장음표시 사용
411쪽
nieationem probibentis oleat in aliquo particulari cessare per accidens I admitteκ dum omnino est, ipsam legem evisare. Hactenus totidem verbis Caramuel. IX. Hoc idem argumentum opposuit prius Martinus de Magistras , quem inscitiae, & erroris turpissimi arguit acutissimus Caietanus in commentariis ad hune articulum , ubi pleno in lumine collocat solutionem datam a S. Thoma in ipso corpore articuli. Ut itaque plenius teneatur sensus distinctionis datae ab Angelia' eo, videlicet per accidens esse quod filii fornieatorum divitum bene educentur ;animadvertendum , inquit Caietanus , actus morales speciem bonitatis , aut malitiae minime capere eκ iis quae per accidens , sed ex iis quae per se Occurrunt . Spectanda ergo est actio fornicationis , seu coitus ipse fornicarius absolute & s eundum se. Hie natura sua privatus est vinculo indissolubili, quo personae fornicantes constringantur. Ergo natura sua caret ordine debito, seu obligatione pro lis educandae. Contra, quando personae iunctae sunt vinculo aut permanenti, ut dictum est, aut indissolubili; iam tum coitus suapte natura recto ordine praeditus est, prolemque generat cum onere fixo educationis. Et hoc est quod per se in morum actionibus spectatur . Dicat Caramuel: sunt ne improbanda matrim nia sive divitum , sive pauperum Affirmare non audebit. Et tamen coniuges , sive divites , sue pauperes, ut experientia liquet , saepe male educant sobolem suam. Qua ergo ratione nequeunt reprobari matrimonia divitum , quod pessime educent filios suos, quia per accidens id eontingit ; eadem ratione nequit approbari divitum fornicatio , quia optime educant prolem , eo quod accidentalis est educatio ista . Ineptum omnino est quod subdit Caram vel , nempe cessare legem in particulari, dum per accidens eessat eiusdem finis . Haec Caramuelis argutatis ex falsa. quaestionis, & distinctionis angelicae intelligentia proficiscitur . Siquidem CaramueI ita argutatur , quia in sornicatione eventum accidentalis educationis spectat, minime vero ordinem debitum ipsi actioni sornicariae. Coitus fornicarius secum natura sua adfert periculum pravae educationis , aliorumque malorum Pr li imminentium . Hoc periculum est quod leκ prohibens fornicationem per se spectat. Negamus vero , hoc periculum aliquando cessare, cum ponitur coitus fornicarius . Atque adeo numquam cessat Iex. Quamobrem Angelicus semper in suo articulo considerat non eventum , seu actuase infortunium prolis I sed illam fornicationis inordinationem quae natura sua apta est eiusmodi mala parere . Sic enim loquitur . Fornieatio a rem simplex importat inordinationem , quae vergiι in
nocume tum vitae eius. Porro in nocumentum Vergunt non ea tantum quae rea
e nocent nat & bona quandoque nocumentum inferre valent sed ea potissmum quae perieulum intrinseeus insitum habent inserendi detrimentum . Haec omnia paucis verbis angelica perspicuitate docet S. Thomas . Quare Caietanus , qui haec omnia prosunde interpretatus est, inquit : Et gratias regemus D. Thomae .
412쪽
qui nos haee docuis . Sed quod multos in hac , is in aliis moralibus materiis deerupit, est, quia non penetrant , quod rectitudo naturalis in humanis actibus non est secundum ea quae per accidens contingunt, is q od certitudo matbematica non ex petenda est is moralibus : sed demonstrationes moraries tunc sunt certae, eam ostem dunt id quod per se, im ut in muribus rectum , aut non rectum est : bo adeonstructionem universalis in moralibus 'sciunt , nisi apud disciplinae ineastarer .ctio fit ut fatis inerudite dicatur , quod privatio Ordinis ad generationem non est adaequata , is propria ratio quare coneubitus reddatur iIlicitus r quia eoncubitus eum serili uxore non es aptus ad generationem , is tamen est lieitus r ita quod non erubescunt dicere , quod quantumcumque concubitus cum sterili per aeeidenstD iis plus ad generationem , ex hoc sequitur quod non ordinari ad generationem , ωοου est praeeio , is adaequata ratio illiciti: quia ubicumque inveniretur , ex quo- eamque aecidente ronstitueret illicitum . me enim Martini error intolerabilis , de structivus totius Philosephtie morasis, miscendo per se, is per aecidens, is ex his quae sunt per aeeidens, salveans uni ersale ex bis quae Iuni per se, satis exel urest ab Aristotiae doeente , qualis in moralibus certitudo, qualia sine moriata univeria fana ; praevisus, is exelusus est ab Auctore in libro contra Gentiles, is hie. Per it omnis doctrina , nisi natur in his quae sunt per se . De ratione feminationis aeoluntariae est quod secundum se ordinetur ad generationem , nec hoc umquam auia ferri potest; sed ex aecidentibus aegrituἀinis , ve aetatis Or. fit per meidens ut in
hae non fortiatur effectum generationis . Hoc autem nou accusat concubituis coma-galem , quia per accidens est I sicut nec id quod per accidens excusat eoneubitum forniearium. X. Hinc etiam patet quam sit efficax ratio ab Incertitudine prolis petita. Siquidem concubitus soluti cum soluta natura sua non excludit, immo adsert accessum ad multos. Nam ex quo mulier soluta sit, potest se communicare pluribus. Nullo quippe naturali, & indisibiubili vinculo ab hac communicatione coercetur. Natura fornicationis est quod sit concubitus liberi cum libera, seu soluti eum s Iuta. Pugnant autem directe haec duo , nempe quod sornicatores sint soluti, &ligati eodem tempore. Porro in generatione humana pater sollicitus est de certitudine prolis. Nulla esse potest certitudo prolis sine certῖtudine excludente alienum concubitum cum muliere sornicaria. Sed eo ipso quod sit .rnicaria, dc solii ta , libertatem habet concumbendi cum aliis, ut dictum est. Ergo coitus fornicarius excludit certitudinem prolis, Ergo excludit debitum certum educationis. XI. Futile est uuod obiicit Martinus de Magistris , nempe institui posse legem , qua sufficienter habeatur certitudo prolis I atque adeo debitum educationis : quia, si minier fornicaria paueis se se communicet, facilis erit certitudo; si multis, rara erit proles. . Tom. IV. B b XII.
413쪽
XII. Obiectio confirmat sententiam traditam. Nam, si necessariae lex est qua provideatur certitudini prolis , iam conceditur malam esse natura sua sornicatio nem, utpote inducentem prolis incertitudinem. Si lex remedii creditur necessaria; ergo morbus supponitur. mamdiu autem sornicatores sunt soluti sunt autem io luti, usque dum sunt sornicatores nulla lex essicere VaIet ut pater habeat prolis certitudinem, excludentem alienum consubitum. Haec incertitudo est naturalis e sectus concubitus fornicarii. Idcirco inquit Caietanus D. Thomas assignat hane prolis incertitudinem , tamquam effectum annexum coitui Vago, non tamquam fundamentum principale : hoc quippe in eo situm est quod coitus vagus careat debito ordine iam explicato; ex quo sequitur prolis incertitudo. Perridiculum autem est subdit Caietanus quod obtrudit Martinus, videlicet lacilem esse certitudinem , si communicetur cum paucis . Nam ad tollendam certitudinem satis est quod libera sit mulier ad se coinmiscendum cum altero uno . Nam . . si coni
gatae cum uno altero a marito cocant, incertae statim evadunt, cuiustam sit soboles. Si vero multis communicetur, rara erit proles. Non raritas , aut frequentia prolis culpam inducit , sed perversio naturalis ordinis a debito , naturalique fine. XIII. Ex omnibus autem concludit Caietanus in Iaudem D. Thomaeo dictis pater quam vera, ae solida fit Auctoris doctrina, ae ratio, docens fornicationem esse mortale peccatvm secundum se, cum facillime fine omni Deo, fine adminiculis omnes dismeustates accidentes ex ilia viro fundamento solutae snt. Dicitur enim in IV. PMM. quod quid es solvit omxes di cultates . Et revera ita se res habet. Quoties perspicue
rei naturam compertam, exploratamque tenes , toties nullo negotio diluis omnes
sophisticas argutationes . Dissidia in concertationibus scholasticis ut plurimum eκ obscura , vel confusa notitia naturae rei de qua disputatur, ortum ducunt. In qua- Iibet ergo controversia primum omnium quid est, seu rei disputationi subiectae naturam pespectam habere curat . XIV. Obiiciunt ultimo eκ Scriptura . Nam Osee r. dicitur : maee , sume tibi uxorem fornicationum, ἐν fae tibi fitios fornicationum. Ergo fornicatio non est iure naturae vetita . Item Abraham accessit ad Agar, Iacob ad Balam, & Zelpham, Iudas ad Thamar. Ergo. XV. H*c omnia sibi osticit Angelicus, quibus respondet Ioc. cit. ad a. & ad 3.
Sieut Abraham non peccavit , filium innocenIem volea id occidere, propter hoc quod obedivit Deo. . . . Ita etiam Osee non peccavit forpicando ex praecepto divino. P ecialis concubitus proprie fornicatio dici debet; quamvis fornicatio nominetur referendo ad c&Uum eommunem . Deus ergo , cum sit 1 upremus omnium dominus , rerum dominia Permutare valet, dc cfficere ut mulier, quae Osee non erat, illius. satiquemadmodum Abryham constituit dominum filii sui , ut posset absque culpa illum
414쪽
Ium occidere ; de bona AEgyptiorum in potestatem transtulit Iudaeorum . Abraham, On Iareb ad ancilias uecesserunt, non quasi fornicario concubitu. . . Iudam autem non es necessarium a peceato excusare, inquit Angelicus ad 3. Haee omnia comis perta sunt. Ad id vero quod obiicitur ex S. Isidoro difκκκIm ubi dicitur, quod Christianus, si coniuκ deest, habeat concubinam ; respondetur, ut notat Glossa nomine contubinae ibi intelligi uxorem absque solemnitate legali , dote, instrumento, dc testibus i secus mulierem fornicariam. Interpretatio communis , dc manifesta. XVI. Quaeres, fit ne fornicatio gravior reteris peeratis ρ Resp. Dictum iam supra est, sornicationem genere suo peccatum esse mortale: quia graviter laedit ordinem qui generis humani conservationem spectat. Facta autem comparatione eius cum aliis peccatis, communis sententia est, malitiam fornicationis graviorem esse furto; leviorem tamen malitia homicidii., dc eorum criminum quae sunt contra Deum- Ratio in promptu adest. Gravitas criminis petitur ex magnitudine boni cui opponitur. Bonum divinum infinite excedit omnia bona creata . Ergo peccata, opposita bono divino, seu virtutibus theologicis , superant in malitia cetera omnia flagitia quae sunt contra bonum creatum proximi. Inter bona creata eminet vita humana. Vita hominis nati excellentior est vita hominis nascituri. Ergo homicidium, quolauseri vitam hominis nati, gravius est fornicatione , quae impedit vitam hominis nascituri. Est autem fornicatio gravior furto , dc ceteris culpis, quae sunt contra bona exteriora hominis : quia vita etiam, ut dicitur, in potentia, praestantior est bonis exterioribus. Haec omnia docet Angelicus a. a. quaeae cliv. art. Ir dc quaest. D. de in alo art. Io. Maximum,. inquit, bonum proximi est ipsa' mita hominis , cui opponi . tur peccatum homicidii, quoi tollit actualem homi sis vitam, is preeatam luxuria, quod opponitur vitae hominis in potentia r quia est inordinatio quaedam circa actum generationis humanae. Πnde inter omnia pereata quae sunt in proximum , graviur est bomicidium secundum suum genus; ἐν fecundum Deum tenet adulterium, ἐν fornicatio , ἐθ' huiusmodi pereata rarnalia; tertium autem Deum teneι furtum , ἐν rapina, ἐν bui modi, per quae in exterioribus bonis Iaeditur proximus. XVII. Eκ hae Angelici doctrina evanescit obiectio Martini, inquientis, furtum opponi iustitiae , quae virtus praestantior est temperantia, cui opponitur luxuria. Porro peccatum illud gravius est quod excellentiori virtuti opponitur. At hoc Verum habet absolute. Ceterum, si vitium oppositum virtuti inferiori , simul opponatur aliquo modo Virtuti superiori, tum ratione istius circumstantiae gravius esse potest peccato opposito Virtuti superiori tantum. Luxuries contra dilectionem proximi est, ut ex D. Thoma supra adnotavimus, dc directe opponitur virtuti temperantiae. Ceterum aliquo modo est etiam contra iustitiam, idest contra vitam hominis, non iam nati, sed naicituri. Q. ii impedit terram, plantas 3cc. ne pariant
415쪽
388 L IB. VIII. IN DE CALOGUM.
laedit proximum, non in bonis quae actu possidet, sed in iis quae possidere valet. Fornicator suo inordinato coitu Iaedit .genus humanum, edendo an lucem personam debito ordine destitutam . Quare licet non directe , Oblique tamen forni catio opponitur etiam virtuti iustitiae , ut observavit Dominicus Soto Lib. V. delusi quaest. III. art. 3. Idcirco gravior est peccatis aliis, quae noxia sunt bonis existernis proximi. XVIII. De altera propositione in hae materia proscripta ab Innocentis XI. quae spectat mollitiem & sodom iam , insta sermo erit contra Caramuelem, qui etiam praelatam propositionem damnatam docuit.
VII. De concubinatu . Laxitas quorumdam Moralistarum in ab Iolutione concubinariorum, oe fornicatorum .
I. Uaeit. I. In quo disserat concabinattis a fornicatione e Resp. Fornicatio est concubitus soluti cum soluta femina quacumque, modo una, modo altera. Contra concubinatus est continuata , seu stequens fornicatio cum determinata. . muliere, sive soluta sit, sive matrimonio, aut alio vinculo ligata. Quare enormiatatem prodit peculiarem supra sornicationem, & adulterium; cum per omnes lu- Auriae species divagetur. Quia tamen concubinarii plerumque personae ambae solutae sunt, ad sornicationem continuatam concubinatus revocatur. . Diversa est concubinatus usurpatio in iure civili, ac canonico. Ius civile ad rationem concubinatus plura requirit, ut communiter Doctores observant. I. in mulier in domo concubinarii a latur, & cohabitet : si foris degat, filii ex eademnati nec naturases reputantur, nec per subsequens matrimonium gegitimi fiunt. II. Ut eX consuetudine carnaliter commisceantur. III. Ut concubinarii sint ita liberi, ut matrimonio iungi valeant . IV. Ut mulier sit cognita, tamquam concubina. v. Ut sit unica. VIis Ut sit in habitu concubinae, qui ab habitu uxoris debet esse distinctus. III. Canon istae hoe describere pacto solent concubinatum. Est eouubitus viri eum
femina soluta, quam quis veI in domo propria, veI extra retinet, is ad quam frequenter , HI ex consuetudine accedit, sive retineat ut concubinam , sive uι pedis ρκσm , sive quocumqPe alio tituti. Haec descriptio gravissimam prodit concubinatus malitiam. Praeter enim iniquitatem fornicationis adsert permansionem in peccato. exitu ea concubinatus non solum lege naturali , & divina, ut probatum est; verum etiam iure civili, & canonico. Et quamvis aliqui Leguleii contendant, iure civili vetitum non esse ; tamen communior, immo communissima , est sententia oppo-
416쪽
DIS S. I. DE LUXURIA oec. 3 Sy
opposita. Quod si aliqua civilis lex Permitteret concubinatum, reprobanda, ut er ror, esset. De canonico iure nemo dubitavit I eum compertum immo sit gravissi mas poenas constitutas fuisse adversus concubinarios. Gravitatem concubinatus ex primit Tridentinum Concilium sese. XXIV. de reform. matrimon. rv. VI I I. inquiens rGrate peccatum es homines ρίπτοι coπcubinas babere , gravi um vero , in huius magni saeramenti singularem contemptum admissum , uxoratos quoque in host damnationis statu vivere , ac audere eas quandoque domi etiam eum uxoribus age re , O retinere. Quare, ut huic tanto malo farcta Gnodus opportunis remediis promideat , saluit huiusmodi concubinarios , ram forulos , quam uxoratos, cuiuscumquo
flatus, dignitatis, is conditionis existant, si postquam ab Ordinario, etiam ex officis,
ter admoniti ea de re fuerint, concubinas non eiecerint , seque ab earum consuetudine non seiunxerint, excommunicatione feriendos esse . Plures alias poenas a sacris canonibus constitutas adversus concubinarios praetereo. IV. Quaest. II. Absolvendus ne fit concubinarius , antequam concubinam dimitiarai y Resp. Quo facilior est propositae quaestionis resolutio , eo est in executi ne dissicilior . Alexander VII. damnavit hanc propositionem , quae est t. Non
es obligandus eoneubinarius ad eliciendam concubinam, si baee nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii , vulgo regalo , dum deficiente illa , nimis aegre ageret vitam, tr aliae epulae taedio magno concubinarium incerent , is alta famula nia .mis discite inveniretur . Hanc monstrosam opinionem docuit Ioannes Nanchez, unus e laxioribus Casu istis valde celebris disput. X. numer. aci Tres alias propositiones valde assines proscripsit Innocentius XI. nempe 6 I. Potes aliquando ab- Divi qui in proxima Oeeamne pereandi versatur , quam potest , is non vult omittere , quinimmo directe , is ex proposito quaerit , aut ei se ingerit . 62 Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando eausa aliqua utilis, aut bone non fugiendi oecurrit. 63. Licitum est quaerere directe occasionem proximam peccandi pro bono spirituali, veI temporali nostro , veI proximi. V. Fusiorein istius materiae tractationem remitto ad dissertationem de occasione proxima , propinqua, & remota . Quare paucis nunc ab eadem me expediam . Quae sunt graviora , de praxi utiliora , presse indicabo . Incauta plurium Calaistarum scribendi de hac materia ratio fovet illam quam lugemus uni-Versalem corruptelam . Damnatas sententias vanis ratiunculis , & distinctiunculis ita extenuant , ut ad nihilum sere eas redigant. Omnes nunc fatentur concubinarium absolute absolvi non posse ; sed proponunt sequentes quaestiun
VI. Quaest. III. Si concubinarius promittat se dimissurum concubinam , potest ηe, antequam eam dimittat ,' absolvi e Resp. P. Matthaeus Moya in selectis Tom. I. disput. vis. tract. ID. HoΣes in expositione prop t. 6 I. ab Innocentio XI. proscri-
417쪽
ptae, docent, semel, & bis, secus ter, absol Vendum concubinarium promittentem se dimissurum concubinam. Idem docet Antonius a Spiritu sancto in Director. c. Uri
tract. v. disp. II r. sedi. I. Num. I . VII. PP. Salmanticenses distinguunt concubinarium publicum a privato tract. xxv I. cap. m. punct. a. g. I. num. 32. γ seq. Primum numquam absolvendum do. eent ; neque secundum communiter loquendo , donec concubinam dimiserit. At in aliquo raro casu hunc secundum absolvendum pro prima vice defendunt; ut si eoncubinarius lacrymas funderet, contritionem magnam concepisset eκ alicuius
eontionis auditione , & alia similia signa praeferret, vi quorum Consessarius prudens iudicium efformare posset de firmo, ac constanti proposito eiiciendi concubianam . Quia cinquiunt num. 34. licet communiter concubinario non fit exedendum; tamen, fi es aliqua κοbilis persena ex bis quae potius mortem quam fractionem fidei
datae eligunt , i 3 alias concurrant aliM circumstantiae ex supra re aris , temerarium esset aui non credere et quia bis circumstantiis munitas , es fortior ad expellandam concubinam quam antea erat , maxime cum Amilem personam nou lateat , quod
si fidie promittit, nova peccata Deit , sacrilege confitendo , commanicando. Eristo in bis circumstantiis potes pro prima tantum vise concubinarius absisi , si prο- mittat eοηcubinam statim dimissurum , aut ulterius ad eam non accessurum, quando foris habet. in VIII. Moyae, Sanchez, Antonii a Spiritu sancto verba transcribere nolui, quod notae laxitatis fautores sint, potissimum duo primi, qui propterea proscripti sunt. Verba Salmanticensium rescribere sincere placuit, quia Theologos istos in re m rati, dc potissimum in scholastica Theologia, magni facio, tum ob doctrinae integritatem, tum ob obsequium quo S. Thomae doctrinam colunt, eamque erudite , di perdocte propugnant. Idcirco non exiguae Theologi isti auctoritatis iure ac meo rito sunt i atque adeo, si quid laxius docerent , eorum auctoritas promovendae laxitati inserviret. Porro, salvo semper erga perdoctos viros obsequio, officioque, laudata eorum Opinio, quamquam caute prudenterque exposita , mihi salsa est ,& periculi plena ob abusum qui necessario serme illam consequitur, evidentissima
experientia teste. IX. Consessarii, praelata doctrina imbuti, prima vice communiter concubinarios absolvunt. Lacrymulas aut vere prolabentes, aut apparento in Vultu vident concubinarii. Nobilitas, splendor, divitiae pauperes enim raro concubinas alunt &cetera humanitatis praestigia ultro se se in animum Consessarii ingerunt, cor emolliunt, mentem innectunt, doctrinae rigorem deliniunt , & , relatae opinionis auctoritate adiecta, absolutionis beneficium facillime obtinent concubinarii . Absolutione obtenta, post annum adeunt quempiam alium consessarium , & prae satis lenociniis similiter absolutionem percipiunt. Et en inundantis laxitatis scaturiginem ἱ
418쪽
nem r quam certum est a praefatis Theologis nec intendi, nee praevideri ; sed experientia testis est eam quoquo versus grassari. Nec dicas, haec ex Consessarii imperitia, secus ex doctrina proficisci : quoniam repono ego, ex utroque certissime derivari. X. Quare recitata sententia non modo periculi plena est ob abusum qui eam eommuniter in praxi consequitur, sed etiam falsa mihi est. Duae sunt rationes quibus eam fulciunt laudati Theologi. Altera est nobilitas personae, quae mortem potius subiret quam oppignoratam violaret fidem Mirum est hane potuisse a doctissimis viris obtrudi rationem. Sint, per me licet, in civili commercio tam firmae fidelitatis concubinariorum aliqui. At quomodo in aeternae salutis negotio illorum eonstans, & firma fidelitas allegari valet' Nonne concubinarii sunt ad .Ergo oppignoratae in baptismate solemni ritu fidei fractores. Quid quod nemo repente fit concubinarius; sed communiter post centenas sponsionum Deo factarum vi Iationes , in teterrimum vitium prolabuntur concubinatus uare , tametsi inmundanis negotiis ob plures humanos respectus, ob spem, & timorem rerum terrenarum, soliti essent fidelitatem in promissis servare; adhue tamen nullius fide- Iitatis in animae negotio habendi forent, eo ipso quod sint concubinarii . Altera ratio non minus futilis est. Utique eiusmodi nobilem concubinarium non latet , novum se scelus committere, si ficte promittat; quin paucos Christianos id latet. Sed animadvertendum, concubinarios communiter existimare se sincere , non ficte promittere. Verum hic scopulus latitat. Haec sincerae promissionis apparentia ea est quae tum Consessarios, tum concubinarios, dc omnes in occasione persistentes decipit. Reputent concubinarii se sincere promittere, iurent etiam se habere pro positum firmum eiiciendi concubinam. Hac sincera voluntate se affectos existimant reipsa. Et his sucis decipiuntur miseri Consessarii. Haec sinceritas , obtenta absolutione, continuo ad aspectum concubinae evanescit. Nec opponas, valido absolutionem impertiri, quoties peccator, dum confitetur, sincere dolet de peccatis. verum habet. Sed id quod nego, est, Consessarium posse prudens formare iudicium, concubinarium sincere dolere, nisi prius concubinam expulerit. At Gn- sessλrius nequit poenitentis intimos cordis recessus pervadere; sed ex solis externis indiciis interiorem debet animi dolorem percipere. Sed, inquam ego, tum appR rent Vera doloris signa, de prudenter reputari potest cor contritum , Cum proκima ablata suerit peccandi occasio; secus, si deliberate peccandi iamenta retinean
XI. Quaest. IV. Absolvendus ne est, ut contendit P. Viva, prima, is secunda vice qui mrnit in Ocea=ve proxima, ante uism eam dimittat ' Resp. P. Dominicus Viva in sua trutina in propos 4r. Alexandri VII. num. I 6. hanc quaestionem proponit sub his terminis . ,, Dubitatur hic, an possit absolvi qui in occasione peccandi
419쪽
39r. LIB. VIII. IN DEC ALOGUM.
proxima versatus est, antequam illam tollat, praesertim si in alia consessioneis id promisit, & deinde non stetit promissis j Nonnulli putant absolvi non posseis extra casum necessitatis . . . Communius tamen cum Suareet , Tabiena, & aliis
is censent, posse huiusmodi poenitentem absolvi semel, ae iterum, si apparent hieis & nune vera signa doloris . & propositi emeaeis tollendi statim occasionem is proximam. Ratio cur videatur posse prima, & secunda vice absolvi, est, quia
si potuit poenitens, aut immediate ante, aut audiendo concionem , aut audiendo
si ipsius Consessarii admonitiones, excitari ad verum is incax proposum non pec-- eandi; in quo casu es s cienter diis tus . Sic pagm absolvuntur paenitentes peris hoc quod proponant resiluere; quamvis ante confessonem non restituerint, prout p is terant . . . . Neque ex propositione illa 6 I. Innocentii XI. eruitur quod absoI-- vi non possit. Nam qui proponit occasionem statim tollere , non potest dici , ,, quod illam velit de praesenti. XII. Haec P. Viva doctrina, ut mea praesert opinio, salvo semper erga doctum piumque virum ossicio, omnium laxitatum origo est , dc invalidarum absoluti num radix . Comprehendit duo vitiorum genera, luxuriae nempe,& iniustitis, quae sunt duo scopuli, ad quos maior Christianorum pars allidit, dc naufragio perit Ut probet absolvendos libidinosos, in occasionis luto haerentes , exemplum affert debitorum, qui posm absisuntur per bor quod proponant resiluere, quamvis ant
confessonem non restituerint , prout poterant. Nae egregium rationis momentum is
Absolvuntur passim debitores, antequam, cum possint, fatisfaciant . Quid hinc 'Ergo absolvendi pariter qui in occasione peccandi proxima ver tur, antequam ipsam auserant e Ergo etiam concubinarii priusquam concubinam expellant e Sacrilege absolvuntur primi. Ergo & secundi. Lugent miseri artifices, mercatoreique, qui debitorum solutionem assequi nequeunt. Scandalum patiuntur, quod debitores immanes in Paschate quotannis consteantur, absolvanturque nulla debit rum satisfactione peracta. Quaenam tot sacrilegiorum, atque scandaIorum cauta se Malitia utique debitorum . Sed hanc debitorum pravitatem lavent Consessarii , iisdem absolutionis beneficium Impartientes. Et Casuillae opinionum .la itate praevaricatores ministerii Consessiarios essiciunt. Multis opus haud est ut quam sit periculi , dc laxitatis plena doctrina Patris Viva, palam fiat. XIII. Damnata ab Innocentio XI.propositio 6 r. haec est. Potest asiquando absisi quiis proxima recoone peccandi versatur, quam poIs, Θ non vult omittere, quia immo directe, is ex proposito quaerit, aut ei se ingerit. Damnata thesis non absolute a solvendunt peccatorem proxima irretitum occasione asserit; sed aliquando , videlicet aliqua vice. Ergo iuxta doctrinam Ecclesiae numquam absolvendus est , nisi prius dimittat, si possit, occasionem. Quae subdit P. Viva, in examen veniant , uui prπρας occasionem statim tollare, non potes ' diei quod iliam velit de praesenti ἀ
420쪽
Peregregie. Nullus est inter Catholicos adeo scelestus qui, dum confitetur, velit de praesenti occasionem, dc peccatum , quod confitetur. Detestatur illud utique do praesenti. At imposterum illud velle convincitur, cum occasionem ad illud impellentem dimittere recusat. Numquid, antequam damnaretur propositio, quisquam docuit absolvendum peccatorem qui de praesenti occasionem peccandi vellet P Qui proponit occasionem statim tollere, non potest diei quod illam velit de praesenti. Immo contra. Qui occasionem illico, cum possit, non dimittit, prudentissime dici debet quod illam velit dc de praesenti, dc de suturo. Haec est praesumptio quam quitaque prudens sormare debet. Sed, ut magis pateat quam perniciosa sit haec recensita interpretatio, notandum est, nihil magis adversari Ecclesiae definitioni , quam asserere, absolvi posse peccatorem, antequam ab occasione recedat . P. .Viva inquit : Potuit poenitens aut audiendo concionem , aut Consessari admonitionem. excitare in se efficax propositum non peccandi, dc dolorem de peccato praeterito. Nemo negat hoc possibile esse. At numquid possibilitas, ut sic Ioquar, regula est prudentis iudicii e Soli Deo cor hominis patet. Poenitens ipse non valet diagnoscere sui propositi, & doloris sinceritatem . Frequentissime mentitur iniquitas sibi. Deformitas ac turpitudo peccati, aeterna supplicia peccato divinitus constituta cum peccatoris menti Occurrunt, lacrymas aliquas extorquent. Verum , nisi peccator praecidat manum, eruatque oculos, idest nisi occasionem relabendi auserat . praefata signa fallacia esse arguuntur. Quapropter Ecclesia definivit, non esse a solutionem impertiendam, nisi occasione submota. Quid ergo obtundis et Potest. poenitens sincere proponere emendationem ; potest dolere de culpa; atque adeo est capax absolutionis ' Nonne haec erant ratiocinia Theologorum qui damnatam thesim propugnabante Edisserat P. Viva, quas alias ratiunculas excogitaverint,&protulerint illi qui damnatas opiniones docuerunt . Non alias sane praeter has quas nunc ille reproducit in medium tamquam recoctam crambem . Quid possit poenitens, soli Deo notum est. Quid hic & nunc te agere conveniat, decernendum. Non esse absolvendum poenitentem, nisi prius, cum possit, orcasionem diamittat, Ecclesia docet. Cur st Quia iuxta verae prudentiae christianae regulas iudiacatur sincere non detestari peccatum qui peccati illicia non abigit . Sic decernit Romana Sedes. Quid ergo, ut definitionem Ecclesiae eludas , ad possibiles casus eoniugis' Quid coram Deo praestare poenitens valeat, ad tuum tribunal non spectat. Tuum iudicium eκ iis formari coniecturis debet quae hvina nae subiacent prudentiae.. XIV. Quaest. V. Si quis ita stupidus fit, ut ignoret se debere eon blaam dimittere, priusquam absolvatur, fit pro prima vice absolvendus ' Resp. Adfirmant Salmantieenses tract. xxv I. cap. II. punct. a. F. I. num. quia hoc ex ignorantia, inquiunt
procedit. Haec opinio nobis salsa apparci. Si enim adeo stupidus est , ut nequeat