장음표시 사용
401쪽
3 4 L IB. VIII. IN DE CALOGUM.
eum nullum virginitatis naturalis signaculum sit, id clarius apparet. Ceterum . licet haec physice vera esse queant ἱ tamen absolute, dc theologice loquendo na tura ipsa horret eos reputare virgines , etiam corporis integritate spectata , qutam nefando scelere sunt contaminati .
CAPUT VI. De simplici fornicatione, sis ne iure naturae, nedum
V idololatria , de infidelitate , ut habetur Hierem. m. Abiit super omnem montem excelsum, ἐν sub omni ligna frondose, is fornieata es ibi . Interdum pro
quocumque peccato mortali, quo anima a Deo recedit, ut colligitur ex Osee rv. Separatum es convivium eorum, fornicatione fornicati sunt. Doctores plures fornicationis nomen a Verbo fornicor repetunt e quoniam meretrices olim in sornicibus ad formam arcus extructis morabantur , ibique in fornicum prospectu , apposito scortationis nomine, pretium praefinitum ostendebant. Alii contendunt, sornicationem significare formae necationem e quia anima rationalis, ad Dei similitudinem effecta, mystice occiditur. Sed, his variis usurpationibus mil1is , sornicationis , quae nostrae subest disputationi, finitio est exhibenda. II. Haec est sornicationis definitio : concubitus humanus naturalis Disti eum δε-luta corrupta. Duae primae particulae distinguunt fornicationem a concubitu bestia Ii; idcirco dicitur humanus r & a mollitie, quae est contra naturam; ideoque dicitur naturalis. Duae ultimae sisti cum soluta secernunt fornicationem tum a concubitu matrimoniali, tum a concubitu cum persona assine , vel consanguineat aut Voto continentiae per Religionem , vel Ordinem sacrum ligata . Ultima particula corrupIa distinguit fornicationem a stupro, quod fit cum virgine. Quare D. ThO- as 2. 2. quaest. clIU. art. 6. ad I. definit fornicationem his verbis: Fornicatio est concubitus qui sit eum mulieribus iam eorruptis. Haec omnia communia iunt, nullamque praeserunt dissicultatem . Illud negotium quibusdam lacessere videtur, sit
III. Dogma fidei est, sornicationem grave scelus esse a Deo sevcrissime vetitum pluribus in locis tum veteris, tum novi testamenti . De ut. cap. xx Di. Hon erit merrariae de filiabus Israel, nee scortator de filiis Israel. Idem mandatum repetitur in Lev. cap. xivi. Nec prostitues filiam tuam. Item Tobiae I v. Attende tibi, MI mi,
ab omni fornicatione, lar praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. Ecclesiastici cap. xli. Erubescite ... a respectu malleris fornicariae. In novo autem scedere
402쪽
dere I. ad Cor. v. Ne commisceamini fornicariis : & v I. Veque forniearii regnum Dei possidebunt. Item ad Ephes. v. Fornicatio autem, ἐν omnis immunditia, aut avaritia nee nominetur in vobis, sicut Meet Sanctos. Ad Thessalon. I. cap. IV. Hae est volumias Dei, sanctificatis vestra , ut abstineatis vos a fornicatione . Plures alios textus brevitatis gratia praetereo, ut ad id quod in discrimen vocatur, fusius explicanis
IV. Itaque Martinus de Magistris tract. de temp. quas. II. contendit, fornicationem determinati viri cum determinata semina non esse contra ius naturae I quod nec certitudo prolis, nec educatio conveniens impediatur. Durandus in IV. di xxx MI. quos. II. num. IO. fatetur fornicationem iure naturali prohiberi; at non tanta severitate, ut dicenda sit peccatum mortale aeterna morte dignum. Hoc tamen asserit de fornicatione non vaga , sed simplici , quae scilicet habeatur inter duas personas quae extra matrimovium ex pacto mutuo vivere velint cum onere alendae, & educandae. sobolis. Ioannes Caram uel latius habenas remisit. Nullam ipse fornicationem, sive vagam , sive certam contendit esse peccatum solo naturae iure spectato. Illius argumenta, seu sophismata intra dabimus . Thomas Tamburinus, quamquam fateatur iure naturae Velitam fornicationem, tamen', ne omni no a suo Caramuele recedat, subdit exploratam nobis haud esse rationem naturalem quae id evincat. Dicendum inquit Lib. VII. cap. t. F. a. num. I. nobis es, dari rationem Maturalem id rerto probantem ; sed ingenue fateri nos decet, eam a pr orinondum clare esse compertam. Qua facta positione, energia Probabilismi ultra progredi quisque valet . Ut rationes istas compertas efficiam , eas sequentibus para- graphis partite explicabo. V. Sub oculos revocandae primum omnium sunt duae propositiones ab Innocer tio XI. proscriptae. Sunt autem sequentes . 48. Tam clarum Φidetur fornicationem secundum se nutum inviavere malitiam , is solum esse malam , quia interdicta, ut contrarium rationi dissonum videatur . 49. Mollities iure naturae prohibita non est .
μηδε , s eam Deus nori interdixisset , saepe esset bona , is aliquando obrigatoria sub mortali. Ambas propositiones docuit Caramuel, ut infra palam siet. Rationum momenta quae earum falsitatem evincunt, promenda nunc sunt. Nec quisquam reputet levioris esse momenti, aut solius nicta physici dissidii caussam istam. Quoniam , Posita expressa prohibitione vi legis naturalis , evidentius Patet malitiae
403쪽
Rationes quibus S. Paulus Apostolus improbat praefatus
propositiones, explicantur. i. - . h..i., apbaiau, 1. hil co=. vi. primum vers. s. testatur Br'iςR iφφ' '
litam esse, atque a regno Dei excludere. An nescitis quia iniqui regnum Dei non pu ebunt ρ 'lite errare : neque fornicarii, neque idolis serVientes, neque adulteri, neque molos, neque masculorum concubitores &c. Deinde rationes promit, cur prohibita sit sornicatio vers. II. & Iq. Esca ventri , is venter escis .... corpus autem non fornicationi, sed Domino, is Dominus corpori. Deus vero b Dominum suscitavit, is nos fuscitabit per virtutem suam. II. D. Thomas hoc Pauli testimonium exponens inquit Iect. m. Improbat autem fornicationem quatuor rationibus. Harum rationum aliae ex praesuppositis fidei primcipiis vi naturalis ratiocinii, aliae solo naturae lumine deformitatem evincunt sornicationis ; ut ex earumdem declaratione palam fiet. III. Prima ergo D. Pauli ratio ex ordinis ab ipsa natura instituti inversione eruitur. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, is Dominus corpori. Deus verois Dominum fuscitavit, is nos suscitabit per virtutem suam. Corpus ergo sua primaria institutione non ad fornicandum creatum est , sed ad glorificandum Dominum , seu ut sit particeps glorificationis corporis Christi Domini. Deus suscitavit Christum , ut sit pignus , & spes suscitationis nostrorum corporum , quae pariter suo tempore suscitabit , & reformabit consgurans corpori claritatis Christi. Quis porro inficiabitur, dedecere, rationique admodum repugnare, inquinari corpus illud quod in finem adeo sublimem elevatum est Dionat ergo rationi, lumine fidei illustratae, corpus sornicatione pollui. Haec est ratio quam ex Paulino textu eruit D. Thomas in I. ad Cor. cap. v I. lech. III. Corpus autem hominis non fornicationi, ides non es Ordinatum ad fornicandum, sed Domino, ides ad hoe est ordi natum ut fit Domini nostri Iesu Chrisi r & Dominus corpori; ides, Dominus Iesus
Christis ad boe datus es hominibus, ut humana corpora Ius gloriae conformet Sed contra hoe videtvr esse quod sicut venter erdinatus cs a Deo ad usum ciborum, ira quoedam membra humani corporis sunt ordinata a Deo ad usum generationis, quibus fornieaιio exercetur. Sed attendcnda est differcntia quantum ad duo. Primo quiadem quod Apostolus supra Iocutus es de uno corporis membro, scilicet de venire; hic autem loquitur de toto corpore, quod 'ut non est Ordinatum ad fornicaηd m, ita 'ebos escas sumendum; sed potius usus esearum est propter corpus I corpus autem proptera'imam, a qua percipit vitam fecundum eius conditionem : O qcia omnia ordinantur
404쪽
D IS S. I. DE LUXURIA oee. 3 τ
ἰη Deum sistit in finem , ideo eo us debet esse subiectum Domino, , ei dedicatum. Et quia supra locutus es de usu escarum in communi absque inordinatione ; fornicatio
autem est usus inordinatus ex membro fornicatoris. Unde nee ipse membra sunt propter fornieationem , sed propter usum generationis ordinata ratione, cui omnia membraeorporis deservire debent ; sicut etiam venter non propter crapulam , is ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum . Deinde cum dicit , Deus vero &α ponit finem ordinationis praedictae ... Unde patet quod non est utendum corpore ad fornieationem, quae impedis futuram incorruptionem . Plurima alia ibidem Angelicus habet, quibus evincit secundum D. Pauli doctrinam fornicationem interturbare, &pervertere ordinem naturae , rationi adversari , atque adeo suapte natura malam esse. Interpretationem Angelici confirmant antiquiorta Patres , potissimum Chrysostomus in hunc locum. Sed persequamur exponere rationes D. Pauli. IV. Alia D. Pauli ratio habetur ibidem vers. I 8. Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit bomo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccaι. Hoc ergo inter fornicationem & cetera peccata discrimen est, quod alia peccata extra proprium corpus divagantur, contra fornicatio proprium corpus inficit, ut optime Hieronymus explicat epist. ad Amandum. Cetera peccata forins eas funt : quidquid enim egerimus, in alios agimus : fornicatio non solum conscientiam fornieantis, sed is corpus maculat. V. Eamdem interpretationem nobis exhibet Angelicus Ac. eit. inquiens : Ponit
tertiam rationem, quae sumitur ex corporis inquinatione ... VH aliter secundum Augu-
sinum bie in Glusa. Qui fornieatur, in corpus suum peccat : quia anima eius totali ter carni in uis actu sublieitur, ita quoa non possit aliud ibi eogitare. Unde in Psal. xxx I. dicitur : Nolite fieri sicut equus , is mutua, quibus non es intella s. Quid autem tam dissonum rationi quam proprium corpus inquinare , & foedare, illusque ab co ordine avertere ad quem institutum suit a Deo. Facile mihi esset communi Patrum auctoritate hanc firmare interpretationem, potissimum Ambrosii, Theophil acti, Athanasii, Bedae, aliorumque. VI. Non minus essicax est haec alia Apostoli ratio, quam prodit ibidem vers. ILVescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi s Tolgens ergo membra Christi,
facium membra meretricis e insit. An nescitis quoniam qui adbaeret meretrici, M'um corpus e citur e Erunt enim, inquit, duo in carne una. Hane Apostoli luculentissimam argumentationem aliis verbis Angelicus vertit. Cum ratione, ipsoque naturae lumine pugnat quod membra Christi Domini sani meretricis membra . Membra nostra, membra sunt Christi Domini . Qui autem meretricatur, corpus suum membrum etficit meretricis. Copula quippe carnali duo evadunt caro una . Quid
405쪽
nitate humani eorporis ad Christum, qua talis est. Membra bominis fornicantis mem bra sunt meretricis; sed membra bominis sunt membra Christi r ergo per fornicatio nem funt membra Christi, membra meretricis; quod est inconveniens. VII. Nee opponas, hanc Apostoli argumentationem minime probare, iure natu rete vetitam larnicationem omnibus , sed ad summum fidelibus ; secus infidelibus, qui membra Christi non sunt. Quare ius naturae , si quod est, ex hypothesi tantum quod homines per fidem sint membra Christi, efficacitatem habet ; secus ab solute. Futilis est oppositio haec. Quoniam corpora humana omnia ex sua primaria institutione & creatione destinata sunt in templum Dei. Deo, ut proprio Do mino, subdita sunt , & omnia redempta , ut Christo coniungantur. Hie est finis propter quem creata sunt. Quis vero inficias ierit, non adversari rationi naturali eiusmodi corpora a tam sublimi fine abducere Nonne secundum , quod ex Ap stolo allegavimus, argumentum respectu omnium vim habet uui fornicatur , in corpus suum peccat. Si enim rationi repugnat proprium stedare, & deturpare immundis voluptatibus corpus; potiori iure disinat rationi obscenis actionibus maculare corpus, quod non modo proprium est , sed Domino Deo subiectum, & in illius tabernaculum destinatum . Quaenam horrendior ordinis perturbatio , quam quod corpora illa quae templa sunt Spiritus sancti, sani scortationum stabulum Subdit enim ibidem D. Paulus vers. I9. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, 3μ non sis vestri ρ Empti enim sis pretio magηο. GArificate, ἐν portate Deum in eorpore vestro. VIII. Quae verba Apostoli se interpretatur S. Thomas citi lecti tri. Deinde eum dicit Apostolus, An nescitis dcci ponit quartam rationem , quae sumitur ex dignitate gratia : quae quidem ex duobus consurgit, scia rei ex gratia Spiritus sancti, ἐθη ex πή- emptione sanguinis Christi. circa boe igitur tria facit. Primo proponit dignitatem cor pori fri, quam babet ex gratia Spiritus sancti dicens : An nescitis dic. quo si dicat: Ignorare non debetis quoniam membra vestra, scilicet eo oracta, templum sunt
Spiritus sancti r sicut supra tertio dictum est : Nestitis quia templum Dei estis 3 Et
huius rationem crinat, subdens , Qui in vobis est. Dicitur autem templum domus Dei. cuia igitur Spiritus fanRus Deus es , eonveniens es quod in quocumque est Spiritus sanctus, templum Dei dicatur. M autem Spiritus sanctus principaliter quidem in cordibus bominum, in quibus caritas Dei diffunditur per Spiritum sanctum,
ut dicitur Rom. v. Sed secundario est in membris corporalibus, inquantum exequuntur opera caritatis .... Seeundo ponit dignitatem, quam habent corpora nostra ex redemptione sanguinis Christi, dieeus r Et non estis vestri, sed Iesu Christi, secundum illud
Rom. XIV. Sive vivimus , sive morimur, Domini sumus. I. Cor. v. mi vivit, iam non sibi vivat. Rationem huius asseuat dieens : Empti enim estis pretio magno τον ideo servi sis eius qui vios redemit de servitute peccati . . . Tertio infert con
406쪽
elusionem intentam, dicens : Glorificate ergo, dc Portate Deum in eorpore vestro. Quia enim membra Testra sunt templum Dei, in corpore vestro nibiI debet apparere, nisi quod ad toriam Dei pertinet , is hoc est glorificare Deum in corpore vestro: quia in Psa xxvira. dicitur: In templo eius omnes dicent gloriam ... Ergo homo debet vitare ne in corpus Dum peccet for icando, quod es contra gloriam Dei, eontra ministerium quod corpus nψrum debet Deo.
β. II. Ratio quam a priori adfert S. T bomas, evidenter δε- monserat fornicationem esse suapte natura malam,
atque adeo iure naturae vetitam.
I. π π Actenus S. Thomas rationes S. Pauli exposuit : quae rationes , eum fue-LA rint a Deo ipso dictatae , verae sint oportet et ec eiusmodi sunt , ut, probent sornicationem ordini a Deo praestituto repugnare . Praeter has autem rationes ab ipsa Scriptura petitas, dc quae sunt veluti a posteriori, alias, quas a
priori appellant , Angelicus promit a. a. quaesi ci I v. artici 2. his verbis . Ad huius evidentiam confiderandum est , quod peccatum morta e es omne peccatum quod dixecte committitur contra vitam hominis. Fornicatio autem simplex importat inordinationem , quae Tergit in necvmentum vitae eius qui es ex tali eouubitu na fellarus. Videmus enim in omnibus animatibus in quibus ad educationem prolis re quiritur evra maris, is feminae , quod in eis non es vagus eoncubitus , sed maris
ad certam feminam , unam , veI plures ; sicut patet in avibus : secus autem est in animalibus in quibus sola femina sufficit ad educationem fetus, in quibus est vagus
concubitus I ut patet in eanibus, is huiusmodi aliis animalibus . Manifestum est autem quod ad educationem hominis non solum requiritur cura matris, a qua nutriatur , sed multo magis cura patris, a quo es instruendus , , defendendus , is in bonis tam interioribus quam exterioribus promovendus. Et ideo contra naturam bo- minis est quod utatuν τ ο concubitu ; sed oportet quod si maris ad determinatam femi σm, cum qua permaneat, non per modicum temρus , sed diu , vel etiam per totam vix m. Et inde est quod naturaliter inest maribus in specie humana sollicitu
do de certitudine prolis , quia eis imminet educatio profis . Haec autem certitudo tolleretur, fi esset vagus eoncubitus . Haec autem dete inario certae feminae matri , momum et Oeatur : er ideo dicitur esse de iure naturari . Sed quia concubitus ordia natuν ad boxum commune totius humani generis , bona autem communia ea nisub determinatione legis , ut supra habitum es , cossequens es quod ista coniunctio maris ad feminam , quκ matrimonium dicitur , lege aliqua determinetur . . . Unde
407쪽
eum fornisatio fit concubitus vagus , utpote pratcr matrimonium existens , est eon ira bonam prolis educanda: : θ' ideo est peccatum mortale . Nec obstat, A ali is fornicando aliquam egnoscens sufficienter providear pro5 de educatione e quia id quod cadit sab Ieris determinatione , iudicatur secundum id quod communiter acri dii, b non secundum id quod in aliquo casu potes accidere.
II. Tria argumenta una sere periodo claudit Angelicus, ut animadvertit Cate tanus in hunc articulum. Primum est. Fornicatio simplex importat inordinationem , quae vergit in nocumentum Titoe nascituri . . . Secundum est , quod fornicatio priavat prolem cura patris . . . Tertium es, quod fornicatio, seu vagus concubitus tol seret certitudinem prolis . inae tria argumenta enervare adnititur Martinus de
Magistris; sed quam infelici conatu, patebit, cum eiusdem, di Caramuelis sophismata diluentur.
III. Paucis ergo ratio D. Thomae explicatur . Concubitus humanus , seu omnis seminis emisso a natura instituta est ad prolem generandam , alendam , instruendamque . Quare, si homo sperma effundat aut extra vas a natura Praestitutum , aut in vas indebitum , aut alio quocumque modo , qui aut generationem , aut prolis genitae educationem, nutritionemque impediat; peccat contra naturae ordinem . Atqui fornicatio , quae est humani seminis emissio , non ordinatur natura sua ad educationem , instructionemque prolis . Ergo adversatur naturae ordini . Evincitur secunda propositio . Fornicatores duae perlonae sunt, nullo naturali vinculo copulatae . Ergo actio sornicationis caret debito ordine a natura instituto , quo proles genita alatur, & instruatur . Nam utraque persona , Videlicet maris , ct seminae, requiritur ad hominis educationem, ut ipsa experientia constat . Lacmatris exigitur ; sed non sufficit : necessarium est sortius alimentum . Requiritur patris cura , qua instruatur , defendatur , nedum quantum ad corpus, verum et iam , quod maxime interest , quantum ad animam . Fornicatores autem , coitu peracto, vi talis actionis simul commorari non adstringuntur. Ergo talis actio destituta est ordine a natura imposito, quo genitores teneantur ad prolis educationem, & instructionem. id quod coitus fornicarius non modo educationem, ininstructionemque impedit, sed insuper vitae prolis aut generandae, aut genitae insidias struit Vagus quippe concubitus impedit prolis generationem, ut experientia meretricum compertum est . Quot vero pericula imminent proli genitae Ouot fetus suffocantur , antequam anima sormati sint Quot enecantur animam iam adepti ot aeternum pereunt , quia baptismato non abluti Quot hospitalibus traduntur, extraneis nutricibus alendi Quis ergo dixerit, in hoc supremo negotio, quale est humani generis conservatio, naturae conditorem non definiisse certum atque constantem ordinem , quo tot mala huiusmodi impedirentur Neque reponas , nos ita confugere ad legem positivam , quae ordinem , seu vinculum
408쪽
praescribat indissolubile, quo iuncti genitores maneant ad prolem educandam, i buendamque. .adhiam ante quamcumque positivam legem ratio naturalis hune ordinem exigit. Lex matrimonii, quam Deus instituit, hunc ordinem supponit . Quin haec lex non adeo necessaria erat , cum potuisset Deus vinculo etiam mi liori stringere genitores . Idcirco Angelicus scite positit illam disiumstionem : Cum qua permaneat , non per modicum rempus, sed diu, NI etiam per totam vitam . Alterutro enim modo poterat Deus instituere matrimonium . Nam, etsi perpetuum non esset , sed diuturnum I nihilominus, inquit Angelicus, satis fuisset ad generationem, educationem, & instructionem prolis. Hinc apparet S. Thomae ratiocinationem Vim suam habere. ante quamcumque legem positivam.
Disiuntur argumenta Martini de Magisris , oe Caram uelis.
I. A Ntequam phismata, dc arxutationes Caramuelis resero , lubet nonnulla transcribere eorum quibus sestivam canit lamentationem adversas suum P. Antoninum Dianam, quem in hac caussa excandescentem adversarium expertus est et quod magno sibi dc infortunio, & dolori vertit. Pauca illius verba transcribamus ex L Tom. Theolog. fundam. fundam. R I r. num. 369. Legit hanc receptissimam , is communissimam doctrinam , is reson eis. excandescit , , ait: Hic suit error Martini de Magistris . . . . Quarto ad fu ina is minas rectorit . Sed quid Caramves contra e Elevabit ad Deum, is caelum Oculos, is inclamabit et Tantae ne animis caelestibus irae Voletque examinari , quis, quid, contra quem pientissimus Diana obloquatur st Porro loquitur Diana illa meus, vir doliis us, is moderatissimus , qui a censurandis aliorum opinionibus abstinet , qui tantum censura digna inurere Dist immoderatas iuniorum aliquorum censuras . Et contra quem baec omnia e Contra Caramuelem , discipulum , amisum , defensorem , a quo non semel fuit contra censores gnorantes protectus : a qua fuit in scholis excellentissmis prGectus, is dilucidatus : cui amicisiae foedere fidelissime , is arctijsime es iunctus, irvi in litteris suis loquitur, usque ad effusionem totius sanguinis et pro quo vicus Vitam, si succurrat occasio, expendet libenter Caramuel 'Sed dicet et Amicas ille ;sed magis amica veritas . Qua autem veritas st Hic vigilantissmus vir dormitat roculatu tis caecutit : amicissimus sui ipsius obtiviscitur t ἐν doctissmus rem non vult sapere. Quis enim negabit viro tanto posse, si vehi e At quis . negabit amico tanto velis , si posset ' Quid scio Z In , etiam nunc , is in aeternum meo , pietatem vexeror, iuenium Seseror. Et tamen totam Scoti sebolam mecum gravi
409쪽
a vulneratam ab eo video : is tamen ita iuum amo, ut contra nil opponere pos
. Patere igitur, eximie domine Metister mi, ut qui nolo direre , te ingenio , aut Φoluntate deliquisse, dicam saltem, te nimis festinum in udus Zibri mei lectisουe D. perasse; Er ideo me non bene audivisse : si enim audivisses exacte , tanto es iηνεηisis doctrina suffustus, ut etiam intelligeres bene . Patere igitur , ut intacta persona
tua sum enim verus amicus tuus , amo me tibi, nec tanti mibi es persona in aut eam .elim defendere cum damno lude verba tua recogπ'siam . Haec rescribere
libuit, ut hinc compertum habeas genium, & indolem duorum Probabilitat pa tronorum, & laxitatis fautorum . His assentationibus mutuo sibi plaudebant, ikvicissim ad arma se se excitabant, accendebantquς adversus saniorem doctrinam . Argumenta sua Caram uel ex Martino de Magistris deprompsit, ut quisque videroe potest apud Cardinalem Caietanum in a. a. quaest. ct i v. art. a. ubi fuse, & distincte omnia Martini argumenta sibi opponit, diluitque. II. Obiicit itaque Caram uel r. in sua Theolog. intentiona L Lib. IV. num. Isso. Dico igitur primo sinquit Deus fornicationem non interdixisset, non esset maia , nec peccatum : is, puto , evidenter ostendam . Quia duorum commixtio secundum se peccaminosa est , vel quia naturaliter mala ipsis , vel quia naturanter mulas pro- β. Neutrum potes dici. Ergo. Non primum, quia saepe contingit esse utrique s lubram : is in tali essu ' non est utrique naturaliter mala . Accedit quod , si quam do insalubris dicatur , cum graviter in lubris non fit, non possit esse graviter peccaminoo . ec poterit diei fecundum . Fornicatio enim mala proli non est . Trimω enim non potes dici ma a phsire , quae in causa es ut homo , qui arias in rerum natura non esset, producatur . Quia, si iniurius homini , qui illam occidit ; benescus omnino, qui illam generat mo beneficentioν genitor, quam iniurius ocrisor .
Iste enim non potest facere quod homo , qui est, omnias non fit; ar His escit ut qui omnino. non est, esse incipiatia
III. Resp. Tam peccat ille qui' proximo malum insere, qilam qui beneficium
male conseri . Beneficium 'est efficere ut homo, qui non est , esse incipiat ; aecontra naturae ordinem est eiusmodi beneficium impertire multis gravibusque in Iis admixtum ; ut . sunt privatio educationis, instructionis &cia Nonne ipsi coniuges peccarent, si tali uterentur copula qua generarent filios monstrosos , caeeos iam utilos membrorum , quales generari solent qui rempore fluxus menstrui eo i-piuntur 3 Aut ergo abstinendum a beneficii collatione ς aut conferendum lux naturae ordinem In lubris & noxia est fornicatio tum ipsis sornicatoribus , qui Propria corpora , quae Dei templum sunt , ' polluunt ἰ tum pioli nasciturae , quam gravium malorum 'periculis exponunt . Mala haec gravia tant. Grave ergo cri
410쪽
eust unt . Frrentur enim ipsam fornicationem esse prect physice utilem ; sed nocivam moraliter . sed bee es Cerbis obludere. Prores , antequam incitur , ubi es e Domnipotentiae thesauris . Quid ilia P Actu HMI. μα homo existens iniuriam facere otest nihilo e An nihilum babet iura, is dominium PF. Resp. Propria Caramuelis est haec semisticandi ratio . Hoc sophisena minaeit , sornicationem non esse completum iniustitiae crimen ; minime vero concludit . quamdam iniustitiae speciem non praeferre . Nam proli generandae damnum assert fornicator, quod praeter naturae leges istum generare velit . Dominicus S to, qui Lib. V. quaest. m. art. 3. sibi hoc opponit argumeu tum , quamquam con- , cedat , sornicationem non esse veram iniustitiam ἰ contendit tamen eam aliquomodo adversari iustitiae quae erga suturam prolem servanda est. Constituitur autem fornicatio principaliter in specie intemperantiae r quia non est conisa pers tam quae actu existat . Argumentum Caram uelis sibi opponit D. Thomas eis quaest. et In ara. Σ. quarto loco , cui ad 4. sic respondet. Fornicatio contrariatur dilectioni proximi quantum ad boe quod repugnat bono prolis nasciturae, dum scia tot dat operam generationi, non fecundum quod convenit proβι nasciturae. VI. opponit 3. S. Augustinus disit, melius esse damnari quam annibilari. Item diceret, melius esse proli male educari quam a Mute .n rerum natura non esse.
VII. Resp. Augustinus physice , non moraliter loquitur : quod constat eκ Ora culo Christi Domini Matth. xxv 1. Bonum erat ei . f natus non fuisset homo ilis nimirum Iudas Iscariotes. Pugnantes videntur duae hae pmpositiones, si absolute spectentur . Ceterum ambae verae sunt . Illa Augustini in sensu physico, in quo melius est damnari quam annihilari; haee Christi Domini in sensu morali. Simul iter dicimus, melius esse prolem male educari quam non esse, in sensu . physico ,
laeus in sensu moralia . . VIII. Obiicit 4. Eae paupertate potius quam ex fornicatione proficiscitur mala pr fis educatio. Videmus enim Principum nothos optime educatos, is contra indis p natos mores inter coniuges Siles, is mendicos . Potius ergo pauperum matrimonia condemnanda sunt quam divitum fornicationes . Sed , inquiunt, esse per accidens , quod filii inegitimi Principum bene educentur . Dicunt ἰ non tamur probant . Hera iliaε enim videtων esse per se . quod filii pauperum mala educentur . Sed esto Sit inter divites bona nothorum educatio omnino per accidens . Ergo, si per a Ddens contingit quod filii fornicaνii Principum hexe educentur etiam per accidens . . contingit quod parenter fornicantes non peccem '. Et probo fle . Ideo fornicatio interdieitur , quia ex tua mala pro sis educatio sequitur . Ergo, fi haec non sequere tur, non interdiceretur Hu . Finis Uitur huius inbibitionis dona educatio est . iactis
qui pVobabile est quod , quando finis cessat per accidens in particulaνi , lex etiam tesset per Meldens in particulari. Ergo, fi quidem admittitur quod His legis for-