장음표시 사용
591쪽
pensare defraudando tributa , seu gabellM , quas Titius conduxit. Adfirmant plures : quia, inquiunt , Titius non emit nisi iustas gabellas. Porro Caius creditor Principis iam solvit illas,' cum sit creditor Principis . Igitur iterata solutio iniusta sciret. Instant adversarii. Si Princeps locasset agrum Principatus Titio, posset ne Caius surripere fructus agri in compensationem Cur ergo poterit defraudare ga- bellas locatas eidem Titio 3 Disparitatem assignant illi , quod fructus agri sint Ti lii, non Cati, vel Principis ; contra solutio gabellae est ipsius Caii , qui, cum sit creditor Principis, nihil rei debet; & propterea retinere illam valet . Haec dispari tas probabilistica est, nempe materialis amphibolia, sola Verborum diyersa conge rie turgens. Alii dicunt, non posse Cuium compensatione uti defraudando gabel Ias, si has Titius emerit; secus, si conduxerit. Probabilior, & vera sententia ne gat utrumque . Sive enim conduxerit , sive emerit Titius gabellas, semper detri mentum patitur ex Cati defraudatione . Accedit quod omnes ministri Principatus se creditores Principis iactant . Si solvenda essent debita omnia quae ossiciales, &ministri Principatus sibi deberi ostentant ; vix lassiceret totum Principis aerarium . Quare has compensatiohes, ut iniustas, damnat probabilior sententia.
I ationum momenta quae eVincunt absolute illicitam esse
O annis persuasum sibi fuisse, licitam esse occultam compensationem, cκisti mans, hanc doctrinam a D. Thoma doceri. Verum, postquam tanti Doctoris men- rem expendit, subdit, se nihil in eodem reperiisse quod occultae faveat compensationi S sed dumtaxat quemque repetere posse rem suam, ubicumque illam esse deprehenderit. Quare arbitratur, compensationem occultam repugnare legi tum n turali , tum christianae; di esse singulis ac omnibus, maxime vero Regibus, αPrincipibus, perniciosam II. Insitum gentibus omnibus est , ne quispiam inauditus condemnetur . Plura enim pars adversa allegare valet, quibus evincat aut se non esse solvendo , aut solvere non teneri, Sed opinio oecultae compensationis inauditos debitores damnat . Ergo communi hominum sensui repugnat. III. Contra naturae lumen est quod quisquam sit iudex in propria caussa. Qua propter lege tum divina, tam humana, vel penes barbaras ipsas nationes, erecta tribunalia, & instituti iudices sunt, qui publica potestate aequalitatem constituant,& laesa personarum iura resarciant , iudicio ipsarum partium vetito, & reiecto.
592쪽
Sed opinio occultae compensationis hanc tribunalium , dc iudicum potestatem ab imis eonvellit fundamentis, eiusdemque cardines evertit. Statuit enim licitam esse compensationem, quoties sine magnis eXpensis, sine amissione benevolentiae, & ami citiae debitoris, vel iudicis, quin etiam cum facile dc commode rem tuam obtinere nequis. Vix autem fieri potest ut sine gravi incommodo, sine expensis, sine amis sone amicitiae de partis, dc iudicis, bona quae tibi debentur, assequaris. Ergo haee opinio de medio tollit publica iudicia , dc tribunalia I ac singulos constituit sua rum caussarum , atque iurium iudices . Quin ipsum Principatum , qui sine ma gnis subditorum expensis consistere nequit, Praelata opinio adoritur , atque improbare videtur .
IV. Opponis. Iuris aequitas postulat ut debita tibi a debitore solvantur . Dum ea tu accipis , aequalitatem constituis : nihil quod tuum non sit, accipis. At videndum superest , quis sit istius aequalitatis legitimus iudex . Omnis humanu actus rectus & lieitus ab his conditionibus pendet, suis, quid dcc. Esset ne alter extraneus privatus homo iudex istius aequalitatis 3 Minime , inquis r quin clamares r Quis te constituit iudicem in hac caussat Ergo multo minus tu ipse in propria caussa iudeκ existere potes. Si alter privatus, licet a partium studio alienus, usurpatae auctoritatis reus haberetur I tu ne innocens eris , si talem tibi vindices iurisdictionem V. Haec omnia vera sunt , inquis, quando rem meam apud iudicem sine magnis sumptibus, sine iactura amicitiae, & benevolentiae, ne multa , quando Deiodc commode repetere valeo. Haec oppositio iam labefactata est. Nullam quippe litem, hominum infirmitate spectata , intentare , nec tribunalia, dc iudieem adire aliquis potest sine impensis, dc absque incommodo , de iactura amicitiae debitoris, vel iudicis. Tollenda ergo tribunalia, reiiciendi iudices, publica iudicia auferenda, fingulique homines iudices sint in caussis propriis 3 Iudicia publica, dc tribunalia, reponis, instituta sunt pro decidendis iuribus dubiis; secus quando iura certa sunt. Tunc enim quisque sibi usurpare potest quod certum habet sibi deberi . Ita navero Unde, quaeso, hoc colligis Ex quo codice Ex qua legeὶ Et primo , quis litigantium est qui communiter certum non putet, rem quam apud iudicem reperit, sibi deberi Deinde Auctores, qui pro compensatione occulta pugnant, licitam
eam communiter asserunt in pluribus casibus , etiam eum solo iudicio probabili ut indicatum est. Qua de re lege Salmanticenses tracI. XLII. cap. I. punct. I9. F. a. num. 3I'. inseq. ubi docent : Pro omnibus casibus licitum non est uti compensatione occulta , cum solum datur opinio aeque probabilis pro utraque parte , debitoris
scilicet , i , creditoris ; sed in ea us aliquibus , quando datur maior probabilitas ex parte ereditoris, quod tale debitum sibi debetur. Et, adiecta distinctione probabilitatis speculativae, dc practicae, tandem concludunt, licitam esse occultam comis
593쪽
ue σύ LIB. IX. IN D EC ALOGUM.
pensationem semper , cum adest probabilita3 practica . Pro qua opinione graves Ructores laudant. Dicunt enim, quod, dum Theologi asserunt certum debere eL se ereditum , intelligendi sunt de certitudine moraia , quis habetuo per probabili .eis opinionem , firmioribus nixam rationibus ἐν CONIECTURIS . loe. cit. num et . Qua doctrina posita , quis inficias ire poterit , superflua esse tribunalia, s perfluos luitimos iudices , publica auctoritate institutos ' Non est praesentis iii, stituti , opiniones meo iudicio valde laxas convellere . Idcirco in semitam regre dior. VI. Quamvis certum si certitudine physica, & metaphysica , nedum morali rem tibi deberi ; non propterea consequitur te esse legitimum iudicem, & tali potestate instructum , qua iure valeas illam tibi accipere . Idque praeter rationes allatas evincit auctoritas omnium tribunalium . Iudices quippe omnes, tum civiles , tum ecclesiastiet , occultas compensationes severe damnant, di puniunt. Id verum habet, inquis, in foro exteriori tantum, secus in soro conscientiae . Hane
cantilenam ad ravim Neantant recentiores . Non nego, interdum contingere aliqua esse licita in soro interiori, secus in exteriori. At quando id occurriti Quam do iudicium sori exterioris nititur praesumptione super aliquo facto. Quoties vero agitur de rei honestate. & aequitate , utrumque forum sibi consentit . Cur so. rum exterius damnat compensationem occultam uia nemo esse debet iudex iacaussa propria : quia nemo inauditus damnari debet : quia hanc occultam compensationem necessario consequuntur plurima incommoda , videlicet Reipublicae perturbatio, fraudes, furta , anteriorum creditorum defraudationes, & innumera alia mala . Porro ad haec omnia submovenda iure gentium , legeque positiva institutum est, ne quispiam sit iudex in causia propria , neque aliquis inauditus
VII. Instauratur argumentatio . Leges humanae , quae non sundantur in aliqua euliari praesumptione, sed optimum Reipublicae regimen, ipsumque bonum commune, pacem, & tranquillitatem spectant, obligant in eonscientia. Nec desinunt adstringere, licet reipsa aliquibus privatis incommodae sint, & detrimentum afferant etiam quandoque grave . Nonne lex legitimae praescriptionis ad evitandam confusionem, & perturbationem humanae societatis , pacemque, & ordinem semvandum , rerum dominia transfert Auferendum ne praescriptionis legitimae ius , propterea quod nonnullis privatis damnum insert Porro, sicut lex praescriptionis dominia transfert propter bonum commune; ita leges iure gentium latae vetant ne dominia certa transferantur invito, & inscio domino . Rem quam tu accipis , revera est sub debitoris dominio . Qua via igitur in tuam transit potestatem e Via compensationis, reponis. Verum haec est.petitio principit. Quia rerum dominia non transferuntur, nisi aut domini voluntate, aut publica potestate. Respondet
594쪽
det P. Onnate Tom. I. de contractib. diis. V m. num. I 8 . per accidens licitum esse se se immittere in possessionem alterius Propria auctoritate. Verum νε per accidens tanti non est, ut solemnes Ieges Valeat infringere . Quaerimus enim, cur per accidens liceat e cur leges istae, in universale humanae societatis commodum lata , violandae sint ζ Nemo iudex in propria caussa : Nemo inauditur damoetuν ρCedor leges istae rectae ne sunt, dc legitimae Annuis. Ergo aeque in interiori , ae in exteriori soro obligant. In soro exteriori obligant, nullo habito ad privatum damnum respectu . Idem ergo dicendum in foro interiori . Perridicula sane Oret responsio, si reponeres, recensitas leges in soro exteriori vim semper habere; in foro vero conscientiae obligare quidem, si facile, si commode, si absque iactura amisitiae, di benevoleariae, si absque expensis in lite faciendis servari queant; s seeus , minime obstringere. Si iudices sori exterioris ab Τheologis postularent rationem cur ob commodum, dc aequalitatem privatam ordinem perturbent Publici iudicii, partemque indicta caussa damnent; quid, quaeso, responsi audirent Lubet hic enarrare quae stribit praelatus P. Ellaalde Ioci esto ,, Cum quidam ex ,, primariis iustitiae commutativae administris a me quaesisset, num huiusmodi quae- is dam compensatio cuipiam amico suo in soro conscientiae liceret; ego respondi et se Hos casus, domine, ae serme omnes iustitiae tutius nos dominationibus vestris
,, proponere possumus, sententiamque quaerere, quam contra. Dominationes, cre-- do, vestrae damnarent similia, his, &his permoti . Affirmavit vir sapiens. Tum se Vero ego : Credat dominatio vestra, nobis nulla secreta caelestia reservata suin petere, nec ullas dispensationes a Domino concessas, quibus haec, Sc alia, quae is in iure sanctissime constituta sunt, rescindamus. Laudavit tunc: dc post respon- ,, sum amico asseverantissime dissuasit eam compensationem. VIII. is Alter etiam eiusdem ordinis vir insignis , tamquam Tem manifestam , is casum alium similem occultae compensationis mihi proposuit - Rem , inquit sis cum multis Theologis eractavi , & omnes eam licere affirmarunt: dc, num m idem ego censerem, interrogavit. Aderat alter Theologus, qui, etsi non interis rogatus, tamen exiliit, Sc rem licere tam prompte afirmavit, atque si casus M esset, utrum duo, ac tria essent quinque. Ego insignem virum ad sorum suums, deduκi, dc eausas rogavi, quas plenissime noverat, cur ista ipsi in foro condem mnarent. Tum ego eas ad conscientiam applicavi, & destitit vir christianissiis mus a Proposita compensatione et subdiditque, existimasse, nos Theologos habeis re pro conscientia arcanas alias, de sibi ignotas rationes. II X. si Nuper subditi cuiusdam viri Principis, dc Magnatis volebant plura milis lia scutorum ex bonis eius repetere per occultam istam compensationem, dcis magistrum Theologiae consuluerunt. Hie vero , qui propter consuetum nihil is quidem eatenus in compensatione dubitabat , propter adiunctam quamdam ei
595쪽
,, cumstantiam me interrogavit. Damnavi ego compensationem ipsam : dc ut estis homo maximi ingenii, ik, quod non minus interest , minime contentiosus, &,, citra partium studium veritatis solius amator , facile consensit, dc eompensa- , tionem eam improbavit , meque enixe rogavit, ut hoc in opere aliquid de , ista compensatione dicerem ; quam sane vel ipsum nomen occultae satis improbat, iuxta illud, Qui male agit, odit Leem. X. Neque reponas , R Eliaalde improbare compensationem absolute , suisque limitationibus exutam. Nam manifestum est, ipsum oppugnare compensationem iis omnibus , quas Theologi adiiciunt , circumstantiis assectam . Sic enim exordiatur suam disputationem. - Occultam compensationem eam vocant qua quis clamis ex bonis debitoris tantum propria auctoritate accepit , quantum sibi debebari tur. Quaerunt itaque, utrum liceat 8 Et assirmant non tot, quin plures; qua is dam tamen conditiones requirunt . Primo , quod debitum sit certum . Et iam is etiam ad probabile ampliarunt . Secundo, quod plus non capiat . Tertio, quod is heredibus debitoris , vel suis constet debitum esse soIutum , ne idem bis sol-ri Vant. Alii requirunt, quod res commode in iudicio recuperari non possit. Adis dunt tamen hodie, regulariter res iudicio commode repeti non polle. De d is posito etiam docent fieri posse hane occultam compensationem . Item in gainis bellis , si debitor sit Princeps , etsi tertiae personae locatae sint r nec interesse. se aiunt , s snt alii creditores anteriores. oppugnat itaque P. Elizalde compensationem illam quam communiter Theologi defendunt ut licitam. Xl. Haec, quae breviter exposui , rationum momenta magnum mihi facessere negotium sateor . Urget ex alia parte communis Theologorum auctoritas , quadsemper magni facienda est . Illud tamen admonere iuvat , falso D. Thomam ita Patronum citari occultae compensationis ; quin oppositum non obscure docere a. a. qus'. Ixv I. art. s. ad 3. his Verbis . Ille qui furtim accipit rem suam apua alium depositam , gravat depositarium , qui tenetur ad restituendam eam , veI ad ostendendam se innoxium esse . Unde manifestum est quod peccat, is tenetur ad re- evandum gravamen depositarii . avi vero furtim accipit νem suam apud alium iniuste detentam , peccat quidem ; non quia graver eum qui detinet; is ideo nomtenetur ad restituendum aliquid , via ad recompensandum ψ sed peccat contra ποmmunem iustitiam , dum ipse Ni usurpaι suae rei iudicium , iuris ordine praetermises. Et ideo tenetur Deo satisfacere . Interpretatio , qua hunc exponere textum communiter solent Auctores . minus idonea mihi videtur . Dicunt utique, peccatum esse usurpare sibi rei propriae iudicium, si commode, & facile pateat ad ia- dicem via. At, quandonam homines controversias ad tribunalia deduxerunt absinque graVi incommodo, & sine magnis expensis P Qui statuunt , tum ad publicam potestaterri pro rerum suarum assecutione recurrendum esse, cum accessiix
596쪽
occurrat sine gravi incommodo, & magnis expensis, definiunt numquam ad iudicem coniugiendum esse . Quare magna recentiorum Probabili statum pars , ut superfluam , reiicit hanc conditionem de recursu ad iudicem. D. Thomas vero , antiquioresque Theologi eos peccare decernunt qui, praetermisso iuris ordine, res suas propria auctoritate sibi usurpant. XII. Quid itaque ex iis quae hactenus disputata sunt, colligimus Haec scilicet, quae subiicio . Primum . Improbare absolute non audeo , ob Theologorum auctoritatem, sententiam quae compensationem occultam licitam defendit, si praestriptae conditiones revera serventur . Rationum tamen momenta, quae exposui , tantum mihi facessiant negotium, ut numquam ego compensationem suaderem ,
tamquam licitam . Quid ergo e Anceps sum, & perplexus. Rationes probabilius evineunt mihi illicitam compensationem ; auctoritas Theologorum oppositum decernit. In dubio ego tutiorem partem eligerem . Qui sapientiores sunt, quod verisimilius illis apparet, amplectantur. XIII. Ceterum in praxi rarissime observantur omnes conditiones quas pro lucita compensatione Theologi assignant. Quapropter perdoctus Haberi de contri
Tournely pari. m. de restitui. sect. q. quaest. II. Antoine de iussit. ἐγ iur. ev. V quaest. IX. Henricus a S. Ignatio pari. vii. east. v I. docent, quod, cum dissicile se recensitas conditiones impleri, numquam suadenda sit haec compensatio. Si poeni tentes rogent Consessarium , licita ne si occulta compensatio e tu responde, in quit Haberi, Theologos eam propugnare ut licitam, dummodo plures observenis tur conditiones , quae raro servari possunt; atque adeo , cum res periculi plena sit, te non posse eam consulere . Quod si poenitens ea proprio marte usus fuerit, si contritus sit, eum absolve a culpa . Prius tamen severe perpende, si co
ditiones iustitiae servatae sint, nempe quod debitum fuerit certum certitudine evidenti, non probabili ι quod fuerit evidenter liquidum, & actu debitum; quod in compensatione servata fuerit aequalitas & quod res accepta st domini, dc non aliis anterioribus creditoribus debita , nec ab aliquo tertio Ioco depositi consignata . Si omnes hae conditiones ad iustitiam attinentes servatae suerint , nulla est restituendi obligatio ; quamvis possit illicita esse compensatio ob ordinis vi
lationem. Et ab hac culpa poteris eum absolvere. XIV. Tertio, cum haec compensatio raro admodum recte fiat, & viκ ad ex eutionem reduci possit absque culpa ob desectum conditionum , periculorum ple na videtur doctrina quae hanc occultam compensationem propugnat , suadetque is Conseras velim sententiam negantem eum sententia adfirmante licitam esse oscultam compensationem, ut, quod expedientius videbitur, inseras . Sententia negans tibi ob oculos proponit leges gentium consensione , atque ipsa divina a probatione firmatas violari, ordinem iudiciorum perverti , rerum dominia absque
597쪽
legitima potestate transferri , surtis , fraudibus , rapinisque latissimam aperiri viam, turbari Rempublicam , societatem laedi ex hae oceulta compensatione. Leges universales , quas haec sententia allegat , certae sunt, dc manifestae , neminodis tiente . Exceptiones , limitationesque , quibus nituntur Theologi sententiae adfirmantis licitam compensationem , incertae sunt , nulloque certo prineipio sulistae. Sunt merae petitiones principiorum , quod praelatae leges in adductis easibus
non obligent . Conditiones omnes necessaria vix uinquam implentur, quarum si una deficiat , culpa perpetratur . Theologi propugnant occultam compensatio nem, ut privatorum quorumdam damnis occurrant. Raro tamen occurrunt, quia raro adsunt conditiones omnes necessariae. In hoe autem conflictu publicae tranquillitatis, de eommunis boni eum privata utilitate, Ac commodo quaenam praeserti sententia debet y Vix aliqua lex est universalis humana, ex cuius observanistia aliqui privati detrimentum non sentiant . Quot ex Principatu privatorum incommoda st Numquid auserendum regimen , tollendus Principatus , quia qui busdam infimis subditis oppressis , ae vexatis accessius dissicilis est , Ac raro patet ad eumdem PXU. Quarto animadvenas velim , compensationem Oeeultam , sub initium Hisvectam, conditionum plurium observatione suisse munitam I temporis autem deincursu a probabilistica benignitate laxatam nimium sui M. Lege Dianam Tom. n. Dact. D IC a Vfol. I T. ubi offendes , non amplius requiri potissimas eonditiones nimirum quod debitum sit certum , quod ereditores anteriores non fraudentur 'quod res in iudicio repeti non possit , quod standalum non sequatur . Has ille cum aliis Probabilistis sustulit conditiones , Ac compensationis occultae iura laxavit et quia, inquit resoluti II . cognovi hane opinionem cum gaudio a viris doctis
XVI. Patritius Sporer rim. II. tract. v. In ' praee . Decal. cap. V. δεβ. 3- 1, 4 num. 33. pag. I 83. licitam adminit famulorum compensationem ipsam, quam Pr
positionis damnatae doctrina defendit, ut ego quidem arbitror. Res facti cum sit , quisque arbiter sedere potest . Haec est illius doctrina. Famatas, ve incialis, qui
ob errorem , neestatem , -I aliam SIMILEM Musam operam suam minoris austo locavit , quia saltem fecundum xid istoluntarias fuit , adeoque animum donandi
non habuit , poteνit defectum sipendii iωνe exirere, is, fi aliter habere nequeat , occulte eo ensere. Eν dominus sibi imputre. Vel haee doctrina proscripta est, nisi me ignorantia sallit ; aut nihil proscriptum fuit in propositione ab Innocenti XL damnara. Legantur omnes Theologi, & Calaistae, qui damnatam propositi
nem docuerunt; re nemo unus reperietur qui eam non doluerit cum eisdem Ο-mnino Conditionibus quas adlisit P. Sporer niam. 84. Sed, quod sestivum est , dclepidum , sub finem suae scriptionis affuit propositionem damnatam , veluti laciniam
598쪽
niam panno iam consecto, Quare hic te admonitum velim, lector optime , A ctorem istum multa scripsissi' antequam propositiones proscriberentur ab Innocen tio XI. ut ex eodem colligitur, potissimum ubi scribit de praecepto amoris divini:& quia Auctor iste in magistros sibi delegit Theologos laxiores , Tamburinum . Dianam, Busembau, Sanchez , di similes; idcirco illorum opiniones plures damnatas defendit. Pontificio decreto 'promulgato , ad calcem doctrinae laxae adiicitiae damnata propositio, ae si totum virus in illa propositione. vario charactere exa rata, inclusum esset. Haec damnatarum propositionum adiectio interdum facta fuit ab ipsis Auctoribus, interdum a Bibliopolis ipsis , ut felicius venales fierent merces. P. Sporer ipse suo iam consecto operi damnatas propositiones adiecie, ut iam hie, & alibi dixi; sed minime eorrexit laxa interpretamenta quae iam ex raverat. In Bonaeis e operibus adiectae suis locis sunt damnatae theses, quin uIIa praecesserit correctio doctrinae, euius theses ipsae lant aut principium , aut eonsectarium. Idem factum suit in aliis Casu istarum operibus , de quibus fusius loco
suo. Haec nunc indicavi obiter, ut hinc colligas, quanta cautione, & quanta vigilantia Auctores istos legere debeas. . XVII. Postremum, si a communi Theologorum sententia occultam compensati nem propugnante recedere nolis , saltem a Probabilistarum quorumdam laxitatibus caveto. Famulis, ministris, olficialibus numquam compensationem occultam permittas, caussa augendi mercedem, quam iusto minorem asserunt : quia istius mercedis augmentum, inscio invitoque domino factum, repugnat omni Iegi, damnatumque est ab Ecelesia. Ad summum admittenda esset compensatio occulta , quando pactum stipendium non solveretur; quando debitum vi alicuius contractus certum certitudine evidenti, nee ab ipso debitore negatum , solum ob iniquitatem eius non solveretur; & quando aliae conditiones revera implerentur : quod raro eveniet. Admonendus autem tunc debitor seret, ne in mala fide persisteret , ratus se non solvisse debitum. Sub his tantum eircumstantiis ad summum admittere interdum poteris occultam compensationem. Eam tamen ego, etiam his limitibus ei cumseptam, haud approbo m praesens, nee improbo; sed iudicium suspendo usi quedum sapientum sententias audierim. Res enim gravissima est e quia, cum de peccato mortali agatur, definitio periculosa est, D. Thoma teste, nisi veritas expresse habeatur. Et haec in praesentiarum dicta sufficiant de occulta compensatione is XVIII. De quibusdam aliis furtis iam ulorum facilis est resolutio . Esculenta, &poculenta, quae famuli, & ancillae elam accipere solent ad sedandam famem, dc sitim, communiter non sunt furta mortifera et quia domini non sunt rationabiliter inviti. Dummodo tamen eiusmodi non accipiantur ad gulam explendam. XIX. Quare, si surripiant praefata ad compensationes, ad luxum , Iudos , me-
599쪽
retricia, venditionem, denique ad usus alios quoscumque , suae famulatus eondi tioni non necessarios, ement furta letalia, si forent in magna quantitate . Quae autem quantitas satis sit ad peccatum mortale, consule dicta suppius . Regula praecisa designari vix potest. Maior quantitas requiritur in furtis minutis & sue cessuis, quam in furtis gravibus simul sumptis : maior in esculentis & poculen iis, quam in pecuniis, aut rebus rarioribus. Famuli & ancillae communiter sibi conscientiae non vertunt minuta furtula. Quare pii Consessarii est illos instruere& obiurgare, eum in hoc delinquentes repererint. Saepius impotentes .sunt ad re stitutionem eorum quae surtim surripuerunt : dc tunc curent , ut saltem maior. industria, labore, & vigilantia damnum domino illatum compensent . Ut id in praxi Consessarius facilius decidere valeat, expendat qualitates dominorum , nem pe eorum tenacitatem, avaritiam, inhumanitatem , & servorum conscientiam, si delitatem, ac cetera id genus. Heinc enim facile colliget, quomodo se gerere debeat, ne famulos, vel dominos plus iusto aggravet.
f. III. suam sit pernici a Principibus, dominis mercatoriabus benignitas illorum Probabilis arum qui de n-dunt , occultam compensationem licitam esse fa mutis , oscialibus , c ' Principum minis ris.
Onsectarium istud, iis constitutis quae supra explicata sunt, seipso mania, sestum est. Explicatione, non probatione eget. Ego statui, ad summum compensationem licitam interdum defendi posse, cum rem suam quis accipit . Puta, rem tuam invenis furto sublatam; tibi ex legitimo contractu debentur centum aurei &e. Via ad tribunalia dissicillime patet. Si aliquo in casu esset licita
compensatio; in his, & similibus admittenda foret. Numquam vero, dum credi- . tum tuum contentiosum est . Tu asseris tibi tot deberi; negat alter ; nec datur evidentia certa, ut suppono : nullus hic cona pensationi locus umquam esse potest . II. Benigni Probabilistae compensationem licitam famulis, ministris, opificibus
asserunt : & quamvis doctrina fuerit' proscripta ab Ecclesia I tamen unius, aut alterius voculae subsidio damnationem tentant eludere. Iudicium Confestarii, aut iri gravis adiicit P. Viva; & tum licitam seri posse compensationem docet. Sed laxas Calaistarum opinationes iam dedimus supra.
. m. E plicandum nunc consectarimn est, videlicet quam sit haec benignitas pro-
600쪽
babilistica exitiola dominis, mercatoribus, & Principibus. Non ita pridem Principis cuiusdam insignem ministrum praeclaris animi dotibus, dc morum, ac 'praecipue iustitiae integritate ornatum alloquebar. Narrabat mihi, Theologos non paucos , nec obscuri nominis, licitam sibi approba me compensationem expensarum , quas in Principatus bonum facere cogebatur, eo quod diminutum a Principe stipendium consuetum esset. Reposui continuo : Theologi illi qui vestrae dominati ni licitam occultam compensationem probant, licitam quoque eam faciunt famulis, dc ministris vel ris. Vah, exclamavit repente ille, Probabilistarum doctrinam, eietati, tranquillitati, dc securitati infestam . Utinam omnes ministri, immo &Christiani simili bona praediti mente essent, qua tandem aliquando intelligere vellent, solam evangelicam doctrinam, sincere & ingenue explicatam , non animarum saluti modo, verum etiam verae politicae, societati, & tranquillitati consulere, ac summopere consentanea in esse.
IV. Si Principes, si domini, si mercatores perciperent damna, detrimenta, fur ta, quae vi benignitatis probabilisticae patiuntur ; non adeo plauderent doctrinis 'laxis, fuco ementitae benignitatis obtectis .. Vix est famulus qui labori suo pactum stipendium iustum, dc aequum iudicet. Labores famuli, diurnas nocturnasque vigilias servientes exaggerant. Clamant, stipendia victui, & vestitui haud lassicere. Consessiarii , doctrina imbuti Probabilistarum , licitam compensationem probant. Ossiciales Principum expensas saetas in assecutione gradus, vel ministerii , munera oblata illis qui ossicia distribuunt, & quae offerre in dies debent, ob oculos ponunt eκ una parte; ex altera stipendii parvitatem repraesentant . Fieri non posse reipsa evincunt ut vitam ducere adeo tenui stipendio valeant . Principum
immediati , & proximi ministri maiori eloquentia diminutum familiae patrina nium ob servitia Principi praestita, dc taxata stipendia diminuta esse depraedicant. Id ne iustitia praestribet, ut post vitae molestias, vigilias, labores, etiam domesti eum patrimonium absumam, inserviendi Principi gratiar Cur ego prae aliis civi bus subire hoe detrimentum debeo Theologi his sermocinationibus excantati, de
nova Casu istarum doctrina iam praeoccupati, compensationem licitam faciunt. Et Omnes recensiti, iuxta graduum, dc ossiciorum diversitatem , diversos compensa tionis gradus constituunt. Famuli parvula furta, mercatorum, dominorumque Oias ciales mediocria, ministri vero medii, & propinquiores Principatui ingentia furta. perpetrant, splendidissimo compensationis occultae suco tecta . Consensum ipsius Principis iactare aliqui solent in similes compensationes. Menda κ & plane confiis tus iste est Principis consensus. Si, iuris ordine servato, Princeps dignoscere has compensationes, se a surta posset; eadem severe plecteret. Et en quam perniciosast probabilistica benignitas Principibus, dominis , mercatoribus, & universae hominum societati. Heinc absque vitae periculo, absque infamiae nota, surta parva,