , aut nihil

differt a damnata propositione; di, si ita loqui fas est, videtur censura digna et

353쪽

tum quod propter instrumentu in exigui pretii occidendum rurem doceat ; tum quod propositionem damnatam eludat duplici via . S tuit enim prima, quod, si furtum unius avrei grave non affer-t domino detrimq tum , tamen si sur, vident. domino. aureum unicum surripiat, di Verbum contumeliosum in dominum nobialam proserat, tunc sinst culpa necax; sur . Pergit sirinde, quod si fur modestus sit, nullumque verbum iniuriosum enuntici, occidi nihilominus iure valet, si se thm unius aurei ingens damnum inferat p3uperi, Ri. surripitur. Haec doctrina ct

absolute spectata salsa est , & relate praxim c*dibus, homicidiis, e . hum hi

sanguinis effusioni viam aperit latissim m. Neque reponas, haec absurda . incommoda, Ac sagitia non ex doctrina, sed ex malitia ho Minum proeuxura et quoniam ego respondeo, ex uxroque principio, nempe & ex doctrina nimium laxa . atque o EvangeIio longe multumqμe abhorrente, & hominum iniquit te praelata incommoda. & caedes proficisci. Malitia quippe humana occasio est Iaxandi doctii ram; o doctrina u δ roborat, augetque hseminum i*iquitatem.

UI. Ex his quae dicta sunt i colligi potest aliud argument qua adversus oppo

tam sententiam. Cur Esclesia damnavit propositionem delendente M occisionem licitam furis ob conservationem unius aurei l Qui mus unicva aure da comparate M vitam humangm nihil reputatur. Requireretqx c gQ proportio inter vitam di pecuni m, ut ob pecuniam quae eripitqr, vita possist Aq*rri. At, sicut certum est proportionem nullam esse inter pecuniam & vitam, quantumvis p uni multiplicetur, quia vita bonum est valde melius di excellentiu ; ita fit conlaqueus, uuln-

quam ob quamcumque pecuniam licite hominem racidi posse. Alioquin, semel ad inita quod pro viginti, aut q inquῆStyt 4 Aut cςMM . ayxςis occidi pussit; coptianuo insertur . licitum siqoque sore pumilem occiderui pso Μ qi taptum ΑΗ eo quia u pius aurei surtum maius d rimentum insere papperi quam aMx t diviti

centum, aut mille Aureorum bla io. Hinc stim consequuntW . ceu duo. LQ-llaria sere necessaria, illae duae propositiones ab Iopscpntio PQntifice damnatae οῦ ' tera nimirum, asserens licitum esse dςsendere defensione oscisiva non modo ea qμα actu

possidentur, sed etiam ea quae ira habetμr i ct altera , qua* o idendm etum d cet illos qui impraiunt ne heredios adeatur, aut obliveatur cgthedra . vel pta ebenda. Lodem namqRς principio quo pisii r adversa se gntia prinsipalis de Ω-rum occisione ob divitias servandas . reguntur qupq e praefatae duae propositostesdam in . siquidem non modo eoxum quap possidemu , verum qiiam eorum ad

quat iὼβ habemus, privatio grave, di ingens incommodu* adserae 'let. Ergo, si L Ve detrim tum quod patimur e . privationa praesentium . satis est ad licitam occisionem rurum ; consequitur necessario, grave detrimentum, qw4 rea Plie BGei-ntur ob im dimentum Aseqhendi e ad quφ bis ius .est, sussic IeMem soroiicitae defensioni. occisivae rationem.

354쪽

DISS. UNI C. DE HOMICIDII. 31τ

VII. Contraria sententia, quae pr pugnat licitam iuris occisionem ob eonservationem bonorum qine sint magni, non exigui oloris, quorumque recuperatio apud. iudicem sperari neqneat, communior est inter recentiores Theolagos: quorum hae sunt argumenta. Exod. xx I I. haec habentur : Si efingens fur domum , De sufDdiens fuerit inventus, accepto Tuisere mortuus fuerit ἱ percussor non erit reus finguinis . Addunt verba Ciceronis in orati pro Munis inquientis 2 Ilaec Iex, nos Icripta, sed naturalis, ut Latrones , im insidiatores viarum in defensione bonorum occidere possmus - Accedunt leges canonicae. Siquidem cap. Interfecisti a. de hamieidio. cuidam hom idae ieiunia suadentur, non ut poenitentia necessaria, sed ut salubroe consilium . Si autem sine edit meditatione te, tuagae liberanda , baissmodi diabol membra laterfecisti; fi aliquid ieiunare volueris, bonum es tibi, is eleemosenam far largiter. Item Innocentius IV. approbans interdictum latum ab Episcopo Pictaviensi adversus Ballivum bonorum Epistopi usurpatorem , hanc assignat rationem l cum omnes seges, omniaque iura vim vi repellare . eunctisque se defendere permittant; β- erit utique ipsi Decaηο, fi praedictus Rassimur eam bonis suis mundanis iniuriose exponare , vel ea violenter occupare praesum ferit ut saepius est expressum contra issius violentiam, iniuriamque se tueri. Hinc inserunt, cuique vel Religioso, & Sacerdoti licitam esse desensionem bonorum etiam occisivam . VIII. Ratione quoque arguunt hoc pacto Cui eoncessa est finis assecutio, per

missum quoque est ea procurare media quae ad talem finem perducunt. Bona temporalia media sunt ad vitam humanam alendam, servandamque. Ergo qua rati ne licitum est conservare & tueri vitam propriam , etiam cum occisione invasoris, eadem licitum erit occidero raptorem bonorum temporalium. Acceditia Quamquam vita spiritualix proximi sit superioris ordinis. ; hoc tamen non. obstat qu minus licitum sit occidere invasorem vitae eor talis. Ergo , licet bonae temporalia sint inserioris ordinis , id noti obstat quin liceat auferre vitam furi rapient eiusmodi bona . Tandem , si fures impune possent aliena bona surripere, Omniis plena essent furtis, & rapinis : quod prosecto in detrimentum Reipublicae, & communis tranquillitatis perturbationem cederetia IX. Haec sunt prioris sententiae ad eiusmodi argumento resiponsa ia Ad primu ex Scripturae facilis responsio est. Sermo ibi est de surci nocturno, in quo nota mQ-do auferendi bona, verum etiam, occidendi, latentio praesumituria Idquz eκ mme diato contextu colligitur QDed fi orto fiae hoe sereris, homicissium perpetravit, it ipse morietur. FIomicidii igitur reus est qui furem diurnum occidit, poenaque mortis plectendus - At eiusdem valoris sunt bona , sive diu , sive noctu auserantur . Non ergo ob solam bonorum ablationem per Ia est nocturn. suris occisio cali quia etiam fur diurnus permitteretur occidi, sed ob praesumptionem voluntatis in teso, coniungendi furtum eum homicidio . Pia Calmet in commentariis ad claraum

355쪽

318 LIB. VII. IN DE CALOGUM.

textum haec animadvertitia si Licere nocturnum furem interimere, quod rationabilia o ter vereri possumus quod nobis vitam velit eripere . Hae veluti reliquiae ἰsuntis veteris iuris omnibus hominibus communis, quo licebat ob aeceptam iniuriam ulcisci, is antequam populi ius suum in Prineipum, ac magistratuum manu deposuissent. Le-- ges in hoc casu, quodam modo in priVatorum manu collocant arma, ut queant se interscere in persona Pilliorum qui eos noctu aggrediuntur, non modo privatos ,, inimicos, verum etiam publicae quietis hostes; atque in hoc sensu asieri potest, is eos nequaquam Occidere privata auctoritate, sed legitima magistratuum Iegumiati que auctoritate, quae depositariae sunt iuris quod habet Deus super hominum vi si tam . Haec homicidiorum genera Ecclefia patitur, nec desunt Scholastici, atqueis Interpretes qui doceant, salva conscientia , furem interimi posse , vel alium is quempiam qui nos aggreditur Vitam abrepturus, cum iacturam illius aliter ne ri queamus effugere . Sed Augustinus optime ait Lib. I. de lib. arta cap. v. Legemri quidem non reprehendo, quie tales permittit interfici; sed quomodo ipser qui intem, se iunt defendam, non invenio . Re quidem vera quinam iustificari potest homi is nem interfieiens, ut servet ea quae religio nos aspernari vult Evangelium pa-- tientiam praedicat, & Patres docuere semper, non licere quemquam interficere. o Homicidium voluntarium generatim damnant , ct sine ulla restrictione. M H ctenus P. Calmee. Iudicium meum in animadversione sub finem di . adiicienda exponam . Ad textum allatum ex Cicerone respondent, Romanost tulisse leges, quae privatis permittebant occisionem surum qui simul vitae insidiabantur . Patet ex L. 9. ad legem Corneliam. Furem nocturnum fi quis oeciderit , ita demum impune feret, F parcere es Me periculo suo non potuerit . Nihil ergo emolumenti hine colligere adversarii valent. Immo ipsae civiles leges improbant occisiones latronum qui absque vitae hominum pericula bona temporalia surripiunt. Accedit, supremas potestates .legem condere posse , qua subditis licentiam faciant occidendi publicos Reipublicae perturbatcres, & lacinorosos homines qui civili commercio insidiantur. In qua positione, non privata. , sed publica auctoritate latrones Occiderentur. Ad canonum testimonia facilis, & obvia responsio est. Siquidem cap. Inter feeisti sermo est de invasore, non bonorum modo, verum etiam vitae: dicitur enim te, tu que. Distinctio, quam huic textui amgunt Probabilistae, arbitraria est. Quare perdocto Fagna Irus animadvertit, primam particulam illius textus,. Interfecisi furem, aut urollem , explicari debere per posteriorem , iuxta textum in L. Quemadmodum; ita ut sensus sit di s interseeisti furem, qui te tuaque invaserat, qui tamen com- , Prehendi poterat absque occisione ; age poenitentiam : si autem comprehendi mi, nime poterat, & tu intersecisti, te, is tua liberando ; poenitentiae non astringe ris, nisi ad cautelam . Aliud raput nullum lacessit negotium . Quippe ibi sermo non est de occisione , sed de ex Ilione usiirpatoris citra occisonem . Quod adeo

356쪽

verum est, ut Pontifex meano Aurelianensi approbaverit usum armorum spiritualium adversus praepotentem invasorem . Ut quid autem confugisset Decanus ad. excommunieationem i, de interdictiam , si licitam existimasset corporalem occisi nem flX. Ad primum argumentum a ratione petitum respondent, bona temporalia utique esse media ad vitam alendam , conservandamque . Verum negant haec a fure ita ausent posse omnia , quin sufficientia supersint ad vitam sustentandam. Pauperes bonis carent ; sed patrimonium ita divina providentia situm habent. Argumentum istud ad summum evinceret, tunc dumtaxat licitam esse invasoris bonorum Oecisionem, quando hic omnia omnino bona auferret; ita ut nihil remanearet spoliato, quo vitam aleret. Porro hic non sistit argumentum I sed occisionem furis licitam eontendit, quoties rem magni valoris fur surripit, tametsi pingue patrimonium supersit invaso, quo vitam sustentare commode valeat. Igitur vix um quam eveniet ut latro ita spoliet hominem bonis temporalibus , ut hic interire cogatur ex bonorum desectu. Quod si adversarii urgere persistant hunc metaphysicum casum, tunc alia via planissima repellendi sunt . Admissa enim difficillima hypothesi quos latro ita denudare contenderet hominem bonis Omnibus, ut, iis ablatis, necessario mortem oppetere cogeretur , tum eveniret quod canon Iaudatus narrat, nempe latronem te , tuaque invadere ; atque adeo licitam esse defensi nem occisivam ob vitae propriae conservationem . Ergo argumentum factum aut

nihil evincit, aut evincit, non propter bona, sed propter vitae propriae custodiam occidendum latronem esse. XI. Ad secundum argumentum respondent , utique vitam spiritualem latronis bonum esse snperioris ordinis, & vitam temporalem aggressi esse bonum ordinis inserioris . Sed quid inde Hinc insert D. Thomas post ceteros Patres , licitum numquam esse privata auctoritate intendere mortem proximi; sed solum licitam esse intentionem qua quis constituit defendere vitam propriam, licet ad istius vitae defensionem praeter intentionem sequatur occisio invasoris . Quare , si vix ob vitae defensionem in praxi contingit aliquem inculpate occidere invasorem, quid dicendum de occisore invasoris bonorum Vita humana inter bona creata naturalia s premum locum tenet. Divitiae autem infimum locum habent inter naturalia bona creata. Ergo saltari est argumentatio ab uno ad alium ordinem . si bona divitiarum essent eiusdem ordinis cum vita humana, tum argumentatio aliquid inferret; verum, cum sint alterius, & valde inserioris ordinis, argumentatio evidenti Iab rat sallacia, Conservatio vitae propriae a natura indita est e saepissime annexa est vitae spirituali. Si enim qui invaditur, inquinatus sit noxa aliqqa mortali. est eiusdem, immo quia innocens respectu conflictus , superioris est conditionis ac invasar, Ne inulta. Licet custodire vitam humanam , quae est cuique inter bona ordinis Dissiligod by Corale

357쪽

3, o LIB. VII. IN DEC ALOGUM.

diuiti naturae supremum bonum , etiam cum radirecta octisione invasori Etiam hae ratione licitum quoque erit Occidere invasorem bonorum temporalium. quae sunt ordinis valde inlarioris Consequentia falsa est, non secus ae ista . I, sententia adversariorum licitum est Occidere invasorem rei magni momenti . Et to licet occidere inva brem pecuniae exigui aloris. Piso consequentiam Quamquam vita corporalis sit exigui vatoris relate ad vitam spiritualem ; nihiloseelua, licet occidere aggremem vitae corporalis , etiam si sequatur iactura vitae spiritualis eiusdem . Ergo potiora iure, quamviL pecunia sit exigui vaIoris comparata ad mille aureos , fas erit interficere raptorem illius L Plus namque distat valor totius auri dc argenti a pretia vitae humanae, quam distet valor unius obu-Ii a valore ingentix thesauri L Et tamen argumentatio non tenet r Licita est occisio suris mili aureorum : ergo dc occisio fiaris unius Obuli .. Igitur neque argumentatio ista. consistet r Licita est indirecta occisia invadentix vitam humanam: ergo licita quoque erit occiso invadentis bona . Quare potissimum argumentum cui innititur tontraria sententia, mera fallacia est. Ad ultimum respondetur, ne

quaquam hoe molo aperiri viam latrociniis, de rapinis . Numquid , quia Ecclesia prohibet adulterae depreheniae in ipso delicto occisionem, viam aperit adulteriis . vel audaciores efficit adulteros Ρcenae constitutae in latrones sunt; de suprema potestates vigilant in eorumdem punitionem PlurR quippe sunt institutae suppIicia: ad furta impedienda Εκ ad veria autem sanguinaria opinione plurima sequuntuc homicidia eum publicae tranquillitatis perturbationeia :XII. Haec sunt utriusque opinionis argumenta Si quod ipse sentio , exprimeroe volo, prior sententia Eeangelio , Patrum doctrinae, spiritui Christianorum eonsormior videtur, mihique sane probabilior Quid quod vel ipsae supremae potestates

neminem laqueo suspendunt ob nrtum deeem aut viginti aureorum η Et christiani Theologi ob unius 'aureh reuin si ingens damnum inserat, homino morte plectendos esse decernunt Haec proinde quae sequuntur. iuniorum dogmata, ea quam omissiliis laxa , reiicienda sunt. Xm is Sicut licet vitam defendere, ita etiam bona, externae, quae Vitae sustei si latioΛr, STATUS, HONORISQUE conservationi, deserviunt. Immo hoc etiauiclericis, ae Religiosis. lilitum est. UM P. Utva in Trut. ix strop. I7. A --ri VII. num Ib qnaec opinio damnata ab Illii strissimo Clera Gallicano anno I Noa tamquam legi Dei , Ordini caritatu divinitus instituta contraria , is ut perniciosa . ἐν

erroneae

XIV. Laxam quoquo, δc salsam denseo sequentem doctrinam P. Legit LG. H.

de ius. τυ. In dub. II. 'er sia is Si , roe aecepta , fugias , tunc potain n is sequi, dc ferire; vel si necesse sidi, eminus. Telo peteres Imadra σα meas Petri famulum, vel arte magicae Per daemonem, nin alia. ratione qaam nece tua. P.-ν. sic

358쪽

, siti impediri ; si. coniuraveris in mea damna si impedias inique meos creditores. ne mihi satiaucunt; si salsa accusatione, Vel falso testimonio me sortunis cone tia evertere, nec uia insio impedist i suppetat. ri phctrina partim damnata est in reluis propositionibus, Prostriptis ab Innocentio XI. di partim vi rect rati inationi proscribenda insertur. . XV. Falsam qmque ii di pernici 'sam reputo sequentςM sententiam , quam dωcςt P. Ludovieus Mutina m. - um. . de iust. is Arbitror fasis universim esse Utersicere eum Iut nos intersi cere decrevit, quandy aliter nothes patet via evadendi mortem, grave Periculum mortia, quod nequitia illius ex is eu de to nubis immi ei; sive qui id ita decrevit, dicendus iam aggrpssor sq, si vo non et id eηim quastio est de voeabalo. iXVI, Horroris plςna est seque A RANnti . quam destiadit Leander a SS. SMramen Q Part.Wtra I. II. diis x I Udri Ση. is An e X eo solum quod Mgressor V ni3ρ, dς accedat suini 'rmis costra aliquem, Verisimiliter causa offendendi , ., possiti aggressus licite, rei sine irregularitat. nota eum occidete Z Probabilius is longe respondeo, posse licite, ec sine periculo irresularitati* eum mcidere ἰri dummodo proba=ilit r, prudenterque iudicet ad ipsum Rogensit c usa , vel oc-

XVII. Tq; . alias laηish- opiniones brevitatis gratia onustu : tum qAia Plures relatue suexqnt i litio disputat ionis; tum quia ex iis quae dista sunt, cunilatat

remanent. . . ' . . . . - i et

XVIII. Disputant docti iuniores super quantitate bonurum necessaria ad licitam suris occisionem. Convenit penes omnes non esse occidendum larem ob rem le-Yioris momerui . Quia , inquit Lςs tua. V II de inst. cap. IX. dub. II. num. O .Pag. T. pro re minima no videt r concessum: m defensetetis ςun rgnto ali ius m D. V enim valde iniquum ut pro pomo , vel etiam uqa aureo serv4ndo alicui vita auferatur. Si tamen ribi verteretn probra , nisi rem furi extorqaeαι , pc es ς- ri, is si opus esset, etiam exciterae toto Salt*m et tunc enim non ram Mi quam honoris esset defensio. Igitur . si vi tibi quispiam pomum, vel aure*m e manibus ςκ torq-re Pertentet; poteris resistςre ; &, si up F suerit, illiun occidere ob de sensionem honoris, quem amitteres in uniuet mmi, vel aurei violenta rapin QVin' suh linrem probabilit temr Hi sunt qui clamanx : Betum meum suavς es. XIX. A unt tamen, ad licitam occisionem necesse esse ut spes desit recuperandi rem surto sublatam in iudicio. Si enim speras tς fore recuperatur'M bsta tua in iudicio, n00 γῖς. susem incidire. Subdit tamen P. Lessi is, seo rit. num. N.

359쪽

esse, ut docet Caietanus art. 7. eoEigitur ex dictis i quia quUque ius habet des , adendae suae possessionis, etiam civilis, quamdiu furem habet is eo pectu . Hine eoilse quitur, quemcumque hominem esse suprema potestate instructum . Si enim etiam tum licet occidere invadentem lura aliena , bonaque rapientem , cum via patetreeuperandi eadem bona apud Iegitimum iudicem; consequens est profecto super flua esse omnia iudicia. Iuxta quippe hane novam, re universae antiquitati ineo gnitam doctrinan , quisque iudex supremus est Nith, 6c mortis . Neque pluribuopus est, ut tam manifestam laxitatem labefactemus , qua licitum b)ropugnatur quod est humanae societati maxime perniciosum.

XX. Sed adhue integra manet inter recentiores Theologos controversia , quaenam videlicet quantitas necessaria sit ad licitam furis occisionem. Salmantieenses

ract. xxv. cap. I. punct. 4. 1. q. num. 86. recensefit varias Theologorum sententias. Ludoviens Molina Tom. IV. tract. III. disp. Nur. num. 6. assignat unum aureum ,

aut quid minus, si, resistente domino, surripiatur. Nullum tribunal vel Ethni eorum hominibus vitam adimit pro re adeo exigua. Quare haec opinio damnata fuit ab Innocentio XI. in hac propositione 3 I. Regugariter occidere possum fure pro conservatione unius aurei. Alii assignant duos aureos, alii tres , alii quatuor , alii quinque. Vix unus benignitatem probabilisticam adeo dilatat', ut' ad quantiatatem decem aureorum pertingat. Laudati Salmanticenses sic. eis. num. 87. omnes relatas opiniones ut probabilEs reputant, excepta damnata ab Innocentio. Verum

dc haec probabilis reputaretur, nisi damnata suisset. Probabiliorem tamen reputant sententiam Soti, asserentis non esse Occidendum furem Pro valore quatuor , aut quinque ducatorum. NXI. Ego, ut dixi, vix eoncederem , casum repertum ire in quo IIcIta esset sursi occisio ob solam meramque rerum defensionem. Tamen, admissa etiam haesententia, omnes relatae opiniones mihi improbabiles, dc falsae sunt. duodnam , quaeso, tribunal ad mortem' damnat furem ob simplex & purum furtum decem , aut viginti, aut quinquaginta, aut centum etiam aureorum Lata utique alicubi Iex est adversus insidiatores, de grassatores viarum, vulgo dictos Assassisi , quos ob artem infamem, crudelemque quam exercent. Ob furtum etiam parvum laqueo suspendendos decernitur. Alibi etiam ob gentis alicuius nimium propensae ad furta, poena mortis tonstituta est vel ob levia surta propter boni communis conservationem. Ceterum sensus ipse communis hominum , praeeisis peculiaribus eircumstantiis, non permittit hominum occisionem ob furtum illius pecuniae quam

praeshiunt Theologi ad licitam occisionem. Quid ergo dicendum Respondeo, mentillo patio induci poste ut reputem ricitam hominis occisionem ob solam pecuniarum ablationem. Tamen, admissa etiam probabilitate adversae sententiae, dicerem, numquam licere homicidium ob furtum duorum, quatuor, aut sex , aut de

360쪽

DISS. UNI C. DE HOMICIDIO. 333

tem aureorum. Quoniam homo facile sibi prospicere potest , ni brevi talis furti iacturam laboribus, industria, aut alio licito modo compenset. Rigida haec sunt inquis. Dulcia hare esse respondeo christianae legis documenta. Quid, si vita pauperis consistere haud posset, illa pecunia sublatas' Iam diximus supra casum esse metaphysicum. Tamen, etiam eo admisso, tum non pro sola pecunia, sed pro vitae defensione, occisio licita dici posset. Revolve omnium Patrum opera; & vix

invenies pro vitae defensione permissam ab ipsis invasorum occisionem . Nova avistem Theologia eo devenit, ut pro sex, pro quatuor, aut pro duobus aureis homines occidendos doceat. XXII. Itaque, si permittendum privatis hominibus homicidium ob rerum de- sensionem aliquando esset, tum solum licitum dicerem , cum fures domos expi- Iant, viatoribus insidiantur, infamemque professionem exercent in gravissimum boni publici detrimentum. In his enim casibus, & contra eiusmodi latrones, graia satoresque existimo a supremis potestatibus legem reapse, sin verbis expressis , latam esse, qua facultas singulis, quemadmodum adversus baianitos, impertitur Occidendi similes latrones. Et tunc homicidium fieret non privata, sed publica auctoritate. In his, similibusve casibus sortasse homicidia furum, dc latronum licita erunt. Ceterum tecum serio animo reputa, christiane lector, quam sit moderna Theologia crudelis, & sanguinaria. Christianus frater tuus eodem infinito pretio redemptus, fame, penuria, necessitate urgente adactus, occasione oblata, sex nummos aureos tibi diviti furatur. Furtum istud tibi utique gravis est detriment

minime tamen talis, ut in necessitatem te coniiciat. Et tu ob servandos hos Paucos nummos, non ad naturam, sed ad statum dumtaxat aliquantulum necessarios, effundere sanguinem statris tui licite poteris e Et ob haec temporanea, sugacia, Vanaque bona, quae lex christiana toties contemnenda inculcat, licita erit fratrum occisios Dices, has esse pias, devotasque exclamationes. Ego vero reponam. adversas opiniones redolere animorum non benignitatem, sed strinam crudelitatem. Reponam eas esse novae probabilitatis immania , truculentaque commenta, pugnantia cum evangelicae caritatis lege, dc communi Patrum doctrina ,

ae traditione.

XXIII. Quaeres. Quid, si fur rem ablatam in tuto posuisset ρ Liciιum ne esservi eamdem auferre , furemque resistentem occidere 1' Resp. Adsrmant plures Pr babilistae, Vasquee de resin eo. v. g. i. dub. 8. num . . Lemus Lib. II. de tum cap IX. dub. I I. Lugo de iust. Tom. I. disp. κ. see. 9. Leander de irreg. diis. x m. quaest. I x. Tannerus, Diana, dc alii.

XXIV. Contraria sententia vel penes ipsos Probabili istas probabilioc est, mihique vera. Si enim non licet occidere iniustum bonorum invasorem , multo minus licebit iniustum detentorem necare . Hanc sententiam docet conceptis vet-

SEARCH

MENU NAVIGATION