장음표시 사용
421쪽
tam perspicuam veritatem percipere , qualis est obligatio recedendi a proximo peccati periculo; eo ipso minus ceteris capax absolutionis est reputandus. Dissi panda igitur prius foret in isto homine tantae ignorantiae caligo, eiusque imens it lustranda caelestis doctrinae luce, ut in eo excitaretur vera cordis contritio, odium que peccati. Hue tendant Consessarii curae, studium, & sollicitudo . Quibus per actis, beneficium absolutionis impertiat. XV. Quaest. VI. Quaenam ergo regula servanda in absolutione eoncubinarii , is iuoceamne proxima extantis st Resp. Ea servanda adamussim regula est quam Ecclesia praescribit. Numquam, &, iterum dico, numquam absolvendus concubinarius est, nisi prius, cum possit, occasionem reapse dimittat . Sola physica , & realis impotentia, ut laret mors statim imminens, aliudque simile impedimentum essi cere posset ut ordo iste non servaretur, & absolutio impertiretur, concubina non amota. Ratio evidens. Cur absolvendus vel unica vice concubinarius qui, cum possit, non dimittit concubinam' Qtiaenam non dimittendi ratio, nisi a inor, &affectus, seu desiderium eamdem habendi' Falsum, inquis. Quaenam ergo e Potia est eam dimittere, ut supponimus. Cur ergo eam non dimittit ' Quia hie & nune eκ mortis cogitatione, aut ex concionis auditione, vel eκ amici, aut Consessarii serventi persuasione se contritum experitur , ct constans propositum se habere senti h concubinam statim dimittendi post consessionem . Quare, ne opportunam
consessionis peragendae commoditatem amittat, &, ut robustior evadat voluntas sacra menti gratia munita, absolvendus videtur, ut postea securius concubinam expellat.
XVI. Ilare, & similia purae, putaeque illusiones sunt , & suci, quibus & Calaistae, & Consessarii, & poenitentes decepti sacrilegia multiplieant. OIim diuturiana temporis paenitentia probabantur fornicatores , antequam ad faeram mensam admitterentur. Mitior nunc distiplina viget. At videndum , providendumque ne in extremum laxitatis recidat. Porro quaenam maior Iaxitas quam si poenitens ,
antequam peccandi occasionem abigat, absolvatur 2 me poenitens fidere suis Iacrymis, nec Consessarius eisdem fidem adhibere debet. Sed in negotio adeo gravi adamussim Ecclesiae doctrinae, quae dimittendam ante absolutionem concubinam , Occasionemque iubet, insistendum. At experientia, inquis, compertum habemus , eiusmodi peccatores, si dimittantur absque absolutione, ut prius concubinam ex pellant, non reverti ad Consessarium; sed, opportuna illa confitendi 'commoditate neglecta, in luto concubinatus diu ac multum haerere. Ergo , subdo ego, experientia compertum est eiusmoli paenitentes reipsa sincere contritos non esse . Si vere contriti essent, & concubinam pellerent , de ad poenitentiae tribunal redirent. En quomodo argutatio quam obtrudunt Casui stat pro sacrilegis absolutionibus sucandis, futilem illorum opinandi rationem revincit. Si concubinarii absque absolutione dimissi non eiiciunt pellicem, evidens est illos non esse sincere contri
422쪽
iba. Et idem dicendum de debitoribus qui debita ante absolutionem solvere recu sant. Doctrina Casu istarum directe cum eVangelica pugnat. Evangelium clamat Matth. v. Si ergo offers munus tuum ad Ostare, is ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum re, relinque ibi munus ιβum ante altare ,- de PRIUS re concidari fratri tuo, is tune venienι offeres munus tuum . Debitores sanguine me cenariorum, artificum, mercatorum madent . Concubinarii suis offendiculis, publicisque seandalis integram civitatem inficiunt, ansam peccandi iuvenibus portu gunt . Evangelium Christi PRIUS auserenda offendicula ista iubet . Casilistae plu res contra suis cogitatiunculis nixi oppositum docent. Mortis periculum quod o trudere solent, si absque absolatione dimittantur, daemonis astutia est . Quid pMortis periculum minime timent, dum in peccatorum faecibus volutantur; mone vero subita corripi verentur, dum propriae conversionis negotium serius tractant rPraestigia sunt haee a daemone ipso conficta, ut sacriIega, aut inutili sacramento rum frequentia sortius vinculis peccatorum constrictas teneat animas. Tu ergo noli his decipi illusionibus, sed Ecclesiae praeceptum exequere, absolutionem disseia rendo, donec poenitens concubinam, cum possit, expulerit. Sacramenta non humanis affectibus, falsa indulgentia, & lacata misericordia, quae frequentissime in dolis, & mollioris temperamenti, ut dicitur , effectus sunt, sed caelesti prudentia sunt administranda. XVII. Quaest. VII. Aboriendus ne est emcubinarius , aut concubina, s post soparationem mutuo se visitent e Resp. Praecidendum omnino est quodcumque comis mercium . Praxis illa qua interdum permittitur , concubinam dimissam inservire
aegrotanti concubinario, aut concubinarium invisere concubinam caritatis, dc temporalis subsidii praetextu , omnino reprobanda est, atque exterminanda . Peric tum suapte natura parit haec recipi a visitatio . Falluntur frequentissime tum Consessarii, tum poenitentes qui nullum periculum reputant , propterea quod aliquo temporis intervallo nullum perpetratum fuerit peccatum . Luxuriae ignis aliquando videri potest extinctus , cum sit tantum sopitus; vel, etiamsi vere suerit extinctus , repente iterum per eiusmodi mutua commercia potest accendi. Praeterquamquod quaenam securitas , si gratia Dei desit ua vero ratione a Deo perseverantiae gratiam se obtenturos sperare isti valent , qui renuunt se istius mutuae Visitationis qualicumque gustu in Dei obsequium , & in peccatorum seistisfactionem privare Aecedit scandalum, quod tale commercium consequeretur . Penitus ergo atque penitus rescinde quodcumque istius mutuae communicationis vinculum . Eorum christianae benevolentiae ossicia tota sint in mutua precum o latione ad Deum pro peccatorum remissione.
XVIII. Quaest. VIII. Absisendus ne filiusfamilias qui domi concubinam habet e
Resp. Adfirmant communiter Theologi, dummodo consueta exequatur remedia . Haec
423쪽
Haec porro sunt praeteritorum criminum congrua poenitentia, dc satisfactio; eanatio lanima vitandi concubinae similiarem aspectum, & colloquium; firma, dc constans voluntas non peccandi; iuges preces, ieiunia, librorum piorum lectio, quotidiana novissimorum meditatio plus minusve , prout prudens Consessarius iudiea verit. Curare insuper omni studio debet, ut mulier ipsa domo recedat, sicuti re cedere tenetur . Docto, ac pio Consessario similes poenitentes opus habent, qui dignoscere valeat, si ne occasio Omnino necessaria, & quae remedia sint oppor
XIX. Advertendum, quod, Iicet Consessarius cogere non valeat, ut domo paterna filius recedat, ob iniuriam quam patriae potestati eiusmodi iuga inferret ;stius tamen, si inutilia remedia omnis experiretur, consulere animae suae deberet, etiam sugam arripiendo . Confessarius suo muneri satisfacit, si nullam videns emendationem, absolutionem suspendat. Filius vero, si tantae fragilitaris existat , ut in conspectu concubinae nequeat se continere , tum abire domo debet. Prius tamen expulsio mulieris tentanda . Paterfamilias, si prudens sit, dc vere christianus, facti certior fieri potest , ut spirituali filii ruinae remedium paret . Haec mnia eκquisitam requirunt prudentiam , non humanam , sed evangelicam , quae cum primis aetemam animae salutem prae oculis habeat ἰ deinde humanis rebus , quoad fieri potest, dc quantum animae salus 'permittit , consulat . Frequentissime ordo invertitur , & maior humanarum quam divinarum rerum ratio habetur . Primi Christiani, quos nostrae vitae exemplaria Deus non sine peculiari provide tia constituit, domum, patriam, divitias, Ac terrena quaeque conculcarunt, ut in tuto animae salutem collocarent . Non severior tunc iustitia divina , non durior lex , non archior via , non angustior caeli ianua , non difficilior ingressus quam nune : nec nune ditior Dei misericordia , aut mitior lex , aut latior via , aut sa-eilior aditus. XX. Quaest. IX. Musser pavperevia, quae aut eonfanguineo , aut diviti infer- iens, illarum incitur pellax, abstienda ne es, nisi prius recedat e Resp. Negans sententia vera est . Ratio obvia . Mulier potest oeeasionem dimittere, si Velit . Ergo, si non dimittat, recedatve domo illa, absolutionis capax minime est. Neque commodum, dc utilitas quam percipit ex sua servitute , satis est ut persistere possit in proxima illa peccandi occasione . Ergo alios dominos quaerere cogitur , ut vitae sustentationem absque aeternat salillis dispendio lucrari valeat. Quid, si scandalum, & infamia gravis ex recessu contingerent 3 Hic est usitatissimus diaboli laqueus, quo animas capit, & suspensas in patibulo pellicatus tenet . Paucis rem expedio. Si scandalum, de infamia reapse discessum consequerentur ; tum remedia quae pro filiosa milias praescripta sunt, exequenda iubeantur. Si haec inutilia sint, recedendum Omnino erit. Viκ excogitabilis casus est in quo recedere
424쪽
DIS S.I. DE LUXU IA oec. . 397
milier nequeat absque seandalo, & infamia. Innumeri erunt praetextus sine scandalo abeundi, quando sincere & ex animi sententia mulier animae saluti prospicere velit. Quare sere semper hoc quod obtruditur scandalum commentitium est, infamia chimaerica . XXI. Multo minus absolvendus est concubinarius , qui domum concubinae dῖ- missae ingreditur ad alendos filios ex eadem susceptos ἱ quando ex tali ingressa novae Ernicationes cum eadem sequantur . Voluntaria quippe occasio est ; cum alterius personae auxilio alimenta filiis praestari possint. XXII. Quaest. X. Abs mendi ne sunt qui exercentes artes bonestas, O Reipublieae necessarias , sunt in occasione proxima peccandi e Resp. Adfirmant communiter
Theologi recentiores . Salmanticenses tradi. xxv I. cap. D. punct. a. f. a. num. Φλω seq. ubi citant Caietanum, Suareet , Candidum , Lomet , Grassum , Antonium a Spiritu sancto , aliosque . Quoniam ars, cum de M licita sit, non est suapte natura occasio peccandi. Ergo , quoties eiusmodi artifices exequuntur remedia quae a prudenti Consessario praescribi solent, absolvendi sunt. XXIII. Rem paucis expedio . Utique cogendi non sunt ad ossicium deserendum qui artes omnino licitas, puta medicam , chirurgicam, similesquo profitentes ob illarum exercitium in occasione proxima peccandi versantur, si remedi rum usu peccatis abstineant . At quid, si remedia inutilia sint Nec tune, inquiunt adversarii, cogendi sunt ut artes honestas deserant. Bene habet. At numquid absolvendi, si nulla sit emendatio Hic aqua haeret . Dico itaque , si salu-.brium remediorum usu a peccatis se temperent eiusmodi artifices , sunt absolvendi. Si vero remedia nihil prosint, suspendenda absolutio est. Ipsi artifices ,
dum experiuntur artes suas sibi esse occasiones proximas prolabendi, tenentuc easdem dimittere , quoties alia via a peccatis quae ob earumdem exercitium perpetrant , liberari nequeunt. Quare, dum dicunt adversarii, non posse Consessa rium cogere hos artifices ad deserendas artes honestas , reponendum est , neque, artifices cogere posse Consessarium ad impertiendam absolutionem. In his casibus alterutrum artifices praestare debent : aut severa poenitentia , ieiuniorum , saera mentorum , precum frequentia , assidua librorum sacrorum lectione , aliorumquci remedioriun uso subigere appetitiones suas , carnem domare , concupiscentiam c hibere, ut a culpis abstineant; aut, si haec omnia inepta suerint, artes ipsas deserere, quoties eaedem caussa proxima peccandi sint. Prudentia opus est. Si relapsus in peccata sit, non artis, sed fragilitatis caussa; si non sit frequens; si poenitens sincere utatur remediis praescriptis r securior in similibus casibus reguIahaee est , ut Consessarius disponat poenitentem ad absolutionem . Si experientia deprehendat medicinam prodesse , ct sacramenta optatum fructum inducere ;tune ad sacramenta frequentanda inducat eiusmodi poenitentes . Si contra de
425쪽
3yS . LIB. VIII. IN DE CALOGUM.
p rehendat illos ex sacramentorum frequentia proficere nihil , tum a sacrame
XXIV. Quaest. XI. Absolvenda ne hospita est quae , quoties excipit hospites, remetii iisdem habet ' Resp. Adfirmant Salmanticenses tract. xxv I. cap. o. pti R. a. F. r. num. 49. Quia, inquiunt, eiusmodi hospitae habent diversoria conducta, ea rentque alio vivendi modo, & nequeunt sine magno incommodo hospites retiacere . Proponere tamen hospita firmiter debet se numquam tum ullo hospite solo in aliquo cubiculo collocuturam , aut eum eodem ibidem commoraturam . Citant pro hae opinione Truuenchum , Navarram , Thomam Hartadum , Antonium a Spiritu sancto, aliosque. XXV. Laxa dc salsa mihi est sententia isthaec . Hospitum accessus sunt hospiatae occasio proxima ; aut contra ipsa est hospitibus caussa peccandi proxima . Qua ergo ratione absolvi potest v nisi prius occasionem removeat, hospites illos excludendo qui sibi sint peccandi occasio Quod si hospites indiscriminatim sine
fornicandi, aut adulterandi occasio; tum caupona dimittenda, aut a peceato abstinendum . Sententia certa videtur, Incommodum , & detrimentum temporaneum , quod hospita pateretur , debet sibi imputare. Ab eius voluntate pendet emendatio, si caelestibus uti pharmacis velit, suasque appetitiones cohibere. Nullo ergo modo audiendi sunt Theologi illi qui absolvendam hospitam talem asserunt ob detrimentum quod ex cauponae dimissione perciperet. Sed evangelicum oracul um est attendendum e Quid prodest homini, f universum mundum lueretur , anima vero sua detrimentum patiatuν ῆ Matth. xv I. XXVI. Oppido minus audiendus est Thomas Hurtado in hae materia laxisi s mus , qui docet , absolvendam esse hospitam , quae ancillas in caupona retinet malae famae , quaeque advenientes hospites ad meretricandum s licitant . Tam hospita quae ancillas eiusmodi non expellit , quam ancillae ipsae arce dae omnino sunt a saeramentis, donec, occasione reapse dimissa , redeant ad meliorem frugem . Detrimentum autem temporale quod ex eiectione ancilla-zum hospita patitur , inepte obtruditur ad excusandam hospitam , ut ex 'iis quae dicta sunt, patet. Plures alias laxissimas opinioneS Consutabo dissertati ne sequenti - . C Α-
426쪽
De poenis latis in concubinarios laicos, ω CIericos
I. 'HEllicatus erimen est utriusque sari, ecclesiastici, & saecularis. Quapropter ab L utroque puniri iudice potest. Concilium Tridentinum sese. xx IV. cap. v Latida πισον. matristi decernit , concubinarios, si ter admoniti concubinas non eiece rint , excommunicatione plectendos esse . Quod si in concubinatu per annum , censuris neglectis , permanserint , contra eos b Ordin rio severe pro qualitate criminis procedendum iubet. II. Severiores sunt poenae in Clericos concubinarios constitutae , quarum principalex sunt depositio , aut suspensio ab ossicio. Si post tpinam admonitionem Clericus concubinarius non resipiscat, potest iaculari potestati ab Episcopo tradi, ut .eolligitur ex cap. Presbyter disi xVII. Ipsa iure excommunicatus est, ut patet ex clememina I. de consang. ἐγ a it. Verum, Vetustis canonibus missis , recensendae sint poenae latae in Concilio Tridentino sest. xxv. cap. x IV. de reform. Probibet sancta Dκοdus quibuscumque Clericis, ne eoncubinar, ast afas mulieres, de quibus possit baberi suspicio, in domo, vel extra detinere , aut cum illis ultam consuetudiauem babere audeant : Hioquin paenis, sacris canonibus, vel salutis Ecclesiarum imap is, puniantur . Quod si a superioribus moniti ab iis non se abstinuerint , pertia paνte Ductuum, obventionum, ac pro rituum beneficiorum suorum quorumcumque , is pensioηum ipse facto fiat privati : qua, fabrica Ec esiae, aut alteri pio loco v-plicetur. Si mero in delicto eodem eum eadem, vel cum acta femisa perseverantesseeundae moni ioni adbue uon paraerist ; non lautum fructus omnes , M proventus suorum beneficiorum, is pensiones eo ipso amistant, qui praedictis locis angitentur ;sed etiam a beneficiorum suorum administratioηo , quoad ordinarius , etiam uιi SO .dis apostolicae delegatus , arbitrabitur, 'spendantur. Et, si ita suspensi, nihilominus eas non expellant , aut eum iis etiam Tementur , tunc beneficiis , portionibus , ae efficiis, is pensionibus quibuscumque ecclesiasticis perpetuo priventur , atque inbabiales, ac indigni quibuscumque bonoribus , dignitatibus , beneficiis, ac inciis in posterum reddantur I donec post manifestam viιae emendationem ab eorum superioribur cum iis ex causa visum fuerit dispensandum . Sed si, postquam eas semeI dimiserint, intermissum consortium repetere , aut alias buiusmodi scandalosas mulieres mbi adiungere ausi fuerint ; praeter dictas poenas , excommunicationis gladio plectan tur . Nee quaevis appetiatio , aut exemptio praesictam executionem impediat . . . . Clerici vero beneficia eccisastica , aut pensiones non babentes , iuxta deficti , is contumaerae perseverantiam, ἐν ε alitatem, ab ipso Episcopo carceris poena, suspenso Te
427쪽
Iune ab ordine , aliisve modis , iuxta sacros canoncs, puniantur . Episeopi quoque quod absit y si ab huiusmodi erimine non abstinuerint, or a Synodo provinciali admoniti , se non emendaveriar ; ipse facto sint f pensi : is, fi perseveraverint , etiam ad sanctissimum Romanum Pontificem ab eadem Duodo deferantur , qui pro qualitate culpae etiam per privationem, si opus fuerit, in eos animadvertat. . III. Quaest. I. Clericus , qui semeI eum musiere fornicatur , amittit ne bene ii fructus Z Re . Adfirmat Navanus Tom. I. consiliori de eotabit. Clerici , mulier. eon l. r. dummodo post superioris admonitionem , constet iuridice de fornicatione commissa. Huic sententiae adhaeret Sayrus in clavi Regia Lib. VIu eap. D. IV. Opposita sententia probabilior videtur . Quoniam tam vetusti canones , quam Concilium Tridentinum loquuntur de Clericis concubinariis , seu consuetudine luxuriae, & fornicationis irretitis . Porro qui semel fornicatur, & post superioris admonitionem, consuetudinem non habet fornicandi , concubinarius dici nequit. Ergo ob unicam sornicationem fructibus beneficii privandus non est. V. Quaest. I. Quos nomine Clericorum eo rebendat concilium in suo deereto RResp. Communis sententia est, comprehendi omnes Cleriecis , etiam non insignitos ordine sacro . Ratio evidens est e quia id eonceptis verbis docet Concilium ipsum Tridentinum : Probibet sancta Srnodus quibuscumque clericis r quae sane clausula omnes Clericos comprehendit, qui divino cultui sint addicti. VI. Quaest. III. In tertia parte fructuum , qua iuxta Tridenrisum privandi sunt seriei concubinarii, comprehenduntur ne etiam quotidianae distributiones ρ Resp. Pr babilior mihi est sententia adfirmans . Quia distributiones quotidianae sunt revera beneficii proventus. Ergo, si tertia pars proventuum beneficii amittenda est, ne. cessario consequitur in hae parte comprehendi etiam fructus distribution vin qu tidianarum . Hanc sententiam defendit Navarrus Lib. V. Confisior. δε vere. Haif
cap. x Iv. Trident. Concia di alii plures.
428쪽
DE ME RET R IC IO, MN L I ERUM ASPECTU, C HOREIS, TACTIBUS, ALIIS uUE HUIUS MODI.
I. Erdissicilem quaestionem, quam in utramque partem Doctores versant, exposui Tom. II. diss de scandalo, & utriusque sententiae argumenta in medium attulio parum de decisione sollicitus , quod nulla sere subsit
prosectus fiduciae. Ubi consuetudo mveteravit meretricium permittendi , vix con cipi spes ulla valet ut auseratur . Tamen quia nunc argumentum de meretriciabus fracto, operae pretium existimavν pauca hic quoque alio sub aspectu adiicere , ut controversia pleno in lumine collocetur. II. Meretrix est, ut communi sertur definitione, cuius venalis est turpitudo, seu quae multorum libidini patet.' Quare mulier quae uni, aut alteri tantum corporis sui copiam facit, sornicaria est; sed meretrix proprie non dicitur. Communior itaque sententia docet, illam vere appellari meretricem quae pluribus quam duobus se prostituit, sive quaestus, sive libidinis, aut amoris gratia. Id convenit peis nes Omnes, minora permittenda mala, ut graviora impediantur. Eo ergo recidit quaestio, utrum publica meretricum permissione graviora impediantur flagitia. III. Adfirmat prima sententia, hisque argumentis innititur. D. Augustinus Lib. II. de ordine cap. iv. Quid fordidius , quid inanius decoris , is turpitudiais plenius meretνisibus , lenonibus , ceterasque hoc genus pestibas dici potest Aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris omnia libidinibus . Constitue matγπarum δε-co, labe ae dedecore dehonestaveris. Eiusdem sententiae est D. Thomas a. a. quaest. X. art. II. Sic ergo lar in regimine humano illi qui praesunt , recte ahqsia mala tolerant , ne aliqua bona impediantur , fel etiam ne aliqua' mala peiora incurrantur ; aecut Augustinus dicit in Lib. de ordine. Aufer meretrices de rebus humanis , turbaveris omnia libidinibus. Hanc eamdem sententiam latius explicat D. Thomas opus. xx. de regim. Princip. LAE. IV. eap. xiv. Augustinus dicit , quod hoe facit meretrix in mundo quod sentina in navi, vel cloaca in palatio. Tolle cloacam & reples foetore palatium . Tolle meretrices de mundo, & replebis ipsum sod Tom. IV. ν C c mia.
429쪽
mia. propter quam caussam idem Augustinus ait in XIII. Lib. de Civitate Dea .
quod terrena civitas usum scortorum licitam turpitudinem feeit. l
iv. st i , titile, quis hie sententia sulci tur , eiusmodi est . Licita est minori
mali permissio, ut maiora mala vitentur . Meretricii permisso impedit graviora flagitia, nempe adulteria, stupra, sodomiam, mollitiem, idque genus similia, quae
certo grassarentur, meretricibus sublatis . Ergo expedit meretrices permJttere. Seeunda propositio ex humanae naturae corruptione colligitur . Nam , ut habetur
Gen. vi. Omnis caro corruperar viam Dam super terram . Porro quo. magis natura
tendit in finem suum , eo corruptior , dc ad scelera pronior evadit ; quemadmodum rivulus ex longiori a fonte recessit turbulentior fit . Homines innupti libidi. nis aestu ardent; paucique tanta sunt virtute praediti, ut has extinguere flammas valeant. Castitas quippe donum peculiare Dei est, adeo rarum, ut, experientia este, in paucissimis reperlatur . Admissa igitur hypothesi quod , attenta naturae pravitate, homines nolint concupiscentiam cohibere , & luxuriae impetus compria mere, minus malum est quod sornicatione eum meretricibus impurus ignis extinguatur, quam adulteriis, stupris, & villis contra naturam. Potestas humana divinae potestatis resert imaginem . Si Deus ipse , qui omnia mala impedire posset, multa permittit peccata I quidni tolerare eadem poterit potestas creata
V. Alteram sententiam propugnant Navarrus in Manuali cap. xv II. numer. Is . Ioannes Mariana Lib. de spectae. cap. xv I. Lorinus in Deuter. cap. x m. Ters. II GuttierreZ in canon. qq. Lib. II. cap. VII. num. 29. Claudius Sponcaeus Lib. III. de eontim eap. IV. Ricciulius tractat. de person. quie in statu reprobo versantur Lib. II.
cap. v I. Cornelius a Lapide in hanc propendet sententiam cap. xl x. in Ecclesiam mersa.' ubi sequentia refert argumenta. VI. Deus populo Israelitico meretricos prohibuit. Deuter. xx m. vers. II Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. Idque reipsa obser Vaditiam suisse, testatur Origenes Lib. IV. contra Celsum . N AEa fuere meretrices iuventurn pses in eorum Republiea. Philo testatur Lib. I. de special. leg. capitale crimen suisse apud Iudaeos corpore quaestum sacere . Idemque adfirmat Cle inens Lib. III. Strom. Quanto ergo severius expelli meretrices debent a Republica christiana, cuius sanctitas excellentior est sanctitate Reipublicae Iudaicae VII. S. Hieronymus ad Oceanum inquit: Caesarem, non Christum , Papinianum,
non Paulum viris impudicitiae frena Iaxare , is lupanaria permittere . Lactantius Lib. ' cap. xxiii. lupanaria a daemone invecta docet : ne quis poenarum metu obstireret asieno, lupanaria quoque constituit, is pudorem infelicium mulierum publi cavit, ut ludibrio haberet tam eos qui jaciunt, quam quas ρati necesse est. D. Augustinus in opere de Citit. Dei, guod sapientior sactus composuit, Lib. XIV. cap. XVI II. videtur' lupanaria imprcbare: P erum etiam is usu scretorum, quam terrena civitas
430쪽
DIVS. H. DE MERETRICIO oee. o,
Ilaitam turpitudinem feeit, quamvis id agatur quod eius eivitatis nulti lex vindieat γα Terrena, inquit, civitas, idest malorum χcietas, secus bonorum, scorta permittit, seu lieitam permissionem facit . Non enim de licito coitu , seu sornieatione loquitur : quoniam nec Romani fornicationem licitam agnoscebant. Lupanaria ergo a terrena, secus a christiana civitate permitti asserit. VIII. Accedit sanctorum virorum exempla . Nam S. Ludovicus ex universa
Gallia pelli meretrices praecepit, ut resert AE milius Lib. VII. Philippus IV. Rex Hispaniarum ex tota Hispania publica lege meretrices eiecit. IX. Citata dissert. sancti Pii V. Pontificis summi iactum narravimus celeberrimum; qui non Roma modo, verum etiam omni statu ecclesiastico excedere intra quindecim dies meretrices omnes iussit, paucis Romae manere permissis, eisve in loco separato , ct remoto conclusis , severo interdicto, ne per urbem sive diu, suo noctu discurrerent, sacello insuper eisdem erecto, in quo concionem audirent. Et rivera, si ex qualibet urbe christiana exulare deberent meretrices s quanto magis ab .urbe illa sancta, Apostolorum Petri & Pauli , & innumerabilium Martyrum sanguine Consecrata, quaeque est sanctissimae religionis nostrae sedes, & eaput, abesse decet Si ex universa urbe qui coniugii vinculo, & sacro castitatis voto devincti sunt , excipiantur , quorum intuitu nemo dixerit Iupanaria permitti li-cile posse ι quae & quanta gens superest ob quam permitti meretrices Romae debeant
X. Verum ratisnes afferendae, quae evincunt nullibi permittendas meretrices esse. Et primo adversae sententiae unicum sundamentum consistere minime videtur. Permittenda esse minora, ut graviora vitentur mala, nemo est qui inficietgr. Verum,
quod meretricium publicum idoneum sit gravioribus vitandis flagitiis, hoc est quod nec Percipi. nec ulla suaderi ratione valeta omnes docent, ignem libidinis libidius non.extingui , sed contra magis accendi. Idque verum habet in quolibet viaio, nedum in luxuria. Numquid avaritiae sitis pecuniarum usu , aut ambitio Ia- vs & fastus accessione sedaturi Insuper hoc peculiare luxuriae est quod abstinen-
ia, .& occasionum fuga reprimatur . Quo frequentius coitur , eo voracior, robus
stiorque libido servet. Idque omnium fornicatorum experimento constat. Hi quidipe semel hac pice inqui pati, undique impuras flammas exhalant , quas ut aliquomodo restiΠguant, veluti larentes sues in luto volutantur , dc ex uno in aliud se
immergunt Coenum. Quo abundantius lutulentas bibunt aquas, m ardentiore cruciantur siti. Nova adeunt cisternas, ut sitim expleant. Nullibi tamen refrigerium comperiunt ; sed ubique ardor, ubique furor, & insania . Et quemadmodum helluonibus insipidae sunt communes dapes; ita haec libidinis, & scortationum mancipia , luxuriam omni ex parte crepantia , fastidiunt coitus a natura institutos, fornicationem simpli em nauseant; adeoque varios se polluendi modos, concubitus