Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

364 LIB. VIII. IN DE CALOGUM.

dum nimis detinetvν earnalibus delectationibus, nos curat pervenire ad spirituales ,

sed fastidit eax.

IV. Luxuria ergo simplicem mentis intellitentiam , quae finem ut bonum apprehendit, consilium de his quibus finis comparatur, iudicium de his quae agenda ocia currunt, & rationis proeceptum, quod executionem imperat, involvit, perturbat , vitiat, depravatque quatuor recensitis impedimentis , caecitate mentis, in 1 fide ratione, praecipitatione, inconstantia. Voluntatis actuum similiter oeconomiam con isundit, pervertitque immanis libido . Destruit enim finis intentionem amore sui , in quo finem constituit. Ex hoc amore proprio oritur odium Dei , qui voluptates carnales prohibet. Electionem denique mediorum perturbat, inseritque amorem praesentis saeculi : & tandem hunc amorem consequitur horror , ac desperatis ae ternae selicitatis : quoniam voluptates carnales Vitae praesentis fastidium pariunt caelestium deliciarum . Haec omnia experiuntur libidinosi, dc voluptatibus dediti homines : eodem semper luto haerent, dc in faecibus suis volvuntur , ut sues rvix in caelum erigere mentis oculos audent : Deum Masphemant, quod tam sua ves voluptates prohibuerit : mortis, futuraeque Vitae recordationem excutiunt, ne

amaritudinem ullam suis deIectationibus aspergant. Vides illos in consiliis caecos , praeeipites, inconsideratos, numquam sibi constantes, dc bona omnia dilapidantes ad luxuriam explendam. Displicent sibi ipss, Ac vehementi, ac perpetua siti aradentes, lutulentas aquas quaerunt, ut ipsam extinguant. At quo plus bibunt, eo plus aestuant, quin refrigerium aliquod umquam assequantur . Quam sint libidinosi ad publica ossicia, & regimina inepti, nemo non videt. Nulla in ipsis prudentia , consilium nullum : ut suis piguis cupiditatibus morem gerant , omnia tum dirina, tum humana conculcant. Quod si proprium patrimonium, corporis sanitatem. & animam ipsam prodigunt ; numquid publicam aliorum selicitatem promovebunt 3 Quare, si illi ipsi sibi rationem adimunt , seque in iumentorum gregem sponte coniiciunt , iure dc merito a quacumque dignitate , Ossicio , atque regimine, ut stupidi, dc sui entes, repelli omnino deberent. Nec opponas, luxuriosos te agnovita consilio, dc prudentia praeditos. Nam, quod perrarum est ,

communem legem non tollit. U. D. Thomas sic. cit. ad 4. praeter enumeratos octo haxuriae fetus, partim ad intellectum , partim ad voluntatem spectantes , atque inficientes utramque hanc hominis facultatem , quatuor alia istius hydrae monstra recenset , quae externa

sunt, dc locutionem ipsam inquinant, nimirum turpiloquia, scurrilia, Iudrica ,. &stultiloquia. Dicendum, quod illa quae Isidorus ponit, sunt quidam inordinati actus

exteriores, is praecipue ad locutionem pertinentes : in qua est aliquid inordinatum quadrup iciter . Uno modo propter materiam : or sic ponuntur turpiloquia : quia enim ex abur otia cordis os sequitur, ut dicitur Matth. XII. luxuriosi, quorum cor

392쪽

os ι-pibus concupiscentiis plena. , de Deiri ad tinpia verba pνGumpunt . Secum do ex parte ea ae et quia enim luxuria inconsiderationem, ἐν praeemitationem eam sat, eon quens est quod faciat prorumpere in verba seviter, is ineonfiderate dicta , quae dicuntur scurrilia . Tertio quantum ad finem : quia enim Iuxuriosus desectati nem quaerit , verba sua ad delectationem ordinat; ἐγ sic prorumpit in .erba Iudiaera. Quarto quantum ad sementiam Nerborum, quam pervertit luxuria propteν eaeeitatem mentis quam causat; ἐν sic prorumpit in stultiloquia; utpote eum suis is bis praefert delectationes quas appetit , quibuscumque aliis rebus . Hactenus pulcherrime Angelicus Doctor . . VI. Quaest. III. Quot sint luxuriae Decies ρ Resp. Gratianus in meret. eaus xxv r.

vaest. I. cap. II. F. Cum ergo Meo quinque tantum enumerat . Alii sex designant . Communis sententia septem esse docet . Sunt autem fimplex fornicatio , adust eium , incestus , stuprum , raptus , Uicium contra naturam , sacrιίegium . Quamvis D. Thomas a. a. quos. clIU. art. I. sex tantum enumeret , sacrilegium ad aauit rium revocans , quod adulterium spirituale nuncupat ἱ tamen artis. IO. ei uidem quaestionis sacrilegium considerat ut . peculiarem luxuriae speciem.

VII. Ratio diversitatis specificae sumitur a materia, ieu obiecto, secundum quod rationi opponitur . Venereae delectationis obiectum duplici via rationi repugnat . Primo modo, cum aut finem delectationis impedit , qui est prolis generatio, &hoe est vitium eontra naturam I aut impedit prolis educationem, & est fimplevomisatio . Altero modo repugnare delectationis venereae materia seu obiectum recte rationi potest , prout resertur ad alios homines : quod duobus evenire mo dis potest . Primo ob seminae qualitatem , cui debitus honor non servatur , ut si sit aut assinis, aut consanguinea : eui si vir misceatur, perpetrat incestum. Secundo ob potestatem cui semina subiacet et si enim subdita marito sit, qui eam agnoscit, adulteriam eommittit; si vero sub paterna potestate constituta sit, commixtio stuprum est; si e domo paterna auseratur, & vis adsit, raptus dicitur; denuque si Deo per votum dicata suerit , sacrilegium est . Hae sunt luxuriae species quae singularem produnt repugnantiam cum recta ratione , suntque genere suo

peccata mortalia.

VIII. Quaest. IV. Distingvuntur ne omnes species Luxuriae intra proprium genus essentialiter, vet tantum areidentaliter e Resp. Prolixam, dc valde implicatam Scholastici disputationem habent super quaestione proposita . Convenit penes omnes , fornicationem, pollutionem, bestialitatem, & sodomiam esse species atomas, maxime post am propositionem ab Alexandro VII. damnatam. Id in quaestionem vertunt, idem ne dicendum sit de adulterio, incestu, stupro, raptu, sacrilegio . Adfirmant plures : negant alii, quos inter Salmanticenses tract. XVI. ωρ. I. punct. 3.

Quam sit ad praxim inutilis disputatio isthaec , nemo non videt . Prior sententia -

393쪽

LIB. I IN DE CALOGUM.

sustinet, adulterium, stuprum &c. ita contrahere essentialiter genus luxuriae, uespeete atoma distinguantur a simplici krnicatione . Iuxta hanc sententiam in assi. ulterio nota sunt duae malitiae specie distinctae , altera fornicationis, altera iniustitiae, quae adulterium constituit ; sed est una ista species , eonflata ex Qrnieatione, & adulterio ; est una malitia , utramque malitiam sernicationis, & adulaterii eontinens ia Secunda sententia negat , intra genus luxuriae essentialiter distin gui adulterium a sernieatione ; ita ut adulterium sit ultima specifica disserentia , eontrahens essentialiter genus luxuriae , dc constituens unam speciem ammam quae eminenter continet utramque malitiam fornicationis, de adulterii e sed eoi tendit, in adulteris esse duas malitias specie distinctiis, quae nequeant unam te tiam malitiam ex utraque eonflatam efficere, eo quod adulterium sit ei reum sta tia accidentaliter adveniens luxuriae generi . Siquidem adulterium peculiarem iniustitiae speciem prodit , quae ad ge s luxuriae revocari nequit; sed est omnino. disparata , di ad aliud genus omnino diversum pertinens , nimirum iniustitiae .. Porro tune ex genere, de disserentia una species atoma coalescit , quando differentia intima est, suaque natura contrahens, limitansque generis potestatem. Iniustitia autem adulteri, extima prorsus est generi luxuriae , & ad aliud genus

pertinens . Ergo nequit ita genus luxuriae contrahere, ut efficiat unam speciemat mam, continentem eminenter utramque malitiam adulterii, Ac fornicationis ;.

sed sunt duae malitiae specie distinctae, & accidentaliter copulatae . Satis compertum est quam inutilim sit haec metaphysica disputatio . Uteumque enim res se se habeat, utraque sententia doeet, duplicem in adulterio, in incestu dce. reperira

malitiam in consessione exprimendam L Quod porro hae duae malitiae unam tertiam per modum generis, Ac differentiae eonflent ,. utrique aequivalentem I aut quod duae remaneant accidentaliter coniunctae , tamquam duo ad diversa genera pertinentia: mera speculatio metaphysica est, nullius prorsus utilitatis . Utraque opinio non contemnenda argumenta pro se habet , quae expendere minime sion venit, cum nullum inde emolumentum spereturia

De ea litate , quae hoc sexta mandato rubetur

L Uodlibet praeceptum, dum vitium prohibet, contrariam. virtutem iubet iaIdeo Deus luxuriam. vetat, ut castitatem colamus. Hoc theologicum Principium certusimum altius memoriae commendandum est, utpote summi momenti. Si in hane luculemissimam docii in collapsae disciplinae Regulares an

394쪽

DIS S. L. DE LUXURIA G. 3ς

inum intenderent, extemplo intelligerent quam sit enormis illorum error qui a tumant , votum paupertatis non Praecipere communitatem , dum vetat proprieta. tem; si ideo votum prohibet proprietatis Vitium, ut virtus excolatur communiistatis. Verum de hoe obiter , cum hac de re fusius alibi disputatum sit. Ad nostra igitur regrediamur . Catechismus Concilii Tridentini III. Part. in ε. p-reptiarum. a. hanc doctrinam confirmat his verbis et Hoc praecepto musta continentur ... Eius duplex vis est : altera . qua diferais verbis adulterium vetat; altera, qua eam sevientiam inc&fam babet, ut animi corporisque easitarem euamias. Duo erisgo spectat mandatum istud. Primum sub nomine adulterii quamcumque delecta tionem veneream illicitam prohibet . Secundo iubet ut quisque virtutem castitaris animi, & corporis colat. Animi igitur desideria, & depectationes pravas coe cere quisque debet; corpus vero purum, di intaminatum ab omni immunditia custodire. Id enim prodit vel ipsum castitatis nomen, quod a castigando tum an,

mum, tum corpus nuncupatur. - . . . . . ,

II. Duplici in sensu castitatem accipit D. Thomas 2. 2. quas . CI I. aria a. Pr,mum in sensu minus proprio , seu metaphorico , prout significat animi puritatem , nulla peccati labe inquinatam et quo in sensu loquitur D. Paulus II. ad C rint. xa. Despondi enim vos uni viro virginem eastam exbibere Christo . Haec castitas spiritualis est, in caelestium contemplatione sita, opposita fornicationi spirio tuali, vi cuius mens delectatur in rebus creatis contra ordinem a Deo praescriptum , iuxta illud Hieremiae Iir. Tu autem fornicata es eum amatoribus multis διamen revertere ad me dicit Dominus, ἐν ego suscipiam te. In hac acceptione castitas virtus generalis est. III. Castitas proprie accepta peculiaris virtus. est, quae concupiscentiam Cominpescit in delectationibus venereis, ne limites excedat aut loci, aut temporis, aut status cuiuiuumque personae . Quare sicut abstinentia moderatur usum in escule eis, & sebrietas in poculentis ; ita castitas cohibet usum voluptatis in rebus v nereis . Audiamus Angelicum a. a. quaest. el I. artic a. 2 omen eastitatis dupliciter AEccipitur. uno modo proprie; ἐν se est quaedam sperialis virtus, babens Deriast materium , femeet e neupiscentias delectabilium, quae sunt in venereis . Alio modo ποmen castitatis areipitar metaphorice . Sicut enim in eorporis commixtione consistit delectatio venereorum , circa quam proprie est eastitas, ἐν oppositum vitium , sci cet luxuria ; ita etiam in quadam eoniunctione spirituact mentis ad res aliquas e-nit quaedam delectatio, circa quam est quaedam spiritua is castitas metaphorice diacta , mes etiam spiritualis fornicatio fimiliter metaphorice dicta . Si enim mens ho- misit delectetuν in spirituaῶ eo iunctione ad id eui debet coniungi , 'licet ad Deum, is abstiηeat se ne desectabiriter asis coniungatur contra debitum divini oriadiis , dἰritur ensitas spiritualis . . . Si autem dinctabister eontra debitum divin7

395쪽

3G8 LIB. VIII. IN DE CALOGUM

ordinis ciniungatur mens quibuscumque aliis rebus, dicetur fornicatio spiritualis .se Et bu modo accipiendo castitatem, castitas est generaris virtus. IV. Castitas proprio in sensu accepta duplex est.. Altera persecta , imperfecta altera. Illa ab omnibus voluptatis carnis, sive licitis, sive illicitis, abstinet, nuptiis exclusis; dc appellatur virginalis . Haec solas voluptates carnis illicitas reii cit : quae dividitur in coniugalem, dg vidualem. Coniugalis abstinet ab omni copuiala illicita, servatque in usu matrimonii regulas loci, temporis, finis, a recta ratione praescriptas. Vidualis est quae post matrimonium sibi temperat ab omni cara nati copula. v. Disputant Theologi , sit ne divisio isthaec castitatis in virginalem , eoniugalem, & vidualem generis in species. Respondet D. Thomas a. a. quaest. cir I. aristic. 3. ad s. casitas coniugalis ex hoc sis. habet laudem quod abstinet ab illieitiamluptatibus . Unde non habet aliquam excellantiam supra communem castitatem . Viduam autem addit quidem aliqum supra castitatem communem , non ιamen per

.enit ad id quod est perfectum in materia ista , scilicet ad omnimodam immunitatem Tenereae voluptatis , sed fora virginitas : is ideo sola virginitas ponituν virtus specialis supra castitatem , ficus magnificentia supra Bberalitatem . Paucis ergo habes , nec coniugalem , nec vidualem castitatem esse virtutem a communi castitate dictinctami sed tantum modos eiusdem

In quo sita sit mirginitatis notio, oe qua rationea castitate distinguatur.

I. EM hanc paucis expedit Angelieus a. a. quaest. HII. artic. I. ubi & n I, . men, di essentiam virginitatis declarat his verbis . Nomen virginitatis avi re sumptum videtur : is sicut il*d dieitur virens , is in suo virore persere exod non es ex superabundantia eaAris adustionem expertum ; ita etiam virginitas boe importat quod perisna cui ines , immunis sit a concupiscentiae adustione , qu esse videtur in consummatione maximae delectationis corporalis , qualis es venere rum delectatio . Unde Ambros dicit in Lib. I. de virginib. quod easitas virginalis es expera contagionis integritas . In delectatione autem menereorum tria es confiderare ἰ unum quidem , quod es ex parte corporis , scisicet violatis signaculi virginalis et aliud autem es, in qua coniungitur id quod es animae, cum eo quod est corporis , scilicet ipsa resolutio seminis delectationem sensibilem causans e tertium autem es Dium ex parte animae , scisieet propositum perveniendi ad talem delectationem .

In quibus tribuι i/ quod primo positum est , per auid a se habet ad moralem

actum

396쪽

actum, qui non est oderatur per se, nisi secundum ea quae sunt animae: secun m vero mate Vialiteν δε babet ad actum moralem et nam θnsibiles passiones sunt materia moralium a ctuum e tenium vero δε habet formaliter , is completive et quia ratio moralium in re quod est rationis, eompletur . Quia ergo virginitas dicitur per remotionem praedictae eorruptionis, consequens es quod integritas membri corporalis per accidens se babeat ad virginitatem e ipsa autem immunitas a delectatione, quae confiit in seminis re Iurione, se habet materialiter : ipsum autem propositum perpetuo abstinendi a tali deI Milanae , D babet formaliter, em completive in virginitate. IL Duplex ergo virginitas. Altera naturalis, seu materialis, in carnis integritatea cuiusque impurae contagionis labe immuni sita , quae amitti per matrimonium potest absque peccato a ideo virtus non est. Altera moralis, quae praeter natura lem virginitatem adfert propositum constans firmumque perpetuo eamdem cust diendi integritatem. Si propositum hoc non includat perpetuam abstinentia in a quacumque re venerea, sed solum sit temporarium, usque dum matrimonii ocea-so occurrerit; non habetur virtus virginitatis. Heine puellae quae integritatem virginalem ad matrimonium usque servant, virgines quidem nuncupantur; virgiis nitatis tamen virtute praeditae minime sunt, ob desectum propositi deliberati per petuo servandi suam integritatem. III. Quaest. I. Es ne virginitas haee virtus a castitate distinctas Resp. Adfirmat D. Thomas a. a. quaest. clis. art. 3. hac ratione . Manifestum es quod ubi est speetalis materia boni habens specialem exeellantiam, ibi invenitur specialis ratio virtutis ; sicut Fatet in magnificentia, quae est circa magnos sumptus, ex hoe est specialis vinas a Liberalitate distincta, quae communiter o habet circa omnem pecuniarum usum . Hoc autem quod es conservare δε immunem ab eaeperimento venereae voluptatis ' habet quamdam excellantiam laudis supra boc quod est confervare δε immunem ab inordis sione venereae voluptatis. Et ideo virginitas est 'quaedam specialis virtus, babens D ad castitatem, sicut magnificentia ad Δberalitatem. IV. Disputant in utramque partem Theologi , sit ne necessarium votum , ausussiciat solum propositum, ut virginitas sit specialis virtus a castitate distincta . Votum requiri, propositum firmans, docere videtur D. Thomas a. a. quaest. Clar. nrt. I. ad 4. his verbis. Virginitas, fecundam quod est virtus , importat proposit mvoto firmatum integritatis perpetuo seevandae. Dicit enim Augustinus in Lib. de virgianitate, quod per virginitatem integritas earnis ipsi Creatori animae , is carnis vovetur, consecratur, servatur. Unde virginitas, secundum quod est virtus , numquam mmittitur, nisi per peccatum .

V. Salmanticenses tract. xxv I. cap. I. punct. s. F. I. num. II ' respondent, D. Thomam nomine voti significare dumtaxat, quod propositum integritatis virginalis servandae debeat spectare divinum obsequium Deo liberius praestandum. amob- Tom. IV. A a

397쪽

3 o LIB. VIII. IN DE CALOGUM

tem 'virginitas Vestalium virtus non erat, quia ob finem vanum, & humanum servata. Quod declarat Angelicus ipse ibidem in co . artievo sic inquiens r atibaeuidem propositum laudabile redditur ex fine, inquantum scilicet boe M ad .aeaudum rebas diminis. Confirmant Iaudati Salmanticenses non requiri votnm, sed satis esse propositum, ut virginitas sit peculiaris virtus, pluribus aliis D. Thomae auctoritatibus, potissimum ex IV. Sent. dist. -κ m. quaest. ID. art. I. & ex 2. f. . . cirr. ori. 3, ubi solius propositi mentionem Angelicus facit r quod verum habet. At restanti non est, ut longiorem requirat disquisitionem. Mihi tamen probabilior sententia est, D. Thomam requirere votum e propositum firmans e quia ratio quam adducit, ineluctabilis videtur, Videlicet virtutem non amitti , nisi .per peccatum . Propositum autem absque peccato Violari potest. Ideo enim quis proponit , & a voto abstinet; ut liber sit ad nuptias ineundas . Et sic docent Caietanus a. a.

munis quoque sensus id habere videtur. Nam tam homines , quam mulieres , quae virginitatis amore uagrant, eam voto Domino consecrant. VL Quaest. II. EI ne virginitas excellantior matrimonioe Re . Adfirmant omnes Catholici cum D. Thoma a. a. quaest. citi. art. q. vhi hoc pacto huiusmodi veritatem, quae fidei est, evincit. Dicendum, quod, sicut patet in Lib. I. Hierommi con-pra Iovinianum, hic error fuit Ioviniani, qui I Uvit , virginitatem non esse matrimo-xio praeferendam. Qui quidem error praecipue destruitur ἐν exemplo Christi , qui ἐν matrem virginem cist e, is ipse virginitatem servavit; is ex doctrina Apostoli, qui

I. ad cor. VII. virginitatem confusiit, tamquam melius bonum ris etiam ratione : rum quia bonum divinum est potius humana bono : tum quia bonam animae praefertur bono se poris a rum etiam quia bonum eontem alivae vitae praefertur bono activae. Virginital autem ordinatur ad bonam animae fecundum vitam contemplativam, quod est cogitare ea quae sunt Dei; eoniugium autem ordinatur ad bonum corporis , quod est corporalis muli sitatio generis humani, is pertinet ad vitam activam e quia vir , , mulier in matrimonio viventes necesse habent cogitare quae sunt mundi, ut patet per Ap storum I. ad cor. v I i. Unde indubitanter virginitas praeferenda est continentia coniu

VII. Advertendum, comparationem seri status virginalis cum statu matrimoniali; secus inter sacramentum δέ virginitatem et nam patet sacramentum praestare virginitati.

Lutherani & Calvinistae, Ioviniani aliorumque haereticorum assectae, praeceptum a Deo Primis parentibus impositum Genes. r. Crescite, ἐν multipheamini , , replete terram. Huic divino mandato adversatur virginitas. Ergo aut est a Deo prohibita. aut inferioris excellentiae matrimonio. IX.

398쪽

IX. Soplissima istud pluribus laeeulis ante Lutherum , dc Calvinum diluerat An gelicus a. a. quaestici M. art. 2. ad I. Praeceptum babet rationem debili.,' ut supra dictum est. Dupliciter autem aliquid est debitum. Uno modo , ut impleatur ab uno; imboe debitum fine perpato pr.eteriri non potes . Aliud nutem es debitum implendum a multitudine; is ad tale debitum implendum non tenetur quilibet de multitudine. MuI ia enim multitudini funι necessiria, ad quae implenda unus non fuscit ; sed impcdaeuo a munitudine, dum unus hoc, alius Uiud facit. Proeptum igitur legis naturae bainini datum de eomestione, necesse est quod ab unoquoque implentur : aliteν enim iInvia duum conservari non posset. Sed praeceptum datum de generatione respicit totam muLtitudinem hominum, cui necessarium es , non solum quod multiplicetur eorporalitersae etiam quod spiritualiter proficiat. Et ideo sufficienter providetur humarae multitu diai . F quidam carnali generationi operam dent , quidam vero ab hae abstinentes , eontemplationi divinorum vacent ad totius bumani generii pulPhritudinem , ἐν fam-iem. Sicat etiam in exercitu quidam cora custodiunt, quidam signa deferunt, ' 1dam gladiis decertant : quae tamen omnia debita sunt multitudini , sed per uxum implexi non possunt. Aliqui contendunt, Deum citatis verbis non imposuisse praeceptum , sed tantum benediκisse hominibus, dc approbasse matrimonium e pro qua opini ne adducitur Augustinus Lib. XXI. de civ. Dei cap. D. & Lib. XIM ev. xx I. ubi explicat laudatum textum; led nec in quaestionem vocat, fuerit ne illud praeceptum, vel non. Ceterum D. Thomae responsum plane Avacuat argumenti dissicultatem; & praeceptum, quod admittit, rationi magnopere congruit . Neque nim minus necessaria est speciei quam individui conservatio. Porro, si comestura ad individuum alendum sub praecepto cadit, potiori iure commixtio maris & seminae praecepto imponenda erat, ut naturae humanae species consisteret. X. Opponunt iterum Lutherani, & Calvinistae. Virginitas a Deo praecepta non est : ergo superstitionem sapit, eam per votum Deo consecrare. Ille enim cultus superstitiosus habetur qui a Deo non 'praecipitur . ut patet ex Deuter. cap. XII. κω praeeipio tibi , hoc tantum facito Domino: nee addas quidquam, nec minuas. XI. Falluntur turpiter Lutherani , & Calvini stat , autumantes id solum Deo gratum esse quod ab eo praecipitur. Quin, quo liberior est victima , eo est gratior, dummodo honesta sit. Virginitas suapte natura hostia pura est, di immaculata . Libera quoque est, cum cuique liceat matrimonium contrahere . Ergo Deo gratissima. Superstitiosa ne fuit virginitas, quam Christi mater Deo obtulit Z Dis. putant quidem Theologi , sit ne eongrua voti materies res a Deo praecepta. Et quamvis communior adfirmet sententia , non desunt tamen qui negent. Nemo autem unus in discrimen adduxit, rem honestam, nulloque mandato praescriptam, sed solo Dei consilio probatam idoneam eta voti materiem; adeoque licitum esse. immo laude, meritoque dignum, eam Deo voto nuncuPare.

399쪽

3 1. LIB. GIL IN DE CALOGUM.

XII. Obtrudunt textum D. Pauli I. ad Timoth. cap. V. Volo ergo rumores nubeare, filios procreare, matres familias esse , nutiam occasionem dare adversaria male dimgratia . Ergo , S. Paulo teste , matrimonium praeserendum est virginali eonti

nentiae.

XIII. Re . Sermonem ibi S. Paulus habet de viduis adoIescentioribus, Iascivis, otiosis, loquacibus, quae per domos discurrentes , aliis occasioni erant libidinis His omnibus melius est nubere quam uri . Et ita verum habet quod virginitas non sit neeeffaria. At, si in multis dominatur spiritus lasciviae, in aliquibus et lain

ardet virginitatis amor. Proseramus ipsum D. Pauli textum . Adolescent ores auiatem viduas devita r cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt : habentest damnationem, quia primam Iidem irritam fecerum. Simul autem is otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed is verbose, θ' curiose, sequentes quae non portet. Volo autem dce. Facta hypothesi quod mulieres his inclinationibus sint ali sectae, nemo erit prudens qui eisdem virginitatis votum suadeat; quin Cum Apin stolo, ut matrimonium contrahant , consulendum ipsis erit .. Quod subdunt , bo num commune praeserendum eta bono privata I Virginitatem autem bonum privatum esse, & matrimonium commune bonum spectare : hoc argumentum, quod prolixo sermone Calvinus exaggerat Lib. IV. instit. cap. v I. ων κ TIN ωsqq. pauia eis verbis resolvit D. Thomas a. a. quaest. clo. art. q. ad 3. Bonum communo cinia

quit potius es bono privato, fi fit ei dera generis ; sed potes esse quod bonum prium

tum sit melius secundum suum genus . Et hoc modo virginitas Deo dieata praefertur fecunditati carnali. Unde Augustinus dicit in Lib. de virginitate , quod feeundito carnis, etiam illiarum quae in hoc tempore nibit aliud in coniugio quam prosem requiarunt , quam mancipent Chrso , promissa virginitate compensari non posse credenda,

XIV. Quaest. III. Sis ne in viris aeque ae sn feminis virtus virginitatis ' Resp. Ut ginitas materialis, in claustro virginali incorrupto sita, feminarum dumtaxat propria est : quia illae solae claustrum virginale habent aperiendum , aut integrum servandum. Virginitas Ermalis, quae propositum perpetuo' abstinendi a quacumque venerea delectatione voto firmatum prodis, non minus viris quam mulier bus congruit. XV. Quaest. IV. Qua ratione Virginitas amittatur e Resp. In puellis flos virginitatis perit irreparabiliter ob voluntariam virginalis claustri violationem; sive clam strum aperiatur copula carnali, sive actis turpibus. Vir suam amittit virginitatem ob voluntariam carnalem copulam . Hoc ex virginitatis explicatione patet . In seminis tria necessaria sunt ad virtutem virginitatis, nimirum claustrum virginiae incorruptum, privatio delectationis venereae, dc propositum perpetuae a stinentiae. Haec tria pereunt, quoties claustrum virginale infringitur copula , aut

400쪽

DIS S. I. DE LUXURIA oee. 3 3

turpibus actibus, quibus delectatio venerea delibatur , & propositum abstinendi

frangitur. Vir autem virginitatis iacturam patitur per Voluntariam copulam, aut pollutionem voluntarie procuratam , in qua & delectationem veneream experiatur, & propositum ab ea fibi temperandi Violat . Irreparabilis vero haec amisso est. Si enim semel anima inquinata fuerit, seri nec divinitus potest quin fuerit inquinata. Corpus laesum, & sauciatum utique sanari potest . At, quod vulnus reapse in Rictum, non fuerit in nictum, fieri nequit, ut peroptime docet D. Tho.

mas a. a. quaest. cla I. art. 3. ad I. Illas autem est quod nec miracvisse reparari potest, ut scilieet qui expertus est voluptatem venetream, fiat non expertus . enim

Deus facere potest ut ea quae facta sunt, non sint facta; ut in primo habitum est.

X VI. Quaest. V. Amitti ne virginitas potest extra matrimonium absque ea a 'Resp. Communis, veraque sententia negat, quam docet D. Thomas 2. 2. qua Leto. art. I. ad 4, inquiens : Delectatio quae est ex seminis resolutione, dupliciter patefit contingere. Uno modo ut procedat ex mentis proposito; is sic tollit virginitatem , fite fiat per eon bitum, sive absque concubitu . . . Alio modo potest provenire praeter

propositum mentis, vel in dormiendo, vel per Tiosentiam ii tam , cui mens non conafentit, quamvis caro desectationem experiatur , vel etiam ex infirmitate naturae , ut

patet in bis qui fluxum seminis patiuntur;-m non perditur virginitas r quia talis pollutio non accidit per impudicitiam, quam virginitas excludit. Ratio ex dictis patet. Quoniam virtus virginitatis in proposito firmo, perpetuoque abstinendi a revenerea sita est. Corporis integritas materia est talis virtutis. Hac materia pereunte, non perit animi virtus, non accedente voluntatis consensu . Hinc est quod Heroina illa S. Lucia tyranno improperavit : Si invitam iusseris violari , eastitas mihi duplicabitur ad coronam. XVII. maest. VI. Quot modis tum in feminis, tum in viris virginitas naturalis amittatur e Resp. Primo per copulam voluntariam cum viro, sive intra , sue cxtra matrimonium habitam. Secundo per copulam involuntariam, quae, licet Vita tutem virginitatis non laedat , laedit tamen signaculum virginitatis in seminis . Tertio virilis instrumenti antrusione , tametsi pollutio non sequatur : quia satis est ut actio isthaec apta sit pollutionem parere, & interea rumpitur virginale signum I potissimum, si seminae puberes sint. In viris tamen virginitas naturalis non amittitur per actus turpes , si non sequatur seminis effusio : quia viri non habent , sicut seminae, virginitatis sigillum . Quare isti virginitatem naturalem irreparabiliter non amittunt, nisi per voluntariam seminis effusionem. Num vero amittatur virginitas naturalis per solomiam, tam in seminis , quam in viris , quando nulla sequitur pollutio, disputant in utramque partem Theologi. Amitti virtutem virginitatis certum est. Quod vero non amittatur Virginitas naturalis in seminis, inde colligunt quod sigillum virginitatis non in frangatur . In viris vero, Tom. m. A a iij cu ra

SEARCH

MENU NAVIGATION